Altfridus_Monasteriensis_cps2, Acta S. Ludgeri, p3HOME > 'moleste' in 'Altfridus_Monasteriensis, Acta S. Ludgeri, p3'
Altfridus Monasteriensis, Acta S. Ludgeri, PROLOGUS AUCTORIS. <<<     >>> LIBER II.hide dictionary links

(PL 99 0770C) VITA.

2. Vitam sancti Ludgeri scripturus, ratum duxi altius repetendam, ut quibus in hoc saeculo sit parentibus editus, evolvam. (0770D) Fuit in diebus Radbodi regis Fredsonum vir quidam nobilis in ea gente Vursingus nomine, cognomento Ado; qui quamvis fidem sanctae Trinitatis nondum sciret, erat tamen adiutor pauperum, defensor oppressorum, in iudicio quoque iustus. Et quia gens illa eo tempore in errore infidelitatis erat excaecata, multi multa iniusta a rege et ab eius ministris sunt perpessi. Alios enim rex idem insidiando necaverat, et haereditates eorum possidebat, et nihilominus sibi haereditates eorum vindicabat. Sed vir praefatus se minime subtrahens, quominus veritatem coram rege et eius principibus defenderet, nullius personam in iudicando iuste, et amplectendo veritatem respiciebat. Qua de re contigit, ut magnas a rege crudeli insidias pateretur, ita ut iuberet illum callide interfici, et facultates suas tolli. Quod lethale consilium illi continuo unus ex consiliariis regis nuntiare curavit, eo quod a pluribus diligeretur. (0771A)

3. Tunc Vursingus una cum coniuge sua Adalgarda et filio uno, quem habebat, Nothgrimo nomine, et cum paucis domesticis suis occulte fugiens ad ducem Francorum, nomine Grimoldum pervenit. Qui benigne ab eodem duce susceptus, habitavit in regione Francorum et imbutus fide catholica baptismi consecutus est gratiam, una cum coniuge sua et filio ac domo reliqua. Post praefati vero ducis obitum singuli duces Francorum venerabilem Vursingum honoratum beneficiis retinuerunt secum, uxor vero eius in peregrinatione eius alterum sibi genuit filium nomine Thiatgrimum, et filias novem, et defuncta obiit in pace, nec non et sex filiae eius in virginitate subtractae sunt. (0771B) Pater igitur filios duos cum filiabus tribus, quae remanserant, cum timore Domini nutriens, servavit castitatem suam reliquum tempus vitae suae.

4. His ita gestis, rex Radbodus infirmari coepit infirmitate, qua et mortuus est, et sex annis continuis ante diem mortis suae paulatim traxit dolorem, coepitque regnum eius deficere, regnum quoque Francorum augmentando proficere. Infirmatus autem misit ad virum memoratum Vursingum, postulans ut ad se rediret recepturus haereditatem suam, insuper et alia multa se daturum ei spopondit, si pacem secum tenere voluisset. Sed vir catholicus precibus eius non acquievit. Iterum autem Radbodus misit ad eum postulans, ut si ipse venire noluisset, saltem filium suum ad se mitteret, et iuravit se ei daturum quidquid sibi promiserat. (0771C) Igitur Vursingus precibus victus misit ad eum filium suum iuniorem, quem ille benigne suscipiens fecit honorifice habitare secum, et restituit ei haereditatem patris. Ipse tamen pater cum seniore filio et filiabus habitavit in regione Francorum usque ad obitum regis. . .

Contigit autem Pippinum ducem Francorum de hac luce migrasse, et filium eius Carolum regno potiri patris, qui multas gentes sceptris adiecit Francorum, inter quas etiam cum triumphi gloria Fresiam, exstincto Radbodo, paterno addit imperio, in qua tunc gente sanctus Willibrordus positus est praedicator, sedesque episcopalis in Traiecto castello delegata est, sicut in libello de Vita ipsius Willibrordi scriptum legitur. (0771D) Dedit igitur Carolus memorato Vursingo beneficium in confinio Fresonum, et direxit eum ad patriam suam causa fidei roborandae. Qui veniens, accepta haereditate propria, habitavit in loco qui dicitur Suabsna iuxta Traiectum, et coepit esse adiutor sancti Willibrordi cum filiis et propinquis suis, in quibuscunque potuerat. Diligebat eum sanctus Willibrordus valde, eo quod esset vir bonus et plenus fide et acceptabilis universae plebi et castitatem servans. (0772A)

