Anastasius_bibliothecarius_cps2, Interpretatio chronologiae S. Nicephori, 2, 16HOME > 'praetor' in 'Anastasius_bibliothecarius, Interpretatio chronologiae S. Nicephori, 2, 16'
Anastasius bibliothecarius, Interpretatio chronologiae S. Nicephori, 2, CAPUT XV. AUGUSTAE. <<<    hide dictionary links

(PL 129 0537C) CAPUT XVI.

Reges decem tribuum Israel in Samaria, a temporibus Roboam filii Salomonis usque ad traductionem in Assyrios tribuum decem sub Ezechia rege Iudaeae. (0537D)

1 Ieroboam, servus Salomonis, ungitur ab Achia propheta, quod dominus ipsius Salomon declinasset ad alienigenas uxores et externas ceremonias illarum.

2 Nabath filius ipsius, annis duobus.

3 Basa (hic delevit domum Hieroboam) annis viginti quatuor.

4 Hela, filius illius, sub quo IEU propheta, annis duobus.

5 Zamri, servus eius, qui illum interfecit, mensibus septem.

6 Amri, annis duodecim

7 Achab, filius eius, sub quo Elias propheta clausit coelum, et interfecit sacerdotes Baal, annis viginti duobus.

8 Ochosias, filius huius, annis duobus. (0538C)

9 Ioram, frater eius, quem occidit Ieu secundum verbum Domini; subque hoc propheta fuit Eliseus, annis duodecim.

10 Ieu: unctus a discipulo Elisei ad exitium domus Achab, secundum prophetiam Eliae, annis viginti octo.

11 Ioachaz, quem afflixit vastans regnum ipsius Azael, rex Syriae, annis septemdecim.

12 Ioas, sub quo Eliseus propheta victoriam de Syris praedixit et miracula edidit, annis sedecim.

13 Ieroboam, sub quo Ionas propheta, annis quatuordecim.

14 Zacharias, in quo completa fuit prophetia Elisei; promiserat enim Deus per hunc Ieu duraturos ab ipso reges Israeliticos in quartam progeniem; huius sunt mens. sex. (0538D)

15 Sellum, interfector Zachariae, mens. unum. (0539A)

16 Manahem, ann. decem.

17 Phaceas, filius Manathemi, ann. duobus.

18 Phacea, filius Romelia, ann. viginti; sub quo fuerunt Isaias et Naum prophetae.

19 Osee, filius Eliae, interfector Phaceae, annis novem. Huius tempore Salamanasser, Assyriorum rex, cepit totam Samariam, et regem ipsius et totum Israel, exceptis duabus Iuda tribubus et Beniamin, cum esset rex Hierosolymis Ezechias. Introduxit autem in terram illam Chutaeos, ut vocantur, collocavitque in Samaria et urbibus a se vastatis atque captis. Hi suis diis seviebant, et ideo Deus iratus immisit eis leones, a quibus illi devorabantur.

Hac re et causa cognita, rex Assyriorum misit Israelitas ad eos cum sacerdotibus qui ipsos docerent legem et venerationem Dei aeterni. (0539B) Admiserunt autem tantummodo scripta Moysis; et colentes Deum aeternum, non reliquerunt idola.

Horum posteri sunt Samaritae in hodiernum diem, solum Pentateuchos conservantes, et fugientes consuetudinem Iudaeorum.

Pontifices in Israel.

1 Aaron, ab Abrahamo septimus, reliquit filios duos, Eleazar et Ithamar.

2 Eleazar, sub quo decessit Moyses, et est divisa terrae possessio per Iosuam, et tabernaculum testimonii fixum in deserto.

3 Phinees, Eleazari filius, cum omnibus senioribus populum iudicans Abiu, Bechi, Ozi. (0539C)

4 Heli, ex Ithamar.

5 Achitoph, sub quo Samuel.

6 Abiathar, cum Davide.

7 Zadoc, ex domo Eleazari.

8 Achimas, Azariae filius filii Amariae.

9 Azarias, ob ardentem affectionem amoris erga Deum, qui est scilicet ζήλος Θεοῦ, interfectus.

10 Azaria, qui prohibuit Oziam ingressu in loca sacra.

11 Urias fidelis Isaiae

12 Sommas, pravus et libidinosus, tempore Ezechiae regis.

13 Eliazim, Sellum filius.

14 Chelcias, sub Iosia rege optimo. (0539D)

15 Sareas tempore eo quo Iudaei captivi abducti sunt Babylona a Nabuchodonosore.

16 Iossedech, quem Ezechiel Saduc nominat. Hic fuit Babylone inter captivos.

17 Iesus, filius eius; qui rediit in patriam, et templum instauravit cum Zorobabel.

18 Ioachim, Iesu filius.

19 Eliasib, filius Ioacim.

20 Iodae, Eliasibi filius, sub quo Nehemias instauravit Hierosolymam et muros refecit.

21 Ionas.

22 Iaddo, tempore Alexandri regis Macedonum.

23 Onias.

24 Simon, Dei amans. (0540A)

25 Eleazar, frater Simonis sub quo translatae fuerunt sacrae Scripturae, tempore Ptolemaei regis.

26 Manasse.

27 Onias, Simonis filius.

28 Simon, Oniae filius, cuius meminit Iesus, Sirach filius, in Sapientia sua.

29 Simonis filii tres: Onias, Iason, Menelaus. Hi adversati sibi mutuo, sese everterunt. Horumque temporibus illa facinora designavit Antiochus, sublato Menelao.

