Anastasius_bibliothecarius_Auctores_varii_cps2, Collectanea, p18HOME > 'praetor' in 'Anastasius_bibliothecarius_Auctores_varii, Collectanea, p18'
Anastasius bibliothecarius Auctores varii, Collectanea, ΤΟΜΟΣ Β. ΤΟΥ ΕΝ ΑΓΙΟΙΣ ΠΑΤΡΟΣ ΗΜΩΝ καὶ ὁμολογητοῦ Μαξίμου, περὶ τῶν πρακθέντων ἐν τῇ πρώτῃ αὐτοῦ ἐξοριᾳ, ἤτοι ἐν Βιζύῃ· τὰ παρὰ τοῦ Θεοδοσίου ἐπισκόπου Καισαρείας Βιθυνιας, καὶ αὐτοῦ διαλεχθέντα. <<<     >>> ANASTASII PRESBYTERI ET APOCRISIARII ROMAE EPISTOLA AD THEODOSIUM PRESBYTERUM GANGRENSEM.hide dictionary links

(PL 129 0657D) TOMUS continens relationem de dogmatibus, quae mota sunt inter S. Maximum et Theodosium episcopum Caesareae Bithyniae, seu consules qui cum eo erant.

(0626C)

Quae mota sunt de immaculata nostra Christianorum fide, atque subintroducta contrariorum novitate inter abbatem Maximum et Theodosium episcopum Caesareae Bithyniae, necessarium duxi manifesta facere omnibus vobis qui in orthodoxia consistitis: ut, cum certius de his scire visi fueritis, glorificetis magis ac magis amatorem hominum Deum qui dat verbum in apertione oris timentium se: ne forte, more solito veritatis inimici huic contraria diffamantes, corda vestra conturbent. (0626D)

Igitur nono Kal. Septembrias, quae nunc transacta est quartae decimae indictionis, exivit ad eum in exsilium, in quo positus servabatur, id est ad castrum Bizyae, praedictus episcopus Theodosius, ex persona, ut dixit, Petri Constantinopolitani praesulis missus, necnon et Paulus ac Theodosius consules, ut fassi sunt, et ipsi ex persona imperatoris directi. (0628A) Et, cum ascendissent ad praedictum monachum Maximum in locum in quo retrusus habebatur, sederunt et praeceperunt etiam et ipsum sedere. Aderat autem cum illis etiam episcopus Bizyae. Et dicit ad eum THEODOSIUS episcopus: Quomodo habes, abba? ET MAXIMUS ad eum; Sicut praedestinavit Deus ante omnia saecula provisoriam fore circa me dispensationem, sic habeo. THEOD. Ergone praedestinavit Deus ante omne saeculum quae circa singulos sunt? MAX. Si praescivit, utique et praedestinavit. THEOD. Quid est hoc ipsum quod asseris, praescivit et praedestinavit? MAX. Praescientia est cogitationum, et sermonum et operum quae ex nobis sunt: praedestinatio vero eorum est quae ex nobis non accidunt. THEOD. Quae sunt illa, quae ex nobis sunt, et quae ex nobis non sunt? (0628B) MAX. Ut liquido patet, omnia sciens dominus meus probando interrogat servum suum. THEOD. Per veritatem Dei ignorans, et discere volens, percontatus sum differentiam eorum quae sunt ex nobis, et quae non sunt ex nobis, et qualiter quaedam sub praescientia Dei, quaedam vero sub praedestinatione consistunt. MAX. Ex nobis sunt voluntaria omnia, id est virtutes et vitia. Non ex nobis autem sunt illationes accidentium nobis poenalium modorum, vel his contrariorum. Neque enim ex nobis est vel nocens languor, vel laetificans sanitas, licet operatrices horum causae ex nobis existant: utputa intemperantia causa est languoris, quemadmodum temperantia causa est sanitatis. Et regni coelestis causa mandatorum custodia, quemadmodum et ignis aeterni horum transgressio. (0628C) THEOD. Ergone propter hoc tribularis in exsilio isto, quoniam digna quaedam hac tribulatione gessisti? MAX. Rogo, ut Deus hac tribulatione remetiatur excessus meos, quibus ei peccavi in praevaricatione iustificationum mandatorum suorum. THEOD. Non est etiam probationis causa tribulatio multis illata? MAX. Probatio sanctorum est, ut scilicet per tribulationes vitae hominum manifestentur affectus eorum, qui sunt circa id quod est naturaliter bonum, sibimet insinuantes ignotas omnibus virtutes suas, ut in Iob et Ioseph. Siquidem alter ad manifestationem absconsae fortitudinis tentabatur, alter vero ad declarationem sanctificatoriae pudicitiae probabatur. (0628D) Et omnis sanctus non sponte tribulatus ad quasdam huiuscemodi dispensationes tribea ulatur: ut per infirmitatem qua permittitur molestiam pati, superbum et apostatam draconem conculcet, id est diabolum. Patientia enim probationis opus est in unoquoque sanctorum. THEOD. Per veritatem Dei bene dixisti, et confiteor utilitatem, et quaerebam in talibus semper disputare vobiscum. Sed quia pro alio capitulo ego et domini mei futuri patricii profecti sumus, et per tot intervalla locorum advenimus, rogamus te quae a nobis proferuntur suscipere, et totum orbem laetificare. MAX. Quae sunt haec, domine? vel quis ego et unde sum, ut in his quae protenduntur mihi, consensus meus totum laetificet orbem? (0630A) THEOD. Per veritatem Domini nostri Iesu Christi, quod dico tibi ego et domini mei futuri patricii, ex ore domini nostri patriarchae ac pii domini orbis audivimus. MAX. Iubete, domini mei, dicere quae vultis et quae audistis.

THEOD. Rogat imperator et patriarcha per nos, cognoscere a te, qua pro causa non communices throno Constantinopolitano? MAX. Habetis super hoc praeceptionem in scriptis a piissimo imperatore, vel patriarcha? THEOD. Non debueras, domine, nobis incredulus esse. Licet enim exiguus sim, sed episcopus audior, et isti domini mei pars senatus existunt. Nec venimus ad tentandum te, absit. MAX. Quoquomodo venissetis ad servum vestrum, ego absque omni reverentia dico causam ob quam non communico throno Constantinopolitano. (0630B) Verumtamen etsi aliorum esset fas percontandi qua pro causa, vestrum non esset qui me causam certius nostis.

