Angelomus_Luxovensis_cps2, Commentarius in Genesin 
hide dictionary links

Commentarius in Genesin

(PL 115 0107A)
Istius egregii seriem percurre libelli,
Quem dictante Deo libuit depingere, lector,
Ut prosam reseret, nec non tibi mystica pandat;
Propellat nocuas, nocuoque ex corde tenebras,
Vitalesque legens crebro decerpere sensus,
Atque satis valeas mentis pinguescere fibras.
Historiae hic Genesis reserantur opuscula sacra.
Omnia quae pandunt grandaevi condita mundi
Scilicet aethereique poli, telluris aquaeque
Condidit, aethralique Deus qui regnat in arce. (0107B)
Materia in species informi transtulit aptas,
Conspicuumque manet visu, et palpabile quidquid
Nostris, exceptumque quidem seu visibus atque
Cum socia Patris, virtute et Flaminis almi
Olim condiderat pariter ratione potenti.
Nam referunt etiam nostrae primordia vitae,
Cum hominem narrant paradisi in sede locatum,
Unde draco saevus detraxit lividus, atque
Tartaream sedem, vetitum quia tollere pomum
Ambro quin voluit, solus nec pertulit iram;
Sed genus humanum poenas, heu! sensit Averni,
Quod genuit totum proprio de femore lapsus
Hic sex annorum mansit per millia trusus,
Filius ille Dei donec descendit ab aula
Sumere nomen Adae voluit qui ac omnia membra
Solvit sic miserum miserans indigna ferendo;
Ut caperet plorans tandem coelestia regna,
Quae tacto poterat sine Christo perdere pomo. (0107C)
Hic patriarcharum clarissima gesta leguntur,
Mystica quae nimium gravidis typicisque figuris
Signantur Christi, nostraeque et dona salutis,
Hic sacra nam sacrae cernuntur dyndima legis,
Atque evangelica salpix [leg. salpinx] typice intonat orbi.
Texitur eloquium sanctorum hinc purius auro,
Clarius argento, formosius undique electro,
Quod nobis pandit typice moderamina vitae.
Mystica depromit, promittit et alta polorum:
Dorica nam Hebraea fari, nec lingua Latina
Possunt, quae gremio retinet sacra iste libellus. (0108A)
Ergo age iam calles rutilos discurre libenter,
Istius ut capias sacra tot charismata, lector,
E quibus altithronum possis dignoscere Christum,
Et merearis ovans coeli conscendere limen,
Quoque metas felix multarum gaudia rerum,
Cernendo Dominum semper per saecula verum.
Amen.

Expliciunt versus.

Eximio Patri, et floribus virtutum fulcito [Z., Patri moribus virt. ful.], sapientiaeque nitore ornato LEOTRICO sacerdoti, ANGELOMUS humilis Levita. (0108B)

Postquam gazophylacia ac thesauros quatuor Evangeliorum, quae omnibus divinarum Scripturarum paginis sua merito auctoritate praecellunt, scilicet egregio domino permittente, ac imperante abbate, subtili indagatione, Domino largiente, in quantum quivimus, rimati sumus, videlicet magistro, viro quidem eruditissimo Mellino [Z., Mellilico] sacerdote sermone lampabili, ac toto catholico propalante spiritalem aurem accommodante intelligentiam libenter hausimus, tandem, ut nosti, ad abyssos Veteris Testamenti, Christo praesule, praedicto Patre imperante, quanquam pavidi, ovantes appulimus, atque alta pelagi reumaque gurgitum divinae historiae nostram carinam avidi scrutatores immersimus. (0108C) Cum enim, auctore lucis afflante, etiam evangelicum clypeum laeva gestantes, gladiumque ancipitem divini verbi dextra ferentes, in tam vastissimos ac mysticos quoque sensus tegmine sublato didascali promulgatione testimoniis divinarum cincta potissimo labore desudantes, proficuaque collatione meditantes ea quae ab ore doctoris libentissime hausimus, memoriae sensus commendaremus, inter colloquia coelestis oraculi coepisti affabili pioque affamine crebro suggerere, ut ea quae ubertim ac mirabiliter divinarum auctoritatibus approbata exponi videbantur, et thesauro pectoris iuxta fragilitatem sensus recondebantur, in membranulis meo stylo digerere non abnuerem, ut haberetur unde in futuro frequentata lectione memoria recrearetur. Quod ego tantae rei pondus pertractans, omnimodis delitescendo facere distuli. (0109A) Sed nos incoepto opere gravi labore desudantes, subito, Domino annuente, in onus curae pastoralis, a qua te excusare minime licuit, pro aliorum salute suffectus es. (0109B) Ergo inibi te subrogatum, quo sub gravi falce depressum etiam lacrymabili ore declamas, eo quod salutaria dicta et mella animarum sedula meditatione, ut prius imbibere non licet, rursus me accersito auctoritate praelationis, coepisti, non suggerendo, ut dudum, sed quodammodo intentando imperare, ut aliqua opuscula ex libro Geneseos, maxime sex dierum opera, a Domino patrata, iuxta litteram, quae valde difficillima videntur, sicut a doctore tradita fuerant, liquido sermone depromerem; quoniam spiritalem intelligentiam, quae in nonnullis locis magnam obtinet nebulositatem, in libris Patrum te habere, et maxime a beato Isidoro, viro eruditissimo, enucleatum testaris, licet omnia quae in praefato volumine continentur mysteria, non ab eo inveniantur compacta, et [Cod. Z. om. et] etiam, quod est gravius, ea quae a tanto doctore praetermissa sunt, secundum quod [Cod. Z., quae] tradita mihi fuerant, et per me invenire potuissem, ut suis insererem locis, libera auctoritate imperasti. Cuius praeceptionis censuram pertimescens, tacita cogitatione assensum praebere decrevi. Sed quanquam multa forent, siquidem prae omnibus duo sunt quae me ab hoc opere maxime deterrent. Unum, quod huic oneri me imparem reperio, praesertim cum nulla sim scientia liberalium artium oppletus, non syllogismorum schematumque ac troporum figuris ornatus, licet aliquid praelibassem. (0109C) Non etiam flore veteris scientiae fultus, sed indoctus eloquio, exsors elogio. Aliud, quod tanta obscuritate obnubilatur, ut mihi vix aliquid interlucere videatur. Unde miror quare tantus vir, non solum sapientiam artium indeptus, verum etiam sacrarum Scripturarum divitias nactus, ut merito illud epithalamium decantare gratulabundus valeas: Introduxit me rex in cellaria sua (Cant. I, 4) et reliqua, mihi viribus destituto, acerrima iussione molem tanti ponderis imponere studueris. (0109D)

