Angelomus_Luxovensis_cps2, Enarrationes in Cantica canticorum 
hide dictionary links

Enarrationes in Cantica canticorum

(PL 115 0551B)

Gloriosissimo praestantissimoque imperatori LOTHARIO semper Augusto, ANGELOMUS, ultimus Monachorum, exorans exorando, exorat nancisci perennem gloriam.

Nuper excubantem me in vestro sacro palatio, sub obtentu, inquam, traditionum liberalium artium, enucleationumque divinatum scilicet Scripturarum, dignata est vestra sagax prudentia, sicuti non est immemor, accersire vestrae solerti praesentiae, mecumque habere oraculum. (0551C) Sed post spiritualia coelestis vitae colloquia, et suffragia orationum placuit imperando, imo intentando [minitando] imperare, ut styli officio iuxta sensum antiquorum patrum, et frugalitatem ingenioli mei opusculum in Cantica canticorum Salomonis, ubi Christi et Ecclesiae coniunctio, allegoriarumque mysteria prae caeteris Veteris Testamenti τοῖς βιβλοῖς contineri probantur, digererem et ut ita dicam exponere non abnuerem, atque praesentiae culminis vestri ostendere non omitterem, quo haberet crebro post dispositionem reipublicae frequentata, auribusque lectione relata solertia vestra, in contemplatione se extendens a tumultu causarum imperii atque potissimum de amissione sanctissimae coniugis Deo annuente, ut credimus, collegio sanctarum allectae, alboque beatitudinis inscriptae, consolationis gratia legendo theorica, et velut turtur singularis cuius natura est, ut physici ferunt, si semel coniugem casu perdiderit, alium non requirere, sed castimoniam servans vidua quodammodo permanere, solitarius ingemiscens, atque poenitens: de quo in eodem libro legitur: « Vox, inquit, turturis audita est in terra nostra (Cant. II) , » id est Christi dicentis: « Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. III) . » Et pulchrae sunt genae tuae ut turturis, imbre lacrymarum genarum rimulis infusis, preces pro vestris excessibus et absolutione piissimae imperatricis domino in abscondito fundere quivissetis. (0552B) Quo audito, pondus tantae rei expavescens, attonitus, imo obstupefactus admirari coepi, cur clementia vestra tantum opus viris etiam eruditissimis formidandum, mihi indocto, omnesque liberalium artium disciplinas non nacto atque oraculis eulogiisque divinarum Scripturarum imbecilli iniungere libuisset, cum plures haberet in monarchia doctores qui honeste et catholice tractare potuissent. (0552C) Sed censuram imperii vestri considerans, tacitoque pertractans illud apostolicum quo dicitur (I Petr. II): « Estote subiecti omni humanae creaturae propter Dominum, sive regi tanquam praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis » , sed et potius illud Dominicum, ubi pollicetur: « Amen, inquit, dico vobis, quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis (Marc. II) . » Animadvertens quoque interna trutinatione mentis, quod sine nutu divino non foret quod a tanta maiestate imperaretur, temerario ore refragare nullo apologetico anfractuque excusationis praesumpsi, sed magis ut quiverim divinis fretus suffragiis, imperiis imperialibus, quanquam pavidus, obsecundare tentassem. Sed non flocci pendens quod sine magnifici domini, et abbatis mei scilicet Drogonis patrui vestri assertionibus, pariterque iussionibus ne regularem excedere viderer disciplinam, et stylum appellere ad exarandum debuissem, non solum quod Caroli Magni imperatoris filius, atque frater sanctissimi et piissimi genitoris vestri Ludovici Caesaris, sed quia summus erat pontifex atque abbas meus egregius. (0552D) Cumque sacris eius auribus suggerendo intulissem, et ordinem rei indicassem, quo auribus, hausto non solum renuit, verum ut est mitissimus et affabilitate suadibilis, benignitate praestantissimus, et ad omne bonum ferventissimus, more suae modestiae non tantum ingenue libera auctoritate imperavit, sed blanda tranquillitate et pio affatu, ut angustale opus, et spirituale decus quomodo quivissem aggredi non abnuissem. (0553A) Quod audiens, sic iam tandem eius exhortationibus animatus, vestris, almificis, affaminibus, sanctisque iussionibus adactus potissimumque divinis auxiliis fretus sanctorumque doctorum orationibus provocatus, quod, o doctissime princeps, in doctorum penes nos sanctorum sparsim invenire potero, praesertim in beatissimi Papae Gregorii Romanae decoris eloquentiae dictis, quia a nullo solum per omnia reperio compactum atque ex traditione magistri ingenii mei coniectura stylo currente, commatico potius compendiosoque sermone, licet impolito aggredi tentabo, et in libelli modum finire conabor, ut habeat vestra celsitudo velut enchiridion, hoc est manualem quodammodo libellum excerptum, quem congruis horis lectitare Deo favente post studia imperii, post sollicitudines Ecclesiae ad consolationem divinarum ruminando complaceat. Et quia campos divinarum scilicet Scripturarum non valet percurrere latissimos, breviter saltem stromata nostra non pigeat scrutari quietus. (0553B) Sed sciendum vero, quia ut moris est quorumdam scriptorum non in pagella e regione singulorum doctorum viritim litteris insignitis assignaverimus nomina omnia, sed ex eorum dictis profecto expositorum nonnulla compaginare ex multimodis, breviter recidendo videlicet, demptis superfluis multimoda, nonnulla vero ex prolixioribus sensum eorum sequentes coniungere decerpendo, aliqua nostra interpolando, augmentare censuimus longiora. Sic nimirum sic diversis allusionibus dramatum percurrentibus brevia syrmata, quae vicissim nectendo sententiarum explere libellum sancivimus, non pertimescentes eos qui nasum veluti sapientes contorquent, nec eos qui promptiores ad reprehendendum quam ad imitandum, quique quod reprehendere subsannando moliuntur, adimplere nequeunt. (0553C) Scimus namque scimus quod concentu organi fistulae aeris, aliae longiores sunt, aliae breviores, sed uno flatu follibus administrato, et docta manu imperante, digitisque attrectando unam, cum sint diversae fistulae, harmoniam velut salpinx, tubarum voces atque concentum dulci cantilena melos afflando, attonitis auribus suaviter reddunt. Sic profecto cum sint aliae sententiae longiores recisis superfluis, aliaeque breviores additis necessariis, flante Spiritu sancto per corpus unum imperante manu digitisque stylum tangentibus, vicissim conglutinatis sententiis dictationes enchiridionis explere ausi erimus, adminiculante illo qui in hoc libro de Ecclesiae donis permistis ait prophetice: Cyprus cum nardo, nardus cum croco, fistula et