Anastasius_bibliothecarius_cps2, Interpretatio Synodi VII generalis, 3HOME > 'moleste' in 'Anastasius_bibliothecarius, Interpretatio Synodi VII generalis, 3'
Anastasius bibliothecarius, Interpretatio Synodi VII generalis, ACTIO SECUNDA. <<<     >>> ACTIO QUARTA.hide dictionary links

(PL 129 0250C) ACTIO TERTIA.

(0249)

In nomine Domini et dominatoris Iesu Christi veri Dei nostri. (0249D) Imperio piissimorum et amicorum Christi dominorum nostrorum Constantini et Irenae a Deo redimitae matris eius, anno octavo consulatus eorum, tertio [Gr. et ms. Iol., IV] Kalendas Octobrias, indictione 11.

Conveniente sancta et universali synodo, quae per divinam gratiam et piam sanctionem eorumdem divinitus confirmatorum imperatorum congregata est in Nicensium clara metropoli Bithyniensium provinciae: id est, Petro reverendissimo primo presbytero sanctae Romanae Ecclesiae sancti apostoli Petri, et Petro reverendissimo presbytero et monacho et hegumeno venerabilis monasterii sancti Sabbae siti Romae, tenentibus vicem apostolicae sedis almi et sanctissimi archiepiscopi senioris Romae Adriani; et Tarasio almo et sanctissimo archiepiscopo magni nominis Constantinopoleos novae Romae, et Ioanne ac Thoma reverendissimis presbyteris monachis et vicariis apostolicarum sedium orientalis dioeceseos. (0250D)

Residentibus quoque ante sanctissimum ambonem templi sanctissimae magnae Dei Ecclesiae quae cognominatur Sophia; praesentibus et audientibus gloriosissimis et magnificentissimis iudicibus, id est, Petrona laudabilissimo exconsule patricio, et comite Deo conservati imperatorii obsequii, et Ioanne imperiali ostiario et logotheta militaris logothesii, et tota sancta synodo secundum ordinem qui praescriptus est in prima actione; praesentibus etiam Deo amabilibus archimandritis et hegumenis, atque omni monachica plenitudine; propositis sanctis et intemeratis Evangeliis:

Dixit Demetrius Deo amabilis diaconus et scevophylax sanctae Constantinopolitanae Ecclesiae:

Quoniam quidem praecedenti die visum est sanctae et universali synodo sequenti paterna et ecclesiastica iura, suscipiendos eos qui ex haeresi convertuntur; necnon et eos orthodoxos qui ab haereticis ordinati sunt, assumendos: prae foribus adsunt hi qui libellos suos iam orthodoxe legerunt episcopi, et postulant ingredi et iudicari secundum quod vobis placuerit.

Sancta synodus dixit: Veniant.

Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Is qui nuper venit Deo amabilissimus episcopus Neocaesariae reddat rationem suam per libellum.

Gregorius Deo amabilis episcopus Neocaesariae dixit: Confirmet Deus imperium bonorum dominorum nostrorum; laetificet eos Deus in sancto solio ipsorum. Sanctissimum dominum nostrum Deus largiori aevo fungi faciat pontificio, et sanctam synodum Deus stabiliat. Orate pro egestate mea. (0251B) Et proferens libellum suum legit continentem exemplaria libellorum qui praescripti sunt in actione prima.

Et postquam lectus est libellus, Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Haec cum simplicitate cordis confiteris?

Gregorius Deo amabilis episcopus Neocaesariae dixit: In nomine Dei et per sanctam orationem tuam et sanctorum Patrum, in munda conscientia et omni simplicitate confiteor, et quaeso beatitudinem vestram et totam synodum orare pro me.

Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Aliquid ad haec promulgemus. [ Gr. add. Sanctissimi episcopi Siciliae dixerunt. Quod in aliis factum est, fiat quoque in istis.]

Sancta synodus dixit: Fiat. (0251C)

Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Sed sermo quidam rumoris obstrepit, quod in tempore persecutionis quidam episcoporum intolerabiles persecutiones piis viris intulerint: quibus verbis iniectis non usquequaque sine approbatione credimus. Novit tota sancta synodus haec, quia canon sanctorum apostolorum episcopum, vel presbyterum, vel diaconum percutientem fideles delinquentes, aut infideles inique agentes, et per huiuscemodi timeri volentem, deponi praecipit.

Sancta synodus dixit: Ita denuntiant.

Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Et si hoc ita est, quid vobis videtur? (0251D)

Theodorus sanctissimus episcopus Catanae dixit: Secundum sacras catholicae Ecclesiae regulas ita definit sancta synodus haec.

Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Si intulit episcopus quascunque plagas et tormenta viris timentibus Dominum, qui tunc persecutionem patiebantur, non est dignus episcopatu.

Sancta synodus dixit: Non est dignus.

Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Quoniam et sicut persecutor caedes inflixit. (0252A)

Theodorus sanctissimus episcopus Catanae, et qui cum eo Deo amabiles episcopi Siciliae, et Epiphanius diaconus et locum tenens episcopi Sardiniae, dixerunt: Quarta synodus mox ut praesedit, in primordiis exclamavit: Dioscorum foras mitte, homicidam foras mitte; eo quod manus [Gr. add. in synodo latrocinali manus] iniecerit super viros insontes.

Ioannes reverendissimus presbyter et locum tenens orientalis dioeceseos dixit: Et Spiritu sancto inspirata sancta synodus sponsionem [constitutionem] hanc exposuit.

Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Sicut et praediximus, verbis quae circumferuntur, non credimus.

Sancta synodus dixit: In tempore suo quisquis hanc habet querimoniam, queratur apud hanc sanctam synodum, vel apud sanctitatem vestram: et ostensa veritate, sicut definitum est a sancta synodo hac, proveniet. (0252B)

Gregorius sanctissimus episcopus Neocaesariae dixit: Non me homo accusabit, quia percussi vel occidi [Gr., cecidi].

Sancta synodus dixit: In his et nos gaudemus.

Gregorius sanctissimus episcopus Neocaesariae dixit: Neque in divinitus custodienda urbe, neque in regione mea homo ex me ultionem passus est.

Sancta synodus dixit: Si istud est, suscipiatur in loco suo.

Sabbas reverendissimus monachus et hegumenus monasterii Studii dixit: Principem haereseos confessi sunt pontifices eum esse: et ut iubetis; nam Pater noster Athanasius ad Rufinianum dixit, quia eis qui principes fuerunt haereseos sufficit, si tantum ad poenitentiam admittantur. (0252C)

Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Sed dixit, quia non cecidit, neque persecutus est

Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: Iuvenalis, et qui circa ipsum erant, auctores [principes] latrocinalis synodi exstiterunt; sed in quarta synodo recepti sunt.

