Ammianus_Marcellinus_cps5, Res gestae, 17, 4HOME > '������������������������' in 'Ammianus_Marcellinus, Res gestae, 17, 4'
Ammianus Marcellinus, Res gestae, 17, CAPUT 3 <<<     >>> CAPUT 5hide dictionary links

(v1.p.316) CAPUT 4

Iussu Constantii Aug. obeliscus Romae in Circo Maximo subrectus constituitur; et de obeliscis ac de notis hieorglyphicis.

[1] Inter haec recreandarum exordia Galliarum, administrante secundam adhuc Orfito praefecturam, obeliscus Romae in circo erectus est maximo. Super quo nunc (quia tempestivum est) pauca discurram. [2] Urbem priscis saeculis conditam, ambitiosa moenium strue et portarum centum quondam aditibus celebrem, hecatompylos Thebas, institutores ex facto cognominarunt, cuius vocabulo provincia nunc usque Thebais appellatur. [3] Hanc inter exordia pandentis se late Carthaginis, improviso excursu duces oppressere Poenorum, posteaque reparatam, Persarum rex ille Cambyses, quoad vixerat alieni cupidus et immanis, Aegypto perrupta aggressus est, ut opes exinde raperet invidendas, ne deorum quidem donariis parcens. [4] Qui dum inter praedatores turbulente concursat, laxitate praepeditus indumentorum, concidit pronus, ac suomet pugione, quem aptatum femori dextro gestabat, subita vi ruinae nudato, vulneratus paene letaliter interisset. [5] Longe autem postea Cornelius Gallus Octaviano res tenente Romanas, Aegypti procurator, exhausit civitatem plurimis interceptis, reversusque cum furtorum arcesseretur, et populatae provinciae, metu nobilitatis acriter indignatae, cui (v1.p.320) negotium spectandum dederat imperator, stricto incubuit ferro. Is est (si recte existimo) Gallus poeta, quem flens quodam modo in postrema Bucolicorum parte Vergilius carmine leni decantat.

[6] In hac urbe inter delubra* ingentia, diversasque moles, figmenta Aegyptiorum numinum exprimentes, obeliscos vidimus plures, aliosque iacentes et comminutos, quos antiqui reges bello domitis gentibus, aut prosperitatibus summarum rerum elati, montium venis vel apud extremos orbis incolas perscrutatis excisos, et* erectos dis superis in religione dicarunt. [7] Est autem obeliscus asperrimus lapis, in figuram metae cuiusdam sensim ad proceritatem consurgens excelsam, utque radium imitetur, gracilescens paulatim, specie quadrata in verticem productus angustum, manu levigatus artifici. [8] Formarum autem innumeras notas, hieroglyphicas appellatas, quas ei undique videmus incisas, initialis sapientiae vetus insignivit auctoritas. [9] Volucrum enim ferarumque etiam alieni mundi genera multa sculpentes, ut* ad aevi quoque sequentis aetates, impetratorum vulgatius perveniret memoria, promissa vel soluta regum vota monstrabant. [10] Non enim ut nunc litterarum numerus praestitutus et facilis exprimit, (v1.p.322) quicquid humana mens concipere potest, ita prisci quoque scriptitarunt Aegyptii, sed singulae litterae singulis nominibus serviebant et verbis; non numquam significabant integros sensus. [11] Cuius rei scientiam* his interim duobus exemplis monstrari sufficiet:* per vulturem naturae vocabulum pandunt, quia mares nullos posse inter has alites inveniri, rationes memorant physicae, perque speciem apis mella conficientis, indicant regem, moderatori cum iucunditate aculeos quoque innasci debere his rerum insignibus* ostendentes. Et similia plurima.

[12] Et quia sufflantes adulatores ex more Constantium id sine modo strepebant, quod cum Octavianus Augustus obeliscos duos ab Heliopolitana civitate transtulisset Aegyptia, quorum unus in Circo Maximo alter in Campo locatus est Martio, hunc recens advectum, difficultate magnitudinis territus, nec contrectare ausus est nec movere, discant qui ignorant, veterem principem translatis aliquibus hunc intactum ideo praeterisse, quod Deo Soli speciali munere dedicatus, fixusque intra ambitiosi templi delubra, quae contingi non poterant, tamquam apex omnium eminebat. [13] Verum Constantinus id parvi ducens, avulsam hanc molem sedibus suis, nihilque committere in religionem (v1.p.324) recte existimans, si ablatum uno templo miraculum Romae sacraret, id est in templo mundi totius, iacere diu perpessus est, dum translationi pararentur utilia. Quo convecto per alveum Nili, proiectoque Alexandriae, navis amplitudinis antehac inusitatae aedificata est, sub trecentis remigibus agitanda. [14] Quibus ita provisis, digressoque vita principe memorato, urgens effectus intepuit, tandemque sero impositus navi, per maria fluentaque Tibridis, velut paventis, ne quod paene ignotus miserat Nilus, ipse parum sub emeatus* sui discrimine moenibus alumnis inferret, defertur in vicum Alexandri, tertio lapide ab urbe seiunctum. Unde chamulcis impositus, tractusque lenius per Ostiensem portam piscinamque publicam, Circo illatus est Maximo. [15] Sola post haec restabat erectio, quae vix aut ne vix quidem sperabatur posse compleri. At ea ita est facta: aggestis erectisque digestisque ad perpendiculum* altis trabibus (ut machinarum cerneres nemus) innectuntur vasti funes et longi, ad speciem multiplicium liciorum, caelum densitate nimia subtexentes. Quibus colligatus mons ipse effigiatus scriptilibus elementis, paulatimque in (v1.p.326) arduum per inane* protentus, diu* pensilis, hominum milibus multis tamquam molendinarias rotantibus metas, cavea locatur in media, eique sphaera superponitur ahenea, aureis lamminis nitens, qua confestim vi ignis divini contacta, ideoque sublata, facis imitamentum infigitur* aereum, itidem auro imbracteatum, velut abundanti flamma candentis. [16] Secutaeque aetates alios transtulerunt, quorum unus in Vaticano, alter in hortis Sallusti, duo in Augusti monumento erecti sunt. [17] Qui autem notarum textus obelisco incisus est veteri, quem videmus in Circo, Hermapionis librum secuti interpretatum litteris subiecimus Graecis. * αρχην απο του νοτιου διερμηνευμενα εχει στιχος πρωτος ταδε λεγει [18] ἤλιος βασιλεῖ παμέστῃ · δεδώρημαί σοι ἀνὰ πᾶσαν οἰκουμένην μετὰ χαρᾶς βασιλεύειν, ὃν (v1.p.328) ἥλιος φιλεῖ. [καὶ] ἀπόλλων κρατερὸς φιλαλήθης υἱὸς ἥρωνος, θεογέννητος κτιστὴς τῆς οἰκουμένης, ὃν ἥλιος προέκρινεν, ἄλκιμος ἄρεως βασιλεὺς (παμέστης. πᾶσα ὑποτέτακται γῆ μετὰ ἀλκῆς καὶ θάρσους. βασιλεὺς (παμέστης ἡλίου παῖς αἰωνόβιος.