cynamomum cum universis lignis Libani, myrrha et aloe, cum omnibus primis unguentis. (0553D) Sed qualiter istae virtutes Ecclesiae alternando sibi permistim concinnant, in suo posterum dicemus loco. Unde iam tandem supplex exoro decus augustale aeque et eos quibus fortassis legere contigerit, ut quod ego more medicorum ac pigmentariorum, qui ut diversa unguenta et antidota temperatim possint componere, bilanciis staterae aeque ponderare satagunt, ut una alteram non superabundet, nec de aliis minus utilia derelinquant, sed aequa lance sua componant, studui aequali lance mentis trutinare sententias, et mella quodammodo et antidota animarum componere, non horrescat nec squalescat, sed diligenti exagio lustrando perlegat, atque medicamina animae gratanter investiget. (0554A) Sed antequam prolegomena ad calcem perveniat, notandum est quod in hoc libro nil carnale nilque historiale requirere debeat, sed allegoriarum mysteria contineri non dubitet. Nominantur enim in hoc libro oscula, nominantur ubera, nominantur genae, nominantur femora. In quibus verbis non irridenda est sacra descriptio, sed maior Dei misericordia consideranda est, quia dum membra corporis nominat, sic ad amorem suum vocat. Unde considerandum est, quam mirabiliter nobiscum et misericorditer operatur, qui ut cor nostrum ad instigationem sacri amoris accenderet, usque ad turpis amoris, ut papa Gregorius exponit, verba descendet. Sed unde se loquendo humiliat, inde nos ad intellectum exaltat, quia ex sermonibus huius amoris discimus qua virtute in divinitatis amore ferveamus. (0554B) Hoc autem nobis solerter intuendum est, ne cum verba exterioris amoris audivimus, ad exteriora sentienda remaneamus. Sic est enim Scriptura haec in vobis, sicut pictura in coloribus et rebus. Et nimis stultus est qui sic coloribus picturae inhaereat, ut res ignoret. Nos enim si verba quae exterius dicuntur amplectimur et sensus ignoramus, quasi ignorantes res quae depictae sunt solos colores tenemus. Scimus enim quia postquam genus humanum a paradisi gaudiis expulsum est, et in istam peregrinationem vitae praesentis veniens, caecum cor ab spirituali intellectu habet. Cui caeco cordi si diceretur voce Dominica: sequere Deum vel dilige Deum, per torporem insensibilitatis frigidum non caperet quod audiret. (0554C) Propterea per quaedam aenigmata sermo divinus animae torpenti et frigidae loquitur, et de rebus quas novit: latenter insinuat amorem quem non novit, et animae longe a Deo infra positae, ut praefatus tractator ait, quasi quamdam machinam fecit, ut per illam levetur ad Deum. Interpositis quippe aenigmatibus, dum quiddam in verbis cognoscit quod suum est, in sensu verborum intelligit quod non est suum, et per terrena verba sperantur aeterna. Idcirco, o invictissime Caesar, oramus ut nihil in hoc volumine historialiter requiras, sed flores allegoriarum cum morali intellectu investiges, quem quibusdam in locis ob tuam consolationem subnectere decrevimus, ne solummodo allegoriarum allusionibus pressus, violenter vestra celsitudo theorica legendo fastidiat. (0554D) Audiat etiam quod per eumdem Salomonem dicitur: « Gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem (Prov. V) . » Menti enim Deum quaerenti, tanto Deus gloriosius apparet, quanto subtilius investigatur ut appareat. Debemus itaque quod Deus mysteriis celat requirere. Ideoque sequitur: et gloria regum investigare sermonem. Qui enim non solummodo regnat terrarum, sed corpora sua, vel motus carnis regere et investigare noverunt, reges sunt. Quibus et per Psalmistam dicitur: « Et nunc, reges, intelligite, erudimini, qui iudicatis terram (Psal. II) , » et reliqua. Regum ergo gloria est investigare sermonem, quia bene viventium laus est perscrutari secreta mandatorum Dei. (0555A) Scrutare ergo gloriosissime imperator scripturas, quatenus mysteria divina penetrando et intelligendo desideria et motus carnis investigare et regere vestra sapientia et solertia caeterosque imperio vestro subiectos docere, et actus prudentia consultuque honestissime gubernare valeat. (0556A) His itaque praelibatis, imo efflagitatis, tandem ad ea quae imperastis stylum flectere conabimur. Valeat semper in Christo prosperis successibus pollendo gloria vestra, decusque Francorum oramus. (0555)

Priusquam augustale decus ad fistulas harmoniae spiritualis, videlicet allegoriarum concentus manum ad scribendum, flante Spiritu sancto, exeram, et abyssos theoriae vela pandendo historiae, styli officio tangam, veluti clavi abdita domus reseram, quo facilius interiora mysteria revelentur, in argumentatione fidei ostendere decrevi, quare iste liber tertius in opusculis Salomonis ponitur, et quid significationis geratur, cuiusve vitae typum habere asseratur, simul etiam quibus nominibus sancta Ecclesia in hoc eodem libro inscribitur, cur quoque idem volumen non simpliciter Canticum, sed Canticum canticorum appellatur: ad extremum quibusque Salomon in Scripturis sanctis nominibus insignitur, ut cuncta prius praelibando dum fuerint praescita, in posterum facilius atque avidius capiantur exposita. Tribus namque nominibus vocatum fuisse Salomonem Scripturae manifestissime docent. (0555C) Salomonem, id est pacificum, eo quod in pace regnum obtinuerit, et per parabolas populum erudierit, in significationem Salvatoris qui discipulis suis ait: « Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Ioan. XIV) . » Et ipse per parabolas turbas docuit, de quo etiam scriptum est: « Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis (Isa. IX) » et reliqua. Et Idida, id est dilectus Domini, videlicet quia prius a Domino dilectus fuerit, similiter in typum Domini qui a Patre dilectus est, sicut ipse ait: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III) . » Et Coheleth, id est Ecclesiasten. (0555D) Ecclesiastes autem Graeco sermone appellatur, eoque coetum, id est Ecclesiam congreget, quem nos nuncupare possumus concionatorem, quod loquatur ad populum, et sermo eius non specialiter ad unum, sed ad universos generaliter dirigatur, qui velut extensa manu omnium tumultus sedat, eosque ad unam sententiam revocat. Sic idem Salomon in hoc libro fecisse ostenditur, cum in libri termino ait: « Finem loquendi omnes pariter audiamus: Deum time, et mandata eius observa, hoc est enim omnis homo (Eccli. XIII) , » illum praefigurans qui non solum pacem intulit, et dilectus Deo Patri exstitit, sed qui omnibus ait: « Poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. III) » qui « medio pariete destructo, » et inimicitias in carne sua evacuans fecit utraque unum, quique Deum timere, et mandata eius observare iubet. (0556A) Denique sicut Salomon tribus praefatis nominibus appellatus est, sic iuxta numerum vocabulorum tria volumina edidit, Proverbia videlicet quae nos Parabolas nominamus, quas Hebraei Masloth appellant. Ecclesiasten, quem et illi, ut diximus, Coheleth nominant. Et Cantica canticorum quem Schir aschirim praenotant et hos rationabili ordine distinxit. In Proverbiis namque parvulum docens, et quasi de officiis per sententias erudiens, unde et ad filium eius sermo crebro reperitur. (0556B) In Ecclesiaste vero maturae aetatis virum instruens, ut nequaquam mundi rebus credat aliquid esse perpetuum, sed caduca et brevia universa quae cernimus. Ad extremum iam consummatum virum, et calcato saeculo praeparatum in Cantico canticorum amplexibus iungit. Nisi enim prius reliquimus vitia, et pompis saeculi renuntiantes, expeditos nos ad adventum Christi paraverimus, non poterimus cantare Canticum canticorum, et dicere: « Osculetur me osculo oris sui. » Sive ita volumina edidit, in quibus trium generum disciplinas composuit, quibus ad rerum scientiam pervenitur. In primo namque moralem, in secundo vero naturalem, ad ultimum quippe contemplativam, quas Graeci ita ethnicam, physicam, et theoriam nominaverunt. (0556C) Unde non abhorret ab intellectu, quia liber iste in opusculis Salomonis tertio loco ponitur. In proverbiis itaque moralis vita exprimitur, ubi dicitur: « Audi, fili mi, sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam (Prov. I) . » In Ecclesiaste vero naturalis. Ibi quippe quod omnia ad fidem tendant, considerantur, dum dicitur: « Vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccli. I) . » In Canticis autem canticorum contemplativa vita exprimitur, dum in eis ipsius Domini adventus et aspectus desideratur, cum sponsae voce dicitur: « Osculetur me osculo oris sui. » Hos etiam ordines trium patriarcharum vitae significant Abraham, Isaac, videlicet et Iacob. (0556D) Moralitatem quippe Abraham obediendo tenuit quando de terra sua exiit, et filium immolare non distulit. Isaac vero naturalem vitam puteos fodiendo figuravit, imo enim puteos fodere est, per considerationem naturalem omnia quae infra sunt perscrutando rimari. Iacob vero contemplativam vitam tenuit, qui ascendentes et descendentes angelos vidit. Sed quia naturalis consideratio ad perfectionem non ducitur, nisi prius moralitas teneatur, recte post Proverbia Ecclesiastes ponitur. Et quia superna contemplatio non conspicitur, nisi prius haec infra labentia despiciantur, recte post Ecclesiasten Canticum canticorum ponitur. Prius quippe est mores componere, postmodum omnia quae adsunt, tanquam non adsint considerare. Tertio vero loco, munda cordis acie, superna et interna conspicere. (0557A) His itaque ut summa moralium tractator papa Gregorius depromit librorum gradibus quamdam ad contemplationem Dei scalam et machinam fecit, ut dum primum in saeculo bene geruntur honesta, postmodum etiam honesta, saeculi despiciantur et ad extremum etiam Dei intima et secreta contemplentur. Unde non immerito liber iste, non Canticum, sed Canticum canticorum nominatur, ubi coelestis verbi Dei et animae coniunctio demonstratur. Quod canticum ita intelligitur omnibus praecellere canticis, sicut Dominus noster assumptus homo, apostolis, patriarchis, vel prophetis, aut quaecunque illae sunt coelestium potestates: ut sicut rex regum, et Dominus dominantium est Christus, ita et Canticum canticorum super omnia cantica quae a prophetis cantata sunt titulatur. (0557B) Et sicut in Veteri Testamento alia sunt sancta, et alia Sancta sanctorum, et alia sabbata, et alia sabbata sabbatorum, sic et alia sunt cantica, et alia Cantica canticorum. Sancta erant in tabernaculo, et quae exterius agebantur; sabbata erant quae ex singulis hebdomadibus celebrabantur, sed Sancta sanctorum secretiori quadam veneratione suscipiebantur: et sabbata sabbatorum, non nisi in suis festivitatibus celebrabantur. In Cantico canticorum secretum quoddam, et solemne interius est, quod secretum in occultis intelligentiis penetratur; nam si exterioribus verbis attenditur, secretum non est. Unde iam superius in praefatione disputavimus. (0557C) Sciendum est etiam quia in Scriptura sacra alia sunt cantica victoriae, alia cantica exhortationis et contestationis, alia cantica exsultationis, alia cantica adiutorii, alia cantica coniunctionis cum Deo. Canticum victoriae est quod Maria transito mari Rubro cecinit dicens: « Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est: equum et ascensorem proiecit in mare (Exod. XV) . » Canticum exhortationis et contestationis est quod Moyses Israelitis ad terram repromissionis propinquantibus dixit. (0557D) « Attende coelum et loquar, et audiat terra verba ex ore meo (Isa. XXVIII) . » Canticum exsultationis est quod Anna non solum pro Samuele, sed prospecta fecunditate Ecclesiae in semetipsa cecinit dicens: « Exsultavit cor meum in Domino (I Reg. II) . » Ubi per semetipsam veritas fecunditatem prolis ecclesiasticae expressit, cum dicit: « Sterilis peperit plurimos, et quae multos habebat filios infirmata est (Ibid.) » Canticum adiutorii David post praelium cecinit dicens: « Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII) . » Canticum vero coniunctionis cum Deo, hoc est canticum quod in nuptiis velut epithalamium sponsi et sponsae canitur, id est Cantica canticorum, quod tanto est omnibus canticis solemnius, quanto et in nuptiis solemnitatis sublimioris offertur. Per illa cantica vitia devitantur, per ista vero unusquisque virtutibus locupletatur. Per illa cavetur hostis, per haec Dominus familiari amore complectitur. Cantata sunt et alia cantica a diversis prophetis, pro diversis personis vel causis: sicut et Habacuc pro ignorantibus praenotavit. Cantavit et Debora de victoria Sisarae. (0558A) Cantaverunt et tres pueri in fornace in quo mirabilia omnipotentis Dei narrantur. Cantavit et Hieremias canticum lamentationis de conversione Hierusalem et sanctuarii, et totius populi sui, et multi alii. Sed ideo hoc Canticum canticorum appellatur, quia ad propriam Christi regis et Ecclesiae coniunctionem esse manifeste probatur, ubi orat ad patrem sponsi Ecclesia, qui est sermo Dei, ut iam non per internuntios qui sunt angeli et prophetae, qui a Dei Filio Ecclesiae futurae reprobationis nuntia deferebant, sed ipsum per incarnationis mysterium