Ambrosius_Mediolanensis_cps2, De viduis, 10HOME > 'moleste' in 'Ambrosius_Mediolanensis, De viduis, 10'
Ambrosius Mediolanensis, De viduis, CAPUT IX. <<<     >>> CAPUT XI.hide dictionary links

(PL 16 0252B) CAPUT X.

Ad Christum redit cuius summam in adeundis miseris quibuslibet benignitatem laudans, eam oculis nostris Evangelii beneficio subiectam dicit. (0252C) Sub haec varias, quibus in curando idem medicus noster usus noscitur, rationes narrat: deinde curationis praedicat celeritatem, dummodo invocare medicum non negligamus: istis subnectit moralem de voluntate quam in socru Petri expressam docet, acceptionem: postremo ubi exposuit qualem Christi ministrum, maxime vero episcopum esse deceat, ipsorum ait esse proprium per gratiam surgere.

60. Sed ad propositum revertamur, neque nostrorum dolentes vulnera peccatorum, medicum relinquamus: et dum alienis medemur ulceribus, ulcera nostra cumulemus. Rogatur ergo hic medicus. Ne timeas, quia magnus est Dominus, et fortasse ad aegram dedignetur venire; venit enim ad nos saepe de coelo: nec solum divites, sed etiam pauperes solet et servulos pauperum visitare. (0252D) Venit et nunc rogatus ad Petri socrum, et stans super illam, imperavit febri, et remisit illam: et continuo surgens ministrabat illis (Luc. IV, 39) . Sicut dignus memoria, ita dignus desiderio, dignus etiam charitate Dominicae in singulos, dignationis affectus, et facta miranda. Visitare viduas non dedignatur, et tugurii vilis penetralia angusta succedere. Quasi Deus imperat, quasi homo visitat. (0253A)

61. Gratias Evangelio per quod etiam nos qui oculis nostris venientem in hunc mundum non vidimus Christum, videmur ei, dum facta eius legimus, interesse; ut sicut illi quibus appropinquabat, fidem mutuabantur ex eo; ita nobis, dum gestis eius credimus, appropinquet.

62. Vides qualia habet genera sanitatum? Imperat febri, imperat spiritibus immundis, alibi ipse manus imponit. Non solum igitur verbo, sed etiam tactu aegros curare consuevit. (0253B) Et tu igitur quae variis mundi aestuas cupiditatibus, vel forma viri alicuius capta, vel pecunia, roga Christum, adhibe medicum, porrige ei dexteram tuam, tangat interiora tua Dei manus, Verbique coelestis gratia interiorum venas scrutetur animorum, pulset Dei dextera secreta cordis. Aliis oculos luto illinit (Ioan. IX, 6, 7) , ut videre possint, Creatorque omnium docet nos nostrae memores debere esse naturae, et corporis cernere vilitatem; nemo enim magis potest videre divina, nisi qui humilitatis conscientia suae nescit attolli. Alius sacerdoti se offerre praecipitur, ut carere in perpetuum leprae possit exuviis (Luc. V, 14) . Solus enim mentis et animi potest servare munditiam, qui ei sacerdoti se novit offerre, quem pro peccatis nostris accepimus advocatum, illum utique cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4) .

63. Nec vereare moram aliquam sanitatis. Nescit impedimentum qui sanatur a Christo. (0253C) Opus est ut remedium adhibeas, quod acceperis; simul enim ut praeceptum dederit, caecus videt, paralyticus ambulat, mutus loquitur, surdus audit, febriens ministrat, lunaticus liberatur. Et tu igitur quaecumque indecore alicuius rei cupiditate languescis, obsecra Dominum, fidem defer, nec ullam timeas moram. Ubi adest oratio, adest Verbum, fugatur cupiditas, libido discedit. Nec confessionis verearis offensam; immo magis praesume praerogativam: incontinenti enim quae corporis morbo antea laborabas, Christo incipies ministrare.

64. Potest etiam hoc loco videri Petri socrus affectio voluntatis, ex qua sibi velut semen futurae posteritatis assumpserat; quod unicuique voluntas sua posteritatis est auctor. (0253D) Ex voluntate enim sapientia nascitur, quam sapiens in matrimonium adsciscit sibi, dicens: Proposui ego hanc adducere mihi in coniugium (Sap. VIII, 2) . Ergo voluntas illa quae primo variarum cupiditatum aestibus madefacta languebat, postea per apostolatus officium in ministerium Christi iam robusta surrexit. (0254A)

65. Simul qualis esse debeat qui Christo ministrat, ostenditur; oportet enim primo carere variarum illecebris voluptatum, vitare internum corporis animique languorem, ut corpus et sanguinem Christi ministret. Neque enim potest quisquam peccatis suis aeger, minimeque sanus, immortalium sanitatum remedia ministrare. Vide quid agas, sacerdos, nec febrienti manu corpus Christi attingas. Prius curare, ut ministrare possis. Si mundos eos qui ante fuerant leprosi, Christus iubet occurrere sacerdotibus (Luc. XVII, 14) , quanto magis mundum ipsum convenit esse sacerdotem! Non habet igitur quod moleste ferat illa vidua quod sibi non pepercerim, quando nec mihi parco. (0254B)

66. Surrexit itaque Petri, inquit, socrus, et ministrabat illis (Luc. IV, 39) . Et bene surrexit; sacramenti enim typum apostolica iam gratia ministrabat. Proprium est autem surgere Christi ministros, iuxta quod scriptum est: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis (Ephes. V, 14) .


HOME > 'moleste' in 'Ambrosius_Mediolanensis, De viduis, 10'
640w 3.5070519447327 s