Verumtamen, ut affatus sum, perpendens quod tuis me obsecundare oportebat imperiis, memorans illius Dominici praecepti, quo ait: Qui vos audit, me audit, etc. (Luc. X, 16) , diu multumque dubitans, virium mearum impossibilitatem anxio animo trutinans, velut nauta naufragus fluctuum procellis turbatus, tandem portum orationis pavens, fateor, petii; ut largitor rerum, unica spes, orbis Dominus, vires, licet indigno, tribueret, quatenus hoc recto [Z., rato] tramite, imo intemerata fide explere potuissem. Denique ipso inspirante, quamvis pavido conatu, tamen tuis iussionibus parere studui; ac sex dierum opera iuxta historiam, licet tropica permista sint, pauca prout mihi tradita fuerant, impolito sermone enucleavi. (0110A) Cumque iam finem defigere ultima dictando decreverim, et super hac re reticere ultra penitus disposuissem, repente magister ingressus, his me verbis blande alloquitur: Quid, inquit, affabilis fili? quid [Z., quod] cum tanto studio edisseras? Quod cum celare non auderem teste conscientia, humili ore deprompsi. Ipse vero nosse gestiens, ut est sagacis ingenii solers, si quid utilitatis edidissem, coram se relegi praecepit. Quae perlecta, ut ita dicam, laudavit, atque, inquam, approbavit, contulitque etiam mihi librum beati Augustini contra Manichaeos super hac re luculento sermone exaratum, unde ea quae digesseram, comprobare quivissem. (0110B) Quo ferventi astu lustrato, Christo praeduce, non solum in sensu, verum etiam in quibusdam locis syllabisque concordantem inveni. Deinde [Z., Dein] imperat iuxta suum nomen locutione melliflua, ut ignavia temporis non pigrescerem, et coeptum opus non sinerem, sed solerti studio peragere tentarem. Rursus pertractans, ne forte ad aliquorum profectum, saltem parvulorum fieri iuberetur, iam divino auxilio fisus, tuis, Pater, eiusdemque magistri praeconiis provocatus, orationumque vestrarum suffragiis fretus, opus imperatum, quanquam sermone inculto, texere sum aggressus. At vero ne quis mea inserta coniiceret, sanctorum Patrum hinc inde volumina aggregans [In cod. Petr. deest aggregans] , ut ex eorum dictis corroborarem ea quae describerem; unde nonnulla ex eorum quodammodo magnis fluminibus profundisque gurgitibus in rivulum derivavi exiguum, praecipua et propria eorum indidi dicta. (0110C) Nonnulla quippe causa brevitatis, sensum eorum sequens, propriis intuli verbis; aliqua vero quae ex traditione didici, et in tomis penes nos invenire non potui, constipulata exemplis subnectere praesumpsi, et in libelli modum finire decrevi, ut qui diversis causarum tumultibus occupatus, latissimos doctorum non vacat percurrere campos, hunc admodum brevitate collectum ocius lustrare quivisses libellum, quem peto, ut sagaci examinatione percurras, et tuis phaleramentis facetae urbanitatis decorare studeas, ne sciolis fastidium generet, et aures sapientium sermo incultior commaculet. (0110D)

Sed antequam isagoge ad calcem perveniat, notandum est quod in quibusdam locis veritatem videlicet historiae semper pandens, spiritalem moralemque intelligentiam inserere nisi sumus, inibi scilicet ubi praedixisti ut historia veritatem factorum, ac fidem relationis inculcet, et spiritalis intelligentia ad coelestium figurarum secreta perducat, et moralis persuasio ad meliorationem vitae invitet; ne solummodo historia [Z., historiae] pressus, sed spiritalis, imo moralisque [Z., moralis] dulcedine captus lector, excusationis invenire possit anfractus: sed ex hoc cum ambrosios coeperit decerpere gustus, magis libenter campos doctorum satagat lustrare ovans latissimos. Vale.

Explicit praefatio. (0111A)

In principio creavit Deus coelum et terram.

Adminiculante divina gratia, quae parvulis confidentiam, mutis praestat locutionem, descripturus opusculum in libro Genesis, antequam contextum [Z., textum] historiae et enthecas spiritalis oraculi attingam, libet inquirere quare volumen istud specialiter Genesis vocetur, cum in eo multa commemorantur quae ad generationem non pertinere noscuntur, nisi quia consuetudo est Hebraeorum ex principiis nomina librorum imponere, sicut Exodus, et multi alii nuncupantur. (0111B) Unde Bresith Hebraice, Latine non immerito Genesis interpretatur: eo quod in ipso exordio de creatione coeli, ac terrae, et generatione hominum animantiumque narratur. A nonnullis etiam queritur quis scriptor huius libri habeatur? Licet supervacue moveatur, cum tamen auctor illius Spiritus sanctus fideliter credatur: quia nemo facta ante homines describere poterat, nisi Spiritus sanctus dictaret, et per scribentis vocem hominibus in principio gesta narraret. Sed sciendum est, quanquam in eo scriptum sit, Erat Moyses mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra (Num. XII, 3) ; et: locutus est Dominus ad Moysen, et mile talia; tamen sicut a doctoribus traditur, et multis exemplis comprobatur, unde est: Unum scripsit Moyses canticum, et docuit filios Israel (Lev. XXXI, 22) , et alia huiusmodi, ipse Moyses scriptor divinae historiae exstitit. (0111C) Moris enim Scripturae sacrae est ut ipsi qui scribunt, sic de se in illa quasi de aliis loquantur, quia Spiritu sancto impelluntur.