iam aliquando coram ostendat, iam ipsius formam speciosam prae filiis hominum amplecti mereatur eique dulcissima oscula suscipere, et gratissima ubera tractare. (0558B) Ista namque quae sic desiderat ἐκκλησία Graeco vocabulo dicitur, Latine congregatio, vel melius convocatio, Hebraice Synagoga interpretatur. Pro loco vel tempore diversis nominibus a verbo Dei vocata esse probatur. De cuius vocabulis superius polliciti sumus. Aliquando etenim Hierusalem nonnunquam Sion plerumque amica, saepe vero dilecta. Interdum soror, vel speciosa sponsa, columba, seu immaculata, vel perfecta in Christi persona ore prophetarum et in hoc libro appellata cognoscitur. Hierusalem siquidem dicitur, quia post iracundiam omnipotentis Dei pacem de coelo missam a patre suscepit, eo quod aliquam signatur habere pacem. Quam pacem et coniunctionem exorare dicitur cum eum deprecatur: « Osculetur me osculo oris sui. (0558C) » Sion vero, quia de convalle lacrymarum idololatriae, ubi in corpore lapsa fuerat in Adam, nec corde ad montem paradisi reascendit, et pro munditia cordis speculum se praebendo individuae Trinitati, conspicua et excelsa efficitur. In qua Deus omnipotens quasi in fertili monte delectetur deambulare, et beatum doctrinae suae semen spargere, propter quod specula vel semen in ea interpretatur. Amica autem dicitur, quoniam repudiando diabolum, ad amicitias revocavit Deum. Dilecta vero appellatur, quoniam post incredulitatis amarissima odia credulitatis muneribus dilecta efficitur Dei. Soror videlicet nuncupata per assumptae carnis mysterium, cum ex eadem materia videndi nascitur terris, de qua et Ecclesia generatur. (0558D) Speciosa, scilicet pronuntiatur, abstersa per baptismum ab omnibus peccatorum maculis, post multam Aethiopicam tenebrosamque consuetudinem criminum, pelle mundata, et ad genuinam pulchritudinem revocata. Sponsa vero effecta est, corpus et sanguinem suo corpori coniungendo. Per quod sacramentum spopondit, se praeter eum nullum alium amatorem in toto corde diligere, pretiosum eius annulum fidei magno studio conservando. Formosa namque praedicatur, formam eius imaginis in qua creata est in anima reformando. Columba vero nominatur: omni rapacitate quoniam aduncis manibus velut vulturinis consueverat perpetrare deposita, nunc consortio Spiritus sancti sociata, simplicitatis et largitatis candore columbarum refulget. (0559A) Et quae consueverat in malis doctoribus aliis animabus aeternae vitae rapere cibos, nunc in bonis doctoribus de suo suavissimo gutture audientibus reimpartiri, sicut natura est columbarum. Immaculata autem laudatur, deposita veteri antiquaque consuetudine criminum, et stola sacrosancti baptismatis semel in luta, immaculate vivendo, ultra se non maculavit. Et Domini sui Christi imitatrix effecta pro eius nomine moriendo lima martyrii et mortificationis splendescit. Nullum aliud ferramentum fortius potuit reperire, per quod antiqua scoria animae, ut Apponius ait, limaretur, nisi martyrii limam, per quod in tormentorum fornace possit anima, quantalibet sordium peccatorum mole sit circumdata, in suo sanguine renovari, per quod perfecta sit columba, et in Christo immaculata. (0559B) Unde et perfecta quippe nuncupatur, omne iudicium a Patre videlicet suscipienda in Christo. Haec ergo Ecclesia, in quam omnium credentium in Christo multitudo consistit quae retro ante videlicet sponsi adventum in suo sanguine ignominiose iacebat et commaculata, iuxta prophetam, in curis magnis enutrita, et usque ad annos pubertatis provecta, et eius doctrina quasi monilibus exornata, sed eius coniunctione usque ad regnum coelorum sublimata. Sed quomodo ignominiose et conculcata iacebat per Prophetam increpatur. « Radix tua et generatio tua de terra Chanaan. Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethea in die qua nata es. In die ortus non est praecisus umbilicus tuus, non es lota aqua in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis. (0559C) Non pepercit super te oculus meus ut faceret tibi unum ex his, misertus tui, sed iacebas nuda plenaque ignominia conculcata in sanguine tuo. Ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit, et ecce tempus tuum amantium, et iacebas nuda, confusionis plena (Ezech. XVIII) . » Et qualiter per adventum suae coniunctionis facere voluit unum ex his misertus sui subiunxit: « Et misi amictum meum, et operui ignominiam tuam. Lavi te aqua et mundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo, et vestivi te vestimento multicolorio. Simila et melle nutrivi te. (0559D) Cinxi te bysso, et calciavi te hyacintho et posui coronam decoris in capite tuo, et circulos in auribus tuis, et iuravi tibi et ingressus sum pactum tecum, et facta es mihi. ait Dominus Deus (Ibid.) . » Quod quamvis plebs Iudaeorum arguatur contumax, alloquitur in eius persona omnis anima quae per lavacrum regenerationis nascitur, per voluntatem eius, quae eam prius genuerat per peccatum Amorrhaei, qui amarus interpretatur, id est diaboli, et per consuetudinem nefariam, quae Cethea praesenti loco dicitur, quae mentis excessus interpretatur, fuerit oblita improbari, probatur increpatione quam clemens Dominus noster Iesus Christus, per sanctam apparitionem suam, licet nescienter de praedictis sordibus collectam enutrivit, et pretiosis vestibus vel monilibus exornavit, et sibi consortem regni facere est dignatus per sacrosancti baptismatis undam, ubi gloriosa copula Christi Filii Dei et Ecclesiae celebratur. (0560A) In quo sacro mysterio ablutionis aqua lavatur sapientiae sale suscepto, individuae coaeternaeque Trinitatis fide prostibuli traditione salitur, variarum virtutum charismate, vestimentis nudata operitur. Sanctus Spiritus pinguedine, charismatis unctione repletur. Ubi simila in Christi corpore, et melle in eius eloquiis enutritur, ubi circulis divinae intelligentiae aures ornatur, martyrii gemmata in capite corona refulgens, bysso quae est puritatis indicium cingitur, id est amore virginitatis et pudicitiae, ab omni eam dissolutione continens, revocatamque constringit. Calciantur hyacintho, qui color praeparans Hebraice dicitur, ut praeparati sint pedes ad praecepta Evangelii pacis semper concurrere. (0560B) His videlicet ornamentis decorari cupiebat Ecclesia, sed quia ornari non poterat nisi per eius apparitionem, idcirco illius visitationem desiderabat. (0560C) Audierat enim tanquam sponsa per prophetam in persona sponsi, id est Verbi Dei Patris dicentis: « Desponsabo te mihi in