Ioannes magnificentissimus logotheta dixit: Sufficit synodo vestrae divinitus congregatae, quia Gregorius Neocaesariae, et qui auctor exstitit praetereuntis impiae synodi, conservatus est usque in hodiernum diem ad suam haeresim et doctrinam damnandam. (0252D)

Ioannes reverendissimus presbyter et locum tenens orientalis dioeceseos dixit: Gratias agimus Deo, quia remanserunt viri e male collecta synodo, arguentes et quae ab ipsis male sunt gesta, et subvertentes atque confusionem propriam publicantes.

Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Scimus omnes Iuvenalem patriarcham fuisse Hierosolymitanum; et secundum dignitatem suam utique et princeps synodi fuit: et sic [Gr., hic] post praevaricationem suam poenitentia gesta receptus est.

Epiphanius reverendissimus diaconus Ecclesiae Catanae, et locum retinens Thomae episcopi Sardiniae, dixit: Sed neminem persecutus est Iuvenalis.

Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Et iste respondit, quia neminem persecutus sum. (0253A)

Nam et Eustathius Sebastenus princeps erat haereseos Macedonianorum: sed cum libello sanctus Basilius Pater noster suscepit illum.

Reverendissimi monachi dixerunt: Verum est, sed quia tacens mansit Iuvenalis, ideo respondimus [Gr. add. Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Laudamus vos, tanquam aemulatores canonicarum et evangelicarum constitutionum.]

Sabbas reverendissimus monachus et hegumenus monasterii Studii dixit: Conservet Deus dominos nostros bonos, quibus dignantibus hoc factum est et congregatum concilium ad Ecclesiae unionem atque concordiam.

Sancta synodus dixit: Gratiarum actio Deo et laus. (0253B)

Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Iam antea haec sancta synodus promulgavit, secuta sanctos patres nostros, quod suscipi oporteat [Gr. add. venientes ab haeresi], nisi alia causa huiusmodi a sacerdotali eiiciat ordine: idipsum ergo et iterum didicimus.

Sancta synodus dixit. Omnes idipsum dicimus:

Ioannes reverendissimus presbyter et monachus, locum tenens orientalium patriarcharum, dixit: Bona quae diverso modo dicuntur, sancta sunt et utilia.

Petrus Deo amabilis presbyter, et locum tenens Adriani beatissimi papae senioris Romae, et Ioannes ac Thomas Deo amabiles presbyteri, et vicarii orientis, dixerunt: Recipiant sedes suas. (0253C)

Sancta synodus dixit: Hoc ipsum dicimus, et consentimus omnes.

Et ascenderunt in competentes sibi cathedras reverendissimi episcopi, Nicaeae videlicet, Neocaesariae, Rhodi, Iconii, Hierapoleos, Pisinuntium, et Carpathi.

Sancta synodus dixit: Deus bene adduxit orthodoxos. (0253D)

Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: Quia in priori sessione sanctae huius venerabilis synodi piissimam sacram Deo coronatorum nostrorum imperatorum meruimus per regium a secretis suscipere; in qua continebatur, quod litterae a senioris Romae praesule missae fuerunt ad tranquillissimum imperium ipsorum, et duo quaterniones ad sanctissimum patriarcham ab orientalibus summis sacerdotibus: et litteras quidem Romani papae audivimus, et quae in illis continebantur, agnovimus. Postulamus itaque a claritate vestra, amplissimi patricii, ut quae ab oriente missa sunt, legantur coram sancta ista et universali synodo, quo comperiamus, si eadem sentiant et eadem praedicent tam senioris Romae papa, quam sanctissimus patriarcha Tarasius, qui et praesidet regiae urbi, quam orientis episcopi.

Magnificentissimi principes et sancta synodus dixerunt: Fiat secundum postulationem vestram. (0254A)

Ioannes et Thomas Deo amabiles presbyteri, et locum retinentes orientalium patriarcharum, dixerunt: Si placet huic sanctae et universali synodo, poscimus ut litterae sanctissimi patriarchae Tarasii, quae missae sunt ad sanctissimos et summos sacerdotes orientis, prius legantur; et ita rescriptae earum.

Sancta synodus dixit: Legantur.

Et legit Stephanus diaconus Deo amabilis et notarius venerabilis patriarchici secreti.

Exemplar litterarum quae missae sunt ad summos sacerdotes et sacerdotes Antiochiae, Alexandriae, et sanctae civitatis, a Tarasio et beatissimo patriarcha Constantinopoleos. (0254B)

Multa et magna providentia Dominus Deus hominum vitas regens et protrahens, atque proventum vitae uniuscuiusque consulte deducens (sine ipso namque factum est nihil, quia et capilli capitis nostri numerati sunt ei) et me in laicorum ordine usque nunc connumeratum, et imperialibus ministeriis deputatum, nescio quibus iudiciis (ipse scit) in cathedram pontificalem evexit, hortatu valido a veritatis propugnatoribus, piissimis videlicet ac orthodoxis imperatoribus nostris, atque sanctissimis episcopis, seu clericis, in me violenter effecto: cui succumbens annui, et obedientiae fructum his carpendum commisi. (0254C) Et rogo vos sacratissimos, ut tanquam patres me pusillanimem baculo potentiae, id est paternis vestris magisteriis fulciatis, et veluti fratres puris orationibus vestris nos cum armatura Dei contra versutias antiqui hostis adiuvetis, atque fluctibus invicem surgentibus vacillantem gubernetis, quatenus pertingam ad portum voluntatis Christi Dei nostri. Est enim prorsus apud nos quoddam praelium sine ferro, dum sermones iaciant et iaciantur. Sed triumphale habemus tropaeum, veritatem quae non vincitur. Deinde quoque et procellis vehementibus inspirantibus, in auxilium vobis assumptis, harum pauxillum quid sufferentes aestum, Christum has increpantem inveniemus, et vitam tranquille per omnia transigemus. Et his quidem sufficienter in praefatione nostra praemissis, in caeteris evidenter horum cognitio denuntiabitur. (0254D) Nunc autem ad aliam intentionem dicendi [dicendo] progredior. Quia enim prisea quaedam, et ut verius fateamur, apostolica traditio in omnibus ecclesiis inolevit, ut hi qui ad pontificium provehuntur, praecedentibus se in eodem ordine, qualiter se habeant quae suae fidei sunt, exponendo commendent: Visum est et mihi hoc sectanti, me vobis inclinare, et liquido confessionem pronuntiare, quemadmodum a tubis sancti Spiritus (quarum sonus in omnem terram exivit, et in fines terrae verba) [Psal. XVIII] et ab earum alumnis atque asseclis, sacratissimis videlicet Patribus nostris educatus, ex ipsis mollibus ungulis didici. (0255A)

Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, et in unum Dominum Iesum Christum Filium Dei et Deum nostrum, natum ex Patre sine tempore coaeternum: et in Spiritum sanctum, Dominum et vivificantem, ex Patre per Filium procedentem, et eumdem Deum esse et cognosci: Trinitatem unius substantiae, unius honoris et sedis, sempiternam et increatam, omnium creaturarum conaitricem: unum principium, unam deitatem et dominationem, unum imperium, potentatum et potestatem in tribus subsistentiis, individue quidem divisam, et divise unitam: non ex imperfectis tribus unum aliquid perfectum; sed ex tribus perfectis unum superperfectum et plusquam perfectum, uti magnus locutus est Dionysius. Itaque secundum proprietatem personarum tria quidem adoranda; at vero secundum communem naturae rationem unus Deus omnium factor visibilium et invisibilium, omnium provisor. (0255B) Confiteor autem factam propter salutem nostram in novissimis diebus secundum carnem nativitatem unius sanctae Trinitatis, Filii scilicet Dei et Domini nostri Iesu Christi, ex veraciter sancta Dei genitrice semperque Virgine Maria: consubstantialem quidem factum nobis modis omnibus absque peccato, non autem desinentem esse quod erat; sed duabus naturis inconfuse manentibus, una cum consistentibus in se duabus voluntatibus et operationibus: crucifixum pro nobis carne, et sepultum, et resurrexisse, in coelosque ascendisse, et venturum iudicare vivos et mortuos. Insuper spero resurrectionem mortuorum, et singulorum gestorum redditionem [Gr. add. aeternam] bonorum scilicet, et his contrariorum. (0255C) Expetens etiam intercessiones sanctissimae et intemeratae dominae nostrae Dei genitricis et semper Virginis Mariae, sanctorumque angelorum, et sanctorum et gloriosissimorum apostolorum, prophetarum, martyrum, confessorum, et magistrorum [doctorum], salutans et venerabiles iconas eorum, et omnem haereticam abominans contentionem, necnon et eorum ductores atque primores, Simonem videlicet, Marcionem, Manetem, Paulum quoque Samosatenum, et Sabellium Libyum, eorumque dogmata nefaria. Recipio etiam sanctas et universales sex synodos, et earum divina dogmata pariter et doctrinas, tanquam quae divina inspiratione nobis tradita fuerint. Et cum prima quidem homousion et una cum Patre sine initio Filium esse credens, anathematizo impium Arium, Aetium, Eunomium, Eudoxium et Demophilum: post hos et eos qui iure dicuntur Dissimiles et Semiariani, atque omnem coinquinatam eorum catervam. (0255D) Cum secunda vero Deum esse Spiritum sanctum et vivificatorem confitens, abiicio Macedonium et omnes qui unius cum illo sunt sensus, cum his autem et Deo perosum Apollinarium, qui insensate desipuit [Gr., qui sine mente opinatus est]. Cum tertia autem unum Dominum Iesum Christum verum Deum nostrum ex Patre genitum, eumdemque in novissimis diebus propter salutem nostram incarnatum ex sancta Dei genitrice semperque Virgine Maria, praedicans, hominis cultorem Nestorium, et bigam quae circa ipsum est, Diodorum aio ac Theodorum, necnon et eorum prodigiosam fabulam praedicantes, et in Christo personalem dualitatem formantes, procul a confessione mea repello. (0256A) Praeterea cum quarta ex duabus naturis et in duabus naturis unum sanctae Trinitatis Christum Deum nostrum carne venisse sentiens, anathematizo Eutychetem, Dioscorum, et totam ipsorum sine capite multitudinem, una cum divinitus fulminando Severo, et infando Iuliano Halicarnasseo, qui fabulose Dominum nostrum incorruptum corpus suscepisse perhibuit. Denique in quinta, quae sicut machaera spiritus in superficie quodammodo ex prioribus temporibus navigantes iniquas rescidit haereses, et inventores patefecit earum, Origenem videlicet, et Didymum, et Evagrium; ita et ego has, utpote portentosas haereticorum fabulationes, repello. (0256B) Porro per sextam sicut ex duabus naturis Christum, ex quibus et est, olim esse didiceram; ita et duas naturales voluntates et operationes eius in utraque natura credidi, humana scilicet et divina. Submittoque anathemati Cyrum, Sergium, Honorium, Pyrrhum, Paulum, et omnes consectatores eorum: dogma quoque ipsorum, ut Sodomiticam vitem, et Gomorrhiticam propaginem, amaritudinis botryonem habentes, odivi. Ipsius autem sanctae sextae synodi cum omnibus dogmatibus, quae legaliter ac divinitus ab ea promulgata sunt, etiam depromptos canones recipio; in quibus refertur: In quibusdam venerabilium imaginum picturis agnus digito praecursoris exaratur ostensus, qui in figura praecessit gratiae, verum nobis per legem demonstrans agnum, Christum videlicet Dominum nostrum. (0256C) Veteres ergo figuras et umbras, utpote veritatis indicia, et praecedentes characteres Ecclesiae traditos salutantes, gratiam honore praeferimus et veritatem, hanc ut legis plenitudinem admittentes. Ut ergo perfectio etiam per colorum operationes in omnium vultibus depingatur, characterem agni Dei nostri Christi, qui tollit peccata mundi, secundum humanitatem etiam in iconis ex hoc pro veteri agno definimus depingi: per eum videlicet celsitudinem humilitatis Dei Verbi considerantes, et ad memoriam conversationis quam in carne gessit, passionis quoque ac salutaris mortis eius adducti, atque redemptionis quae hinc est mundo effecta. (0256D) Superfluas autem tumultuationes et garrulitates post haec inconsulte promulgatas, ut apud vos minime receptas, neque per divinam gratiam dictas, irritas aestimamus: et ave istis dicentes, fugacesque facturi, accingimus lumbos mentis nostrae in veritate, et suscitamur una cum piis et fidelibus imperatoribus nostris, propugnatoribus videlicet veritatis, ad unitatem sanctae Dei Ecclesiae: a quibus et synodum universalem petivimus in praesentia totius eorum Deo amabilis populi; et postulationi nostrae pie annuerunt. (0257A) Unde vos qui superaedificati estis super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipsum videlicet summum et angularem lapidem Christum Iesum (Ephes. II) , quemadmodum in praecedentibus dictum est, concertatores et consectatores ac auxiliatores sumentes, confidentiam talem habemus ad Dominum: non quod sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis, quasi a nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III) ; quia disrupta membra et discissa in unum corpus compactum et connexum crescere faciet, in quibus caput est Christus; et ultra iam non erunt dispersa. (0257B) De caetero rogamus sanctitatem vestram, usque ad duos [vicarios] loci servatores mittere cum deiloqua epistola sua; et quidquid sibi fuerit divinitus super hoc negotio revelatum, nobis facere manifestum: ut secundum quod debitum est, tam loci servatores, quam litterae vestrae synodice sive ad loquendum, sive ad legendum in omnibus inveniantur, quatenus per hoc quae scissa sunt, uniantur: idipsum enim et a praesule senioris Romae petivimus; et rogo vos fraterne, apostolicam vobis vocem pronuntians, tanquam Deo exhortante per nos; omnia perscrutantes secundum consilium vestrum quod in Deo patefacite nobis. Scriptum est enim: Labia sacerdotum custodient scientiam, et legem exquirent ex ore eorum (Malach. II) . Certi enim sumus, quod semina veritatis in vobis salva custodiatis. (0257C) Sed et pii imperatores nostri et per cuncta orthodoxae veritatis firmitatem sectantur, et Domino Deo supplicare non cessant, secundum Gregorium qui a theologia cognomen sortitus est: ut efficiamur nos, qui unius Dei existimus, unum: et qui sumus Trinitatis, uniti et honore pares, atque unanimes in cunctis inveniamur: et qui sumus sancti Spiritus, non contra invicem, sed pro invicem simus: et qui sumus veritatis, idipsum sapientes atque dicentes exhibeamur, et non sit contentio vel dissensio in nobis: sed sicut habemus unum baptisma, unam fidem, ita et consonantiam unam in omni ecclesiastico negotio. Et pax Dei quae exsuperat omnem sensum, in unum nos conducat, et divisa uniat, atque diuturnum vulnus sanet, et incolumitate fidei integros servet, et in vera confessione atque concordia stabiliat omnes, uniatque sanctam Ecclesiam suam, et compescat scandala quae superiacent ei: intercessionibus intemeratae dominae nostrae Dei Genitricis et omnium sanctorum fiat. Amen. (0257D)