Deinde simul quosdam eitam movet, quae causa accidit ut historiam divinae legis idem Moyses suo tempore describeret, et non olim exarata a quoquam fuerit; nisi quia primis hominibus ante diluvium cognitio Dei, et lex naturalis, atque mira Dei opera in exordio patrata cognita fuerant. (0111D) Sed post diluvium ista omnia ita oblivioni tradita erant, et maxime temporibus Moysi, ut plane homines ignorarent quod ante acta fuissent [Z., quod antea actum fuerat]. Unde etiam philosophi principium huius mundi ignorantes dicebant mundum esse coaeternum ac coaevum. Et forte hoc audiens Moyses [Z., vel quia] quia cuncta taliter abolita erant a sensibus hominum, instructus divino Spiritu, ratum duxit texere creationes coeli et terrae, caeterarumque creaturarum, atque legem litterae, Domino imperante, filiis Israel tradere; ut eodem plenius instrueret de Deo, ne ad idola Aegyptiorum redirent, et mundum creatum ostenderet. Unde quia iam sicut in primis hominibus lex bonae naturae non servabatur, sed pene abolita erat, per Moysen lex litterae descripta et data est, ut bona quae sciebantur, auctoritatem haberent, et quae latere coeperant manifestarentur, et ut terror disciplinae corrigeret delinquentes, et fidem reformaret in Deum. Et nunquid Moyses ibi erat, quando Deus cuncta creavit? (0112A) Minime; sed ipsa coaeterna sapientia Dei Patris, per quem facta sunt omnia, eidem Moysi, famulo suo, revelavit tempore quo voluit, ut olim facta conscriberet. Et quomodo ei fidem accommodare possumus, vera dixisse, nisi quia futuris saepe probantur praeterita, et praeteritis futura, sicut in Daniele comprobatur, et in hoc libro ostenditur? Denique de illo tempore Moyses scripsit homo, quando non erat homo, cum ait: In principio creavit Deus coelum et terrant. (0112B) Sicut enim de illo tempore scripsit homo, quando non erat homo; ita etiam futura scripsit eo tempore, quando erat homo, quae postea expleta comprobantur in veritate, sicut in patriarchae Iacob benedictione declaratur, iuxta quod ipse ait dicens: Non auferetur sceptrum de Iuda, etc. (Gen. XLIX, 10) , quae in figura Christi praedicta fuerant; sed iam in veritate creduntur completa. Si enim de futuro verum non dixisset, de praeterito, quod certum scripserit, nemo credere voluisset. Nec non etiam interrogatur ubi Moyses libros suos ediderit? Dicunt enim nonnulli quod Genesim et Exodum usque: Cantemus Domino, in Aegypto conscripserit, caetera vero in solitudine. Alii vero asserunt quod, transito mari Rubro, per quadraginta annos in deserto descripserit quod et ratione comprobari [Z., dicta per rationem probari] potest. Haec enim scire volentibus pauca dieta sufficiant. Nunc, Domino faverente [Z., largiente], ad historiae seriem transeamus. Ait enim Moyses. (0112C)

VERS. 1. - In principio creavit Deus coelum et terram. Primum notandum quod mox Scriptura primo verbo aeternitatem atque potentiam Dei creatoris ostendit. Quem enim in principio temporum mundum creasse perhibet, ipsum profecto ante tempora aeternaliter exstitisse, designat; et quem in ipso conditionis initio coelum et terram creasse narrat, tanta celeritate operationis omnipotentem declarat, cui voluisse fecisse est. Et in hoc aperte datur intelligi quia utrumque simul ab eo factum est, quamvis utrumque ab homine dici non possit. In principio. Quod duobus modis accipi potest: in principio scilicet primum [Z., primo] omnium, hoc est, in initio creaturarum, quod LXX Interpretes, et Symmachus, et Theodotion similiter transtulerunt. (0112D) Et in Hebraeo scriptum est: Bresith, quod Aquila interpretatur, in capitulo. Sive quod ait, in principio, intelligendum est, in Filio, qui de semetipso ait: Principium qui et loquor vobis (Ioan. VIII, 5) . Et de quo Ioannes dicit: In principio erat Verbum, et reliqua (Ioan. I, 1) . Unde et in psalmo de ipso Psalmista ait: In capite libri scriptum est de me (Psal. XXXIX, 8) . Et ideo in principio, id est in Filio, imo per Filium fecit Deus omnem spiritalem corporalemque creaturam, quae coeli et terrae nomine appellata est. Sed magis hoc qui ita dicunt, secundum sensum quam secundum verbi translationem de Christo accipi volunt. Sed forte quaerit aliquis quare fecit Deus coelum et terram? (0113A) Cui respondendum est: Voluntas enim Dei causa est coeli et terrae; et ideo maior est voluntas Dei quam coelum et terra; et qui hoc quaerit, maius aliquid quaerit quam est voluntas Dei, et nihil maius invenire potest. Compescat se ergo humana temeritas, et id quod non est non quaerat, ne id quod est non inveniat. Et si voluntatem Dei nosse desiderat, fiat amicus Dei. Quia si alicuius voluntatem hominis nosse vellet, cui amicus non esset, omnes eius impudentiam [Z., imprudentiam] aut stultitiam deriderent. Attamen arbitrari possumus mundum istum hominis causa esse fabricatum, qui domus illius quodammodo factus est; qui, cum diversis constet substantiis, unus est [Z. om. est] tamen multis membris aptatus, ut ex his invicem mutuis operibus, quae necessaria homini futura erant gignerentur. (0113B) Denique quod ait: Creavit Deus coelum et terram, nonnulli simpliciter intelligentes, quibus sacra Scriptura nidus est, et non habentes pennas quibus queant alta petere, dum audiunt Deum, putant eum esse corporeum, et aliqua mole mirae magnitudinis summaque potentia praeditum. Isti enim non sunt per omnia contemnendi, sed potius implorandum est [Z., om. est] pro eis, ut Dominus mittat angelum suum qui eos in nidum recollocet, et plumescant, atque alas spiritalis intelligentiae accipiant, ut Deum incorporeum et invisibilem intelligant, ne tanquam pulli implumes a viantibus conculcentur. (0113C)

Alii vero, altioris intelligentiae sapientia [Z., intelligentia sapientiae] praediti, quibus divina Scriptura non iam quodammodo nidus, sed fructus est atque cibus, qui per ramos huius arboris gratulando volitant, attendentes ipsum Deum incorporeum, invisibilem, et intelligunt qualiter in Filio, hoc est, in Verbo suo non transeunter sonando, sed aeternaliter manendo, creavit coelum et terram. Itaque [Z., iamque] quod sequitur: coelum et terram, diversi diversa sentiunt. Nonnulli nomine coeli volunt intelligi coelum istud conspicuum; et terrae nomine terram hanc visibilem, ex qua gignuntur universa. Alii quippe illud intelligi volunt coelum thronum Dei, quod solius [Z., solum] praesentiae divinae ab omni volubilitate huius mundi manet secretum, de quo in sequentibus plenius suo loco dicturi sumus. (0113D) Alii autem in coelo intelligunt spiritales creaturas, id est angelicam dignitatem; quia prima die ipsam spiritalem condidit, de qua legitur in libro beati Iob: Cum me laudarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei (Iob. XXXVIII, 7) ; in terra vero informem materiam. Alii quippe vocabulo coeli ac terrae ipsam informem materiam, ex qua creatum est coelum et terra. Nec immerito, quia futurum erat ut ex ipsa formarentur. Nam coelum postea scribitur factum. Taliter dictum est quemadmodum si, semen arboris considerantes, dicamus ibi esse radices, et robur, et ramos, et fructus, et folia, non quia iam sunt, sed quia inde futura sunt. Ipsa enim confusa [Petr., inconfusa] materia quasi semen coeli ac terrae erat. (0114A) Nam illi qui coeli nomine hoc visibile coelum, et terrae vocabulo hanc conspicuam intelligi volunt, si eis opponatur quid [Z., quod] Deus fecerit secunda et tertia die, omnino non habent quid respondere queant. Qui vero, ut dictum est, coeli nomine spiritales intelligunt dignitates, ac terrae vocabulo informem materiam, ex qua cuncta formata sunt, hi quoque recto sentiunt, et sensus eorum credendus est, ita tamen si idonei sunt ad discernendum [Z., discendum] quid praecedat aeternitate, quid tempore, quid electione, quid origine. Nam duo quae in primo et in ultimo ponuntur loco, difficillima sunt ad intelligendum. Arduum namque est et difficillime comprehendi potest qualiter Deus sua aeternitate cuncta praecedit [Petr., procedit] . Duo vero quae medio ponuntur, id est qualiter tempore flos fructum, et electione fructus florem praecedat, facile valet comprehendi. (0114B) Caeterum quomodo origine, ut sonus cantum praecedit, obscurum ad capiendum est. Sed notandum est quia omnis cantus sonus, non omnis sonus cantus. Sonus enim formatus fit cantus, et non solum cantus, sed etiam suavis ac dulcis, ideoque sola origine sonus praecedit cantum. Sic quippe informis materia non aeternitate praecedit formatas creaturas, sicut Deus ipsam. Non tempore, quia tempora non fuerunt nisi post formatas creaturas. Nec electione cum penderet extremior, quia potiores sunt formatae creaturae quam informis substantia; sed sola sua origine praecedit formatas creaturas. (0114C) Deus enim ex nihilo condidit informem materiam, et ex ipsa cuncta creavit, iuxta quod scriptum est in libro Sapientiae: Non enim erat manus tua, Domine, invalida, qua creasti mundum ex informi materia (Sap. XI, 18) . Unde philosophi, prout iam dictum est, non valentes penetrare quemadmodum divina Sapientia mundum creavit ex nihilo, aestimabant coaeternum esse mundum. Ista propterea dicunt, quia attendunt fabrum, et non Deum. Aiunt enim: Lignum adiuvat fabrum, et argentum argentarium, et aurum aurificem. His enim quamvis indigeant, tamen creare nequeunt. Dominus autem nihil horum indiguit, sed ex informi materia condidit omnia, non extra se tanquam faber (non enim faber facit lignum, sed de ligno aliquid facit). Omnipotens autem nulla re adiuvandus erat, quam ipse non fecerat, ut quod volebat efficeret, alioquin Deus non esset. (0114D)