30. Alcimus alienigena, constitutus Menetai loco ab Annocho.

31 Iudas Machabaeus, et Ionathas, et Simon cum fratribus.

32 Ioannes, qui et Hyrcanus, Simonis filius. (0540B)

33 Aristobulus, Hyrcani filius, qui post Alexandram matrem necatam, diadema sibi imposuit.

34 Ioannes, qui et Ianneus et Alexander.

35 Hyrcanus, quem Aristobulus frater eius expulit: Pompeius vero imperator confugientem ad se Hyrcanum restituit. Quo tempore subiecti fuerunt Romanorum ditioni Iudaei. Ac Aristobulus quidem vinctus Romam mittitur a Pompeio; Hyrcanus autem capitur a Parthis; Antigonus vero filius Aristobuli et ipse interficitur.

36 Ananelus alienigena, quem constitutit Herodes.

37 Aristobulus, Hyrcani filius, gener Ananeli, sublatus ab Herode.

38 Ananelus, iterum ab Herode constitutus.

39 Simon, Boeth filius, socer Herodis.

40 Matthias, Theophili filius. (0540C)

41 Ioazar, filius socrus Herodis, sub quo natus est Christus.

42 Eleazar.

43 Iesus, Osiae filius.

44 Ioazar.

45 Ananus, sub quo Christi manifesta doctrina et miracula sunt inchoata. Hunc Ananum Gratus praeses Rom. dignitate et munere privavit, constituto illius loco Ismaelo.

46 Eleazar, Anani filius.

47 Simon.

48 Caiphas et Ioseph, gener Anani. Ananus autem magistratus erat pontificum sub praesidibus Romanis a quibus et muneris illius principatus conferebatur. (0540D) Caiphas igitur pontifex fuit anno eo in quem incidit passio Christi. Hunc removit Vitellius, praetor Romanus.

49 Ionathas, Anani filius

50 Theophilus, frater eius.

51 Simon.

52 Ionathas, Anani filius iterum.

53 Matthias.

54 Aclionaeus, qui et Iosephus.

55 Ananias, quem vinctum Quadratus misit Romam.

56 Ismaelus.

57 Iosephus, constitutus a Nerone. (0541A)

58 Ananias, qui sustulit Iacobum fratrem Domini, cui Paulus dixit: Percutiet te Deus, paries dealbate Hunc Agrippa secundus removit. In Hierosolymorum autem obsidione a civibus occiditur.

59 Iesus Damnaei filius.

60 Iesus, Gamalieli filius.

61 Matthias, sub quo inchoatur bellum abversus Romanos.

62 Phinees, qui productus fuit a Romanis, in quorum manus devenerat, populantibus Hierosolymam. Cuius tempore Titus urbem cepit, et incendit tempium.

NICEPHORI, nomina patriarcharum Hierosolymae post Christi Iesu in coelos ascensionem.

1 Iacobus, frater Domini, anni viginti sex.

2 Simeon Cleophae fratris ipsius filius et martyr annis viginti tribus. (0541B)

3 Iustus, annis sex.

4 Zacharias, annis quatuor.

5 Thobias, annis quatuor.

6 Beniamin, annis duobus.

7 Ioannes, annis duobus.

8 Matthaeus, annis duobus. (&thrfore;)

9 Philippus, anno uno.

10 Seneca, annis quatuor.

11 Iustus, annis quatuor.

12 Levi, annis quatuor.

13 Ephraim, annis duobus.

14 Ioseph, annis duobus.

15 Iudas, annis duobus.

16 Marcus, annis octo.

17 Cassianus, annis octo. (0541C)

18 Publius, annis quinque.

19 Maximus, annis quatuor. (&thrfore;)

20 Iulianus, annis duobus.

21 Gaianus, annis tribus.

22 Symmachus, annis duobus.

23 Caius, annis tribus.

24 Iulianus, annis quatuor.

25 Elias, annis duobus.

26 Capito, annis quatuor.

27 Maximus, annis quatuor.

28 Antonius, annis quinque.

29 Valens, annis tribus.

30 Dolichianus, annis duobus (&thrfore;)

31 Narcissus, annis quatuor. (0542A)

32 Dius, annis octo.

33 Germanion, annis quatuor.

34 Gordias, annis quinque.

35 Narcissus iterum martyr decem.

36 Alexander martyr, annis quindecim.

37 Mazabenes, annis viginti quatuor.

38 Hymneus, annis viginti tribus.

39 Zabdas, annis decem.

40 Hermon, annis novem.

Hactenus imperatores alieni a Christiana religione, et Christiani afflicti fuerunt.