Scitis novitates quae factae sunt a sexta indictione transacti circuli, incoeptas ab Alexandria per novem Capitula a Cyro qui, nescio quo pacto, illic factus est praesul, quae videlicet firmata sunt a throno Constantinopolitano; necnon et alias immutationes, additionesque ac diminutiones, quae factae sunt in concilio a Sergio, Pyrrho, ac Paulo, qui Ecclesiae Byzantii praefuerunt: quas videlicet novas adinventiones esse omnis noster orbis agnoscit. Hac pro causa non communico ego servus vester Ecclesiae Constantinopolitanae. (0630C) Tollantur offendicula quae posita sunt a praedictis viris, cum eisdem ipsis qui posuerunt haec, quemadmodum dixit Deus: Et lapides a via proiicite (Ier. L, 26) , et planam et detritam, atque ab omni spinosae haereseos pravitate liberam viam Evangelii gradiantur: et tum inveniens quemadmodum erat, incedo et ipse absque omni hortatu humano. Donec autem super offendiculis positis, et his qui posuerunt ea gloriantur praesules Constantinopolitani, nullus sermo vel modus est qui mihi persuadeat illis communicare.

THEOD. Nunquid malum quid confitemur, ut separare te huius rei causa conveniat a communione nostra? MAX. Quia, unam operationem docentes deitatis et humanitatis Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi, confunditis tam theologiae quam dispensationis sermonem. (0630D) Si enim credere oportet Patribus, qui asserunt, quorum est operatio una, horum et substantia una, quaternitatem facitis sanctam Trinitatem quasi congenita Verbo facta carne ipsius: quae etiam careat cognata identitate, quam nobiscum et cum ea quae se peperit, naturaliter habet.

Et rursus perimentes operationes, et unam voluntatem asseverantes deitatis ipsius et humanitatis, adimitis eius bonorum distributionem. Si enim nullam habet, secundum illos qui hoc sanxerunt, operationem, perspicuum est quod, licet velit, misereri non possit; detruncata nimirum eius operatione bonorum, sed duntaxat operatione naturali excepta, nihil eorum quae sunt operari vel agere constat. (0632A)

Alias autem et carnem facitis voluntate quidem concreatricem omnium saeculorum, et eorum quae sunt in eis, Patri, et Filio ac Spiritui sancto: natura vero creatam, vel, ut verius dicamus, non habentem initium voluntate, si divina voluntas sine initio est, utpote quae sit deitatis sine initio existentis, natura vero recens. Quod non solum omnem sensum excedit, sed et omnem impietatem. Non enim dicitis absolute tantum unam voluntatem, sed et istam divinam. Divinae vero voluntatis nemo potest initium excogitare temporale, vel finem; nam nec divinae naturae, cuius est substantialis voluntas.

Rursus autem aliam introducentes novitatem adimitis omnimodis omnia significantia et commendantia divinitatem et humanitatem Christi, legibus et typis sancientes neque unam neque duas in eo voluntates aut operationes dicendas: quod rei est essentiam non habentis. (0632B) Nihil enim eorum quae sunt, si intellectuale est, privatur voluntatem habente virtute ac operatione; si sensuale, sentiente operatione, si germinale, crescente ac alente operatione; si penitus inanimale est, et ea quae ex more dicitur vita caret, operatione ac opportunitate. Et indicant omnia quae sic sunt opitulativa sensibus sensualium: operatio enim talium est, subiici utique visui per apparitionem suam; auditui, per sonum; odoratui, per odorationem quamdam amplexibilem; gustui, per quosdam humores; et tactui, per reciproquam impressionem. Sicut enim operationem visus dicimus videre, ita et visorum videri, et caetera omnia secundum eumdem aspicimus fieri modum. (0632C) Si igitur nihil eorum quae sunt, est omni penitus operatione destitutum, Dominusque noster et Deus (propitius esto, Domine!) nullam habet naturalem voluntatem vel operationem in utrisque, ex quibus, et in quibus et quae est, quomodo poterimus aut esse aut vocari Dei cultores, secundum nullum modum existere cum voluntate vel operatione dicentes, qui adoratur a vobis, Deum? Expresse namque a sanctis Patribus edocemur, cum dicunt: Quod enim nullam virtutem habet, neque est, neque aliquid est, neque est quaevis eius omnino positio.

THEOD. Quod factum est per dispensationem ne accipias ut ratum dogma. (0632D) MAX. Si non est ratum eorum dogma qui hunc recipiunt, Typus qui sancit et lex nullam dicendam Domini voluntatem vel operationem, quarum detruncatio existentiam indicat eius, qui fuerit his privatus; qua pro causa barbaricis et sine Deo gentibus me absque honore tradidistis? Qua pro causa damnatus sum ad habitandum Bizen, et conservorum meorum alter quidem Perberim, alter vero Mesembriam? THEOD. Per Deum qui me iudicaturus est! et quando factus est, dixi et nunc idipsum dico, quia male et ad laesionem multorum factus est Typus. Verum occasio facta est ut exponeretur alterna lis orthodoxorum super operationibus et voluntatibus altercantium: et, ut omnes pace mutua fruerentur, consideraverunt quidam huiusmodi voces silentio comprimendas. (0634A) MAX. Et quis fidelis suscipit dispensationem taceri facientem voces, quas dici per apostolos, et prophetas, atque doctores Deus omnium dispensavit? Et inspiciamus, domine magne, in quod malum deveniat tractatum capitulum istud. Si enim Deus posuit in Ecclesia primo apostolos, secundo prophetas, tertio doctores ad perfectionem sanctorum, dicens in Evangelio apostolis, et per eos his qui post ipsos sunt: Quod vobis dico, omnibus dico (Marc. XIII, 37) ; et iterum: Qui recipit vos, me recipit: et qui vos spernit, me spernit (Matth. X, 40; Luc. X, 16) ; manifestum est ac perspicuum, quod qui non recipit apostolos, et prophetas et doctores, sed spernit vocem eorum, ipsum Christum spernit.