Sed quaeritur cur ita dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram, et non dictum est: In principio dixit Deus: Fiat coelum et terra, sicut de luce narratur: Dixit Deus: Fiat lux, et reliqua? Nisi quia prius universaliter nomine coeli et terrae comprehendendum erat, et commendandum quod fecit, et deinde per partes exsequendum, sicuti actum legitur. Sequitur:

VERS. 2. - Terra autem erat inanis et vacua. Cum superius ait: Creavit Deus coelum et terram, cur dicitur: Terra autem erat inanis et vacua? nisi quia ipsa informis materia, quae nomine terrae dicta est, inanis erat et vacua. Inanis videlicet, id est incomposita et necdum coadunata in species suas. (0115A) Vacua vero, quia vacabat a gignendis fructibus. Unde alia translatio dicit: Invisa et incomposita. Invisa propter obscuritatem, Incomposita propter deformitatem, quia adhuc tota abysso, id est, immensa profunditate tegebatur aquarum. Unde per hoc quod ait: Terra autem erat inanis et vacua, quale sit coelum, quod primum condiderat, potest intelligi, videlicet quod ab omni huius mundi volubili statu secretum, divinae praesentiae manet semper quietum. Nam de nostro coelo, in quo sunt posita luminaria, qualiter vel quando sit factum, in sequentibus declaratur. (0115B) Non ergo superius illud coelum inane creatum est et vacuum ut terra, quoniam nihil creatione [Z., quae nihil creationis] protulit, quia mox beatissimis angelorum agminibus impletum est, de quibus superius diximus, quos in principio cum coelo, et terra ad laudationem sui creavit, sicut ipse ad beatum Iob dicit: Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? (Iob. XXXVIII, 4.) Et paulo post: Cum me laudarent astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei? (Ibid.) E quibus uni dicitur: Quomodo cecidisti de coelo? et reliqua (Isa. XIV, 12) . Si adhuc in coelo erat positus, quomodo dicit: In coelum conscendam? Sed quia legimus: Coelum coeli Domino (Psal. CXIII, 16) , cum esset in coelo, id est in firmamento, in coelum, ubi solium Dei erat, cupiebat ascendere. Seu sicut diximus superius, aut ipsa angelica dignitas, aut ipsa informis materia coelum intelligitur.

Et tenebrae erant super faciem abyssi. (0115C) Abyssi nomine illa informis materia accipitur, eo quod obscura erat et profunda. Ait enim: Et tenebrae, et reliqua. Quare ergo nominantur tenebrae, cum superius non commemorantur creatae? Ergo si conditae non sunt, nunquid aeternae sunt? Absit. Sed sciendum est quia tenebrae non est res substantialis, sed proprie nominantur tenebrae absentia lucis. Sicut enim silentium non est substantia, sed absentia vocis; et nuditas nihil est aliud nihil absentia tegumenti, et caetera talia, sic quippe tenebrae est [Z., sunt] ipsa privatio lucis, et non aliquid sunt; sed ubi lux non est, tenebrae dicuntur. Bene namque dicitur: Tenebrae erant super faciem abyssi, quia nondum erat illuminata et manifestata supradicta informis materia. (0115D) Seu etiam dicere possumus quod Deus non tenebras in aqua aut in aere fecit ullas, sed ordine distincto providentiae suae, prius aquas cum coelo creavit ac terra, et [Z., sed] has post modum, cum voluit ipse, lucis gratia venustavit. Quod usque modo eum et, in aqua ipsa, et in aere per quotidianum solis accessum ac discessum facere videmus. Ubi notandum quia cum duobus elementis, aqua videlicet et terra, duo condidit, ignem videlicet et aerem. Ignem in ferro et lapidibus, quoniam [Z., quae] terrae viscere iam latebant condita, quod calidi aquarum fontes produnt [Petr., producunt] . Aerem vero in ipsa terra, cui esse permistus ex eo cognoscitur, quod cum fuerit humectata et temperiem solis acceperit, mox vapores exhalat largissimos.