5. Nothgrimus igitur filius eius senior duxit uxorem fidelem similiter, et filiae tres cum timore Domini coniugio copulatae sunt, vivente patre, habuitque progenies illa magnam familiaritatem cum sancto Willibrordo, nec non et cum sancto Bonifacio, qui post eum partibus illis doctor serenus illuxit, quoadusque pro fide Christi martyrio coronatus, spiritum reddidit in pago, cui nomen Astrache, in loco qui Doccinga vocatur, sicut et de illo scripta testantur. (0772B)

Post obitum vero patris Thiatgrimus filius iunior memorati Vursingi duxit uxorem, nomine Liafburch (Hafburch), filiam cuiusdam Nothradi et Adelburgae; quae videlicet Adelburch pridem duos suos germanos fratres sancto commendaverat Willibrordo, de quo superius diximus, Domino nutriendos; quorum maior Wullibrat, minor autem Thyatbrat vocabatur: qui etiam primi omnium gentis Fresonum clericatus officium acceperunt. Horum prior in levitarum obiit gradu, iunior non pervenit ad gradum, sed ita in iuventute de hac luce migrabat.

6. Memorata Liafburch, cum nata esset, habebat aviam gentilem, matrem videlicet patris sui abrenuntiantem omnino fidei catholicae: quae non nominanda cum furore conversa, eo quod praenominata coniux filias tantum genuisset, et filium viventem non haberet, misit lictores, qui reparent eamdem filiam tunc natam de sinu matris, et necarent priusquam lac sugeret matris, quia sic mos erat paganorum, ut si filium aut filiam necare voluissent, absque cibo terreno necarentur. (0772C) Lictores autem, sicut illis fuerat imperatum, rapuerunt eam et deduxerunt eam et portavit illam unum mancipium ad situlam aqua plenam, cupiens eam in ipsam aquam mergere, ut finiret vitam. Sed miro Omnipotentis dono actum est, ut puella, quae necdum suxerat ubera matris, extensis brachiis suis utraque manu apprehenderet marginem situlae, renitens ne mergeretur. Hanc ergo fortitudinem tenerrimae puellae ex divina credimus actam praedestinatione, eo quod ex ea duo episcopi fuissent oriundi, sanctus videlicet Ludgerus et Hildigrimus. (0772D) In hac ergo colluctatione mirabili iuxta misericordis Dei dispositionem supervenit vicina mulier, et misericordia mota eripuit puellam de manu praefati mancipii, cucurritque cum ea ad domum suam, et claudens post se ostium, pervenit ad cubiculum in quo erat mel, et misit ex melle illo in os iuvenculae, quae statim sorbuit illud. Venerunt interea praedicti carnifices iussa dominae suae expleturi: dominabatur enim illa furibunda in tota domo filii sui. Mulier autem quae infantem rapuit, occurrens lictoribus dixit, mel comedisse puellam, et simul ostendit illis eam adhuc labia sua lingentem, et propter hoc illicitum erat iuxta morem gentilium necare illam. Tunc lictores dimiserunt illam, et mulier quae eam rapuerat, occulte nutrivit eam mittendo lac per cornu in os eius. (0773A) Mater quoque occulte misit ad eam nutricem puellae afferentem quae necessaria fuerant, quoadusque praefata illa ferox mulier vitam finiret: et tunc demum accepit mater filiam suam nutriendam. Sed de his ista sufficiant.