NICEPHORI, postquam Christiani fuerunt imperatores, episcoporum Hierosolymae nomina.

41 Macarius, qui in synodo fuit annis viginti. (0542B)

42 Maximus, annis sex.

43 Cyrillus, expulsus ab Arianis. Loco huius constituuntur tres; Arsenius, Heraclius et Hilarius. Et rursum revocatus tempore Gratiani, in secunda synodo, inventus fuit Constantinopoli, annis sexaginta duobus.

44 Ioannes, annis sedecim.

45 Paulinus, annis viginti.

46 Iuvenalis, qui fuit in duabus synodis, Ephesi et Chalcedone, annis triginta octo.

47 Theod. expulsus a Marciano, et rursum Iuvenalis an . . .

48 Anastasius, annis octodecim.

49 Martyrius, annis octo. (0542C)

50 Salustius, cuius tempore separavit se episcopus Romae propter edictum Zenonis de coniunctione, annis octo.

51 Elias expulsus ab Anastasio imperatore, annis . . .

52 Ioannes, annis undecim.

53 Petrus tempore Iustiniam imperatoris annis viginti.

54 Macarius expulsus, annis duobus.

55 Eustochius, anno uno.

56 Macarius iterum annis quatuor.

57 Ioannes, annis.

58 Amos, annis octo.

59 Isaacius, annis octo.

60 Zacharias ante urbem captam annis viginti quatuor. (0543A)

61 Modestus, anno uno.

62 Sophronius, annis. . .

ORESTUS avunculus Hequem caliphae .

NICEPHORI EXPOSITIO NOMINUM Episcoporum Romanorum post Christum et Apostolos.

1 Petrus Apostolus, annis duobus.

2 Linus, annis duodecim.

3 Anacletus, annis duobus.

4 Clemens, annis novem.

5 Evarestus, annis novem.

6 Alexander, annis duodecim.

7 Xystus, annis novem.

8 Telephorus martyr, annis decem.

9 Hyginus, annis quatuor. (0543B)

10 Pius, annis quindecim.

11 Anicetus, annis duobus.

12 Sotericus, annis novem.

13 Eleuthericus, annis quindecim.

14 Victor, qui in synodo quae fuit celebrata in Palaestina, die Paschatos, annis duodecim.

15 Zephyrinus, annis novemdecim.

16 Callistus, annis octo.

17 Urbanus, annis septem.

18 Pontianus, annis tribus.

19 Anteros, mense uno.

20 Flavius, martyr sub Decio, annis quindecim.

21 Cornelius, qui removit Novatum, eversorem poenitentiae, annis tribus.

22 Lucianus, annis duobus. (0543C)

23 Stephanus, annis novem.

24 Xystus, annis duobus.

25 Dionysius, annis octo.

26 Felix, confessor sub Valeriano, annis qumque.

27 Eutychianus, mens. octo.

28 Caius, annis quindecim.

29 Marcellinus, annis duobus.

Hactenus imperatores alieni fuere a religione Christiana, et infesti hanc colentibus. Sub Christianis autem imperatoribus Romani episcopi fuere.

30 Eusebius, anno uno.

31 Miltiades, annis quatuor.

32 Silvester, cuius tempore Nicaena synodus celebratur, annis viginti octo.

33 Marcus, annis duodecim. (0543D)

34 Iulius, annis quindecim.

35 Liberius, exterminatus a Constantio Ariano, annis sex. (0544A)

36 Felix, anno uno.

37 Siricius, annis quindecim.

38 Anastasius, annis tribus.

39 Innocentius, annis quindecim.

40 Zosimus, annis octo.

41 Bonifacius, annis quatuor.

42 Coelestinus, sub quo Ephesina synodus, annis viginti uno.

43 Xystus, annis octo.

44 Leon, sub quo Chalcedonia synodus, annis viginti uno.

45 Hilarion, annis sex.

46 Simplicius, cuius sunt epistolae scriptae ad Antiochenos, contra Marcium Nestorianum, annis quatuordecim. (0544B)

47 Felix, qui separavit se ob edictum Zenonis de coniunctione.

48 Gelasius, annis quinque.

49 Anastasius, annis duobus.

50 Symmachus et cum hoc Laurentius, annis quatuordecim.

51 Hormisdas, qui Iustiniani temporibus Chalcedoniam synodum in sacros codices retulit, annis decem.

52 Ioannes, annis tribus.

53 Agapetus, ann. uno.

54 Silverius, annis duobus.

55 Vigilius, annis quinque.

56 Pelagius, annis octo.

57 Ioannes, annis quinque. (0544C)

58 Benedictus, annis quatuor (&thrfore;)

59 Pelagius alter, annis decem.

60 Gregorius, annis tredecim.

61 Subinianus, ann. uno.

62 Bonifacius mens. octo.

63 Bonifacius alter, annis septem.

NICEPHORI CATALOGUS EPISCOPORUM Byzantii post Christum et apostolos.