Inspiciamus autem et aliud. Deus eligens excitavit apostolos et prophetas atque doctores ad perfectionem sanctorum. (0634B) At vero diabolus falsos apostolos, et falsos prophetas, et falsos doctores contra pietatem eligens excitavit; quo et vetus lex impugnetur et evangelica. Falsos autem apostolos, et falsos prophetas et falsos doctores solos haereticos intelligo, quorum sermones et cogitationes perversae consistunt. Sicut ergo is, qui veros apostolos, et prophetas et doctores recipit, Deum recipit: ita, et qui falsos apostolos, et falsos prophetas et falsos doctores recipit, diabolum recipit. Igitur qui pariter cum scelestis et immundis haereticis sanctos eiecit, (suscipite me dicentem veritatem), Deum liquido cum diabolo pariter condemnavit. (0634C)

Itaque si examinantes novitates quae temporibus nostris effectae sunt, eas ad hoc devenisse invenerimus summum malum, videte ne forte pacem praetendentes, apostasia reperiamur languere et praedicare; quam praecursuram fore Antichristi adventum sacratissimus dixit Apostolus. Haec absque subtractione dixi vobis, domini mei, ut parcatis vobismetipsis et nobis. Iubetis ut haec scripta in libro cordis mei habens ingrediar et communicem in Ecclesia in qua haec praedicantur, et fiam communicator eorum qui veraciter quidem Deum, falso vero diabolum cum Deo eiiciunt? Ne fiat mihi a Deo qui propter me secundum me factus est absque peccato. Et genu flexo dixit: Quidquid iusseritis in servum vestrum facere, facite. Ego his, qui haec recipiunt nunquam communicabo. (0634D)

Et ceu gelidi facti super his quae dicta fuerant, deorsum capita submittentes siluerunt per multam horam. Et annuens, atque abbatem Maximum THEOD. intuitus, dixit: Nos fide dicimus tibi dominum nostrum imperatorem, quod te communicante tollat Typum. MAX. Multum adhuc distamus ab invicem. Quid faciemus de confirmata synodice voce unius voluntatis in eiectionem omnis operationis a Sergio, Pyrrho, ac Paulo? THEOD. Illa charta deposita est, et proiecta. MAX. Deposita est ex lapideis parietibus, non tamen ex intellectualibus animabus. Suscipiant damnationem horum, quae Romae synodice prolata est per pia dogmata, seu regulas, et solvitur medius paries, atque hortatione non indigebimus. (0636A) Et ait THEOD. episcopus: Non est firmata synodus quae Romae celebrata est, quoniam sine iussione facta est imperatoris. MAX. Si synodos quae factae sunt iussiones imperatorum firmant, et non pia fides; recipe synodos quae contra homousion factae sunt: nam iussione principum sunt patratae. Primam videlicet in Tyro, secundam in Antiochia, tertiam in Seleucia, quartam in Constantinopoli sub Eudoxio Ariano, quintam in Nice quae est in Thrace, sextam in Sirmio; et, post haec multo post, septimam, in Epheso secundam cui Dioscorus praefuit: omnes enim has imperatorum iussio aggregavit. Attamen omnes damnatae sunt propter impietatem infidelium dogmatum ab eis confirmatorum. (0636B) Quare autem non abiicitis eam quae deposuit Paulum Samosatenum sub sanctis et beatis Dionysio papa Romano, et Dionysio Alexandrino, atque Gregorio miraculorum patratore qui eidem praefuit synodo, quoniam non est iussione facta imperatoris? Qui praeterea canon promulgat solas illas approbandas synodos quae imperatoris iussione sunt congregatae? Verum etsi omnino iussione imperatorum synodos aggregetis, illas novit sanctas et probabiles synodos pius Ecclesiae canon quas rectitudo dogmatum approbavit. Sed et bis, quemadmodum novit dominus meus et alios docet, fieri synodos in omni provincia per singulos annos regula sancit, iussionis imperialis nullam memoriam faciens, ad tuitionem salutaris fidei nostrae et correctionem omnium capitulorum quae divinae non conveniunt Ecclesiae legi. (0636C)

Et dixit THEOD. episcopus: Ita est, ut asseris. Dogmatum quippe rectitudo synodos roborat. Verumtamen non recipis libellum Mennae, in quo unam voluntatem et unam operationem Christi dogmatizavit? MAX. Ne det Dominus Deus! vos non recipitis, sed eiicitis omnes doctores qui post sanctum Chalcedonense concilium decertaverunt adversum Severi exsecrabilem haeresim: et ego habeo recipere libellum Mennae qui post concilium fuit, per quem liquido sentire dignoscitur cum Severo, et Apollinario, et Macedonio, et Ario ac omni haeresi, et accusat concilium, imo perfecte reiicit per ea quae dogmatizavit? THEOD. Quid ergo? penitus non recipis unam operationem? MAX. Et quis dicit unam operationem ex probabilibus magistris Ecclesiae? (0636D)

Et attulit Theodosius scripta quae falso ab eis ferebantur esse sanctorum Iulii Romani et miraculorum factoris Gregorii, atque Athanasii testimonia, et legit ea. Et dixit MAX. Timeamus nunc Deum, et ne velimus irritare illum in haereticorum prolatione testimoniorum. Nullus enim ignorat haec impii esse Apollinarii. Ergo si alia forsan habes, ostende. Nam haec proferentes plus credere cunctis persuadetis, quod secundum veritatem impii Apollinarii et nequam cum eo sentientium opinionem renovassetis. (0638A)

