Ambrosius_Mediolanensis_cps19, De apologia David [CSEL], 5HOME > 'moleste' in 'Ambrosius_Mediolanensis, De apologia David [CSEL], 5'
Ambrosius Mediolanensis, De apologia David [CSEL], § 4 <<<     >>> § 6hide dictionary links

(301) § 5

[2] Unusquisque nostrum per singulas horas quam multa
delinquit, et tamen unusquisque de plebe peccatum suum
confitendum non putat: ille rex tantus ac potens ne exiguo** 
(302) quidem momento manere penes se delicti passus est conscientiam
sed praematura confessione atque inmenso dolore
reddidit peccatum suum domino. quem mihi nunc facile
repperias honoratum ac diuitem, qui si arguatur alicuius
culpae reus, non moleste ferat? at ille regio clarus imperio, tot diuinis probatus oraculis, cum a priuato homine corriperetur
quod grauiter deliquisset, non indignatus infremuit, sed
confessus ingemuit culpae dolore. denique dominum dolor
intimi mouit affectus, ut Nathan diceret: Cquoniam paenituit
et dominus transtulit peccatum tuum. ' maturitas 10 itaque ueniae profundam regis fuisse paenitentiam declarauit,
quae tanti erroris offensam traduxerit.


116w 1.4823410511017 s