1 Andreas apostolus praeco Byzantii fuit Evangelii. Exstruxit aedem, in qua precibus piis imploraretur Deus ultra regionem Argyropoli: et ordinavit episcopum urbis illius Stachyn, cuius meminit Apostolus in Epistola scripta ad Romanos.

2 Stachys, annis sedecim. (0544D)

3 Onesimus, annis quatuordecim.

4 Polycarpus, annis octodecim.

5 Plutarchus, annis sedecim. (0545A)

6 Sedecion, annis novem.

7 Diogenes, annis quindecim

8 Eleutherius, annis septem.

9 Felix, annis quinque.

10 Polycarpus, annis septemdecim.

11 Athenodorus, annis quatuor. Hic exstruxit alteram aedem in topothesia, cui nomen Olea, ibique conventus habebat ecclesiasticos.

12 Euzoius, annis sedecim.

13 Laurentius, annis undecim, mens. sex.

14 Alypius, annis tredecim, mens. sex.

15 Pertinax, vir consularis senatus Romani, an. novemdecim, mens. decem, diebus quinque. Hic aliam aedem exstruxit in loco maritimo, cui nomen Ficus; eam appellavit Irenen. (0545B)

16 Olympianus, annis undecim.

17 Marcus, annis tredecim.

18 Cyriacus, annis sedecim.

19 Castinus, annis septem. Hic Byzantii, in loco cui nomen Petrium, aedem ad preces exstruxit, sanctae Euphemiae titulo, quae nunc Martyr facta fuit.

20 Titus, annis triginta quinque, mens. sex.

21 Domitius, frater Probi imper. , annis viginti quatuor; mens. sex.

22 Probus, filius huius Domitii, annis duodecim. Hi omnes fuerunt episcopi Byzantii, antequam declararetur imp. Constantinus Magnus Byzantii, propter bellum contra Licinium, ob Metrophanem episcopum. (0545C)

23 Metrophanes, filius Domitii paulo ante nominati, et frater Probi episcopi, et filius fratris Probi imperatoris, annis decem. Cum ob decrepitam aetatem in synodo Nicaena considere non posset, eius vicem Alexander presbyter supplevit: Nicetas, Thesauri lib. 5, cap. 6.

24 Alexander vixit an. nonaginta octo, et episcopus fuit an. sexaginta tribus.

25 Paulus confessor, an. tribus, eiectus a Constantio.

26 Eusebius, Arianus declaratus qui prius fuerat Berythi, deinde Nicomediae, annis duodecim.

27 Macedonius, presbyter Ecclesiae Constantinopolis, oppugnator sancti Spiritus, an. duodecim. Vide Nicetam in Thesauro, lib. 5, cap. (0545D) 6.

28 Eudoxius Arianus, qui prius fuerat Germanicae, deinde Antiochiae, annis decem.

29 Demophilus Arianus, qui prius fuerat Berrhoae in Thracia, annis undecim, mensibus quinque.

30 Evagrius, manibus impositis factus ab Eusthatio Antiochiae, et statim exterminatus a Valente.

31 Gregorius Nazianzenae praefuit Ecclesiae annis duodecim et rediit ad vitam privatam.

32 Nectarius axiomaticus, a patribus centum quinquaginta, simul baptizatur et ordinatur episcopus, annis sedecim, mensibus tribus. (0546A)

33 Ioannes, presbyter Antiochiae, cognomento Chrysostomus, annis quinque et mensibus sex.

34 Ioanne exterminato, Arsacius presbyter, frater Nectarii, annis duobus.

35 Atticus, presbyter Constantinopolita, annis viginti.

36 Sisinnius, presbyter eiusdem Ecclesiae, an. duobus.

37 Nestorius, denegator hominis Christi, cum Deum negaret esse, presbyter Antiochiae, annis tribus mensibus duobus. Hoc Oasin in exsilium acto,

38 Maximianus, presb. Constantinopolitanus an. duobus, mens. quinque.

39 Proclus, a Sisinnio factus episcopus Cyzici: ubi non receptus, cum alterum legissent Cyziceni, privatis studiis operam dedit. (0546B) Mortuo autem Maximiano, solium est sortitus principis urbis. Hic ab imperatore Theodosio minore impetravit ut liceret Pityunte Constantinopolim transferre reliquias Ioannis Chrysostomi, annis duodecim, mensibus tribus.