7. Nunc etiam quia de sancto Ludgero loqui inchoavimus, libuit de eo verum replicare sermonem. (0773B) Cum venisset autem Thiatgrimus, pater eius, de quodam itinere, et mater eius praegnans esset, vicinaque partui gestans in utero eumdem futurum episcopum, audito quod vir eius veniret, immoderate gaudens properavit ad eum, et offenso pede corruit, intravitque palus per latus eius, et ablata est mortua, ita ut nullus putaret eam vel vitae praesenti restituendam, vel filium quem gestavit in utero; sed miserante divina clementia revixit spiritus eius, et bene fuerat curata; in puero quoque post paucos dies edito nulla laesionis macula apparuit. Baptizatus autem accepit vocabulum Ludgerus. Qui statim ut ambulare et loqui poterat, coepit colligere pelliculas et cortices arborum, quibus ad luminaria uti solemus, et quidquid tale invenire poterat, ludentibusque pueris aliis, ipse consuit sibi de ipsis collectionibus quasi libellos. Cumque invenisset sibi liquorem imitabatur scriptores, et afferebat nutrici suae quasi utiles libros custodiendos: Et cum ei quis diceret, Quid fecisti hodie? dixit se per totum diem aut componere libros aut scribere, aut etiam legere. Cumque iterum interrogaretur, Quis te docuit? Respondit: Deus me docuit. Meditabatur autem in tenera aetate quod postea devotus implevit. (0773C)

8. Post haec etiam auctus maiori gratia, rogavit parentes suos ut se alicui viro Dei committerent erudiendum. At illi, cum essent benigni, glorificaverunt Deum, videntes intentionem iuvenis, commendaveruntque eum viro venerabili Gregorio discipulo et successori sancti Bonifacii martyris, Domino nutriendum, qui libenter eum suscepit, et comperta sagacitate pueri, studiose illum erudiebat. Crevit itaque Ludgerus proficiens in timore Dei, et deposito saeculari habitu in Triecto (Traiecto) monasterio se contulit ad studium artis spiritualis. (0773D) Erant autem in illa schola Gregorii et alii condiscipuli nobiles et prudentes, e quibus alii episcopi postea exstiterunt, alii in minoribus gradibus doctores ecclesiarum; apud quos idem Ludgerus in magno habebatur affectu, eo quod esset vir mirae mansuetudinis, vultu hilari, non tamen facilis in risu, et in omnibus actibus prudentiam cum temperantia amplectens. Erat enim assiduus meditator divinae Scripturae, et eius praecipue quae ad laudem Dei, et ad doctrinam pertinebat catholicam, pro quibus a venerabili magistro, velut unicus filius, diligebatur. (0774A)

9. Venit interea vir quidam de terra Anglorum Alubret nomine ad abbatem Gregorium, cupiens Domino cooperante plebi partis illius in doctrina prodesse (erant enim rudes in fide), quem abbas Gregorius libenter suscepit, et comperto quod esset vir bonus et doctus, suasit ut sibi episcopus fieret: non enim fuerat idem Gregorius ad gradum episcopalem ordinatus, sed presbyterii perseveravit in gradu. Vir igitur prudens, ad haec: Ut scias, inquit, me cum licentia et consilio episcopi mei huc transmeare, mitte mecum fratres fideles ad terram de qua egressus sum, ad episcopum meum, ut ab eo ordiner ego et illi, tali modo consensum praebeo. (0774B) Quod abbas Gregorius libenter audiens, direxit eum et cum eo Ludgerum aliumque fratrem fortiorem aetate, Sigibodum nomine, ad episcopum, de quo Alubertus dixerat: qui eumdem Alubertum ordinavit episcopum, Sigibodum presbyterum, Ludgerum diaconum, et manserunt illic anno uno. Alcuinus etiam illo in loco tunc magister erat, qui postea temporibus Caroli Turonis et in Francia magisterium exercuit. Cui statim Ludgerus hauriens spiritalia dogmata. . . post anni vero circulum revertentes, qui missi erant, Domino gubernante, venerunt ad abbatem Gregorium, qui benigne suscipiens eos, gavisus est valde in adventu eorum, et mansit cum eo Alubertus, collaborans in opere Domini. (0774C)

