Alexander_Nequam_cps14, Tractatus super <quote>Mulierem fortem</quote>, 1, 20HOME > 'moleste' in 'Alexander_Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 1, 20'
Alexander Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 1, [§ 19] <<<     >>> [§ 21]hide dictionary links

(88v) 20]

Manum suam
aperuit
inopi. et palmas suas extendit ad

pauperem.

Et si felicissima magdalene ex
officio
non prefuerit admistrationi sollicite
rerum
gerendarum in hospitum susceptione
prouida.
nec sorori solatium subsidii quo minus
deliciis
contemplationis iocunde frueretur⸝ contulerit; uiscera tamen misericord̕ie dulciter egentibus aperuisse credenda est; Feruebat amor sanctus
in
amantis pectore flammigere caritatis igne
succenso.
nec tam fideliter amantem sinebat
esse
immemorem dilecti⸝ semper amandi. Constituebat pre oculis cordis dilectum in cruce~
thesauros
suos set et se ipsum suis aperientem. ut
haberet
amantium deuotio thalamos dulcissime requiesctionis. Cernens ococulis deuotionis
tam
feruenter amans⸝ dilectum palmas suas
extendentem
in palma. quoͦnammodoͦ sustineret
non
extendere palmas suas ad pauperem?
Cernens
illud regium latus apertum⸝ tam manus
quamᷓ
pedes dulcissimos apertos set et perforatos. cum
hilari
tristicia et gaudens et dolens⸝ munificentie manum aperuit inopi. Beata quidem que super
egenum
et pauperem intellexit semper memor illius;
qui
simul⸝ in unum diues fuit et pauper. Cernes multos
fateor
manus suas aperientes; set nec inopi nec
pauperi.
Manus aperiunt diuitibus. dum eos sollicitat aut ambitionis stimulus; aut spes remunerationis. Dispersit inquit propheta; dedit
pauperibus.
Eliseus uerus⸝ impleri uult non uasa ple na set uacua. Iacob tamen; muneribus esau
demulcere
studuit. In quo instruimur. quia tirannorum
indignatio
exeniis compescenda est; regum
maiestas~
ueneranda. Et attende quia inobps est
ille;
qui omni ope destituitur. pauper; cui res
suppetunt~
licet exigue. Inopi igitur manus est
aperienda;
quia ei propensius subuenire gaudet numquam inobps misericord̕ia. Palme sunt extende
ad
pauperem. quia ei subsidia partius largienda sunt. In manus item apertione; subsidiume
erogationis.
in palmarum extensione; compassionis affectus notari potest. Palmarum extensio; benigna quedam est manuum eleuatio~
in
signum compassionis. Licet enim semper diues
sit
uoluntas benigna; non tamen semper affectum
mancipare
potest effectui. Manum extendit
interius
munifica uoluntas; et si non suppetat
exterius
facultas.

Quorumdam autem fratrum
querelas
sub habitu religionis xpchristo militantium moleste sustineo. dum indignanter ferunt
se
pauperibus in elemosinarum erogatione minime
subuenire.
Absit ab eis ne angelus tenebrarum
se
tranᷓsformet in angelum lucis. cupiens eorum simplicitati persuadere; licitas ipsis esse rerum possessiunculas⸝ ob causam tam honestam. Sub pretextu misericord̕ie; surriepere solet pestis auaricie.
Adde
quia quicquid cum moderamine discretionis in pios usus tranᷓsfert uniuersitas claustralium; cuilibet ipsorum in xpchristo pie uiuentium conciliat amplius gratiam iudicis serenissimi. Quid
quod
uoluntas honesta. remunerationis fauore non destituitur? Considerandum item est diligentius quia uerbum domini legitur factum esse in
manibus
prophetarum. Pluris est uerbum in manu; quamᷓ in ore. Aperit ergo manum inopi; quicumque
fratrem
ad huc rudem~ honestis informat exemplis. Non numquamᷓ maioris est efficatie predicatio realis; quamᷓ uocalis. Circumspecte fratrem
instruit;
cuius honesta conuersatio rudem erudit.
Instinctu
nature pullos instruit aquila; dum eos
ad
uolandum prouocat. Imago quamᷓ docta manu
depingit
artifex; et exemplar est et lectio discipuli. Ad hec;. Contemplatiua quamᷓ per mariam
designari
iam sepe docuimus; manum mittit
ad
fortia~ dum is penes quem subsistit summa rerum gerendarum; fructuosis uiriliter insistit laboribus. Digiti eius fusum apprehendunt;
dum
officiales qui non in plenitudinem potestatis set in partem sollicitudinis uocati sunt;
minorum
executioni negotiorum suam diligenter impendunt
operam.
Contemplatiua item manum aperit inopi.
dum
is qui preest regimini fratrum; elemosinarum largitionibus inopes sustentat. Palmas suas extendit
ad
pauperem. dum fratres circa felicia actiue studia
desudantes;
refrigerium in solatio subsidii pauperibus prestant. Dictis adice. quia si tollis inuidiam;
tuum
est quicquid meum est. Tolle inuidiam quod
alius
erogat pauperi; erogas et tu.

Sequitur.


HOME > 'moleste' in 'Alexander_Nequam, Tractatus super Mulierem fortem, 1, 20'
555w 10.777225971222 s