Et spiritus Dei ferebatur super aquas. (0116A) Quid est quod dicitur, ferebatur? Nunquid tali modo quemadmodum sol terrae superfertur? Minime. Sed ferebatur non localiter, sed potentialiter, regendo et sustentando ipsam informem materiam; sicut superfertur rebus fabricandis voluntas artificis. Unde bene alia translatio dicit: Incumbebat [Z., incubabat], seu confovebat, in similitudine volucris, ova calore animantis, ut manifeste intelligatur de Spiritu sancto, et non de spiritu huius mundi, sicut haeretici putaverunt. Quia sicut avis confovet, ut fetus in species producat, ita Spiritus sanctus fovebat ipsam informem substantiam ut cuncta conderet ex ea. Verumtamen quaerendum est quare nominantur aquae, cum supra non legantur creatae? Ergo nunquid aeternae sunt, sicut Manichaei suspicati sunt? Non. (0116B) Sed ipsi semetipsos fallunt [Z., ipsi per semetipsos falluntur], quia non intelligunt quod vocabulo aquae ipsa invisibilis substantia nominetur, et congrue aqua signatur, quia fluida erat, et voluntati divinae adiacebat, ut omnia humorem habentia ex ipsa procrearentur. Cuncta siquidem quae nascuntur et nutriuntur, humore aquae concrescunt atque coalescunt. Sed sciendum est quoniam idcirco aquae appellatione notatur ipsa praedicta informis substantia, quia de illa non poteramus aliquid scire, nisi sacra Scriptura nostro more loqueretur. Una quippe res est, sed diversis nominibus distinguitur; ne si solummodo uno nomine appellaretur, hoc tantummodo crederetur. (0116C) Et ideo variis nominibus nuncupatur, quia ex ipsa cuncta formanda erant, ut res ignota notis vocabulis insinuaretur imperitioribus. Dicitur enim coelum, terra, abyssus, et aqua, quia futurum erat ut ex ipsa gignerentur. Sicut enim in parvo grano arboris variae species latent, sic profecto, prout iam praelibavimus, in hac informi materia cuncta occultabantur. Sed notandum est quia in capite huius voluminis tota Trinitas declaratur. Nam subditur:

VERS. 3. - Dixitque Deus: Fiat lux, et reliqua. Quid est enim quod ait, dixit Deus? Nunquid sonando transeuntibus sonis locutus est? Minime. Ipse enim incorporeus est, et si loquitur, nunquid lingua Hebraea, Graeca, aut Latina loquitur? Non. (0116D) Sed quod ait, dixit Deus, non ipse sonus accipitur locutionum [Z., locutionis], sed illud quod intelligitur in sono. Apud Deum purus intellectus est sine strepitu et diversitate linguarum. Dicere itaque Dei facere est, sicut scriptum est: Ipse dixit, et facta sunt, et caetera (Psal. CXLVIII, 5) . Verbum vero Dei unigenitus Filius est, Ioanne attestante, qui ait: In principio erat Verbum, et reliqua. Porro quod ait, dixit, id est, in Verbo suo aeternaliter manente fecit. Caeterum quod ait, fiat lux, ob celeritatem divinae potentiae dicitur. Si enim quarta die describuntur luminaria facta, quae lucem administrant, quid est quod dixit, Fiat lux? An forsitan iam erat aliqua lux creata supra firmamentum, quo lumine sol illuminaretur? Sed nomine lucis angelica dignitas figuratur, quae profecto per superius coelum significatur, nunc lux dicitur. (0117A) Prius itaque condita est, sed postea convertendo ad contuendam gloriam sui creatoris lux effecta. Et ideo dictum est: Fiat lux, et facta est lux. Ac si manifeste diceretur: Convertatur ad contemplandum incessabiliter me. Decebat autem ut ipsa angelica dignitas, quae [Z., quia] sua dignitate cunctis creaturis excellebat, inhaerendo summae luci lux vocaretur, licet mutabilis esset condita. Si enim immutabilis esset condita, nullatenus alii merito superbiae ab illa aeterna visione corruerent. Sed quae [Z., quia] mutabilis exstitit natura, caeteris ruentibus, gratia divinae largitionis fecit immutabilem. Sed notandum quod quidam doctorum iuxta fidem historiae simpliciter hoc intelligi volunt. (0117B) Aiunt enim quod in superioribus eiusdem terrae partibus, quas et nunc diurna solis lux illustrare consuevit, principalis haec lux emicuit, cuius visione beatissimi angeli frui coeperant. Nec [Z., non est] mirandum, divina operatione lucem in aquis posse resplendere, cum et hominum operatione constat eas saepius illustrari, nautarum videlicet (Z., videlicet more] , qui in profundo maris demersi, emisso ex ore oleo, perspicuum sibi hoc ac lucidum reddunt. Si enim homo talia per oleum sui oris potest, quantam Deus per Spiritum oris sui lucem creare posse credendus est? Lege Hexaemeron Bedae, moderni doctoris, si ita volueris. Nos quidem beati Augustini, prout prius inseruimus, dicta sequi decrevimus.

VERS. 4. - Et vidit Deus lucem quod esset bona, et reliqua. (0117C) Cur dicitur, vidit Deus, quasi novum aliquid accidisset, cum nequaquam crearet nisi aeternaliter videret? Sed vidit Deus pro eo quod est, videre [Z., videri] fecit. Saepe enim per efficientem id quod efficitur designatur. Dicitur laeta domus, et laeta epistola, et effundens hydriam [Z., hydria] in canalibus, et caetera talia: quod genus locutionis a grammaticis metonymia vocatur. Vidit ergo Deus, id est, videre [Z., videri] fecit, ipsi angelicae creaturae, quam bona a Deo condita est. Seu in hoc quod ait, vidit, in praedestinatione nobis videre [Z., videri] fecit quam bona a Deo creata esset. Tali modo verbis praeteriti temporis rem futuram indicavit, quali modo apostolis ait: Omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Ioan. XV, 15) ; quod futurum erat ut faceret. (0117D) Caeterum dum dicit, divisitque lucem a tenebris, ostendit quia distinctio facta est inter lucem et tenebras, non tenebrae factae; quemadmodum clamando vocem, silentium autem non clamando dicimus, quia cessatio vocis silentium est. Distinguimus tamen sensu quodam inter ea, et illud vocamus vocem, istud silentium. Quemadmodum ergo recte dicimus facere silentium, sic recte Deus dicitur facere tenebras; quia lucem, quibus vult, temporibus et locis vel dat, vel detrahit. Quia, ut Clemens ait: Unam [Z., imam], inquit, mundi partem illustrans aliam reliquit obscuram. Lucem videlicet in superiore orbis parte diffundendo, in qua humana erat conversatio futura, inferiora vero eius priscis in tenebris remanendo. (0118A) Si cui hoc accipere placuerit, nos, ut coepimus, B. Augustini [Suppl. ex Z., dicta] sequi, et expositionem magistri nisi sumus.