10. S. Ludgerus igitur cupiens se saturare praelibati dulcedine favi, petiit ab abbate Gregorio licentiam redeundi ad magistrum Alcuinum, quod ille moleste ferens, fieri retinuit; noluit tamen contristari petentem, sed blandis sermonibus coepit compescere eum. Cumque cerneret se nullis obiectionibus illum a sua intentione revocare posse, accersito patre illius postulavit, ut conaretur revocare eum a coepto itinere, sed studiosus levita instanter in suo voto permansit. Tunc parentes eiusdem Ludgeri et Gregorius, quandove precibus evicti, direxerunt eum ad praefatum magistrum Eboraicae civitatis Anglorum, praebentes quae illi opus erant in via: quem magister illustris Alcuinus cum magno suscepit gaudio. Susceptus itaque Ludgerus, erat consueto more omnibus charus, eo quod esset ornatus moribus bonis, et studiis sanctis, et mansit ibi annis tribus et mensibus sex, proficiens in doctrinae studio. (0774D) Cupiebat enim ibidem diutius in sancto manere studio; sed non fuit concessa facultas: nam ingredientibus civibus illis ad bellum contra inimicos suos, contigit ut per rixam interficeretur filius cuiusdam comitis ipsius provinciae a Fresone quodam negotiatore, et idcirco Fresones festinaverunt egredi de regione Anglorum, timentes iram propinquorum interfecti iuvenis. Tunc Alcuinus necessitate compulsus direxit Ludgerum, et cum eo diaconem suum nomine Putul, cum praefatis negotiatoribus, timens ne amore discendi aliam regionis illius civitatem adiret, et pro ultione praedicti iuvenis aliquas pateretur insidias. Dicebat enim se potius velle mori quam ut filius suus dilectus quidquam pateretur lethalis mali. Directus itaque Ludgerus, prospero cursu pervenit ad patriam suam bene instructus, habens copiam librorum, eratque patri Gregorio et caeteris tanto tunc dignior et acceptior, quanto fuit et in monasticis eruditionibus illustrior. Diaconus vero, qui venerat cum eo, iuxta dispositionem Alcuini perrexit Romam, iterum reversurus, qui etiam postea cum Alcuino venit in Galliam in ordine presbyterii. (0775B)

11. Cum talia gerebantur, venit quidam presbyter sanctus et doctus, de genere Anglorum, nomine Liafuvinus, ad abbatem Gregorium, dicens sibi a Domino terribiliter trina admonitione fuisse praeceptum, ut in confinio Francorum atque Saxonum secus fluvium Isla plebi in doctrina prodesse deberet, rogavitque ut ad locum illum se perduci iuberet et ad fluvium sibi a Domino praenominatum. Tunc Gregorius, eo quod locus idem ad parochiam suam pertineret, benigne eum illic dirigere statuit, agens gratias pastori summo, eo quod visitaret plebem suam. Misit etiam cum eo et Marchelmum servum Dei de genere Anglorum, et a sancto Willibrordo episcopo a pueritia sanctis instructum moribus, ut eum praeponeret populo. (0775C) Susceptus ergo presbyter Liafuvinus a matrona quadam nomine Averhilda, caeterisque fidelibus seminabat documenta salutis, et rigabat prata mentium. Fecerunt autem ei oratorium in Occidentali parte praefati fluminis, in loco qui Hulpa vocatur.

12. Post haec etiam aedificaverunt ei ecclesiam in littore orientali eiusdem fluminis, in loco cuius vocabulum est Daventre, cumque ad eam populus ob viri sancti doctrinam conflueret, Saxones qui eo tempore paganis fuscabantur ritibus, in furorem conversi collecto exercitu effugaverunt Christianos ab illis locis, et ecclesiam combusserunt igni. Tunc vir Dei Liafuvinus reversus ad abbatem Gregorium praestolabatur consolationem a Domino. (0775D) Sedato igitur tumultu reversisque praedonibus in sua, vir Dei reaedificavit ecclesiam quae fuerat combusta; et more solito non cessabat documenta salutis impendere gregi, quoadusque pastori summo dilectam redderet animam, et defunctus in eadem ecclesia est sepultus.