Et profert idem episcopus THEOD. sub nomine Chrysostomi duo testimonia, quae agnoscens abba MAX. ait: Haec Nestorii sunt qui personalem in Christo dualitatem vesane dogmatizavit. Et statim furore fervescens THEOD. dixit: Domne monache, Satanas locutus est per effrenatum os tuum. MAX. Ne tristetur dominus meus contra servum suum. Et mox sumens ostendit ei easdem voces esse Nestorii, et in quibus sermonibus eius iacerent. THEOD. Deus novit, frater, haec testimonia patriarcha mihi dedit. Verum ecce, alia quidem horum dixisti Apollinarii, alia vero Nestorii. Et producto sancti Cyrilli testimonio, quod ait: Unam atque cognatam per utramque demonstrans operationem, dixit: Quid ad haec dicis? MAX. Sunt quidam ostendentes illud in veritate per additionem positum in interpretatione Evangelii, quae facta est ex hoc sancto Patre a Timotheo Eluro. Verum, sit secundum vos eius. (0638B) Scrutemur igitur sensum paternarum vocum, et cognoscamus veritatem. THEOD. Hoc non permitto fieri. Simplices enim voces necessarium habes recipere. MAX. Dic mihi differentia, deprecabilis factus, vocum ad varias. THEOD. Ut sicuti est recipias vocem, et ne scruteris sensum ipsius. Et MAX. Evidenter, inquit, novas et extraneas Ecclesiae etiam super vocibus introducitis leges. Si secundum vos non oportet scrutari voces Scripturarum ac Patrum, abiicimus omnem Scripturam, Veterem scilicet atque Novam. Audivi enim dicentem David: Beati qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum (Psal. XVIII, 2) : praesertim cum nemo sine scrutinio possit exquirere Deum. (0638C) Et rursus: Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo (ibid., 34) . Tanquam scrutinio agente ad cognitionem legis atque scientiae, cum desiderio persuadeat dignis ex corde eam custodire per completionem sanctorum quae in ea posita sunt mandatorum. Et iterum: Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea (ibid., 129) . Quid autem parabolas, et aenigmata et obscuros sermones scrutari nos vult proverbialis sermo? Quidve Dominus in parabolis loquens vult intelligere discipulos suos, parabolarum edocens sensum? (0638D) Quid etiam praecipiens: Scrutamini Scripturas (Ioan. V, 39) , utpote testimonium perhibentes de se? Quid. et primus apostolorum Petrus docere vult, De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae (Petr. I, 10) , dicens? Quid vero Paulus divinus apostolus dicens: Si opertum est Evangelium, sed in his qui pereunt est opertum, in quibus saeculi huius excaecavit oculos mentis eorum, ut non luceat eis illuminatio scientiae Christi? (II Cor. III, 6.) Ut apparet, similes nos vultis esse Iudaeis, qui simplicibus, ut dicitis, vocibus, id est sola littera, veluti quadam mole mentem obruentes, evulsi sunt a veritate velamen habentes in cordibus suis, ut non intelligant spiritum qui proprie est et occultatur in littera. Unde et ait: Littera quidem occidit, spiritus vero vivificat (II Cor. III, 6) . Certus efficiatur dominus meus, quia ego nullatenus patiar suscipere vocem absque sensu qui reiacet in ipsa, ne fiam manifestus Iudaeus. (0640A)

At vero THEOD. hoc audito, ait: Unam operationem Christi subsistentialem debemus dicere. MAX. Inspiciamus malum quod ex hoc gignetur, et fugiamus externam hanc vocem: haereticorum enim est tantum qui deorum multitudinem colunt. (0640B) Si enim subsistentialem Christi dixerimus unam operationem, cum non aptetur aliquando secundum subsistentiam Patri et Spiritui Filius, haud dubium quin nec secundum subsistentialem operationem: cogemur quemadmodum Filio, ita et Patri et Spiritui subsistentiales operationes tribuere: et, secundum vos, quatuor operationes habebit beata divinitas, tres segregativas personarum in quibus est, et unam communem significativam societatis quae est secundum naturam trium subsistentiarum: et, secundum Patres, si duntaxat eorum doctrinam recipimus, quadripertita erimus deitate languentes. Naturalem quippe, non subsistentialem, omnem esse decernunt operationem. Et, si hoc verum est, sicut re vera est, quatuor naturas, et quatuor natura deos differentes ab invicem subsistentia et natura dicere apparebimur. Verumtamen quis dixit, aut contemplatus est seorsum habitam operationem cuiuspiam eorum, quae sub aliqua specie rediguntur, et sub communi diffinitione speciei natura taxantur? Nunquam enim aliquando fit id quod natura commune est, unius et solius cuiuslibet proprium. Subsistentialia namque indicia, utputa nasi prolixitas seu brevitas, aut oculorum albedo, aut calvitium, et quaecunque sunt talia, deputativa accidentia sunt numeris ab invicem differentibus. (0640C) Omnis enim homo, ut aliquid natura existens, sed non ut quis, subsistentia dignoscitur operari secundum categoricam rationem, quae tam singulariter quam communiter intelligitur, necnon et dicitur. Utputa, animal rationale quod est generalis secundum nos rationis. Omnes enim eamdem percipimus vitam, et eamdem rationabilitatem, et flexum, et deflexum, et sedere, et stare, et loqui, et tacere, et videre, et audire, et tangere, quae sunt rationis, quae communiter in nobis intelliguntur. Non itaque oportet innovare voces non habentes vim, vel sacrae Scripturae, vel Patrum, aut naturalem, sed exteram et versutiis hominum adinventam. (0640D) Verumtamen ostende mihi hanc positam in quovis Patre, et iterum sensum eius qui hanc dixit inquiremus.

THEOD. Quid ergo? non oportet omnimodis in Christo dicere unam operationem? MAX. Secundum sanctam Scripturam sanctosque Patres, nil tale dicendum suscepimus. Sed quemadmodum duas naturas Christum ex quibus et est, ita et naturales eius voluntates et operationes convenientes sibi, cum sit natura Deus idem ipse simul et homo, credere iussi sumus et confiteri. THEOD. Vere, domine, et nos confitemur et naturas et operationes diversas, id est divinam et humanam, atque ipsius cum voluntate deitatem, sed et cum voluntate humanitatem: quoniam sine voluntate nullatenus erat anima eius. Duas autem non dicimus, ne hunc sibimet pugnam inferentem introducamus. (0642A) MAX. Ergone duas naturas dicentes, repugnantes eas infertis propter numerum? THEOD. Non. MAX. Ergone naturis designatus numerus non dividit, sed, cum in voluntatibus et operationibus dicitur, divisionis habet virtutem? THEOD. Utique in his divisionem habet, et Patres numerum in voluntatibus et operationibus non dixere, fugientes divisionem; sed alteram et alteram, atque divinam et humanam, duplam, duplicem, et, ut dixerunt dico, et, ut fassi sunt fateor.