Et divisit Deus lucem ac tenebras [Z., a tenebris], et reliqua. Id est, coelestes angelorum cives ab inmundis spiritibus, quando Lucifer avertendo a Creatore, et convertendo ad se, aestimans sibi sufficere, superbia tumidus, sine auxilio sui conditoris, eiectus est cum suis sequacibus a coelestibus, et caeteri in sua stabilitate permanserunt, hos nuncupans diem, illos noctem, iuxta quod sequitur, appellavitque lucem diem, et tenebras noctem. (0118B) Quia ruina ruentium aeterna facta est stabilitas permanentium, licet quidam dicant quod divisio lucis a tenebris distinctio sit formatae rei ab informi; appelatio autem diei et noctis, inquiunt, insinuatio distributionis est, qua significetur nihil Deum inordinatum relinquere. Sed quod ait, vocavit, dicitur, vocari fecit. Quia sic distinxit omnia et ordinavit, ut discerni possent et nomen accipere. Sequitur:

VERS. 5. - Factumque est vespere et mane dies unus. Quaerendum est cur dicatur, vespere et mane, cum adhuc non erat sol in firmamento, cuius occasu vespere et ortu mane efficerentur? An forte tantum spatium prima, et secunda, et tertia dies habuit, quantum est ab ortu solis usque ad occasum, et iterum aquilonem gyrando revertitur ad orientem, ut suo fulgore tenebras mundi propellat, et quod spatium illi qui in antris et in ergastulis, licet luce careant, sentire per usum possunt; quod fortassis ita intelligi valeret, nisi adderetur vespere et mane. (0118C) Unde restat ut in [Cod. Z. om. in] vespera intelligatur perfectio praecedentis operis, et mane inchoatio subsequentis. Loquitur enim more nostro Scriptura, ut distinctio operum Dei intelligatur. Porro quod ait, vespere et mane dies unus, potest referii ad angelicam creaturam. Quando enim intuitum avertebat a Deo, et convertebatur ad contuendam creaturam, quodammodo vespere erat; cum vero ad Creatorem convertebatur, ut in ipso clarius intelligeret creaturam, mane erat. Verumtamen si permansisset in consideratione creaturae, non solum vespere, sed etiam nox esset. Dies unus bene additur propter unitatem angelicae dignitatis, quae ita uni Deo contemplando inhaeret, ut nunquam intuitum amoveat a contemplatione. (0118D)

VERS. 6. - Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum, et caetera. Firmamenti nomine coelum conspicuum appellatur, iam distinctum ab illa informi materia, de quo in sequentibus dicitur: Vocavitque Deus firmamentum coelum. Sed quaerendum est quale sit firmamentum, quod dividat aquas superiores ab inferioribus? Nam nonnulli dicunt firmamentum esse coelum aereum, a quo aves coeli nominantur, quod dividat aquas nubium ab aquis fluminum. Alii vero intelligi volunt coelum sidereum, sive aethereum, eo quod dividat aquas superiores ab inferioribus. Neque enim incredibile est invisibiles aquas consistere super firmamentum, sed si sunt non fluidae, quia non fluitant, sicut istae visibiles. (0119A) Unde aliqui glaciali soliditate persistere aestimant, non vaporali tenuitate, sicut ex stella Saturni, quae frigidissima est, autumant. Quia, inquiunt, ex his aquis frigidam esse, eo quod iuxta summum coelum per triginta annos cursum suum peragat, licet hoc negare velint, qui de ponderibus disputant. Nec propriis distinctae locis locatae tanquam flumina, et non locorum sedibus, sed dignitate naturae superare coelum dicunt; quia cum sit coelum corpus pulcherrimum, omnis invisibilis creatura, ut beatus Augustinus ait, excedit etiam pulchritudinem coeli. Ideoque, ut idem doctor eximius putat, aquae super coelos sunt. (0119B) Ait enim: Quo modo autem et qualeslibet aquae ibi sint, esse ibi eas minime dubitemus; quia maior est, inquit, Scripturae huius auctoritas, quam omnis humani ingenii capacitas. Quae aquae universam terrae superficiem in tantam tegebant altitudinem, sicut alii doctores aiunt, ut usque ad illos locos pertingerent ubi nunc usque super firmamentum coeli ex parte residentes, nomen Dei creatoris cum coelis coelorum laudare, non desinunt. Denique si aliquis hoc negare voluerit, iste, si hominem crearet, ut Deus, epitimam non poneret in capite, sed in stomacho. Attamen de hac re non est nostrum temere definire, quia remota est a nostris visibus. (0119C) Quidam autem aquas supernas accipiunt populos angelorum, de quibus scriptum est: Et aquae, quae super coelos sunt; laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII, 4) . Inferiores vero aquas homines terrae [Z., terra] degentes, de quibus dicitur: Aquas quas vidisti, populi sunt et gentes, quas utique coelum sidereum ab invicem segregat.

VERS. 9. - Dixit quoque Deus: Congregentur aquae, quae sub coelo sunt in locum unum, et appareat arida, et reliqua. Si enim totus mundus erat aquis plenus, ubi congregatae sunt, nisi quod ait: Congregentur in locum unum? ac si diceret: Distinguat, atque producat iam ex se species suas illa informis materia, et appareat species aquarum, et species terrae. Ipsa enim congregatio in unum ipsa est aquarum formatio, quas videmus et tangimus. Et quod ait, appareat arida, quid aliud dici intelligendum est, nisi materies accipiat visibilem formam, quam nunc habet terra ista? (0119D) Quae bene, inquam, terra arida vocatur, quia, sicut ignis proprie calorem, et aqua humorem, ita quoque terra ariditatem habet.

VERS. 10. - Congregationesque aquarum appellavit maria. Notandum quod omnes congregationes aquarum, sive dulces sint sive salsae, iuxta idioma linguae Hebraicae maria nuncupantur. Sed in Hexaemeron iam dicti doctoris Bedae ita legimus: Fieri, inquit, potuit, ut terra ipsa longe lateque iussu Creatoris subsidens, alias partes praeberet concavas, quibus fluentes aquae reciperentur, ut appareret arida. Potest etiam non absurde intelligi ac credi rariores primarias fuisse aquas, quae velut nebula terras tegerent, congregatione autem esse spissatas, quae datis sibi locis capi possent, apparente arida in reliquis. (0120A) Et bene ait, in locum unum, quia iugi unda atque continua Oceano ac mari iunguntur Magno. Sequitur:

VERS. 11-13. - Germinet terra herbam virentem, et reliqua, usque cuius semen sit in semetipso. Cur ait, in semetipso, cum multae arbores non proferant fructum, ut in ipso habeant semen? Sed sciendum est quia si non habent in fructu, habent in radice, ex qua germinentur.