Petrus et Petrus Deo amabiles presbyteri, et locum retinentes beatissimi papae Adriani senioris Romae, dixerunt: Huiusmodi litteras sanctissimus papa recepit, et idcirco direxit nos cum rescriptis quae iam lecta sunt.

Ioannes Deo amabilis presbyter, et locum retinens orientalium principum sacerdotum, dixit: Hae litterae, et pietas imperii fecit nos venire huc, et effugere iniquorum illorum Ecclesiae inimicorum manus.

Sancta synodus dixit: Deus vos bene adduxit.

Constantinus Deo amabilis diaconus et notarius dixit: Prae manibus habeo memoratos quaterniones qui missi sunt ab oriente: et si iubetis, legemus. (0258A)

Sanctissimo ac beatissimo domino Tarasio archiepiscopo Constantinopoleos et universali patriarchae, orientis summi sacerdotes et sacerdotes in Domino salutem.

Sacratissimis et ex divina deitatis inspiratione libellis apostolicae ac paternae sanctitatis vestrae praelectis, o beatissimi, nos humiles, et eorum qui desertum incolere gestiunt, ultimi, tremore pariter et gaudio sumus detenti. (0258B) Tremore quidem, propter timorem eorum quibus ob peccata nostra servire decreti sumus, quique vere sunt impii, et in circuitu, secundum quod scriptum est (Psal. XI) , impii ambulant, ac per singulos pene dies occasiones exquirunt, ut nos morti tradant et perdant: gaudio vero, propter veritatem orthodoxae fidei quae fulget in eis solarium more radiorum, et luculentissimam explanationem apostolicorum dogmatum et paternorum. De quibus apte genitorem vocis Verbi, id est, prophetam Zachariam ad memoriam reducentes, magna voce clamamus: Visitavit nos oriens ex alto (Luc. I) splendidus theorica et divina providentia illustratae mentis, in tenebris et umbra mortis maligni erroris, id est, Arabicae impietatis, sedentes, ad dirigendos intelligibiles pedes nostros in viam et semitas paciferae constitutionis. Quis loquetur potentias Domini? nobiscum psallat David pater Dei; aut auditas faciet omnes laudes eius? (Psal. CV) quoniam misertus est Deus desperati populi sui, et distantia ad unam fidei collegit harmoniam. (0258C) Et erexit cornu salutis nobis (Luc. I) , et directionis in domo, et Dominum recipiente templo unigeniti Filii sui, Domini videlicet Dei ac Salvatoris nostri Iesu Christi: quod estis vos sanctissimi, atque hi qui partes secundas ecclesiae portant per legem et ordinem ecclesiae nostrae, triumphatores [Gr., atque hi, qui par. sec. iuxta legem et ordinem in ecclesia obtinent post vos triumphat.] scilicet ac divinitus redimiti seu decreti principes nostri et domini terrarum orbis. Sacerdotium enim imperii sanctificatio est et constitutio, et imperium sacerdotii fortitudo et firmamentum; de quibus sapiens quidam princeps et in sanctis regibus beatissimus ait: Maximum donum Deus hominibus praestitit, sacerdotium et imperium: illud quidem adornans et regens coelestia; hoc vero gubernans legibus iustis terrestria. (0258D) Nunc veraciter medius maceriae paries solutus est, et concordia discordiae principatur, et incurvatur unitati divisio, et fuga lapsa disparuit dissonantia: et pax Dei quae exsuperat omnem sensum, iucundo vultu triumphat et fiducialiter conversatur. (0259A) Nunc nos qui facti fueramus opprobrium vicinis et affinibus nostris, subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt, ac per hoc ad terram prae confusione prospicientes, ad coelos unanimi alacritate suspicimus, et psallentes in exsultatione proclamamus: In hoc cognovi, quoniam voluisti me, quia non gaudebit inimicus meus super me (Psal. XL) . Me autem propter innocentiam et simplicitatem erroris [errore] titubantem suscepisti, et salvum me faciens erexisti, et super petram apostolicae fidei claudicantes pedes meos infixisti. Haec et his concinentia scribere nos fecerunt divinitus exarata volumina vestra, quae canonica moti lege, et paternae traditionis disciplina ducti, his qui apostolicarum sedium moderamen sortiti sunt, per reverendas et a Deo directas bigas misistis: qui pervenientes, et per Dei voluntatem ac nutum occurrentes Dei cultoribus fratribus nostris, viris sanctis, qui dederunt animas suas pro ecclesiarum correctione; et recogniti ex veteri et antiqua conversatione, valde gavisi sunt: et maxime reperientes ambos in uno loco degentes, et modum Deo placitum persequentes. (0259B) Et sese revelantes, ostenderunt eis orthodoxiae vestrae Deo decentes et dignos admiratione libellos, referentes per ordinem Deo placitae sanctitatis vestrae mentis, et pium Deo conservatorum dominorum nostrorum consilium, et communis omnium salutis exspectationem, et circa Deum sine confusione spem. At illi quasi unam animam in duobus corporibus habentes, et unum secundum apostolum sapientes, et a divino agitati spiritu, secreto pariter et intelligenter fratres contegentes et occultantes propter formidinem inimicorum crucis, quae hinc inde disposita fuerat, non ausi sunt, cum essent sapientes, vel credere visionem ipsorum, vel causae operari decursum: praesertim cum in timore res haberetur, et quam maxime crebrescens consilium et diligens circumspiciendi tractatus exigeretur. (0259C) Consilium enim bonum custodiet, inquit, te, cogitatio vero bona servabit te (Prov. II) . Et ecce dum lateret eos qui se sub tuitione custodiae [quos in suae tuitionis custodiam] posuerant, cucurrerunt usque ad nos: et in idipsum congregantes silenter, humilitatem nostram, primo quidem adiuramento [Gr. et ms. Iol. maxime horribili] vincientes, nos servare secreto ac sine propalatione, quae ab eis erant dicenda, et in hunc modum quidquid ad cautelam pertinet exaggerantes, revelaverunt nobis omnem rei quae sibi acciderat, circumstantiam. (0259D) Stupefacti autem et compuncti corde, lacrymisque perfusi ferventibus super huiusmodi narrationis miraculo [inopinato], et gloria tantae rerum mutationis, stetimus ad orationem, veluti peccatores, cum timore ac tremore: et ei qui facit omnia et transfert ad id quod melius est, decentem laudem referentes, petivimus obnixe benignitatem eius, quo in minimis nobis fieret medius, et per Spiritum sanctum illucesceret lux scientiae in cordibus nostris, atque communis utilitatis consilii