Alexander_III_cps2, Epistola et privilegia, 18qHOME > 'moleste' in 'Alexander_III, Epistola et privilegia, 18q'
Alexander III, Epistola et privilegia, DXX. S. Andreae de Castello et S. Sepulcri abbatibus et canonicis S. Gaugerici de superiori epistola significat. (Beneventi, Nov. 18.)[ Ibid. ] <<<     >>> DCLIV. Ad Henricum Remensem archiep. et episcopum Laudunensem. - Pro ecclesia de Noveio, ut terra ei violenter ablata restituatur. (Beneventi, Ian. 18.)[ Ibid., col. 776.]hide dictionary links

(PL 200 0621B) DCLIII. Henricum archiep. Remensem de quibusdam rebus leniter reprehendit. (Beneventi, Ian. 18.)[ Ibid., col. 775.]

ALEXANDER, HENRICO Remensi archiepiscopo, etc. (0621C)

Antiquae devotionis et sinceritatis, quam ad nos et Romanam Ecclesiam habuisti, non immemores existentes, personam tuam, licet te postea in multis aliter quam deceret, habueris, arctiori in Domino charitate diligimus, et fructum, quem ex devotione tua iam pridem suscepimus, ad animum saepius revocamus. Si autem aliqua de te, quae contra nos et Romanam Ecclesiam fuerint, aliquoties referantur, tanto ea gravius ferimus, et magis moleste, quanto illa minus per te aliquo tempore fieri credebamus. (0621D) Inde siquidem est, quod nos paternae circa personam tuam affectionis nequaquam obliti, quaedam discretioni tuae per dilectum filium nostrum abbatem Sancti Vincentii Silvanectensis, quem tibi fidelem per omnia novimus et devotum, viva voce duximus intimanda, quae litterarum noluimus fidei commendare, fraternitati tuae per praesentia scripta mandantes quatenus eadem ab ipso diligentius audias, et illorum correctioni ita festinanter intendas, ut moderni nihil in te, quod mordere valeant, vel quod reprehensione dignum existat, inveniant, nec ad posteros pravum per te devolvatur exemplum, a quo bonorum operum fructus processuri creduntur. (0622A) Quantumcumque tanta dignitate et sanguinis generositate praefulgeas, tibi contra officii nostri debitum parcere de caetero non poterimus, sicut devotioni tuae praesentialiter, si fieri posset, potius quam litteris intimaremus. Verum ex quo tecum ore ad os conferre non possumus, te per supradictum abbatem familiarem tuum maluimus super his quae corrigenda fuerint admonere, quam ea scriptis committere, vel tibi per alium significare. Quod utique tuam decet prudentiam diligenter advertere, et ipsius abbatis verbo, quod ab ore nostro suscepit, ita fidem et credulitatem adhibere, quod certis operum indiciis comprobemus, te commonitionem nostram memoriae fideliter commendasse, et correctionem paternam humiliter suscepisse, ita quod illi, qui facta tua viderint, inveniant potius quod commendent, quam quid merito reprehendatur.

Data Beneventi, decimo quinto Kalendas Februarii.


296w 1.3837039470673 s