Ambrosiaster_cps19, Quaestiones veteris et novi testamenti [CSEL], 46, 6HOME > 'praetor' in 'Ambrosiaster, Quaestiones veteris et novi testamenti [CSEL], 46, 6'
Ambrosiaster, Quaestiones veteris et novi testamenti [CSEL], 46, § 5 <<<     >>> § 7hide dictionary links

(86) § 6

Sed contradictores clausis oculis: (si sacerdos', inquiunt.
'non fuit, uicem tamen egit sacerdotis, quoniam legitur deo
sacrificium obtulisse! quis audeat negare quod scriptum probatur?
obtulit enim deo sacrificium Samuhel, sed non inde
uicem sacerdotis egisse cognoscitur. ipse enim semper dicitur offerre, cuius oblationes sunt, quas super altare inponit sacerdos.
et Saul obtulit hoc utique genere, id est per sacerdotem,
sicut et nunc offertur, et Dauid obtulit et Solomon obtulit
et ceteri similiter obtulerunt. numquid omnes uicem sacerdotis
egerant? quamuis enim proprio sacerdos fungatur officio. ille tamen offerre dicitur, cuius nomine agit sacerdos; ipsi
enim inputatur. cuius munera offeruntur. et qui non fuit
sacerdos, quo modo uicem agere poterat sacerdotis? numquid
diaconus potest uicem agere sacerdotis? praefectus etenim
potest agere uicem praefecti et praetor praetoris, non tamen priuatus potest agere uicem potestatis alicuius: quanto magis
sacerdoti uicem agere non potest, qui non est sacerdos!


144w 2.1641058921814 s