40 Flavianus, presbyter Constantinopolitanus, anno uno, mensibus decem. Hoc deiecto a Dioscoro in illa insidiosa synodo Ephesi,

41 Sufficitur Anatolius presbyter, et a responsis Dioscori, annis octo, mensibus octo.

42 Gennadius presbyter Constantinopolitanus, ann. tredecim, mensibus duobus.

43 Acacius presbyter, curator alendis orbis, haereticus, annis septemdecim, mensibus novem; damnatus a Felice P. M. ob conscriptum ab illo Henoticum, tempore Zenonis imp. (0546C)

44 Phrabitas, presbyter S. Theclae Sycis, M. 3. D. 17.

45 Euphemius presbyter Constantinopolitanus et curator pauperibus alendis in nova urbe, annis sex et mensibus sex. Hoc expulso ab imperatore Anastasio,

46 Macedonius, presbyter Constantinopolitanus et vasorum custos an. sex.

47 Timotheus, presbyter Constantinopolitanus et custos vasorum, an. sex.

48 Ioannes, Cappadox presbyter, et syncellus illius, anno uno, mensibus decem.

49 Epiphanius, presbyter Constantinopolitanus sub Iustiniano, annis sedecim, mensibus tribus. (0546D)

50 Anthimus Trapezunti episcopus, mens decem. Hoc remoto, congregata synodo adversus Severum,

51 Menas presbyter et praefectus hospitio Sampsorum, annis sedecim, mensibus sex.

52 Eutychius, presbyter et monachus, in monasterio Amasiae, annis duodecim, mensibus duobus. Hoc eiecto a Iustiniano, imperii ipsius anno 38, eo quod non reciperet edictum ipsius de corpore Christi experte omnis labefactationis,

53 Ioannes presbyter Antiochiae, ex numero Scholasticorum, annis duodecim et mensibus septem. (0547A)

54 Eutychius, iterum sub Iustiniano restitutus, confecit annis quatuor, mensibus sex.

55 Ioannes diaconus Constantinopolitanus, Ieiunator, temporibus Tiberii annis tredecim, mensibus quinque.

56 Cyriacus presbyter Ecclesiae eiusdem et oeconomus, annis undecim.

57 Thomas, diaconus Ecclesiae eiusdem et sacellarius, annis tribus, mensibus quinque.

58 Sergius, diaconus Ecclesiae eiusdem, annis octo, mensibus septem, diebus viginti uno.

59 Pyrrhus, presbyter eiusdem Ecclesiae, monachus et monasteriorum magister, et praecipuus Chrysopoli. Orta autem seditione contra ipsum, successit annis duobus, mensibus novem, diebus duobus. (0547B)

60 Paulus, presbyter eiusdem Ecclesiae et oeconomus, annis duobus, diebus viginti sex. Pyrrhus restitutus mensibus quatuor, diebus viginti tribus.

61 Petrus, curator accipiendis hospitibus in eadem Ecclesia, annis duodecim, mensibus septem.

62 Thomas, diaconus eiusdem Ecclesiae et chartarum custos, annis duobus, mensibus septem.

63 Ioannes, presbyter et custos vasorum magnae Ecclesiae, annis quinque, mensibus novem.

64 Constantinus, diaconus Ecclesiae eiusdem, custos vasorum et oeconomus, anno uno, mensibus undecim, diebus septem.

65 Theodorus, presbyter eiusdem Ecclesiae, syncellus et custos vasorum, annis duobus, mensibus tribus. (0547C)

66 Georgius, presbyter syncellus, et vasorum custos, annis tribus, mensibus tribus. Theodorus restitutus, anno uno, mensibus decem.

67 Paulus et laicis a secretis.

68 Callinicus, presbyter et custos vasorum Blachernis, annis duodecim. Exterminatus a Iustiniano Rhinotmeto.

69 Cyrus, presbyter et monachus, ex Trogesso Amastrido, annis sex. Expulsus a Philippico.

70 Ioannes diaconus et chartarum custos in oeconomio, annis tribus.

71 Germanus episcopus Cyzici et confessor, annis quindecim. Eiicitur ab impio Leonte Isauro.

72 Anastasius, presbyter et syncellus, annis viginti quatuor. (0548A)

73 Constantinus, monachus et episcopus Syllaei, annis duodecim. Huic caput amputatur.

74 Nicetas, presbyter sanctorum Apostolorum, et monasteriorum magister, eunuchus, annis tredecim, mensibus quatuor.

75 Paulus Cyprius, diaconus orthodoxus et confessor, annis quinque, mensibus sex.

76 Tarasius, a secretis, annis viginti uno, diebus duobus.

77 Nicephorus, a secretis, monachus factus, expulsus ab impio Leone Armenio, an . . .

78 Theodotus Cassiteras, annis quindecim.

79 Antonius, ex Syllaeo, annis duodecim. (0548B)

80 Ioannes, presbyter et syncellus, insidiatus sibi ipsi, annis novem.

81 Methodius confessor, annis quatuor, mensibus tribus.

82 Ignatius eunuchus, annis undecim, mensibus quinque.

83 Photius (cum hasce res inferas reliquisset divinus Ignatius) a Basilio Macedone imperatore, secundum in pontificia sede collocatus, excellentissimum illud solium recepit. Qua autem ratione (Vide Glyc. Annal. p. IV) . Cum ante solium vertere coactus fuisset a Saniona imperatoris cubiculario, substitutus fuit eius loco Euthymius vir admirandus.