MAX. Propter Dominum! si quisquam tibi dixeri alteram et alteram, quot intelligis? vel duplam aut duplicem, quot intelligis? THEOD. Novi qualiter intelligam: duas autem non dico. Tunc conversus abba MAX. ad principes, dixit: Propter Dominum! (0642B) Si audieritis unam et unam, et aliam ac aliam, aut bis duas, aut bis quinque, quid intelligentes his qui hoc dicerent responderetis? Et dixerunt: Quoniam adiurasti nos, unam et unam, duas intelligimus, et alteram et alteram, duas intelligimus, et bis duas, quatuor intelligimus: similiter et bis quinque, decem. Et quodammodo reveritus THEOD. responsionem eorum, ait: Quod non est a Patribus dictum, non dico. Et accepto protinus abba MAX. libro gestorum sanctae ac apostolicae synodi Romanae, monstravit sanctos Patres duas voluntates et operationes Salvatoris nostri et Dei Iesu Christi aperte dicentes. Quem acceptum ab eo Theodosius consul legit, sed et omnia sanctorum testimonia Patrum. (0642C) Tuncque respondens THEOD. episcopus dixit: Deus scit, nisi quia personaliter anathemata posuit synodus haec, plus quam omnis homo recepissem illam. Sed ne moras hic faciamus. Quidquid dixerunt Patres dico, et in scriptis continuo facio duas naturas, et duas voluntates, et duas operationes: et ingredere, nobiscum communica, et fiat unitas.

MAX. Domine, non audeo ego suscipere consensum a vobis in scriptis super huiuscemodi re, cum sim monachus purus. Sed postquam Deus ad compunctionem vos excitavit, in scriptis transmittite; id est imperator, et patriarcha synodusque ipsorum. Ego enim nec his peractis communico, dum recitantur anathematizati inter sanctam oblationem: timeo enim condemnationem anathematis. THEOD. Deus novit, non reprehendo te quia times, nec alius quisquam. (0642D) Sed da nobis consilium propter Dominum, si est hoc possibile fieri. MAX. Quod consilium habeo super hoc dare vobis? Ite, perscrutamini, si tale quid aliquando factum sit, et post mortem solutus sit quispiam a crimine quod in fidei causa contraxit, atque ab illata contra se querela seu damnatione; et consentiant imperator ac patriarcha imitari Dei condescensionem, faciatque imperator quidem iussionem rogatoriam, patriarcha vero synodicam deprecationem ad papam Romanum: et profecto si repertus fuerit mos procul dubio ecclesiasticus hoc praecipiens, ob rectam confessionem conveniet vobiscum super hoc. (0644A)

THEOD. Hoc profecto fit. Sed da mihi verbum, quod, si me miserint, venias mecum. MAX. Domine, expedit tibi conservum meum qui est Mesembriae accipere tecum magis quam me. Ipse enim et linguam novit, et verebuntur eum dignius, eo quod per tot annos cruciatus fuerit propter Deum et rectam fidem quae tenetur in sede ipsorum. THEOD. Iurgia diversa habuimus ad invicem modo, et ideo non gratanter accipio pergere cum illo. MAX. Domine, iam quia visum est hoc fieri, exitus fiat eorum quae putata sunt, et sequor quocunque iusseritis. (0644B) Et in his surrexerunt omnes cum gaudio et lacrymis, positisque in terra genibus, oratio facta est, et unusquisque ipsorum sancta Evangelia, pretiosamque crucem, et imaginem Dei ac Salvatoris nostri Iesu Christi, atque dominae nostrae, quae illum peperit, sanctissimae Dei genitricis salutaverunt: ponentes nihilominus manus suas ad certificationem eorum quae facta sunt.

Deinde cum pusillum confabulati fuissent ad invicem de vita quae secundum Deum agitur, et divinorum observantia mandatorum, conversus THEOD. episcopus ad abbatem Maximum dixit: En omnia soluta sunt scandala, et facta est pax per Deum, et fiet. Sed propter Dominum ne celes me. Non dicis per quemcunque modum unam voluntatem et operationem in Christo? MAX. Non mihi possibile est hoc aliquando dicere. Et dico causam, quoniam extranea vox est sanctis Patribus duarum diversarum naturarum unam dicere voluntatem et operationem. (0644C) Deinde vero et per omnem modum, qui dicit hoc inveniet iure occurrentem sibi pravitatem. Primo, quoniam si dixero naturalem, timeo commistionem. Secundo, quia si dixero subsistentialem, divido a Patre ac Spiritu sancto, et tres voluntates inducere apparebo mutuo sibimet congruentes, quemadmodum et subsistensias. Tertio, quoniam si dixero velut unius unam voluntatem et operationem, cogor et velut unius Patris, et velut unius Spiritus dicere, licet nolim, voluntatem et operationem; et invenietur sermo in multitudinem deorum cecidisse. Quarto, si dixero affectualem, Nestorii infero personalem divisionem. Quinto, si dixero praeter naturam, corrumpo existentiam voluntatis. (0644D) Corruptio quippe est naturae id quod praeter naturam est, quemadmodum Patres dixerunt.