Et vidit Deus quod esset bonum, et caetera. Si ergo herbae, et fructus terrae, et ligna pomifera bona sunt, et dictum est: Vidit Deus cuncta quae fecerat; et erant valde bona; et ad extremum subiungitur: Requievit Deus ab omnibus operibus; quid de herbis venenosis, et lignis nocivis dicendum est? (0120B) Et quid est quod ad Adam ait de spinis et tribulis: Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi? nisi ut intelligat qui proponit, quia non absolute dictum est: Terra spinas et tribulos germinabit, sed ait, tibi; ac si diceret: Incipiat tibi germinare ad exercitium laboris, quae prius germinavit pabulum ad usus iumentorum et bestiarum. Nisi enim peccasset, nequaquam noxia illa terra germinaret. Unde apparet quia post peccatum illius coepit terra spinas gignere. Nam de herbis arboribusque venenosis et nocuis sciendum quia valde bona condita sunt; quia si non praebent escam, administrant medicinam; et si nobis noxia videntur, feris et avibus innoxiae sunt, quia eis praebent pabulum, licet nobis non praebeant alimentum. (0120C) Et ideo, sicut dictum est, omnis creatura valde bona condita est, sed post peccatum primi parentis actum est ut aliquae infructuosae arbores et steriles apparerent, et herbae venenosae, ut ex ipsis homo peccatum suum quodammodo consideraret, et commoneretur aliquando averti a peccatis, et ad Dei praecepta converti, et expavesceret amittere culturam Dei, et sterilis apparere in agro Ecclesiae, si non esset arbor fructuosa. Seu propterea arbores infructuosae, et herbae nocivae creatae; ut nulla indignis aperiantur mysteria [Z., ministeria], neque ostendatur in qua figura futurorum ista dicta sunt.

VERS. 14-19. - Dixit autem [Z., itaque] Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli, et caetera. (0120D) Si quarta die facta sunt luminaria, quare superius [Z., prius] dictum est vespere et mane, nisi, prout iam dictum est, in vespere accipitur expletio precedentis operis, in mane inchoatio subsequentis?

Et sint in signa, et tempora, et annos, et dies. In signa, iuxta quod Dominus ait: Erunt signa in sole, et luna, et stellis (Luc. 21, 25) . Signa dicuntur eo quod in futurum aliquid signant quia sunt talia signa in sideribus quae tempestates, et pluvias, et bella denuntiant, et etiam nonnulla navigantibus in mari viam ostendunt. Et in tempora, quia suis vicissitudinibus tempora distinguunt, veris videlicet et aestatis, autumni et hiemis. Dies et anni ad cursum solis et lunae quia sunt solares dies, sunt et lunares iuxta calculatores. Seu quia antequam formarentur, non erat unde diei noctisque horae signarentur. (0121A) Nam scriptum est: Fecit lunam in tempora [Z., tempore]; sol cognovit occasum suum (Psal. CIII, 19) . Sed quaerendum est, si coepta hic sunt tempora, et incipiunt dies articulis et momentis horarum decerni, quid dicendum est de illo spatio quod fuit usque ad quartum diem? Nunquid non [Z. om. non] tempora fuerunt? Sed quodammodo tempora fuerunt, sed non est illud spatium distinctum articulis horarum ut modo distinguitur [Z., distinguuntur], sed pertransiit quia sol non erat quo discernerentur. Tali modo factum est quodammodo, sicut nunc agitur quando sol nube tegitur et tempora non possunt distingui, sed tamen spatium diei transit.

VERS. 20-23. - Dixit igitur Deus: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile, usque, benedixit eis Deus dicens: Crescite, et caetera. (0121B) Hic ostenditur quia reptilia et volatilia unius naturae sunt atque originis, sed nomine aquae etiam aer iste intelligitur, qui et a sapientibus aquis deputatur [Z., qui a sapientibus aqua disputatur], eo quod exhalatione aquarum evaporando pinguescit, et volatus avium suscipit. Nisi enim quamdam crassitudinem haberet, volatus illorum non sustineret. Unde aestivo tempore, quando serenum est, terram irrorat et guttae apparent. Et nisi aqua aliquod solidamentum haberet, corpora hominum natantia et volucrum non ferret; et ideo quidquid undosum est et confluidum [Z., fluidum] piscibus; quidquid vero crassum est et exhalat, avibus deputatur. (0121C) Quod enim aer pinguis et ventosus, et flatum praebeat, philosophi in monte Olympo probaverunt: quia, inquiunt, quod in eius cacumine nec ventus sentiatur, nec nubes colligantur, quoniam excessit altitudine sua totum istum aerem humidum in quo aves volitant, et ideo nec aves ibi volitare asseverantur, solebant per singulos annos causa sacrificiorum cacumen eius ascendere, et aliquas notas in pulvere scribere, quas alio anno integras inveniebant; quod fieri non posset si ventos aut pluvias locus ille pateretur: et spongias humectatas naribus applicabant, unde crassiorem et consuetum spiritum ducerent, quia tenuitas illius aeris non eos inspirabat. Qui etiam nullam se avem in eo loco aliquando vidisse asserunt. (0121D) Nam quod ait: Benedixit eis dicens: Crescite, et reliqua, hic primum ideo benedictionem intulit, quia animantia creata sunt, sive quia futurum erat ut per aquam baptismi homines benedictionem consequerentur.

VERS. 24-25. - Dixit autem Deus: Producat terra animam viventem, et reliqua, usque et vidit Deus quod esset bonum. Si enim Deus vidit quod esset bonum, quid dicendum de putredine arborum et infirmitatibus diversarum creaturarum? nisi quoniam cum creata sunt, non apparebant istae infirmitates, sed in sua origine acceperunt ut in futuro haberent. Sed quid est quod ait: Vidit Deus quod esset bonum, id est in ea bonitate placuit ut maneret, in qua placuit ut fieret quod fecit. Sequitur:

VERS. 26. - Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Quid est quod ait: Faciamus hominem ad imaginem nostram? (0122A) nisi quia iam rationabilis creatura condebatur, ut quodammodo cum consilio facere videretur, et ut nobilitas eius ostenderetur. Ideo ait, Faciamus. Sed quare superius dictum est, dixitque Deus: Fiat; et hic ait, Faciamus hominem ad imaginem, et reliqua, pluraliter? Ut ostenderet, quia trinus est Deus in personis, et unus in deitatis natura [Z., in deitate natura]. Inde est quod in consequentibus dicitur: Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, et reliqua. Homo quippe ad imaginem Dei dicitur, secundum quod animam habet invisibilem et immortalem in sua natura. (0122B) Sed si imago Dei est ipsa ratio animae, similitudo vero ipsius est aeterna vita, quam daturus est omnibus electis, quando erit illud quod Ioannes ait: Similes ei erimus, et reliqua (Ioan. III, 2) , non aequales facti Divinitati, sed sociati aeternitati. Aliter: si imago Dei est in interiori homine, similitudo in moribus: sed imaginem Dei omnes habent, similitudinem vero pauci. Illi enim specialiter similitudinem illius tenent, qui sunt imitatores eius et illud adimplent quod ait: Sancti estote, quia ego sanctus sum, et reliqua (Lev. XI, 44) . Nam subditur, et praesit piscibus maris, et caetera. Igitur si cuncta animantia et volatilia ad hoc creata sunt ut homini subiecta essent, quid est quod multa noxia patitur a bestiis? Ecce vult abigere aves nonnullas, et non valet superare bestias [cod. Z. om. bestias] , et non potest, et etiam saepe pro fragilitate humana ab ipsis interimitur. (0122C) Et licet omnibus dominari non queat, tamen nullatenus dominatur a bestiis [Z., nullatenus dominatur bestiis]. Sed quisquis ista proponit, attendit qualis factus est homo post peccatum; et non considerat qualis exstitit antequam peccaret. Conditus namque ad imaginem Dei, si persisteret in suo ordine, omnia ei subdita manerent. Verumtamen quia praevaricator factus est mandatorum Dei, quaedam ei ad utilitatem concessa sunt, quaedam vero in flagellum conversa, iuxta quod ipse per prophetam ait: Ego Dominus faciens pacem, et creans malum (Isa. XLV, 7) . Creare videtur Deus malum, quando homo a creaturis, quae sibi subiectae esse debuerant, flagella patitur. Igitur si homo teneret ordinem suum, servarent et bestiae obedientiam suam, iuxta quod in beato Daniele ostenditur, cui leones subiecti etiam tempore famis fuerunt. (0122D)

