Ambrosius_Mediolanensis_cps2, De virginitate, 7HOME > 'moleste' in 'Ambrosius_Mediolanensis, De virginitate, 7'
Ambrosius Mediolanensis, De virginitate, CAPUT VI. <<<     >>> CAPUT VIII.hide dictionary links

(PL 16 0274D) CAPUT VII.

(0275A)

Tertium caput aggressus, nempe virginitatem non esse inutilem, negat ullum hinc reipublicae afferri damnum; quin immo ubi maxime ille status floreat, ibi copiosissimam civium esse frequentiam docet: quod ut secus esset, hunc tamen eo non improbandum; cum in uxoribus caste viventibus id non culpetur. Postquam vero eorum qui iuventuti nuptias hinc fieri difficiliores obiiciebant, demonstravit inanitatem, iis qui virgines serius velandas esse contendebant, respondet hic episcopi requiri prudentiam: at solam aetatem considerandam non esse martyrum exemplis, ac puerorum ad Christum accedentium, probat.

35. Nec improbum igitur, nec novum integritatis est studium. Videamus ne forte inutile iudicetur; nonnullos enim dixisse audivi quod periit mundus, defecit genus humanum, coniugia labefacta sunt. Quaero quis tandem quaesivit uxorem, qui non invenerit? (0275B) Quando fuerint bella pro virgine? Quis umquam pro virgine sit peremptus? De coniugiis autem ista nascuntur, ut perimatur adulter uxoris, raptor praeliis appetatur. Ista reipublicae semper damno fuerunt. Pro virgine sacra nemo damnatus est; quia castitatem non poena cohibet, sed religio auget, fidesque conservat.

36. Si quis igitur putat consecratione virginum minui genus humanum, consideret quia ubi paucae virgines, ibi etiam pauciores homines: ubi virginitatis studia crebriora, ibi numerum quoque hominum esse maiorem. Discite quantas Alexandrina, totiusque Orientis, et Africana Ecclesia quotannis sacrare consueverint. Pauciores hic homines prodeunt, quam illic virgines consecrantur. (0275C) Ex ipsius igitur orbis terrarum usu non inutilis virginitas existimatur, praesertim cum per virginem salus venerit, orbem fecundatura Romanum.

37. Quod si quis hoc prohibet, prohibeat igitur pudicas uxores degere, quia frequentius possunt parere incontinentes. Nulla peregrinanti marito fidem servet; ne damnum faciat prolis futurae, et partus frequentioris amittat aetatem.

38. Sed difficilior fit via adolescentibus ad nuptias impetrandas. Quid si forte commodior? (0276A) Quaero enim cum his aliquem habere tractatum, qui arcendae virginitatis sententiam gerunt. Itaque qui sunt isti, discutere debemus: utrum qui uxores habent, an qui non habent? Si qui habent, timere non debent; uxores enim eorum iam virgines esse non possunt. Si qui non habent, non sibi iniuriam faciant, quod eius tantum nuptias speraverint, quae nuptura non esset. An fortasse patres pro filiarum coniunctione solliciti, moleste ferunt virgines consecrari? Nec hi quod vereantur, habent; si sequantur consilium. Inter paucas suae citius eligentur.

39. Aiunt etiam plerique maturioris aetatis virgines esse velandas. Neque ego abnuo sacerdotalis cautionis esse debere, ut non temere puella veletur. Spectet plane, spectet aetatem sacerdos, sed fidei vel pudoris. (0276B) Spectet maturitatem verecundiae, examinet gravitatis canitiem, morum senectam, pudicitiae annos, animos castitatis: tum deinde si matris tuta custodia, comitum sobria sedulitas. Si haec praesto sunt, non deest virgini longaeva canities: si haec desunt, differatur puella moribus quam annis adolescentior.

40. Non ergo aetas reiicitur florentior, sed animus examinatur. At certe Theclam non senectus, sed virtus probavit. Et hinc quid plura contexam, cum omnis aetas habilis Deo, perfecta sit Christo? Denique non virtutem aetatis appendicem dicimus, sed virtutis aetatem. (0276C) Nec mirere in adolescentulis professionem, cum legeris in parvulis passionem; scriptum est enim: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Psal. VIII, 3) . An dubitamus si eum usque ad continentiam sequatur adolescentia, quem usque ad mortem confitetur infantia? Et quasi incredibile putamus, si puellae nubiles Christum sequantur ad regnum, quem etiam pueri sequebantur in deserto; sicut legimus quia saturata sunt de quinque panibus quatuor millia hominum, exceptis inquit, pueris et mulieribus (Matth. XIV, 21) .

41. Nolite ergo a Christo arcere infantes; quia et ipsi pro Christi nomine subiere martyrium: Talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX, 14) . Vocat eos Dominus, et tu prohibes? (0277A) De ipsis enim Dominus ait: Sinite eos venire ad me. Nolite adolescentulas arcere, de quibus scriptum est: Propterea adolescentulae dilexerunt te (Cant. I, 2) . Et induxerunt te in domum matris suae (Cant. VIII, 2) . Nolite postremo a Christi charitate etiam parvulos separare, quem etiam intra matris uterum adhuc positi exsultatione prophetica fatebantur. (Luc. I, 41) .


HOME > 'moleste' in 'Ambrosius_Mediolanensis, De virginitate, 7'
608w 7.5719890594482 s