THEOD. Unam propter unitionem Salvatoris nostri voluntatem per omnia et omnino dicere debemus, sicut et Sergius et Pyrrhus, bene, ut reor, intelligentes, scripserunt. MAX. Si iubes, domine, suscipe duo super hoc verba mea. Primo, quia si propter unitionem una Dei et Salvatoris nostri, sicut Sergius Pyrrbus, et Paulus scripserunt, voluntas effecta est. alterius voluntatis secundum illos erit Filius Patri propter naturam, sed non propter unitionem, secundum Filium habenti voluntatem, si non idipsum est unitio et natura. (0646A) Secundo, quia si propter unitionem una secundum ipsos Salvatoris nostri voluntas effecta est, causam profecto suam unitionem habebit, et non aliam eorum naturam ex quibus existit, et affectus, non naturae, secundum ipsos erit aperte voluntas: naturam enim, non affectum, veritatis ratio novit. Tertio, si propter unitionem, ut fassi sunt, una Salvatoris nostri voluntas effecta est, qua voluntate aiunt ipsam fuisse unitionem effectam? Non enim ea quae per illum effecta est fatebuntur utique, si duntaxat veritati operam dederint et quod est irrationabile fugerint. Quarto, si propter unitionem una Salvatoris voluntas effecta est, liquet profecto quod ante unitionem aut cum multis voluntatibus fuerit, aut penitus absque voluntate. (0646B) Et si quidem multarum erat voluntatum, diminutionem multarum pertulit, ad unam nimirum voluntatem contractus, et convertibilitatis perspicuae passionem suscepit, multarum quae sibi naturaliter inerant voluntatum diminutionem. At vero, si modis omnibus erat absque voluntate, meliorem natura esse monstravit unitionem, ex qua acquisivit voluntatem, qua natura carebat. Et iterum convertibilis palam prefecto fecit quod natura sibi non inerat, sed acquisivit affectu. Quinto, si propter unitionem una Salvatoris nostri secundum utraque ex quibus est voluntas effecta est, recens factus est voluntate Deus, idem ipse propter unitionem natura permanens sempiternus, et voluntate homo sine principio permanens natura recens: quod est impossibile, ne dixerim impium. Sexto, si propter unitionem una naturarum voluntas effecta est, non est quidpiam propter eamdem causam una naturarum effectum natura? (0646C)

Et reciso inter haec THEOD. episcopus sermonis super his habiti impetu, dixit: Quid igitur sit propter unitionem, si nihil horum factum est propter eam? (0646D) MAX. Incarnatum sine mendacio factum eum qui sine carne fuerat demonstravit, ipsumque natura Deum et omnium conditorem, natura factum hominem evidenter ostendit, non conversione naturae, aut diminutione cuiusquam eorum quae naturae sunt, sed vera susceptione intellectualiter animata carne, id est indiminuta humanitate, ab omni progenitorio secundum naturam crimine munda: et quod est secundum liberationis rationem mirabile revera et cunctis ingenti stupore habendum, totum in hominibus Deum, eumdem integrum manentem intra sua, totum in divinis hominem, eumdem ipsum integre manentem, a propriis non decidentem. Receptio enim in invicem naturarum et naturalium quae sibi insunt, iuxta deiloquorum Patrum nostrorum doctrinam, et non translatio vel casus propter unitionem effecta est, eorum qui confusionem maligne faciunt unalitatem, et ideo innovationibus multimode confusionem inducunt, et propter defectionem constantiae rationis suae persequuntur pios.

Quibus auditis, THEOD. episcopus visus est cum reliquis, qui secum venerant, quod dictum fuerat suscepisse. (0648A) Et iterum idem episcopus ad abbatem Maximum: Fac, inquit, charitatem: quid est quod dixisti nobis, quia nullus ut quis subsistentiam, sed ut quid naturam operatur? astat enim mihi non intelligenti quod dictum est. MAX. Nullus ut quis subsistentiam operatur, sed ut quid naturam: utputa Petrus et Paulus operantur, sed non Petrice, et Paulice, sed humane, ambo quippe homines naturaliter iuxta communionem et diffinitivam naturae rationem, sed non subsistentialiter secundum id quod proprie facit. Similiter Michael et Gabriel operantur, verum non Michaelice vel Gabrielice, sed angelice, ambo quippe angeli. Et ita in omni natura multa numero praedicante, communem, sed non annihilatam, operationem aspicimus. (0648B) Ergo qui dicit subsistentialem operationem, ipsam naturam, cum una sit, infinitam operationibus inducit effectam, secundum multitudinem atomorum quae sub ipsam rediguntur a semet differentem: quod si admiserimus bene se habere, in ipsa omni natura quomodo existendi rationem corrumpimus.

Et his dictis, dum invicem oscularentur, THEOD. consul dixit: En facta sunt omnia bene: putasne consensurus est imperator rogatoriam facere iussionem? Et dicit abba MAX. Utique facit, si voluerit imitator esse Dei et humiliari cum eo propter communem omnium nostrum salutem: perpendens quia si Deus, qui natura salvat, non salvavit donec volens humiliaretur, quomodo is qui natura salvandus est homo, aut salvabitur aut salvabit non humiliatus? (0648C) Et dixit THEOD. consul: Spero, quia Deo salvante mihi memoriam, hunc eumdem ei dicam sermonem, et acquiescet. Et cum in his se mutuo salutassent, abierunt cum pace, data ab episcopo abbati Maximo quadam pecuniae quantitate, et tunica, et casula, quae fuerant sibi transmissa. Et tunicam quidem statim eademque hora tulit Bizyensis episcopus. Ast in Regio non solum quantitatem sibi pecuniae datae, verum etiam et aliud quodcunque ex beneficentia quorumdam habere videbatur, una cum reliquis eius vilibus rebus ac vestibus abstulerunt. (0648D)

Postquam vero abierunt praedicti viri sexto Idus septembrias praesentis quintae decimae indictionis, exivit rursus Paulus consul in Bizyen, ad abbatem Maximum iussionem ferens continentem secundum hanc formam: « Iubemus gloriae tuae ire Bizyen, et adducere Maximum monachum cum honore multo atque blanditie, tam propter senectam et infirmitatem, quam eo quod sit a progenitoribus noster fueritque illis honorabilis. Et ponite hunc in venerabili manasterio sancti Theodori, quod reiacet iuxta Regium: et venire, et nuntiare nobis: et mittemus ad eum ex persona nostra patricios duos qui debeant illi declarare quae nobis placuerint, nos ex animo amantes, et a nobis amatos: et venire nuntiatum nobis adventum eius. » Igitur, cum idem consul adduxisset eum et posuisset in iam nominato monasterio, regressus est nuntiare. (0650A)