84 Post Photium Stephanus, Leonis Philippi, frater. (0548C)

85 Stephano defuncto successit Antonius cognomento Catuleas.

86 Post hunc mysticus Nicolaus patriarcha est designatus, a quo initiatus est sacro baptismate Constantinus Leonis Philosophi filius anno Pontificatus. Deportatus a Leone Philosopho imperatore in Galacrenaeum monasterium, quod condiderat, idque quod nulla ratione exorari potuisset ut Samonam Agarenum, qui ad suos transfugerat, rursum reciperet eximeretque censurae. Pulso deinde per Alexium imperatorem Euthymio, suae sedi restitutus, et Constantino Leonis filio imperii administratore, scripto est ordinatus

87 Euthymius, vir admirandus. (0549A)

88 Post Nicolaum Stephanus, metropolita Amasenus, sedem principis urbis per triennium occupavit.

89 Trypho monachus, hic cum effluxisset praescriptum a Romano Lacapeno imperatore tempus quo solium administrare debuerat, donec imperatoris filius Theophylactus ad iustam aetatem pervenisset; deceptus a Theophano Caesariensi pont. cum in pura charta subscripsisset, loco motus est.

90 Theophylactus, Romani Lacapeni imp. filius, eunuchus, aetatis anno decimo sexto contra canones gubernacula Ecclesiae usurpavit: equorum supra omnem modum amator, vitam vixit insolentem. Aqua vero intercute ex equitatione correptus, cum sedisset annis viginti tribus, vivendi finem fecit. (0549B)

91 Substitutus est in eius locum Polyeuctus, solitariae vitae sectator, et inde usque a puero de parentum voluntate castratus; vir omnino venerandus, eloquentia et virtute praestans. Nicephoro Phocae et Ioanni Zimiscae restitit.

92 Polyeucto successit Basilius monachus, Scamandrenus, qui cum post quadriennium suae designationis, ob quaedam obiecta crimina per concilium loco motus est,

93 Antonius Studites patriarcha est designatus; qui cum renuntiasset sacerdotio, quod per sex annos tenuerat, ac paulo post obiisset, et vacasset Ecclesia quatuor annis cum dimidio, designatus est

94 Nicolaus Chrysoberges; qui cum pontificatum annos duodecim et menses octo ornasset, defuncto successit. (0549C)

95 Sisinnius magister, vir ab ineunte aetate in litteris versatus. Quo et ipso (cum triennium Ecclesiam rexisset) mortuo eligitur patriarcha

96 Sergius, qui Manuelis monasterio praeerat patriarcha, Photio genere coniunctus. Cum autem ad annos viginti Ecclesiam pavisset, mortem obiit, et in eius locum suffectus est

97 Eustathius, sacerdotum aedis palatinae princeps: qui cum orthodoxorum Ecclesiae octo annis praefuisset, moritur paulo ante Basilium Porphyrogenitum imperatorem.

98 Eique succedit Alexius, solitarius, e mansione Studiana in patriarcharum solium translatus. Acceptis nonaginta auri libris et totidem clero donatis matrimonium Michaelis imp. (0549D) cum Zoe imperatrice, Romani Argyropoli vidua confirmavit. Pene excidit patriarchatu, fraude Ioannis Orphanotrophi, fratris Michaelis Paphlagonis Imp.

9 Alexio mortuo cum sedem illam tenuisset quiete octodecim annis, Monomachus imperator auri centenarios viginti quinque e monasterio Alexii ab illo in thesauros relatos abstulit. Ei vero successit Michaelus, cognomento Caerularius, vitae solitariae sectator: eius mortui manus crucis in modum sic conformata, ut solebat esse cum populo pacem denuntiaret, immobilis nec mutata mansit. (0550A)

100 Constantinus, praeses et protovestiarius, cognomento Lichudes, liberalis, et magnificus, et solers, Ecclesia per annos quatuor et menses sex gubernata, in aliam vitam migravit.

101 Ioanne Xyphilinus, monachus, propter eloquentiam, prudentiam, doctrinam et virtutem omnino admirandus, oriundus Trapezunte, vitam in Olympo religiosis exercitiis agebat, unde tanquam inter alios eximius, vi ad patriarchatum pertractus est, et pavit Ecclesiam annis undecim mensibus septem.