donaret virtutem, cogitationesque bonas ad determinationem optimi vestri propositi: quod et fecit, cum esset benignus atque misericors. (0260A) Consideravimus igitur, sanctissimi, contaminatae nationis cognoscentes contra nos infestationem, retinere hos qui missi sunt, et prohibere appropiare his ad quos destinati sunt: ducentes hos in medium nostrum, et admonentes plurimum, ne inducerent turbationem; imo, ut specialius dicamus, exitium quiescentibus, et Dei gratia pacificatis ecclesiis, vel populo miserabiliter iugo servitutis afflicto, et importabilium illatione tributorum oppresso. At illi haec moleste ferentes, dicebant, quia in hoc destinati sumus, ut tradamus nostras in mortem animas pro Ecclesia, et propositum sanctissimi patriarchae ac piissimorum imperatorum perducamus in finem. Sed si in vestras tantummodo animas, diximus ad eos, cohauriretur periculum, haberet forte sermo vester aliquam firmitatem. At vero quia contra commune corpus procedit Ecclesiae, qualis erit profectus? imo qualis non erit laesio, aedificium construere super putredinem, et firmo fundamento privatum? (0260B) et quomodo, inquiunt, vel qua facie ad eos qui nos miserunt, redibimus, nihil eorum quae secundum votum suum sperabant, omnino ferentes? Ad haec deficientes nos, scientesque Deo amabiles fratres nostros, Ioannem scilicet et Thomam, zelo divino orthodoxae fidei adornatos, atque duorum sanctorum et magnorum patriarcharum syncellos, quin et sanctificandos [sanctifici] silentii amatores, diximus ad eos: Ecce tempus, fratres, acceptum salutis, et silentio excellentius. Ite cum viris istis, et pro eis apologiam assumite; et enarrate viva voce, quae per litteras intimare dominis nostris supra vires esse coniicimus. Nostis enim qualiter per pusillam accusationem exsul factus sit a bis millibus signorum ille qui ad regendum thronum fratris Domini sortitus est Iacobi. (0260C) Cum autem opus Dei adimpleveritis, et apostolicam traditionem quae tenetur in ecclesiis per Aegyptum et Syriam, dominis nostris cognitam feceritis, tunc quod a vobis desideratur, amplectimini. Et quomodo nos, responderunt, idiotae cum simus et inexpertes [Gr., ignoti], et ad tantam causam infirmi et indocti, praesumemus arripere negotium quod virtutem nostram exsuperat? Sed Christus Deus noster, qui per vilissimos et idiotas, e vestigio diximus, cooperatus est, sanctos, inquam, apostolos, et per eos orbem terrarum captavit ad obedientiam verbi dispensationis suae, potens est dare vobis sermonem in apertione oris vestri, ad supplendum intentionem et sensum eorum qui neque litteras quiverunt suscipere, neque ausi sunt scribere, vel super talibus quolibet modo mutire. (0260D) Qui cum Dei essent amatores, obedientiae filii apparentes, obedierunt verbo nostro, et acquieverunt hortationi: quos cum prolixa promittentes oratione, et gaudium non qualecunque his qui missi sunt, conciliantes, taliter divulsi sumus ab invicem cum multa lacrymarum effusione. Verum, o sanctissimi et beatissimi, ut decet paternam dominationem vestram, benigne fratres nostros suscipite, et dominis orbis absque subtractione vel timore hominum praesentate. (0261A) Habebitis enim eos scientes liquido trium apostolicarum sedium concinentem et concordantem orthodoxiam: qui sanctas et universales sex synodos voce consona praedicant, aliam ad has, quam et septimam quidam susurrando nuncupant, nullatenus admittentes, imo modis omnibus respuentes, nimirum ut dudum in apostolicarum et magisterialium traditionum depositionem, atque sacrarum ac venerabilium imaginum interemptionem et abolitionem, collectam. Vos autem sanctissimi, divino illustrati zelo, consentaneos quoque habentes divinitus conservandos dominos, qui iusto decreto Dei in vobis imperare praeordinati sunt, simul etiam et a Deo protegendum et muniendum senatum, praevalete et viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnem inobedientiam apostolice ulciscentes, et ad Christi obedientiam coaptantes. (0261B) Illud autem tanquam necessarium penes pontificalem apicem vestrum commonendum ducimus; ut si beneplacito cunctorum regis, Christi videlicet Dei nostri, et eorum qui cum eo regnare meruerunt, Dei scilicet amicorum et triumphatorum dominorum nostrorum, volueritis celebrare synodum: ne molesta vobis appareat trium apostolicarum sedium almorum patriarcharum, et sanctissimorum episcoporum, qui sub ipsis degunt, absentia, non ex proprio eorum accidens proposito, sed ex tenentium seu dominantium illis terribilibus minis et mortiferis poenis. Hoc autem subtilius est considerandum etiam ab ipsa sacra et universali sexta synodo, in qua nullus eorum qui per idem tempus in his partibus episcopi erant, convenisse repertus est propter obscoenorum obtinentiam. (0261C) Sed nullum ex hoc sanctae adhaesit synodo praeiudicium: neque vires habuit prohibitio aliqua statuendi et manifesta faciendi recta dogmata pietatis, praecipue cum sanctissimus et apostolicus papa Romanus concordaverit, et in ea inventus sit per apocrisiarios suos. Et nunc, sanctissimi, hoc cum auxilio Dei similiter fiat. Nam sicut tunc illius fides in orbis terrae personuit fines, ita et synodi quae nunc per gratiam Dei congreganda est per interventionem vestram, et eius qui moderatur apostolorum Principis sedem, praedicabitur in omni loco qui sub sole est; videlicet quae tyrannice destructa sunt, erigens, et in antiquam et apostolicam reformans traditionem. (0261D) Porro ad munitionem humilium litterarum nostrarum, satisfactionemque beatitudinis dominationis vestrae, atque victorum et triumphatorum imperatorum nostrorum, conspeximus etiam exemplar synodicorum Theodori sanctae memoriae Patris nostri et patriarchae Hierosolymorum subiiciendum his quae scripta sunt a nobis. Hunc autem libellum secundum solitum Ecclesiae ritum, idem sanctae recordationis scripsit beatis et almi termini sanctissimis patriarchis Cosmae scilicet Alexandriae, ac Theodoro Antiochiae Theopoleos; qui et reciproca synodica eorum, dum adhuc viveret, recepisse dignoscitur. Incolumes vos pro nobis orantes Dominus conservet, sanctissimi et divinitus honorati.