στιχος δευτερος

[19] ἀπόλλων κρατερός, ἑστὼς ἐπ' ἀληθείας, δεσπότης διαδήματος, τὴν αἴγυπτον δοξάσας κεκτημένος, ἀγλαοποιήσας ἥλίου πόλιν, καὶ κτίσας τὴν λοιπὴν οἰκουμένην, καὶ πολυτιμήσας τοὺς ἐν ἡλίου πόλει θεοὺς ἀνιδρυμένους, ὃν ἥλιος φιλεῖ.

τριτος στιχος

[20] ἀπόλλων κρατερὸς ἡλίου παῖς παμφεγγὴς, ὃν ἥλιος προέκρινεν καὶ ἄρης ἄλκιμος ἐδωρήσατο. οὗ τὰ ἀγαθὰ ἐν παντὶ διαμένει καιρῷ. ὃν ἄμμων ἀγαπᾷ, πληρώσας τὸν νέων τοῦ φοίνικος ἀγαθῶν. οἱ θεοὶ ζωῆς χρόνον ἐδωρήσαντο.

ἀπόλλων κρατερὸς υἱὸς ἥρωνος βασιλεὺς οἰκουμένης (ραμέστης, ὃς ἐφύλαξεν αἴγυπτον τοὺς ἀλλοεθνεῖς νικήσας, ὃν ἥλιος φιλεῖ, πολὺν χρόνον ζωῆς ἐδωρήσαντο θεοὶ. δεσπότης οἰκουμένης (ραμέστης αἰωνόβιος. (v1.p.330)

λιβος στιχος δεγτερος

[21] ἥλιος φεὸς μέγας δεσπότης οὐρανοῦ. δεδώρημαί σοι βίον ἀπρόσκοπον. ἀπόλλων κρατερὸς κύριος διαδήματος ἀνείκαστος, ὃς τῶν φεῶν ἀνδριάντας ἀνέθηκεν ἐν τῇδε τῇ βασιλείᾳ, δεσπότης αἰγύπτου, καὶ ἐκόσμησεν ἡλίου πόλιν ὁμοίως καὶ αυτὸν ἥλιον δεσπότην οὐρανοῦ. συνετελεύτησεν ἔργον ἀγαθὸν ἡλίου παῖς βασιλεὺς αἰωνόβιος.

τριτος στιχος

[22] ἥλιος θεὸς δεσπότης οὐρανοῦ (παμέστῃ βασιλεῖ. δεδώρημαι τὸ κράτος καὶ τὴν κατὰ πάντων ἐξουσίαν. ὃν ἀπόλλων φιλαλήθης δεσπότης χρόνων καὶ ἥφαιστος τῶν φεῶν πατὴρ προέκρινεν διὰ τὸν ἄρεα. βασιλεὺς παγχαρὴς ἡλίου παῖς, καὶ ὑπὸ ἡλίου φιλούμενος.

αφηλιωτης. πρωτος στιχος

[23] (ὁ αὐ ἡλίου πόλεως μέγας θεὸς ἐνουράνιος ἀπόλλων κρατερός, ἥρωνος υἱὸς, ὃν ἥλιος ἠγάπησεν, ὃν οἱ θεοὶ ἐτιμησαν, πάσης γῆς βασιλεύων, ὃν ἥλιος προέκρινεν, ἄλκιμος διὰ τὸν ἀρεα βασιλεύς, ὅν ἄμμων φιλεῖ. καὶ παμφεγγὴς συγκρίνας αἰώνιον βασιλέα et reliqua.


HOME > '������������������������' in 'Ammianus_Marcellinus, Res gestae, 17, 4'
Ammianus Marcellinus, Res gestae, 17, CAPUT 3 <<<     >>> CAPUT 5
982w 4.8133089542389 s