102 Cosmas ineruditus ille quidem, sed omnis generis virtutibus ornatus (qua de causa etiam in maximo pretio ab imper. habebatur) Nicephorum Botoniatem insignibus imperii redimivit. (0550B) Eius vero successoris Alexii Comneni, cum imperandi rationem probare non posset, desperaretque de emendatione, Tolle (inquit, ministro suo) librum hunc Psalmorum, et me sequere. His dictis, ex ecclesia sanctissimus patriarcha discessit. Eius vero in locum suffectus est, cum fidelem populum, annos quinque et menses novem pavisset.

103 Eustratius, spado, simplici vir ingenio, et dignus qui in angulo lateret. (0550C) Verum et ille post triennium administrati pontificatus, ob ignotam quamdam causam, nolens deturbatur, evecto vicissim ad Patriarchici solii sublimitatem

104 Nicolao monacho, cognomento Grammatico, qui in studio virtutis aetate acta, litterarum non rudis erat, licet non exquisite peritus: Ecclesia per annos viginti septem gubernata, obiit senex admodum.

105 Leo Stypiota.

106 Michael, Acuti monasterii monachus, virtute celebris, imperatorem Manuelem, a quo unctus erat, vicissim ungit sacram aedem ingressum. Oxites cognominatus, summa sede ultro cessit, et in Oxiam insulam rediit, in qua vitae inopis et simplicis institutum a puero amplexus fuerat.

107 Cosmas, patria Aegineta, ex numero diacononorum, licet eruditissimus, virtutum tamen choro illustrior, imperatricis uterum exsecratus est.

108 Theodosius principem sedem imperante Manuele curabat et ornabat. (0550D) Sedi suae restitutus, natus patre Armenio, sponte secessit in insulam Terebinthum

109 Camatero Basilio, oecumenicus patriarchatus ab Andronico delatus, vel potius venditus syngrapha quam praemiserat se quidquid ei libuisset facturum, deiecto per Isaacium Angelum imperatorem,

110 Nicetas Mundanus, Ecclesiae maximae sacellarius successit, quem natu maximum in sacra sede exspirare non est passus imper. ; sed delirium, et levitatem et senium causatus, expulit. (0551A)

111 Leontius vero monachus quidam pastor designatus est, sed hunc Dei genitricium priusquam annus elaberetur etiam repudiavit imperator, etc.

112 Dositheus vero Hierosolymitanus ad oecumenicum patriarchatum evectus est; quod ut faceret Isaac imperator, Balsamonem Antiochenum decep

Paulo post haec tempora, capta a Gallis et Venetis urbe Constantinopolitana, et electo Veneto patriarcha, aperte nimium desciverunt Graeci a communione sedis apostolicae; proinde in describendo illo patriarcharum catalogo ultra progredi nolui.

Numerati a Nicephoro episcopi Alexandrini in Aegypto.

1 Marcus evangelista, annis duobus

2 Annianus, annis viginti duobus. (0551B)

3 Abilius, annis duodecim.

4 Cerdo, annis duodecim.

5 Primus, annis duodecim.

6 Iustinus, annis decem.

7 Eumenes, annis tredecim.

8 Marcianus, annis decem.

9 Celadion, annis decem.

10 Agrippinus, annis quatuordecim.

11 Iulianus, annis quindecim.

12 Demetrius, annis decem.

13 Heracleas, annis quadraginta sex.

14 Dionysius expulsus imperat. Valeriano, annis septem decim.

15 Maximianus, annis octo.

16 Theonas, annis novemdecim. (0551C)

17 Petrus martyr, annis undecim. Hactenus ex diversis gentibus, et non Christiani imperatores fuerunt usque ad Constantinum Magnum. Post Constantinum autem M. Alexandrini episcopi ita numerantur:

18 Achilas anno uno.

19 Alexander, qui fuit in prima synodo, annis viginti tribus.

20 Athanasius, saepe expulsus ab Arianis; cui primum eiecto, suffecerunt Ariani suae quemdam factionis Gregorium.

21 Hic expulsus est a Constantio, et rursus factus Athanasius episcopus. (0551D)

22 Georgius Cappadox, deiecto denuo Athanasio, annis . . . Athanasius tertio itemque quarto episcopus factus. Universi anni huius sunt quadraginta sex.

23 Petrus, expulsus a Valente, anno uno.

24 Lucius Arianus, annis quinque.

25 Petrus iterum, anno uno.

26 Timotheus, qui secundae synodo adfuit, annis octo.

27 Theophilus, annis viginti octo. (0552A)

28 Cyrillus, qui Ephesi in priore synodo fuit conflata contra impium Mestorium, annis triginta duobus.

29 Dioscorus, in synodo posteriore Ephesi insi diosa et prava, annis quinque. Removetur seu de trahitur a IV synodo, coacta Chalcedone.