Exemplar synodicorum Theodori sanctissimi patriarchae Hierosolymorum. (0262A)

Credimus igitur, beatissimi, quemadmodum credidimus desursum ab initio, in unum Deum Patrem, sine principio penitus et sempiternum, omnium visibilium et invisibilium factorem: et in unum Dominum Iesum Christum Filium Dei unigenitum, ex ipso Deo et Patre sempiterne ac impassibiliter natum, nec aliud principium quam Patrem scientem, et ex ipso substantiam habentem; lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero. Et in Spiritum sanctum ex Patre procedentem, lumen et Deum per se [et ipsum per se] cognitum, et existentem veraciter Patri et Filio coaeternum homousion et contribulem et eiusdem essentiae ac naturae, similiter autem et deitatis. (0262B) Trinitatem homousion ac unius honoris et throni, quae in unam recapitulatur et colligitur deitatem et communem dominationem, sine personali et subsistentiali refusione vel divisione [Gr., contractione]. Trinitatem enim in unitate credimus, et unitatem in Trinitate glorificamus: Trinitatem quidem tribus subsistentiis, unitatem vero singularitate deitatis: quae neque unum quod proprium possidet, confusum habet [fort. quae neque unum confusum habet, etc.], neque ipsum trinum per totum divisum, sed potius in utroque conservatum utrumque [Gr., sed potius in altero alterum]: divisa est enim numeratis subsistentiis, et numerata personarum diversitatibus, identitate autem substantiae et naturae unita, omnino partitionem non recipit. (0262C) Unus enim Deus est, quia deitas una famosissime praedicatur, et in Trinitate personarum cognoscitur; et neque secundum quod unus Deus et una deitas est, dividendus et in tres Deos dispertiendus: Arianorum enim est ista impietas; neque secundum quod tres unus Deus est et cognoscitur, etiam subsistentiae tres praedicantur, et Pater et Filius et Spiritus sanctissimus dicitur, contractus vel compactus, et in unam sese commiscens subsistentiam: Sabellianorum enim est ista nequitia; et ideo bene a deiloquis sancitum est, monadem quidem nos debere sapere in una et in singulari deitate, Triadem vero in inconfusis tribus subsistentiis, non autem alium unum Deum praeter tres personas agnoscimus; neque tres Trinitatis unius substantiae personas, quae sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, alias praeter unum Deum scimus. (0262D) Et propterea unum tria; in quibus deitas est, praedicamus; et tria unum, quorum deitas est, annuntiamus: imo, ut verius dicatur, quae tria deitas et est et agnoscitur. (0263A)

Credimus autem et in unum eiusdem sanctae consubstantialis Trinitatis Dominum nostrum Iesum Christum: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, ut ait Apostolus, esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II) . Patri enim cum sit consubstantialis atque consessor, in novissimis temporibus non est dedignatus nasci ex sancta et intemerata domina nostra Dei Genitrice, carnem ex ea sumens animatam anima rationabili et intelligibili, primitias massae nostrae, non seminatam, sed conditam per Spiritum sanctum. Ita procedens unus ex duobus contrariis Deus Verbum, cum perfectus natura Deus existeret, factus natura perfectus homo idem ipse, non mutans naturam, neque simulans dispensationem; sed carni rationabiliter et intelligibiliter [Gr., animatae] ex sancta Virgine sumptae, et in ipso ut esset sortitae, unitus est per subsistentiam inconfuse ac indivise; non transferens deitatis suae naturam in carnis substantiam, sed neque substantiam carnis suae in naturam suae deitatis. (0263B) Duae igitur naturae inconvertibiliter invicem adunatae in una Dei Verbi subsistentia, unum Filium et Dominum nobis demonstraverunt visibilem et invisibilem, mortalem et immortalem, circumscriptum eumdem et incircumscriptum, Deum perfectum et hominem perfectum, in duabus naturis agnoscendum, et in duabus liberis operationibus et voluntatibus adorandum. Nam non utique operaretur divine, nisi esset natura Deus: neque rursus humane, nisi natura fieret homo. (0263C) Hunc confitemur, qui vere est Deus et homo, propter salutem nostram crucifixum fuisse, et carne mortem gustasse, sepulturamque trium suscepisse dierum, et resurrexisse a mortuis propriae potentia deitatis, infernum dispoliasse, et eos qui a saeculo vincti fuerant, libertate donasse, in coelos ascendisse, et in dextera Patris sedisse, et venturum secundum vocem incorporalium ad apostolos delatam, in secundo suo adventu iudicare vivos et mortuos (Act. I) . Confitemur autem et mortuorum in novissima die per vocem archangelicae tubae resurrectionem, et operum a nobis bene vel aliter gestorum, iuste Christo Deo nostro iudicante, retributionem, et in futuro aeternam vitam et terminum non habentem.