sempiternum, desponsabo te mihi in iustitia, desponsabo te mihi in iudicio, desponsabo te mihi in misericordia, desponsabo te mihi in fide (Ose. II) . » Et per Isaiam similiter vox ipsius Ecclesiae ait: « Posuit mihi mitram sicut sponsae et induit me vestimentis salutis, sicut sponsum decoratum corona, et sicut sponsam ornatam monilibus suis circumdedit me (Isa. LXI) . » Et Zacharias huiuscemodi gloriam trepidanti Ecclesiae nuntiatam dicendo ait: « Noli timere, filia Sion, ecce Rex tuus venit tibi mitis et mansuetus, sedens super pullum asinae, Salvator et Redemptor ipse est (Zach. IX) . » Hi ergo omnes patriarchae et prophetae, futuram, ineffabilem Christi et Ecclesiae copulam cecinere. Apostolus autem iam celebratam exposuit dicens: « Viri, diligite uxores vestras, sicut Christus Ecclesiam dilexit, qui semetipsum tradidit pro ea, ut ipse sibi exhiberet immaculatam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam (Ephes. V) . » Et iterum ad Corinthios: « Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI) . » Et alio loco ita exhortatur fideles: « Vos estis corpus Christi, et caro de carne eius (I Cor. XII) . » Huic videlicet tantis ac talibus testibus confirmandae, adhibenda sunt omnia officia nuptiarum. (0560D) Ubi praesto sint etiam amici sponsi, sodales etiam sponsae, mores quoque cantantium, qui dulci modulamine sponsi potentiam canant vel sponsae pulchritudinem laudent, qua largitatem sponsi est consecuta, quomodo se excelsus humilitaverit de illa altitudine deitatis limum profundi, ut humilem, deiectamque carnis materiam ad coelorum culmen levatam suae maiestati coniungeret. Et notandum quia aliquando Scriptura sacra Dominum vocat, aliquando patrem, aliquando sponsum. Quando enim vult se timeri, Dominum se nominat; quando vult honorari, patrem; quando vult amari, sponsum. Ipse per prophetam dicit: « Si Dominus sum, ubi est timor meus? (0561A) Si Pater ego sum, ubi est honor meus? (Mal. I) » Et rursum dicit: « Desponsavi te mihi in iustitia, et fide, vel certe recordatus sum diei desponsationis tuae in deserto (Ose. II) . » Et quid est apud Deum, quando, et quando non est. Sed quia prius timeri se vult ut honoretur, et prius honorari, ut ad eius amorem perveniatur, et Dominum se propter timorem nominat, et patrem propter honorem, et sponsum propter amorem, ut per timorem veniatur ad honorem, per honorem vero eius perveniatur ad amorem. Quanto ergo dignius est honor quam timor, tanto plus gaudet Deus pater dici quam Dominus. Et quanto ergo charius est, amor quam honor, tanto plus gaudet Deus, sponsus quam pater. In hoc ergo libro Dominus et Ecclesia, non dominus et ancilla, sed sponsus nominatur et sponsa, ut non soli timori, non soli reverentiae, sed etiam amori deserviatur, et in verbis exterioribus incitetur affectus interior. Cum se Dominum nominat, indicat quod creati sumus. (0561B) Cum se patrem nominat, indicat quod coniuncti. Plus est autem coniunctos esse Deo, quam creatos et adoptatos. Sic autem generaliter ex voce Ecclesiae adventus Domini in hoc opere praestolatur, ut etiam specialiter unaquaeque anima ingressum Dei ad cor suum, tanquam aditum sponsi in thalamum accipiat. Et sciendum quia in hoc libro quatuor personae loquentes introducuntur, sponsus videlicet et sponsa, adolescentulae vero cum sponsa, et greges sodalium cum sponso. Sponsa enim ipsa perfecta Ecclesia est, sponsus Dominus, sicut crebro dictum est. Adolescentulae vero cum sponsa sunt inchoantes animae, et per novum studium pubescentes. (0561C) Sodales vero sponsi sunt sive angeli qui saepe hominibus ad ipsos venientes apparuerunt, seu certe perfecti quique viri in Ecclesia, qui veritate hominibus nuntiare noverunt; sed qui singillatim adolescentulae vel sodales sunt, toti simul sponsa sunt, qui toti simul Ecclesia sunt, quamvis et iuxta unumquemque fidelem haec ita nomina accipi possunt. Nam qui Dominum iam perfecte amat, sponsa est: qui sponsum praedicat, sodalis est, qui adhuc novellas viam bonorum sequitur, adolescentula est. Imitamur ergo ut simus sponsa. Si haec nondum valemus, simus sodales. Si neque hoc adepti sumus, saltem ad hunc thalamum velut adoloscentulae conveniamus. Sed sciendum antequam ad coniunctionis pacem veniamus, quod sapientissimus Salomon quidquid ab initio mundi usque in finem, in mysteriis egit acturusve erit Dei sermo erga Ecclesiam, in figura et aenigmatibus demonstravit. (0561D) In quo cantico omnia quae narrantur tecta mysteriis in Verbi incarnatione revelata et completa docentur, ubi allisa erigitur humana progenies, compedita absolvitur, corrupta ad virginitatis integritatem reformatur, expulsa a paradiso, redditur ex captiva libera, ex peregrina civis, ex ancilla domina, ex vilissima regina et sponsa Creatoris sui Verbi Dei Christi benignitate effecta ostenditur, quae digna sit eius suscipere oscula, et una cum eo effecta spiritum in coelestibus sublimata regnare. (0562A) Quae sublimitas humiliatione Filii Dei celebrata cognoscitur sicut magister gentium docet de Christo dicendo: « Humiliavit se, ut nos exaltaret (Phil. II) . » Non enim iniuria deputatur artifici pretiosum annulum lapsum in corporis foveam paulisper deposita stola ad quaerendum descendere, et inventum rursum suae dexterae reddere. Nam quidquid humile, quidquid vilissimum, quidquid despectum indignumque stulta impiaque gentilitas opinatur cuius incredulitatis caligo oculos cordis caecavit, hoc gloriosum, hoc mirabile, hoc, inquam, magnificum apud divinam clementiam et omnes virtutes coelestes esse probatur. (0562B) Nam quae immensa potentia, quae bonitatis dulcedo, quae miserationis superlativa omnium operum flagrantia paternae virtutis, admirata ab angelis, omniumque sanctorum choris praecelsis vocibus perpetuis laudibus offertur, nisi Dominus ancillam vere pauperculam, ut externus mortalem per assumptionem carnis Dominus Iesus Christus Ecclesiam, id est Dei sermo sibi animam sub coniunctionis titulo copularet? Quia igitur saepius sponsum et sponsam, Dominum et Ecclesiam diximus, et rite, iuxta poetam, viam sermone levamus:
Spesque fidesque meum comitantur in ardua gressum,
Blandius ad summam tandem pervenimus arcem.

Ut iam ipsum textum divini oraculi pandamus velut adolescentulae, velut sodales audiamus verba sponsi, audiamus verba sponsae, et in eorum sermonibus fervorem discamus amoris. Itaque sancta Ecclesia diu praestolans adventum Domini, diu sitiens fontem vitae, quomodo optet videre praesentiam sponsi sui, quomodo desideret et dicat.