Et in crastinum veniunt ad eum Epiphanius et Troilus patricii, cum multo amictu et phantasia, necnon et Theodosius episcopus: et ascendunt ad eum in catechumenium ecclesiae ipsius monasterii, factaque consueta salutatione sederunt cogentes et ipsum sedere, et orsus habitum ad eum sermonem TROILUS, dixit: Dominus orbis iussit nos venire ad te, et dicere vobis quae visa sunt divinitus roborato imperio suo. Sed dic nobis primitus, si facias iussionem imperatoris, an non? MAXIMUS dixit: Domine, audiam quod iusserit pium eius imperium, et necessario respondebo. Nam ad id quod ignotum est mihi, qualem responsionem daturus sum? At vero TROIL. perseverabat asseverans: Non potest esse ut dicamus aliquid, nisi primum dicas utrum facias vel non facias iussionem imperatoris. (0650B) Et cum vidisset eos insistentes peramplius dilationi suae, et amarius intuentes, ac asperius respondentes cum omnibus qui cum eis erant et ipsis quoque dignitatibus saecularibus elevatis, respondens abba MAX. ait: Quia non patimini dicere servo vestro quae placent domino et imperatori nostro, ecce dico, audiente Deo, ac sanctis angelis et omnibus vobis, quoniam, quidquid iusserit mihi super quacunque re cum hoc saeculo destruenda et corrumpenda, prompte faciam. Et confestim surgens TROIL. dixit: Orate mihi, ego vadam. Hic enim nihil facit. Et multo vehementique facto tumultu, ac multa turbatione et confusione, dixit eis THEOD. episcopus: Dicite illi responsa, et cognoscite quid fateatur. Nam sic regredi, nihilque dicere et nihil audire, rationabile non est. (0650C) Et tunc EPIPHANIUS patricius ait: Hoc tibi per nos significat imperator, dicens: Quoniam totus Occidens et qui in Oriente subversiones operantur ad te spectant, et omnes propter te simultates exagitant, nolentes convenire nobiscum in causa fidei; Deus compungi te faciat, ut communices nobiscum in Typo qui expositus est a nobis, et exibimus per nos ipsos ad Chalem, et osculabimur te, et supponemus vobis manum nostram, cumque omni honore ac gloria introducemus vos in magnam Ecclesiam, et cum nobis ipsis sistemus ubi ex more imperatores stant, et faciemus pariter synaxim, et participabimur intemeratorum et vivificorum sacramentorum vivifici corporis et sanguinis Christi, et praedicabimus te denuo patrem nostrum, fietque gaudium non modo amatrici Christi et regiae urbi nostrae, sed et in toto terarum orbe. (0650D) Scimus enim certissime quod, te communicante sancto huic throno, cuncti uniantur nobis, qui propter te tuumque magisterium se a communione nostra sciderunt.

Et conversus ad episcopum abba MAX. cum lacrymis ait: Domine magne, diem iudicii exspectamus omnes, nosti quae ordinata sunt et diffinita supra sancta Evangelia, et vivificam crucem, atque imaginem Dei et salvatoris nostri Iesu Christi, et sanctissimae quae illum genuit semper Virginis matris. Et submisso deorsum vultu, episcopus mitiori voce dicit ad eum: Et quid habeo facere, postquam aliud quid placuit? Et dixit ad eum MAX. [abbas]: Et quare tetigisti sancta Evangelia, et hi qui tecum erant, cum non sit in vobis eorum quae dicta sunt exitus? (0652A) Vere omnis coeli virtus hoc mihi facere minime persuaderet. Quam enim rationem redderem, ut non dicam Deo, conscientiae meae, quod si propter humanam gloriam, quae secundum sui rationem nullam habet salvandi substantiam, fidem abnegarem eius qui fovet. eam?

Et in sermone isto surgentes omnes rurore instabiles redditi, evulsionibus, et impulsionibus atque direptionibus debilitaverunt eum, a capite usque ad ungues sputis certatim madefacientes. Quorum usquequo lota sunt vestimenta quibus circumamictus erat, foetor longius exhalabat. Et surgens episcopus dixit: Non oportebat ita fieri, sed audire ab eo tantummodo responsionem, et ingredi, et nuntiare domino nostro bono. (0652B) Canonicae quippe res alio disponuntur modo. Et, cum vix eis episcopus ut quiescerent persuasisset, rursus sederunt: et denis millibus iniuriis et maledictionibus inexcogitabilibus dehonestantibus eum, cum furore multo et asperitate dixit EPIPHANIUS: Dic, malorum extreme, vorax civium, quasi nos et civitatem nostram, sed et imperatorem, haereticos habeas, haec prosecutus es verba? (0652C) Vere plus quam tu Christiani sumus atque orthodoxi, et Dominum nostrum ac Deum confitemur habere et divinam voluntatem, et humanam voluntatem, et animam intellectualem: et quia omnis intellectualis natura utique habet ex natura velle ac operari, quoniam vitae proprium motus est, et intellectus proprium voluntas: et voluntatis eius capacitatem novimus, non secundum deitatem tantum, sed et secundum humanitatem. Quin et duas ipsius voluntates et operationes non abnegamus.

Et respondens abba MAX. dixit: Si ita creditis, quemadmodum intellectuales naturae, ac Dei Ecclesia, quomodo me cogitis communicare in Typo qui solam eorum habet divisionem, quae vos profitemini? Et dixit EPIPH. Ob dispensationem factum est hoc, ne laedantur populi huiuscemodi subtilioribus vocibus. Et respondens abba MAX. dixit: E contra omnis homo sanctificatur per districtam fidei confessionem, non autem per divisionem quae in Typo est posita. Et dixit TROIL. Et in Palatio dixi tibi, quia non interemit, sed taceri iussit, ut pace fruamur omnes. (0652D) Et respondens abba MAX. dixit: Silentium verborum interemptio est verborum. Per Prophetam enim dicit Spiritus sanctus: Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum (Psalm. XVIII, 3) . Ergo sermo qui locutione non praedicatur, nullatenus est. Et dixit TROIL.: Habe in corde tuo ut vis, nemo te prohibet. (0654A) Et dicit abba MAX.: Sed non circumclusit Deus corde totam salutem, dicens: Qui non confitetur me coram hominibus, nec ego confitebor eum coram Patre meo, qui est in coelis (Matth. X, 33) . Et sacer Apostolus docet, dicens: Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) . Si ergo Deus, ac Dei prophetae atque apostoli iubent confiteri mysterium sanctorum vocibus, quod est magnum, et horrendum atque totius mundi salutare, non est opus quoquomodo taceri vocem id praedicantem, ut non imminuatur tacentium salus.