VERS. 27. - Notandum [Z., Notandumque quod], quia quod homo ad imaginem Dei conditus sit, et bestiis praeesse, in ipsa creatione sui et creaturarum ostensum est. Homo namque creatus est erectus ut coelestia consideraret; bestiae vero pronae, ut ostenderent obedientiam suam. Creavit igitur Dei Filius [Z., Deus Filius] hominem ad imaginem suam, et creavit ad imaginem Patris, quia ipse est imago Dei Patris, ad cuius imaginem etiam conditus est homo. Secundum enim, prout iam dictum est, interiorem hominem [Z., in interiore homine], quia rationalis est, et animam habet in sua natura, et immortalis factus est. (0123A) Unde Apostolus ait: Vir non debet velare caput [Z., caput suum], quia imago Dei est: mulier autem velet caput suum, quia imago est viri (I Cor. XI, 7) . In quantum enim homo ad coelestia tendit et divina contemplatur, non debet velare caput, id est, obstaculum peccati menti opponere. Si autem omiserit divina meditari, et converterit ad terrena superflue, non iam vir, sed femina dicitur, et ideo velet caput ut mulier, id est ponat obstaculum iustitiae, ne dum licita cogitare coeperit, ad illicita prorumpat, et totum se ad exteriora diffundat, unde Deum offendat.

Masculum et feminam creavit eos. (0123B) Cur dicitur feminam creatam esse, cum postmodum narratur formata, nisi quia per originem in viro creavit eam, quia [Z., quae] ex viro formanda erat? Masculum autem unum et feminam imprimis creavit Deus unam, non ut animalia et caetera plura, ut humanum genus ardore ad invicem charitatis constringeret, quod se ex uno parente ortum [Z., ortum esse] meminisset. Unde mulierem ex viri latere formavit, ut mutua illorum coniunctione terram esse implendam doceret.

VERS. 28. - Benedixitque illis dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et subiicite eam. Hanc sententiam nonnulli historialiter sentiunt, quidam vero spiritaliter; sed melius, qui utroque modo. (0123C) Sed sciendum, quoniam non est incredibile, secundum benedictionem Dei posse crescere et multiplicari eos per coitum, si obtemperantes fuissent praeceptis divinis, ita vero ut membra genitalia moverentur natura, non aliqua instigante concupiscentia libidinis, ut tot videlicet procrearentur ex eis electi, quot eligendi sunt ex omnibus gentious ad instaurandum numerum angelorum, et nequaquam sibi succederent moriendo; sed completo numero electorum a corporali paradiso sine morte ad coelestem transirent. Sed quibusdam hoc impossibile videtur, ut membra potuissent moveri absque libidine, cum membra, inquiunt, concupiscentia moventur. Sed attendant quia non solum in hominibus, sed etiam in bestiis irrationabilibus aliqua membra moventur, et caetera immobilia permanent, quae eis, si dicerentur, non crederent nisi cernerent. Saepe namque cutis animalis, muscis stimulata, movetur sola, ut muscas excutiat, caetera membra immobilia perseverant. (0123D) Sic etiam et auris una movetur, et caetera quiescunt; et multa alia quae incredibilia forent nisi viderentur. Si itaque ista possunt fieri in membris irrationabilium, quanto magis ex benedictione Domini membra natura, non concupiscentia ad procreandum moveri quiverant? Et sicuti in cultu ruris agitur ad segetes procreandas, ita Adam sine concupiscentia in illa muliere valuit prolem procreare. (0124A)

Salva historiali narratione, potest referri ad fecunditatem animae, crescite, id est, multiplicamini augmentando virtutes, et replete terram, sub carnis virtutibus fecunditate, et subiicite spiritui, et dominamini bestiis, hoc est, motibus, quos similes bestiis, per temperantiam [Z., habetis per intemperantiam]; qui si erumpunt in perniciosas delectationes, similes sunt bestiis; si autem reguntur, omnino mansuescunt. Hinc Paulus ait: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt (Gal. V, 24) . Sed quaeritur in quam utilitatem dominationem accepit homo in pisces, et volatilia, et caetera, vel ad quos usus? Non enim comederet si non peccasset, sed ad escam solum arborum sunt fructus in prima conditione concessi. Nisi forte dicendum est quia peccaturum praesciebat eum Deus, et mortalem peccando futurum. Ideoque solatia primordialiter instituit, quibus suam fragilitatem possit tueri, seu alimentum ex his vel caetera necessaria.

VERS. 29, 30. - Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam, et universa ligna, etc. , usque, ut sint vobis in escam, et cunctis animantibus terrae. (0124B) Cur enim herbae, et fructus lignorum dicuntur dati in escam cunctis animantibus terrae, et volatilibus, cum multae sint [Petr., sunt] bestiae, et volatilia, quae carnes comedunt, et non aluntur frugibus terrae, sicut sunt leones et caetera, nisi aut specialiter illa posita sunt quae his pascuntur escis; aut etiamsi carnes comedunt, ex his aluntur, quia corpora eorum comedunt quae his herbis aut frugibus pascuntur, sicuti serpentes, qui morantur in arenosis locis, sed mortes animantium sunt eis in escam.

VERS. 31. - Vidit Deus cuncta fecit, et erant valde bona. (0124C) Cum enim superius multa creata sunt, et dictum est per singula, Et vidit Deus quod esset bonum, cur in fine dicitur, et erant valde bona, nisi quia in suis speciebus divisa bona sunt; iuncta autem simul non solum bona, sed etiam in sua generalitate valde bona sunt? Verbi gratia, laudas oculum in corpore per se, etc. ; alia membra specialiter; coniuncta autem, ut sit unum corpus, non solum bona dicis, sed etiam valde bona; et in tantum generalitas laudatur in corpore, ut etiamsi aliquod membrum inde praecidatur, non solum est inutile, sed etiam foedat corpus. Seu ideo homine condito bene singulariter non dicitur, vidit Deus quod esset bonum, sicut de caeteris creaturis, sed post cuncta