Suscipimus autem, et firmamus, et alacriter amplectimur sanctas et universales sex synodos, quae per Spiritum sanctum contra omnem congregatae sunt haeresim in diversis locis atque temporibus, quas universae sub sole orthodoxorum Ecclesiae magna voce praedicantes, rectis ac divinitus inspiratis earum dogmatibus fulciuntur, recipientes quos illae recipiunt, et abiicientes quos ipsae abiiciunt. (0263D) Et prima quidem apud Nicaeam celebrata trecentorum decem et octo sanctorum Patrum synodus in depositionem Arii a furia cognominati, et ipsius animas corrumpentium blasphemiarum: quem ut divisorem insanum, et inconfusae incisorem deitatis, et Filium Patris creaturam garrula verbositate fatentem, per quem profecto cuncta creata, et ex non existentibus ut essent producta sunt, anathematizavit cum omnibus consentaneis eius, et procul a divinis sacrariis pepulit, praedicans Dominum nostrum Iesum Christum ante omnia saecula de Patris substantia et subsistentia, sine tempore ac sine fluxu natum, consubstantialem Patri et sancto Spiritui existentem: et per symbolum, id est, fidei rectae confessionem, omne Christi dispensationis edocuit expresse mysterium. (0264A) Secunda vero collecta est Constantinopoli centum quinquaginta Patrum synodus contra Spiritus impugnatorem Macedonium, et Deo exosos Semiarianos socios eius: quae sancta synodus eumdem Spiritum sanctum ducem ac magistrum habens, ex Patre sine tempore ac sempiterne processionem dogmatizavit habere, et homousion Patri et Filio fore coadorandum et conglorificandum: eos autem qui blasphemaverunt in eumdem Paracletum, sine remissione anathematismis submisit inenarrabilibus, una cum desipiente Apollinario, qui Salvatoris nostri hominem [Gr., Salvatorem nostrum secundum hominem] sine intellectu, cum esset amens, verbose perhibuit. (0264B) Et tertia prior Ephesi ducentorum sanctorum Patrum refulgens synodus in destructionem et deiectionem hominem colentis Nestorii et consentaneorum eius: qui ex propriis exsecrabilibus cogitationibus deceptus, alium esse Deum Verbum, qui ante saecula est, et alium eum qui ex Virgine propter salutem nostram incarnatus est, garrula voce profatus est, quartam sceleratus, etiam nolens, personam in sanctam et consubstantialem Trinitatem inducens: non solum separans unitas duas Christi naturas in duas subsistentias, verum etiam vocem, qua Dei Genitrix appellatur, maledictus abiurans, Christotocon hanc vocari nequissime sanxit, quae vere Dei Mater est et ante partum et post partum Virgo, atque omnis intelligibilis ac sensibilis naturae gloria et claritate creata sublimior. (0264C) Hunc igitur eadem sancta ducentorum Patrum synodus anathematizavit, una cum animam laedentibus deliramentis eius; unum Filium ex Patre ante saecula illuxisse, et eumdem in novissimis diebus de intemerata Virgine ac Dei genitrice Maria natum fuisse, naturam nostram indutum edocens, et Deum perfectum et hominem perfectum eumdem Filium Dei denuntians, id est, unum Filium et Christum et Dominum, et absolute unam naturam Dei Verbi incarnatam: quod significat duarum naturarum unitionem, quae per subsistentiam facta est. Dei vero Genitricem proprie ac per veritatem sanctam Mariam nominari legitime statuit. (0264D) Opportunissime autem Chalcedone divinitus collecta orta est synodus sexcentorum triginta sanctorum Patrum in depositionem deceptae haereseos confusas Christi naturas perhibentis: quam primus insensatus Eutyches ex insipientia sua instituit, in uno Christo duas naturas inconvertibiliter unitas abnegans, et unam naturam ex duabus factam et compositam prodigiose coniiciens: qui et Dioscorum noxium fautorem et defensorem habens, orthodoxorum dogmatum calumniator, et veritatis hostis inventus est. (0265A) Sed hos ambos synodus sancta destruxit, et deliras vocum novitates [Gr., vanitates] eorum severis cum illis anathematibus subdidit, praedicans Christi veri Dei nostri duas naturas inconvertibiliter et incommutabiliter unitas in una subsistentia sua; perfectumque in deitate simul eumdem et in humanitate consistere, ex duabus et in duabus naturis noscendum. Praeterea et nequam Nestorii divisionem, et ipsum quoque cum sibi consentientibus abdicavit. Deinceps autem et quinta convenit synodus in dominante civitatibus, centum sexaginta quatuor sanctorum Patrum numerum salvans: quae ab ipso sancto Spiritu acta, ante se celebratas sanctas quatuor synodos roboravit, et earum recta dogmata sequens, anathematizavit Nestorium, Eutychem, Theodorum Mopsuestiae cum blasphemiis suis: adhuc etiam et Origenem, et Evagrium, Didymum quoque et omnia fabulosa et pagana atque prodigiosa ipsorum eloquia, necnon et epistolam quae dicitur Ibae ad Marim Persam; et conscriptiones Theodoreti. (0265B) quas contra recta duodecim capitula sanctae memoriae Cyrilli conscripsit.