Et respondens asperiori verbo EPIPH. dixit: Subscripsisti in libello? Et dixit abba MAX.: Etiam, subscripsi. Et quomodo, inquit, ausus es subscribere et anathematizare confitentes atque credentes sicut intellectuales naturae et Ecclesia catholica? Vere iudicio meo introducimus te in urbem, et sistemus te in foro vinctum, et mimos ac mimas et prostitutas meretrices, et omnem plebem, adducemus, ut unusquisque ac unaquaeque, et alapis caedat et conspuat in faciem tuam. (0654B) Et ad haec respondens abba MAX. ait: Sicut dixistis fiat, si confitentes duas naturas, voluntates et operationes ei qui est Deus natura in veritate simul et homo, anathematizavimus. Lege, domine, gestorum seriem ac libellum: et si ut dixistis inveneritis, facite quod vultis. Ego enim, et conservi mei, et quotquot subscripserunt, eos qui secundum Arium et Apollinarium unam voluntatem et unam operationem dicunt, anathematizavimus, et non qui confitentur Dominum nostrum et Deum in utrisque ex quibus, et in quibus, et quae est, natura intellectualem, et ideo secundum utramque cum voluntate ac operatione nostrae salutis. Et dicunt: Si cum hoc conferimus, neque manducabimus, neque bibemus. Sed surgamus, et prandeamus, et ingrediamur atque dicamus quae audivimus. Iste quippe venundavit se Satanae. Et, cum surrexissent, pranderunt. (0654C) Et ingressi sunt cum ira, vigilia Exaltationis pretiosae ac vivificae crucis.

Et in crastinum diluculo exivit Theodosius consul ad praedictum abbatem Maximum, et abstulit ab eo quidquid habebat, dicens ei ex persona imperatoris: Quia noluisti honorem, prolongatus est a te, et vade ubi dignum temetipsum fore iudicasti, habens quoque iudicium discipulorum tuorum, tam scilicet eius qui est Mesembriae quam eius qui est Perberis, quique fuit notarius beatae memoriae aviae nostrae. Dixerant autem et patricii, Troilus videlicet et Epiphanius, quia modis omnibus adducemus etiam ambos discipulos tuos, id est tam eum qui est Mesembriae quam illum qui es Perberis, et probabimus etiam ipsos, ac videbimus et ipsorum quoque proventum. (0654D) Verumtamen ut scias, domine abba, quoniam si saltem modicam requiem sumpserimus a confusione gentium, coniungi vobis habemus per sanctam Trinitatem, et papam qui nunc est tollemus, et omnes ibidem loquentes, et reliquos discipulos tuos et omnes vos conflabimus, unumquemque in apto sibi loco, ut conflatus est Martinus. Et sumptum eum iam dictus Theodosius consul militibus tradidit, et duxerunt eum usque Salambriam.

Et manserunt ibidem per duos dies, quousque perrexerit ad castra unus ex militibus et dixit cuncto exercitui, quia monachus qui blasphemat Dei Genitricem huc venit. Hoc autem egerunt, ut commoverent exercitum adversus praedictum Maximum abbatem, quasi blasphemaverit Dei Genitricem. (0656A) Et post duos dies rediens miles ille, tulit eum in castra, et compunctus divinitus praetor, imo loci servator Praetoris, misit ad eum primores bandorum, presbyterosque, ac diaconos et reverendos signorum custodes. Quos cum intuitus esset iam nominatus abba Maximus advenisse, surrexit, et misit metanoeam: et miserunt et illi vice reciproca, et sederunt, iubentes et ipsi sedere. Et quidam valde senex honorabilis dixit ad eum cum reverentia:

Pater, quoniam scandalizaverunt nos quidam in sanctimoniam tuam, quod non dicas Dei genitricem dominam nostram sanctissimam Virginem, adiuro te per sanctam et consubstantialem Trinitatem, quo veritatem dicas nobis et detergas a corde nostro scandalum hoc, ne laedamur iniuste scandalizati. (0656B) Et missa metanoea surrexit, et extensis in coelum manibus cum lacrymis dixit: Qui non dicit dominam nostram superlaudabilem, sanctissimam, intemeratam, et omni naturae intellectuali venerandam, naturalem veraciter matrem Dei effectam, qui fecit coelum, et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt, sit anathema, et catathema a Patre et Filio et Spiritu sancto, consubstantiali et supersubstantiali Trinitate, ac omni supercoelesti virtute, atque a choro sanctorum apostolorum, prophetarum, et infinita plebe sanctorum martyrum, omnique spiritu in iustitia consummato, nunc et semper et in saecula saeculorum, amen. Et flentes omnes oraverunt ei dicentes: Deus confortet te, Pater, et dignum te faciat absque offensa hunc perficere cursum. (0656C) Et his dictis, congregati sunt multi milites auscultaturi multa bona verba quae movebantur. Et cum contemplatus esset quidam domesticorum praetoris, quod multus coacervaretur et aedificaretur exercitus, ac reprehenderet quae fiebant; quid suspicatus Deus scit; praecepit eum rapi et emitti extra castra duobus millibus, donec collectionem fecissent et venissent qui deberent ducere illum Perberis. Verum clerici divina moti dilectione pedites duobus illis milliariis abierunt, et venerunt, et salutaverunt eum, et oraverunt illi, et manibus suis gestantes imposuerunt eum supra iumentum, et reversi sunt cum pace ad loca sua, et ipse adductus est Perberis in custodiam qua continuis vexationibus tenebatur. (0656D)

Et hoc quoque sciendum, quia in regio praetendebat Troilus ad abbatem Maximum dicens, quod consiliarius Ioannes scripserit sibi de accidentibus quibusdam, quae sibi consulerent ac placerent: licet hoc fieri