30 Proterius orthodoxus, occisus in lacu sacro seu divino, annis sex.

31 Timotheus Aelurus, annis duobus.

32 Timotheus Albus, annis quindecim.

33 Petrus Mongus, anno uno

34 Ioannes expulsus, annis tribus.

35 Petrus iterum, annis sex.

36 Athanasius haereticus, annis septem.

37 Ioannes, annis novem.

38 Ioannes alius, annis undecim. (0552B)

39 Dioscorus, annis tribus.

40 Timotheus, tempore Iustiniani imperatoris.

41 Gaianus, anno uno.

42 Theodosius, annis duobus.

43 Paulus, annis duobus.

44 Zoilus, annis septem.

45 Apollinaris, annis novemdecim.

46 Ioannes, annis undecim.

47 Eulogius, annis viginti septem.

48 Theodorus Scribon, annis duobus.

49 Ioannes Cyprius, nominatus Misericors, annis decem.

50 Georgius, annis quatuordecim.

51 Cyrus, annis decem.

52 Petrus, annis decem.

Episcopi Antiochiae, numerati et nominati a Nicephoro. (0552C)

1 Petrus apostolus, annis duobus.

2 Evodius, annis viginti tribus.

3 Ignatius, Deo plenus, martyr: factus Traiani temporibus, annis quatuor.

4 Heron, annis viginti.

5 Cornelius, annis tredecim.

6 Herodes, annis sex.

7 Theophilus, annis tredecim.

8 Maximianus, annis tredecim.

9 Serapion, annis viginti quinque

10 Asclepiades, annis novem.

11 Philetus, annis octo. (0552D)

12 Zebinus, annis sex.

13 Babylas, martyr factus temporibus Decii, annis tredecim.

14 Fabius, annis novem.

15 Demetrianus, annis quatuor.

16 Paulus Samosatensis, annis octo

17 Domnus, annis duobus.

18 Timaeus, annis decem. (0553A)

19 Cyrillus, annis quindecim.

20 Tyrannus, annis tredecim.

Hactenus alieni imperatores fuere a Christiana doctrina, et hanc colentibus infesti. Postquam autem esse imperatores Christiani coeperunt, hi nominantur:

21 Vitalis, annis sex.

22 Philogonius, annis quinque.

23 Paulus, annis quinque.

24 Eustathius, qui fuit in prima synodo Nicaena primarius. Idem eiicitur ab Arianis, annis octodecim.

Post quem praesederunt Ariani.

25 Eulalius, annis tribus.

26 Euphronius, annis octo. (0553B)

27 Phacellius, tempore cuius celebrantur Encaenia Ecclesiae magnae Antiochiae, annis duodecim.

28 Stephanus, annis tribus.

29 Leontius, annis octo. De hoc Leontio evirato, vide Nicetam, in Thesauro, lib. V, cap. 30.

30 Eudoxius, annis duobus.

31 Ananius, annis quatuor. Nicetas illum Adrianum vel Anianum nominat, Thesauri lib. V, cap. 18.

32 Meletius confessor, expulsus a Valente annis viginti quinque.

33 Euzoius Arianus, annis . . .

34 Meletius rursum, cum adfuisset in conventu secundae synodi Constantinopoli.

35 Flavianus annis viginti. (0553C)

36 Porphyrius, annis . . .

37 Alexander annis . . .

Theodotus, annis quatuor.

38 Ioannes, qui fuit in tertia synodo Ephesi, annis octodecim.

39 Domnus, in altera synodo Ephesi insidiosa, annis octo.

40 Maximus praesens in synodo Chalcedone, quae numeratur hic expulsus fuit ob lapsum, annis quatuor.

41 Basilius, annis duobus.

42 Acacius, quo praesidente urbs corruit, anno uno.

43 Martyrius, annis tredecim.

44 Iulianus, annis quindecim.

45 Petrus Fullo eiectus a Zenone, annis tribus.

46 Ioannes, eiectus post menses tres.

47 Stephanus annis tribus. (0554B)

48 Stephanus alius, anno uno.

49 Calandion, annis quatuor.

50 Petrus Fullo rursum.

51 Palladius, annis decem.

52 Flavianus, expulsus ab Anastasio imperatore, an. septem.

53 Paulus eiusdem tempore, annis tribus.

54 Euphrasius, oppressus ruina urbis, annis quinque.

55 Euphraimus, tempore Iustiniani, annis octodecim.

56 Domnus, annis quatuordecim.

57 Anastasius, annis undecim.

58 Gregorius, annis viginti quatuor.

59 Anastasius iterum, annis sex. (0554C)

60 Anastasius alius, annis novem.


HOME > 'praetor' in 'Anastasius_bibliothecarius, Interpretatio chronologiae S. Nicephori, 2, 16'
Anastasius bibliothecarius, Interpretatio chronologiae S. Nicephori, 2, CAPUT XV. AUGUSTAE. <<<    
3729w 37.935633897781 s