Postquam sancta sexta synodus quemadmodum alius sol emicuit, ducentorum octoginta novem sanctorum Patrum, regiam urbem sortita pro requie, in qua celebrata, eos qui duas proprias voluntates et operationes in dispensatione carnis Christi Dei nostri denegant, et unam voluntatem et unam portentose asserunt operationem Salvatoris nostri deitatis pariter et humanitatis, anathematizavit: id est, Sergium, Pyrrhum, Petrum, Cyrum, Honorium, Theodorum Pharanitanum, et Polychronium delirum senem, atque omnes qui definierunt, vel definient, aut definire praesumunt unam voluntatem et operationem in duabus Christi naturis. (0265C) Si enim, ut quodam in loco quidam sapiens ait, sine voluntate et sine operatione humanam Domini naturam dimiserimus, ubi perfectionem in humanitate salvabimus? Duas igitur voluntates et duas operationes congruentes duabus Christi naturis, ut naturalia earum coaptantes idiomata, sic magnum salutaris dispensationis mysterium luculenter explanaverunt, et orthodoxam fidem omnium ecclesiarum Dei sine calumnia sineque dubitatione recte sapientibus servaverunt. Has sanctas sex synodos solas esse universales novimus, aliam post has non admittentes synodum: neque enim derelictum est quid ab apostolicis traditionibus, vel paternis seu legitimis editionibus, egens correctionis, vel cuiuslibet ornamenti quoquo modo. (0265D) Omnes itaque male sentientes haereticos, tanquam satoris zizaniorum Satanae discipulos, et animas corrumpentes ministros, ab horum malo vertice, videlicet Simone Mago, usque ad eorum detestabilem caudam: et ut complexive dicamus, caeteros omnes ex tota prorsus anathematizamus anima simul et mente: maxime illos, quos praelatae sanctae et universales sex synodi anathematizaverunt, una cum Severo Acephalorum auctore [duce] [id est, eorum qui Christum unius naturae esse fatentur]. Quin et Petrum respuo cognomento Cnaphea, qui in trisagio hymno argumentum [augmentum] apponere ausus est, et passionem impassibili applicare deitati praesumpsit, et omnes qui blasphemiam eius sectantur. (0266A) Non autem refutamus, sed oppido confirmamus et admittimus etiam locales sanctas synodos, et correctiones canonicas quae divina sunt ab eis inspiratione depromptae, atque legislationes earum animas illustrantes. Apostolicas autem Ecclesiae traditiones, per quas honorare et adorare sanctos et salutare docemur, suscipimus et amplectimur, venerantes eos ut famulos et amicos atque filios Dei. Honor enim qui circa devotos conservorum agitur, probationem habet bonae voluntatis erga communem exhibitae Dominum. Isti enim ipsi cellaria Dei et habitacula munda, sanctique Spiritus purissima specula facti sunt (Sap. III) . Sed et ipsorum animae in manu Dei sunt, ut scriptum est. (0266B) Cum enim vita sit Deus et lux, et sancti quoque qui in manu Dei sunt, in vita et luce profecto consistunt. Et ideo pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius (Psal. CXV) . Isti viventes fiducialiter Deo astiterunt: fontes salutares Dominus Christus sanctorum nobis reliquias praebuit, multimode beneficia infirmantibus rigantes, unguentum suavitatis emanantes, et daemones abigentes: et sicut dicit magnus magister et ab immortalitate cognominatus, martyrum ossa languores fugant, infirmos curant, caecis videre donant, leprosos mundant, tentationes et moerores dissolvunt: et haec per Christum qui habitavit in illis. (0266C) Et bene Psalmista cecinit: Mirabilis Deus in sanctis suis (Psal. LXVII) . Et rursus: Sanctis qui sunt in terra eius, mirificavit omnes voluntates eius inter illos (Psal. XV) . Cum his autem et sanctas et venerabiles imagines adorantes amplectimur, id est, Verbi Dei, Domini videlicet et Salvatoris nostri Iesu Christi, qui pro nobis incarnatus est, et formam servi suscepit (Philipp. II) . Cuius imago et figura non deitatis, quae inconvulse intemeratae carni eius unita est, praefert characterem: invisibilis enim est et incircumscripta et informis divina natura: Deum quippe nemo vidit unquam: ipse Unigenitus enarravit (Ioan. I) : sed humanitatis eius coloribus facientes iconam adoramus. Apparuit enim Deus super terram etiam cum esset invisibilis, et visus est, et cum hominibus conversatus est, et fatigatus est, et esurivit, et sitivit lege nostrae quam suscepit naturae. (0266D) Adoramus Christi iconam, id est, personae quae hominibus visa est, non divisae ab hac invisibili eius divinitate: absit; sed unitae huic ex summa conceptione. Nam etsi dicit Iudaeis: Quid vultis me occidere, hominem qui veritatem locutus sum vobis (Ioan. VIII) ? non erat homo tantum, sed et Deus, et dicens: Ego et Pater unum sumus (Ioan. X) : non denegat naturam nostram: humano quippe ore ac organica haec asserit lingua. Honoramus autem et adoramus etiam intemeratae eius imaginem sanctae Dei Genitricis et immaculatae dominae nostrae, quae illum ineffabiliter genuit. (0267A) Honoramus quoque sanctorum apostolorum, prophetarum, bene vincentium martyrum, confessorum, et iustorum tanquam Dei amicorum imagines: non materiae vel coloribus cultum afferentes, sed per haec intelligibilibus visibus ad principalem [principale] adducti, honorem illi debitum impendimus: scientes secundum Basilium magnum, quod imaginis honor ad principalem transeat. (0267B) Porro quia nonnulli contentiosius agunt, et dicunt non oportere sanctorum imagines adorare, cum sint manufactae; simulacra stolide has, imo impie nuncupantes: noverint qui eiusmodi sunt, quod cherubim, et propitiatorium, et arca, et mensa, quae Moyses sacratissimus divino praecepto construxit, manufacta erant, et adorabantur: accusat autem divina Scriptura eos qui adorant sculptilia (Psal. XCVI; Isa. XLII) ; sed et illos qui daemonibus immolant. Et quidem abiectum erat paganorum sacrificium; sed iustorum acceptum est (Eccli. XXXV) . Cum ergo crassioris scripturae venerabiles imagines sint, oportet eas honorare propter principalia. His itaque synodicis nostris libenter acceptis, sanctissimi, si quid inventum fuerit in illis emendatione indigens, sine invidia vestrae Deo plenae doctrinae nos participes facite, et ad remittendum ea nobis correcta estote precabiles: ut concorditer ex hoc fidelibus utrisque, id est, vobis et nobis inventis, glorificetur Pater et Filius et Spiritus sanctus, nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen. (0267C)

Et post lectionem Petrus et Petrus, Deo amabiles presbyteri, et locum tenentes sanctissimi papae Adriani senioris Romae, dixerunt: Acquiescimus, quia secundum fidem, quam recte Tarasius sanctissimus et beatissimus patriarcha Constantinopoleos est confessus, et apostolicus papa noster Adrianus suscipiens una cum venerabili sancta synodo, quae apud ipsum est, consentit, et eorum quae ille confessus fuerat, communionem amplexus est. Et benedictus Deus, quia Orientis sanctissimi summi sacerdotes concordes in orthodoxa fide et adoratione venerabilium imaginum sanctissimis Adriano papae Romano, et Tarasio patriarchae novae Romae, inventi sunt: et qui ita non confitentur, anathema sint a sanctis trecentis decem et octo Patribus, qui hic ante collecti sunt. (0267D)

Sancta synodus dixit: Fiat, fiat, fiat

Agapius sanctissimus episcopus Caesareae dixit: Destinatis ab Orientis sanctissimis pontificibus sacratissimis litteris ad Tarasium sanctissimum patriarcham: his, tanquam titulum orthodoxiae suscipiens, omnibus modis consentio, et communionem recipio; et eos qui ita non sapiunt, anathemati submiserim.

Ioannes episcopus Ephesi dixit: Destinatis ab iis summis sacerdotibus qui in Oriente sunt, orthodoxis litteris ad sanctissimum et ter beatum patriarcham Tarasium consentimus, et earum communionem amplectimur. Eos vero qui ita confitentur, neque adorant, neque recipiunt sanctas et sacras ac venerabiles imagines, alienos existimo apostolicae ac catholicae Ecclesiae, atque eos anathemati transmitto. (0268A)

Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: In nullo sensu commutatas litteras quae nunc lectae sunt, quaeque de Oriente missae fuerunt ad Tarasium sanctissimum archiepiscopum et patriarcham, a definitione fidei quam ipse ante confessus fuerat, inveniens et ego indignus, his consentio et concors efficior, suscipiens et amplectens honorabiliter sanctas et venerabiles imagines: atque adorationem quae per latriam, id est, Deo debitam servitutem efficitur, soli supersubstantiali et vivificae Trinitati impendo. Et qui ita non sapiunt, neque praedicant, a sancta catholica et apostolica Ecclesia segrego, et anathemati subiicio, atque portioni negantium incarnatam et salutiferam dispensationem Christi veri Dei nostri transmitto. (0268B)

Basilius sanctissimus episcopus Ancyrae dixit: Destinatis litteris ab Orientis sanctissimis summis sacerdotibus ad sanctissimum archiepiscopum et patriarcham consentio et permaneo; et quae ipsi confessi sunt admitto cum omni benignitate et voluntate: et qui ita non sapiunt, anathemati submitto.

Nicolaus sanctissimus episcopus Cyzici dixit: Lectis litteris sanctissimi et beatissimi archiepiscopi et patriarchae, et e diverso missis ab Orientis orthodoxis summis sacerdotibus libellis consentio de sanctis ac venerabilibus imaginibus, et communionem eorum recipio: et eos