13. Post S. Liafuvini obitum iterum impii Saxones vastaverunt locum illum, et succenderunt ecclesiam, corpusque eius per tres dies quaesiverunt, nec invenire potuerunt. (0776A) Sed et abbas Gregorius migravit ad Dominum, et suscepit curam pastoralem Albricus nepos eius, qui venerabilem Ludgerum cum magno diligebat affectu, atque eum ita allocutus est, dicens: Nunc quia frater meus dilectissimus es, peto ut desiderium meum impleas; locus enim in quo sanctus Domini, Liafuvinus presbyter, quem nosti, in opere Domini usque ad mortem persistendo laboravit, ubi sacrum eius corpus sepultura tegitur, in solitudinem est redactus; quamobrem peto ut eum restaurare studeas, et super corpus sancti ecclesiam reaedifices.

14. Dei igitur famulus Ludgerus magistri iussis obtemperans quaesivit in loco praenominato corpus sancti et non invenit, sed tamen intra spatium loci ubi illud esse putabat, coepit construere ecclesiam. (0776B) Cumque posuisset bases, et parietes conaretur erigere, apparuit ei sacerdos Domini Liafuvinus in somniis, dicens: Frater dilectissime Ludgere, bene fecisti restaurando Dei templum iamdudum deletum a gentilibus, sed et corpus meum quod quaesisti invenies sub australi, quem erexisti, pariete humatum. Ludgerus igitur mane Domini laudibus expletis invenit corpus sancti in loco sibi in visione praedicto, et collecta multitudine fecit transvehi bases eiusdem aedificii in partem australem, et ita infra ecclesiam collegit sepulcrum viri Dei. Perfecta itaque est ipsa ecclesia et consecrata, quae nunquam deinceps a gentilibus fuerat contaminata. Sed in loco illo per servum suum Liafuvinum Dominus multas virtutes operatur usque in hodiernum diem, ubi est etiam nunc coenobium canonicorum Domino famulantium. (0776C)

15. Post haec misit Albricus Ludgerum et cum eo alios servos Dei ut destruerent fana deorum, et varias culturas idolorum in gente Fresonum. At illi iussa complentes attulerunt magnum thesaurum eum quem in delubris invenerant, ex quo Carolus imperator duas partes accepit, tertiam vero partem ad usus suos Albricum recipere praecepit.

Albricus autem cum in Colonia gradum accepisset episcopalem, fecit et Ludgerum secum presbyterii percipere gradum, et constituit eum doctorem ecclesiae in pago, cui nomen Ostrache ( id est, Ostergau), in loco ubi sanctus Bonifacius martyrio est coronatus. (0776D) Divisitque idem Albricus annum in distributiones quatuor, ita ut in Traiecto monasterio prae caeteris praepositis ipse in tempore vernali in doctrinae studio et sanctae conversationis praeesset fratribus menses tres, deinde post eum in aestate Adalger presbyter in vice sua menses tres, post hunc Ludgerus presbyter menses tres, deinde in hieme Thiatbrat presbyter menses tres. (0777A)

16. Ludgerus igitur in ordine vicis suae nocturnis temporibus post psalmodiam et orationes, quas semper amaverat, in solario ecclesiae sancti Salvatoris, quam sanctus Willibrordus confluxerat, membra quieti dare consueverat, ubi ei nocte quadam venerabilis abbas Gregorius per visionem apparuit dicens: Frater Ludgere, sequere me; quem dum ipse sequeretur, ascendit in eminentiorem locum, iactavitque coram eo particulatim quasi membranas et vestimentorum partes, et dixit: Collige ex eis acervos. Cumque congregasset ex eis tres tumulos, dixit ei: Distribue ista bene in opere Domini et ego tibi satis dabo; et signavit eum signaculo crucis et abscessit. Cumque mane facto retulisset somnium praeposito monasterii Haldoni nomine et custodi ecclesiae sanctitate praedito Marchelmo, cuius superius memoriam feci: confestim Marchelmus ad haec ea quae probavit rei eventus, exorsus est, dicens: Tres tumuli, quos congregasti, trium sunt gubernacula plebium, quibus adhuc pastorali regimine te oportet praeesse. At ille dixit: Utinam in loco mihi credito aliquem Domino fructum perficiam. (0777B) Hic etiam Ludgerus, qualiter in gente Fresonum optatum evangelizandi exercuisset officium, et semina vitae supernae gratiae rore irrigante, in agris multorum cordium ad eius praedicationem uberrime pullulassent, testes sunt usque hodie populi regionis illius, quod ad veritatis agnitionem a prisco revocavit errore; testes quoque ecclesiae, quas per loca singula construxit; testes et famulantium Deo congregationes, quas aliquibus coadunavit in locis.