« Osculetur me osculo oris sui. » Angelos ad eamdem

- 0562C -

Dominus, patriarchas ad illam et prophetas miserat, spiritualia dona deferentes, sed ipsa vero munera non per servos sponsi, sed per ipsum iam sponsum percipere quaerebat. Ponamus ante oculos omne genus humanum ab exordio mundi usque ad finem mundi, totam videlicet Ecclesiam unam esse personam: quae arrhas spirituali dono perceperat, sed tamen sponsi sui praesentiam quaerebat, quae dicit. (0562D) « Osculetur me osculo oris sui, » Suspirans enim sancta Ecclesia pro adventu Mediatoris Dei et hominum, pro adventu Redemptoris sui ad Patrem verba orationis facit, ut Filium dirigat, et sua illam praesentia illustret, ut eidem Ecclesiae non iam per ora prophetarum, sed suo ore locutionem faciat, ac si apertius dicat: Tangat me dulcedine praesentiae suae, quam saepius a prophetis promissam audivi. Unde et de eodem sponso in Evangelio scriptum est (Matth. V) , cum sederet in monte, et sublimium praeceptorum verba faceret: « Aperiens hic Iesus os suum dixit. » Ac si dicatur: Tunc os suum aperuit, qui prius ad exhortationem Ecclesiae aperuit ora prophetarum. (0563A) Cerne libenter, Caesar Auguste, quomodo ab exordio mundi ab Adam scilicet, imo ab Abel iusto, usque ad Ioannem Baptistam semper Ecclesia Christum in eis qui altioris intellectus erant quaesivit, et per omnes patriarchas et prophetas ad Patrem omnipotentem lacrymabili voce clamavit, eius sibi oscula propinari, quem et in Iordanis baptismo vox Patris de nube, et Ioannes digito monstravit, dicendo: « Ecce Agnus Dei qui tollit peccatum mundi (Ioann. I) . » Et Pater ipse de nube: « Hic est Filius meus, inquit, dilectus in quo mihi complacui (Matth. III) . » Unum autem de multis amicis sponsi praeparantem sponsam Ioannem intellige, cuius praesentia Ecclesia Christi oscula sancta suscepit, ipso testante de Christo. « Qui habet sponsam, sponsus est. (0563B) Amicus autem sponsi gaudio gaudet ad vocem sponsi (Ioan. III) . » Miratur videlicet Ioannes, cum vidit eum propter aquarum sanctificationem ad baptismum venientem, qui ait: « Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? » (Matth. III.) Gaudio vero gaudet, audiens vocem eius dicentis: « Sine modo, sic enim oportet nos implere omnem iustitiam (Ibid.) . » Ubi completae sunt preces Ecclesiae iam olim promissae ad Deum Patrem Domini nostri Iesu Christi dicentis: « Osculetur me osculo oris sui. » Sed dum ergo sancta Ecclesia incarnandum sponsum adhuc absentem desiderat, subito intuetur praesentem. Habet enim gratia Redemptoris nostri, ut cum de illo quaerentes loquimur, eius praesentia perfruamur, sic de duobus Cleopha videlicet et alio, sicut in Evangelio scriptum est. Unde subiungit: « Quia meliora sunt ubera tua vino, » « et odor unguentorum tuorum super omnia aromata (Cant. III) . » Vinum fuit scientia legis, scientia prophetarum, sed veniens Dominus quia sapientiam suam per carnem voluit praedicari, quasi fecit eam in carnis ubera lactescere. (0563C) Et quam in divinitate sua capere minime poteramus, incarnatione eius agnosceremus: unde non immerito eius ubera laudantur, quia praedicationis eius condescensio hoc egit in cordibus nostris, quod doctrina legis agere minime valuit. Plus enim nos nutrivit incarnationis praedicatio, quam legis doctrina. « Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. » Unguenta Domini virtutes sunt. Unguentum Domini, Spiritus sanctus fuit, de quo ei per Prophetam dicitur: « Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis (Ps. XLIV) . » Hoc oleo tunc unctus est cum incarnatus est. Non enim prius homo exstitit et postmodum spiritum sanctum accepit, sed quia Spiritu sancto mediante incarnatus est, eodem hoc oleo tunc unctus est, cum homo creatus est. Odor ergo unguentorum eius flagrantia Spiritus sancti est, qui ex illo procedens, in illo permansit. (0563D) Odor unguentorum eius flagrantia virtutum quas operatus est. Habuit haec Ecclesia aromata quia habuit multa spiritus dona, quae in domo Dei, id est in congregatione sanctorum odorem bonae opinionis redoleret. Sed odor unguentorum tuorum super omnia aromata, quia flagrantia virtutum sponsi, quae per incarnationem eius facta est, vicit praedicamenta legis, quae in arrhis ab sponso fuerant praerogata. Illa legis aromata per angelos ministrata sunt, istud unguentum per praesentiam sponsi datum est, Tanto quippe amplius ad intellectum credit Ecclesia, quanto et amplioris visionis gratia meruit illustrari. (0564A) Hoc autem quod generaliter de cuncta Ecclesia diximus, nunc specialiter de unaquaque anima sentiamus. Ponamus ante oculos esse quamdam animam donorum studiis inhaerentem, intellectum ex aliena praedicatione percipientem, quae per divinam gratiam etiam ipsa illustrari desiderat, ut aliquando etiam per se intelligat, quae nihil se intelligere nisi per verba praedicatorum considerat, et dicat: « Osculetur me osculo oris sui. » Ac si dicat: Ipsa me tangat intus, ut cognoscam intelligentiam, et non iam praedicatorum vocibus, sed internae eius gratiae tactu perfruar. Quasi osculo oris sui osculabatur Moysen Dominus, cum per fiduciam familiaris gratiae intellectum porrigeret. Unde scriptum est. « Si fuerit propheta in somnio loquor ad eum et non sicut famulo meo Moysi. (0564B) Ore enim ad os loquor ei (Num. XII) . » Os quippe ad os loqui, quasi osculari est, et interna intelligentia mente tangere. Sequitur: « Meliora sunt ubera tua vino. » Ubera Dei sunt sicut prius diximus, humillima praedicatio incarnationis eius; sapientia autem saeculi, quasi quoddam vinum est. Inebriat enim mentem, quia ab intellectu humilitatis alienam reddit. Quasi quodam vino inebriantur philosophi, dum per saecularem sapientiam vulgi morem transeunt. Quam sapientiam sancta Ecclesia despiciat, humillimam praedicationis Dominicae incarnationem appetat. (0564C) Plus ei sapiat quod per infirmitatem carnis eius nutritur, quam quod mundus hic per elationem falsae prudentiae extollitur, et dicat: « Quia meliora sunt ubera tua vino, » id est humillima incarnationis tuae praedicatio elatam mundi sapientiam superat. Unde scriptum est: « Quod infirmum est Dei, fortius est quam homines. Et quod stultum est Dei sapientius est quam homines (I Cor. I) . » Sed quia ipsi huius saeculi sapientes nonnunquam videntur quibusdam virtutibus studere, videmus enim plerosque habere charitatem servare mansuetudinem, honestatem exteriorem in omnibus exercere. Quas tamen virtutes, non ut Deo, sed ut hominibus placeant exhibent. Quae idcirco virtutes non sunt, quia Deo placere non appetunt. Olent tamen in humanis naribus dum