Alexander_Nequam_cps14, Meditatio de Magdalena, p1, 15HOME > 'moleste' in 'Alexander_Nequam, Meditatio de Magdalena, p1, 15'
Alexander Nequam, Meditatio de Magdalena, p1, [§ 14] <<<     >>> [§ 16]hide dictionary links

(131v) 15]

Tanta autem difficilium questionum
multitudo
transitum istum circumstat; ut
uix
expediri queat difficultas. etiam diligentissima inuestigatione amice inquisitionis.
Si
enim donauit accipiatur. pro condonauit. cum
scilicet
dicitur. Estimo. quia is cui plus dona uit; dabitur quia plus diligere deberis q
cui
plus condonatum est. Quid igitur si ei cui
plus
condonatum est minus gratie sit collatum?
Nonne
plus diligit. cui maior est data caritas? Si uero hoc uerbum donauit in sua propria significatione ponatur. uidelicet pro contulit
seu
largitus est. nunquid ergo diligere. plus
tenetur.
cui plus gratie collatum est. multominus est dimissum? Inferius enim in hoc
eodem
luce euangelio dicturus est dominus. Cui
minus
dimittitur; minus diligit.
Quare is plus
debet
diligere; cui amplius est dimissum.
Set
ecce iam degenerare uidebitur. alicui moralis tractatus. dum quasdam argutias obiectionum uenari uideor. Constat autem illum
plus
debere diligere; cui plus donatum est. et
plus
condonatum. Quod quidem in presenti articulo locum habet. quia magdalene multum
est
collatum; et multum dimissum. Vtinam
autem
attendat prudens lector; quam circumspecte. quam ciuiliter. quam modeste. rex regum hospitem suum compellet dicens. De reuerentia exhibenda hospitibus. Symon; habeo
tibi
aliquid dicere.
Addiscat hinc regia maiestas tam obseruare iura hospicii; quam
exhibere
reuerentiam hospitibus. O res sublimis; humilitas excellentiam regie dignitatis sublimans. Ecce summus imperator non (133v) De magdalena.
Vita inuenta salus lite cognitio deitatis sunt saluandorum premis pax et amor. assumit narrationis exordium; antequam id non
solum
annuat hospes fieri. set et exhortetur
dicens.
Magister dic. Commendat etiam sententiam hospitis magister ueritatis; dicens. Rec te iudicasti. Pro dolor. De superatio magnatum. Superciliciosus fastus
elationis
magnatum non solum non sustinet
equanimiter
minoris opinionem; set et moleste
fert
et indignanter. O mores; o tempora. Oleum in caminum mittere censetur priuata persona; quotiens potestati etiam salubre dat consilium. Non est tutum subdito etiam consulto;
presidenti
consulere consultori. Potens etiam
consultor;
imperiosam habet faciem. oculos sublimes; ceruicem erectam. Legislator moyses
humilitatis
gratia preditus. consilio ietro licet gen tilis esset acquieuit. Iudex qui nutu concutit orbem; sententiam pharisei commendat.
Et
conuersus ad mulierem; dixit symoni.
O
felix magdalena. ad te se conuertit misericordia.
te
respicit oculis dulcedinis sue; ministerii
tui
sedulitatem commendat officiosam. Vi des inquit hanc mulierem? Si archana cordis ipsius uideres; mutares in melius sententiam. qua iam ipsam condempnare presumpsisti. Saltem obsequii feruentis diligentiam attende. Intraui in domum
tuam;
aquam pedibus meis non dedisti. Hec autem
lacrimis
roigauit pedes meos; et capillis suis
tersit.
Osculum michi non dedisti. hec autem ex quo
intraui;
non cessauit osculari pedes
meos.
Non
dico quod osculata est pedes meos; set quod non cessauit osculari pedes meos. Aquam
communem
michi non dedisti. hec lacrimis lauit
pedes
meos. set et capillis suis tersit. Osculum
oris
non michi prebuisti. hec autem pedes meos non
solum
est osculata. set ex quo intraui; non cessauit osculari pedes meos. Oleo caput
meum
non unxisti. hec autem
unguento. uidelicet. precioso pedes meos unxit. Tu nec oleum
michi
dedisti. ista; unguentum preciosum.
Tu
nec caput unxisti. ista; pedes unxit.
Propter quod dico tibi. remittuntur ei pec cata multa. quoniam dilexit multum. Quid
ergo
si non multum dilexisset. dilexisset tamen.
nonne
ei remissa essent peccata multa?
Nonne
caritas quecumque sufficeret ad dele - tionem multorum reatuum? Nonne gratie
infusio.
causa est remissionis peccatorum?
Nunquid
oportet necessario ut ubi
abundauit
delictum; superabundet et gratia?
Nunquid
oportet ut intensio gratie superuenientis. par sit reatui precedenti. aut maior?
Quamquam
autem sentiamus infugsionem gratie tanquam causam precedere peccatorum remissionem;
uiris
tamen auctoritatis magne uisum est
contrarium.
dicentibus hanc dictionem quoniam teneri comprobatiue. non causaliter; cum dicitur.
Remittuntur ei peccata multa; quoniam dilexit
multum.
Ortodoxorum autem patrum expositiones; huic obuiant opinioni. Ignis
caritatis
inquit gregorius; peccatorum
rubiginem
comburit.
Nonne lucis illuminatio. precessiua est naturaliter expulsionis tenebrarum. Sequitur. Cui autem minus
dimittitur;
minus diligit.
Quid ergo si ei cui
minus
dimittitur. multo plus gratie confertur? Proponantur igitur duo quorum alter
duplo
sit peior altero; remittaturque utrique
reatus.
ita quod ei qui minus malus fuerat; decuplo maior gratia conferatur. Nonne
plus
diligit. cui minus est dimissum? Nonne etiam magis obligatus est ad diligendum? Cum ergo dicitur. cui minus dimit titur. minus diligit; hec dictio minus
non
tenetur nominaliter set aduerbialiter. sub hoc
sensu.
Ille cui ex minori caritate fit re missio; minus diligit. Set quid? Non uidetur
ad
hoc tendere; sermonis finale propositum.
Nunquid
enim minus obligatus est ad diligendum. is cui ex minori caritate peccata dimittuntur? Quid si multo amplior fuerit
reatus
illius. cui minor infunditur gratia?
Poterit
tamen alicui uideri quod quantulecumque
gratie
infusio magis obliget ad diligendum.
quam
quantumlibet magni reatus remissio.
Remissio
enim reatus in se considerata; non
confert
cuipiam ut sit dignus uita eterna.
Proponantur
enim duo quorum alteri remittantur. quantum uis enormes transgressiones;
ita
quod ei non conferatur uirtus. alteri;
gratia
quantulacumque donetur. Cum igitur unus
sit
bonus. alter non sit bonus. nonne felicior est condicio eius qui dignus est uita (134r) De magdalena.
eterna?
Set quid? Cum gratia sit causa remissionis peccatorum. Nonne censebitur de iure
impossibilis
precedens positio? Quod ergo dicitur.
cui minus dimittitur. minus diligit. ad casus
assignationem
in quo intelligenda est parabola proposita a domino. referendum est. Proponendi namque sunt duo. quorum uni plus sit
condonatum.
et plus donatum. reliquo minus sit. et condonatum et donatum.


HOME > 'moleste' in 'Alexander_Nequam, Meditatio de Magdalena, p1, 15'
Alexander Nequam, Meditatio de Magdalena, p1, [§ 14] <<<     >>> [§ 16]
856w 31.940427064896 s