17. Cui etiam testimonium perhibuit quidam Alcuini discipulus versibus heroicis talia mandans:
Frater amore Dei cognato dulcior omni
Et consanguineis merito pretiosior ipsis. (0777C)
Ludger amate mihi, Christi te gratia salvet:
Vive tuae gentis Fresonum clara columna,
Presbyter occiduis laudabilis orbis in oris,
Doctus, in eloquio prudens, et mente profundus;
Ipse gradum meritis ornas, et moribus almis.
Et puer, en, senibus humili de corde ministras:
Et germanus agis cunctis aequalibus aevo:
Atque parens pueris vitae documenta rependis.
In melius crescendo, mei memor esto, sacerdos,
In precibusque tuis commendes quaeso Tonanti
His brevibus vatem, qui te laudavit in odis;
Cui teretis baculi pro tali carmine donum
Munificus tribuas. Fors haec mercedula vati
Concordat modico. Felix sine fine valeto. (0777D)
Hic Pater egregius meritis Bonifacius almis
Cum sociis pariter fundebat sanguinis undam,
Inclyta martyrii sumentes stemmata sacri. (0778A)
Terra beata nimis sanctorum sanguine dives,
Transvolat hinc victor miles ad praemia coeli,
Ultima cespitibus istis vestigia linquens.
Suadeo quae propter curvato poplite supplex,
Tu quicumque legis, terris his oscula fige.
Spes tibi magna fiat [Forte, fiet] lacrymas ascendere coelum
Hinc potuisse tuas fultas patronibus istis.
Sic manet ille cruor cuncto pretiosior auro,
Membraque coelesti rore hic perfusa quiescunt.
Adiuvat hinc Paulus doctor, Bonifacius inde,
Haec illis quando constat simul aula dicata. (0778B)

18. Cumque vir Dei Ludgerus in eadem regione annis fere septem in doctrinae studio persisteret, consurrexit radix sceleris Wutukint dux Saxonum eatenus gentilium, evertit Fresones a via Dei combussitque ecclesias et expulit Dei famulos et usque ad Fleo fluvium fecit Fresones Christi fidem relinquere, et immolare idolis iuxta morem erroris pristini. Sed et Albricus episcopus in ipsa perversa commotione migravit ad Dominum. Tunc Ludgerus necessitate compulsus deseruit partes illas, et disposita turba discipulorum, duos ex eis secum assumens, Hildigrimum scilicet germanum eius, et Gerberium, qui cognominabatur Castus, perrexit Romam, et inde progrediens pervenit ad monasterium S. Benedicti in regno Beneventino, et illic in sancta conversatione consistens didicit regulam eiusdem sancti Patris Benedicti. Erat enim cupiens haereditate sua coenobium construere monachorum, quod ita postea Domino opitulante concessum est in loco qui vocatur Vuerthina. (0778C)