humano iudicio bonam opinionem reddunt. (0564D) Sed comparentur haec vero odori Redemptoris nostri, comparentur veris virtutibus et dicatur: « Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata, » id est flagrantia virtutum tuarum, omnem speciem virtutum sapientium mundi superat, quia videlicet fictas eorum imagines ex veritate transcendit. Quia secundo loco sentiri hoc quod dictum est de unaquaque anima diximus, adhuc eumdem sensum, si possumus, adiuvante Deo, subtilius exsequamur. Omnis anima quae timet Deum, iam sub iugo eius est. Sed adhuc longe, quia timet. Nam tantum quisque ad Deum prope fit, quando poenam timoris amittit, et gratiam de illo charitatis percipit. Ponamus ante oculos animam electi cuiuslibet, quae continuo desiderio in amorem visionis sponsi accenditur, quia quod in hac vita perfecte percipere non valet, contemplatur eius celsitudinem et ex ipso amore compungitur. (0565A) Ipsa enim compunctio quae per alacritatem fit, quia et desiderio accenditur, quasi quoddam osculum est. Toties enim anima osculatur Deum, quoties in eius amore compungitur. Sunt enim multi qui iam quidem Deum metuunt, iam in bona operatione recipiunt, sed necdum osculantur, quia amore eius minime compunguntur. Quod bene in convivio Pharisaei signatum est. Qui cum Dominum recepisset, cumque osculanti mulieri pedes eius in corde suo derogaret, audivit. « Intravi in domum tuam, osculum mihi non dedisti, haec autem ex quo ingressa est, non cessavit osculari pedes meos (Luc. VII) . » Omnis qui iam eleemosynas facit, qui iam in bonis operibus studet, quasi Christum in convivium recipit, Christum pascit, quia eum in membris suis sustentare non desinit. (0565B) Sed si nondum per amorem compungitur, adhuc eius vestigia non osculatur. Bene autem dictum est, « non cessavit osculari pedes eius (Ibid.) » Non enim sufficit in amore Dei semel compungi et quiescere, sed et compunctio debet esse et crebrescere. Unde mulier in eo laudatur, quia osculari non destitit id compungi minime cessavit. Unde et per Prophetam dicitur: « Constituite diem solemnem in confrequentationibus usque ad cornu altaris (Psal. CXVII) . » Dies solemnis est Domino, compunctio cordis nostri. Sed tunc in confrequentatione dies solemnis constituitur, cum ad lacrymas prae amore Domini assidue movetur. Cur vel si diceremus quandiu ista acturi sumus, quandiu tribulationibus afficimur? (0565C) illico terminum quousque fieri debeat subiunxit dicens: « Usque ad cornu altaris. » Cornu quippe altaris est exaltatio sacrificii interioris. Ubi cum pervenerimus iam, nequaquam necesse est ut solemnem Domino de nostra lamentatione faciamus. Anima ergo, quae iam per amorem compungi desiderat, quae iam contemplari visione sponsi sui appetit, dicat: « Osculetur me osculo oris sui. » Vel certe osculum oris eius est ipsa perfectio pacis internae, ad quam cum pervenerimus nihil remanebit amplius quod quaeramus. Unde et apte subiungitur. « Quia meliora sunt ubera tua vino. » Vinum est scientia Dei, quam in ista vita positi accipimus. Ubera autem sponsi tunc amplectimur, cum eum in aeterna patria iam per amplexum praesentiam contemplamur. (0565D) Dicat ergo: « Meliora sunt ubera tua vino. » Ac si dicat: Magna est quidem scientia, quam de te mihi in hac vita contulisti, magnum est vinum notitiae tuae quo me inebrias, sed ubera tua vino meliora sunt, quia tunc per speciem et per sublimitatem contemplationis transcenditur, quidquid de te modo per fidem scitur « Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. » Hic habet sancta Ecclesia aromata, dum in virtute scientiae, virtute castitatis, virtute misericordiae, virtute humilitatis, virtute charitatis pollet. (0566A) Si sanctorum vita odorem aromatum ex virtutibus non haberet, Paulus non diceret: « Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (I Cor. II) . » Sed longe excellentior est illa unctio contemplationis Dei, ad quam quandoque ducendi sumus, longe excellentior est odor unguentorum Dei aromatibus virtutum nostrarum. Et si iam magna sunt quae accepimus, valde tamen potiora sunt, quae de contemplatione Creatoris nostri accepturi sumus. Unde anhelet anima et dicat: « Odor unguentorum tuorum super omnia aromata, » id est bona illa quae per contemplationem tuam praeparas, ista omnia virtutum munera, quae in hac vita tribuisti, transcendunt. Dicamus hinc Ecclesiae, dicamus hinc animae sic amenti, sic aestuanti amorem sponsi sui, unde tamen desiderium perceperit, unde notitiam divinitatis eius apprehenderit. Sed ecce ipsa exprimit et dicit:

« Unguentum effusum nomen tuum. » Unguentum effusum est divinitas incarnata. (0566B) Si enim sit unguentum in vasculo odorem exterius minus reddit, si vero effunditur, odor effusi unguenti dilatatur. Nomen ergo Dei unguentum effusum est, quia ab immensitate divinitatis suae ad naturam nostram se exterius effudit et ab eo quod est invisibilis, se visibilem reddidit. Si enim non se effunderet, nequaquam nobis innotesceret. Effundit se unguentum, cum se et dominum servavit, et hominem exhibuit. De qua effusione Paulus dicit: « Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Phil. II) . » Quod Paulus dixit, « exinanivit, » hoc Salomon dixit « effudit. » Quia ergo humano generi Dominus per humilitatem incarnationis innotuit, dicatur ei: Unguentum effusum nomen tuum. (0566C) Sed quia in Hebraica veritate aliquid aliter habetur, compellimur ad superiora apostropham facere, et nonnulla aliter inserere. Denique cum dixisset: « Osculetur me osculo oris sui, » et subiunxit: « Quia meliora sunt ubera tua vino, » ubi nimium gaudium amoris completum per attrectationem uberum demonstratur, protinus addidit iuxta Hebraicum flagrantia unguentis optimis: quae quamvis lampabili sermone superius a summo tractatore exposita sint melliflue, tamen, possumus iuxta opiniones quorumdam rursus iterare. (0566D) Vinum, inquiunt, erat verbum nuntiatorum, delatum per angelos, qui ad prophetas vel in prophetis loquebantur, sicut ait Zacharias propheta (Cap. II) . Et dixit ad Angelum « qui loquebatur in me, » quod Ecclesiae cor laetificabat, audiens eius quem desiderabat adventum. Sed ubi ore manibusque corpus eius et sanguinem contrectavit, meliora cognovit ubera apostolicae Evangeliorumque doctrinae lacte manantia, ubi omnis divina perfectio quae nunc ministratur, quam vinum Veteris Testamenti et legis quae secundum Apostolum neminem ad perfectum perduxit. (0567A) Quanquam enim perfecti viri apostolici qui praescripto populo Christiano doctores ubera Christi intelligantur, quos Christus ut parvulos nutrit, tamen non erit inconveniens, duo ubera Christi Baptistam et Evangelistam duos Ioannes intelligit proprie, qui Ecclesiae post oscula sacramenti praedicti plenissima verba sunt propinati, cum alter eum solum peccatum mundi tollentem, agnumque demonstrat Ecclesiae, alter in principio Verbum Deum apud Deum Patrem manentem, qui per immaculatam vitam ita in amore eius quasi ubera pectori adhaeserunt, dum alter adhuc parvulae et lactenti Ecclesiae verum hominem sub nomine immaculati agni ostendit; alter a creandi effectu omnium rerum eum fabricatorem in principio Verbum Deum demonstrat, per quem creata sunt universa. (0567B) Nullus igitur usque in hoc tempus ad Ecclesiam huiusmodi gustus suavitatis pervenerat, ut in agni mansuetudine terribili rege turmae luporum daemonum effugarentur, cuius praesentia terrorem incutit omnibus terrenis et aetheriis potestatibus qui tegmine Spiritus sancti alios vestit et ipse de nullo habet necesse, qui de terrenis levatam ad Patris consortium ducunt per carnis assumptionem Ecclesiam, cum qua mente et materia unum effectus est, sedens ad dexteram Patris, cum quo erat in principio Deus verbum. Huius ergo lacte doctrinae vitam aeternam conferentem, praedicta ubera dilectae Ecclesiae manantia Christi Domini nostri, de cuius pectore lacteo vitam aeternam, quam Adam perdiderat, per candorem doctrinae, apostolis infusam, quae si per ubera in credentibus suscepit Ecclesia, et suis posteris, quasi ex lacte butyrum effectum, per interpretationem sermonis quotidie porrigit. (0567C) Nam primum continet sacramentum per lactis naturam, id est casti liquorem, et cum fuerit arte subactus liquor reddit butyrum: ita et lac apostolicae doctrinae cum invenerit magistrum, declarat intra se continere individuam Trinitatem. Quibus alimentis nisi indesinenter usa fuerit anima, non poterit vivere in aeternum. Quem cibum Ecclesia de supradictis uberibus in baptismatis suscepit sacramento, ubi trina confessione Patris et Filii et Spiritus sancti notitiae odorem cognoscit, cum ei saepe dictum quod doctrinae lac triformem contulerit redemptionis medullam, liquorem scilicet baptismatis candidissimum, suavemque succum corporis Christi, et pinguissimum butyrum, sacri charismatis oleum, per quod Spiritus sanctus infunditur. (0567D) De qua pinguedine, Ecclesia in alio Propheta deprecatur animae suae medullas repleri, dicendo: « Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. LXII) » Cuius odor sauciatas a peccatis animas resuscitat, cuius virtute pinguedinis in praedictis uberibus absconsam flagrantiam, quae post oscula suscepta collaudare sequenti docetur versiculo, dicens: « Flagrantia unguentis optimis. » Erat quidem boni odoris, id est meriti unguentum illud in Veteri Testamento magistro Deo compositum, de quo ungebantur reges, prophetae, et sacerdotes. Sed quantum distat vivens homo a pictura fucis colorum oblita, tantum interest quod Ecclesia suscipit renascendo in Spiritu, cuius figuram Synagoga suscipiebat in corpore, cuius tantae fuerunt res, ut vix in una gente Iudaea et paucis tribuerit principatum. (0568A) Hoc autem Ecclesiae unguentum tantum in se gerit virtutis, flagrantiae simul et medicinae, ut omnes credentes sanissimos reddat, reges et sacerdotes constituat, et eius odor notitiae a solis ortu usque ad occasum omnem mundum impleverit. Quae intra se quam aliam flagrantiam potest intelligi continere, nisi Christi nomen? De quo sequitur, « Unguentum effusum nomen tuum. » Sicut enim intra multitudinem cadaverum putridorum reclusi homines, morbo periclitantur, ita habitatoribus huius mundi evenerat per Adam, pluralem deorum numerum inducente diabolo ore serpentis dicendo: « Eritis sicut dii (Gen. II) . » Introducto autem unius veri Dei nomine, per incarnationis mysterium recondito in corpore vasculo, quo fracto clavorum et lanceae ictibus odore eius notitiae omnis fetor diabolicae doctrinae de toto mundo abstersus est. (0568B) Et illud magnum nomen quod in solo populo Israel erat notum per chrismatis unctionem, nunc quasi effuso vase unguenti in domo tota domus repleatur odore, ita et a tempore passionis Domini nostri Iesu Christi omnis mundus unius veri Dei Christi nomine notitia impletus probatur, ut per omnes nationes gentium quotidie quasi odor unguenti, virtutum recurrit flagrantia, « dum mortui invocato eius nomine surgunt, caeci vident, claudi ambulant, muti loquuntur, » effugantur daemonia, omnis aegritudo cadit, pellitur languor, in virtute huius nominis invocati. Ecce quibus odoribus dilectio amorque Christi adolescentulas accendit animas, scilicet de quibus nunc ait: « Ideo adolescentulae dilexerunt te. » His enim praelibatis, ad superiorem suavissimi sensum doctoris regrediamur. (0568C) Nam sequitur: « Ideo adolescentulae dilexerunt te. » Quid hoc in loco adolescentulas accipimus, nisi electorum animas per baptismum renovatas? Vita quippe peccatoris ad veterem hominem pertinet, vita iusti ad novum. Quia ergo unguentum foras se effudit, in amore suo adolescentulas ardere fecit, quia renovatas animas desiderio suo flagrantes exhibuit. Puerilis aetas amori necdum congruit. Puer est qui vitae ardentis studium necdum coepit. Senex est qui coeperat quidem, sed desiit. Quia ergo neque hi flagrant in Domino qui necdum coeperunt, neque hi qui iam fidem coeperunt, sed friguerunt, postposita puerili vel senili vita. Adolescentulae currere dicuntur, id est illae animae quae in ipso fervore amoris sunt. Quod tamen intelligere et aliter possumus. (0568D) Potest enim adolescentia ad infirmitatem referri. Iuveniles quippe aetates sunt ordines angelorum qui nulla debilitate victi sunt, nulla infirmitate superati. Dicatur ergo: « Unguentum effusum nomen tuum, ideo adolescentulae dilexerunt te, » id est per incarnationem tuam notitiam exterius effudisti: idcirco infirmae animae naturam humanam diligere praevalent. Illae quippe virtutes summae, quasi aetates iuveniles etiam ibi te diligunt, ubi effusus non es, quia et ibi te vident, ubi in statu divinitatis tuae te contines. Qui ergo ab illis summis ordinibus quasi a iuvenilibus aetatibus etiam non effusus videris exterius propter homines effunderis, ut etiam ab adolescentulis, id est ab infirmis mentibus diligaris. Sequitur. (0569A)

« Trahe me. » Omnis qui trahitur aut non valens, aut non volens, invitus educitur. Sed qui dicit, trahe me, habet aliquid quod valet, habet aliquid quod non valet. Natura humana sequi Dominum vult, sed infirmitatis consuetudine superata, sicut debet sequi non praevalet. Videt ergo aliud in se esse quo tendit, aliud in se esse quod non valet, et recte dicit, trahe