19. Post duos igitur annos et menses sex reversus est ad patriam suam, et pervenit eius fama ad aures gloriosi principis Caroli, qui constituit eum doctorem in gente Fresonum ab orientali parte fluminis Labeki super pagos quinque quorum haec sunt vocabula: Hugmerchi, Hunusga, Fuulga, Emisga, Fedirga et unam insulam, quae dicitur Bant. Ipse vero cura solerti, doctrinae Domini gregi sibi tradito fluenta ministrare studuit, fana destruere, et omnes erroris pristini abluere sordes. Curavit quoque ulterius doctrinae derivare flumina, et consilio ab imperatore accepto transfretavit in confinio Fresonum atque Danorum ad quamdam insulam quae a nomine Dei sui falsi Fosete, Foseteslant est appellata. (0778D) Cui cum navigando appropinquassent, tenens in manu sua crucem, et ad Dominum preces cum laudibus fundens, viderunt, qui in ea navi erant, caliginem tenebrosam de eadem navi egredientem, qua recedente, magna in ea serenitas perstitit. Tunc vir Dei ait: Videtis, qualiter per misericordiam Dei effugatus est inimicus, qui prius caligine occupaverat insulam hanc. Pervenientes autem ad eamdem insulam, dextruxerunt omnia eiusdem Fosetis fana, quae illic fuere constructa, et pro eis Christi fabricaverunt ecclesias. Cumque habitatores terrae illius fide Christi imbueret, baptizavit eos cum invocatione sanctae Trinitatis, in fonte, qui ibi ebulliebat, in quo S. Willibrordus prius homines baptizaverat, a quo etiam fonte nemo prius haurire aquam nisi tacens praesumebat. (0779B) Cuiusdam etiam eorum principis filium Landricum nomine accepit a fonte, quem sacris litteris imbutum ordinavit presbyterum, qui multis annis genti Fresonum in doctrinae praefuit studio. Tunc iterum operante maligno ab orientalibus Fresonibus nox infidelitatis magnae fuerat exorta, cuius Maluinno (Malumno) et Eilrat fuere principes, et combustae sunt ecclesiae servique Dei repulsi; sed radiante sole iustitiae effugatae sunt tenebrae radiantis erroris, ita ut post anni circulum S. Ludgerus cum suis prisca consuetudine fiducialiter plebi illi pabula fidei ministrare non desisteret, et Domino opitulante in ea, quam tunc receperant, perseverabant fide. (0779C)

20. Interea per dispositionem misericordis Dei Saxones conversi sunt ad Dominum, et rex Carolus eumdem virum Dei Ludgerum pastorem in orientali parte Saxonum constituit, cuius parochiae sedes est principalis in loco Mimigernefor ( Infra: Minigerneford), ubi Domino ipse honestum construxit monasterium sub regula canonica Domino famulantium. (0780A) Itaque more solito cum omni aviditate et sollicitudine rudibus Saxonum populis studebat in doctrina prodesse, erutisque idololatriae spinis verbum Dei diligenter per loca singula serere, ecclesias construere, et per eas singulos ordinare presbyteros, quos verbi Dei cooperatores sibi ipsi nutriverat. Cupiebat igitur in coepto evangelizandi opere multis subvenire gentibus; sed tamen pontificalem gradum humiliter declinare: idcirco suos frequenter petiit alumnos. ut aliquis ex eis pro eo episcopalem susciperet ordinem. Cui cum Hildibaldus episcopus persuaderet, ut episcopus ordinari debuisset; illud apostolicum ei respondit, dicens: Oportet episcopum irreprehensibilem esse. At ille, ut erat humilis, et viro Dei amicissimus, cum gemitu dixit: Hoc in se minime fuisse completum. (0780B) Tandem consensu omnium superatus, et magis Dei dispositione coactus, acquievit, ne plurimorum consilio, imo Dei voluntati contrarius esse videretur.

21. Accepto itaque sacro ordine pontificali cum omni sagacitate et modestia gregi Saxonico sibi credito documenta salutis uberrime ministravit, quo adusque Domino largiente ad perfectam illos perduceret fidem. (0780C) Illis etiam quinque pagellis, quos in Fresia ad agnitionem verae et individuae Trinitatis de gentilitate perduxerat (eo quod prius non haberent episcopum) simili modo pontificali praeerat regimine. Sed et successores eius utraque loca pro una habuerunt parochia, deditque ei rex Karolus ut in regno Francorum in pago Brachante (Bracbante), in loco qui Locus vocatur monasterium sancti Petri gubernandum cum omnibus adiacentibus suis, ecclesiis et villulis. Tunc adimpletum est somnium quod ei vir Dei Marchelmus prius fuerat interpretatus de collectione trium tumulorum, significantium trium gubernacula populorum.


HOME > 'moleste' in 'Altfridus_Monasteriensis, Acta S. Ludgeri, p3'
Altfridus Monasteriensis, Acta S. Ludgeri, PROLOGUS AUCTORIS. <<<     >>> LIBER II.
3497w 4.3956727981567 s