Angelomus_Luxovensis_cps2, Enarrationes in Cantica canticorum 
Angelomus Luxovensis, Commentarius in Genesin, p3, CAPUT L. <<<     >>> PRAEFATIO. AD LOTHARIUM IMPERATOREM.show dictionary links

Enarrationes in Cantica canticorum

(PL 115 0551B)

Gloriosissimo praestantissimoque imperatori LOTHARIO semper Augusto, ANGELOMUS, ultimus Monachorum, exorans exorando, exorat nancisci perennem gloriam.

Nuper excubantem me in vestro sacro palatio, sub obtentu, inquam, traditionum liberalium artium, enucleationumque divinatum scilicet Scripturarum, dignata est vestra sagax prudentia, sicuti non est immemor, accersire vestrae solerti praesentiae, mecumque habere oraculum. (0551C) Sed post spiritualia coelestis vitae colloquia, et suffragia orationum placuit imperando, imo intentando [minitando] imperare, ut styli officio iuxta sensum antiquorum patrum, et frugalitatem ingenioli mei opusculum in Cantica canticorum Salomonis, ubi Christi et Ecclesiae coniunctio, allegoriarumque mysteria prae caeteris Veteris Testamenti τοῖς βιβλοῖς contineri probantur, digererem et ut ita dicam exponere non abnuerem, atque praesentiae culminis vestri ostendere non omitterem, quo haberet crebro post dispositionem reipublicae frequentata, auribusque lectione relata solertia vestra, in contemplatione se extendens a tumultu causarum imperii atque potissimum de amissione sanctissimae coniugis Deo annuente, ut credimus, collegio sanctarum allectae, alboque beatitudinis inscriptae, consolationis gratia legendo theorica, et velut turtur singularis cuius natura est, ut physici ferunt, si semel coniugem casu perdiderit, alium non requirere, sed castimoniam servans vidua quodammodo permanere, solitarius ingemiscens, atque poenitens: de quo in eodem libro legitur: « Vox, inquit, turturis audita est in terra nostra (Cant. II) , » id est Christi dicentis: « Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. III) . » Et pulchrae sunt genae tuae ut turturis, imbre lacrymarum genarum rimulis infusis, preces pro vestris excessibus et absolutione piissimae imperatricis domino in abscondito fundere quivissetis. (0552B) Quo audito, pondus tantae rei expavescens, attonitus, imo obstupefactus admirari coepi, cur clementia vestra tantum opus viris etiam eruditissimis formidandum, mihi indocto, omnesque liberalium artium disciplinas non nacto atque oraculis eulogiisque divinarum Scripturarum imbecilli iniungere libuisset, cum plures haberet in monarchia doctores qui honeste et catholice tractare potuissent. (0552C) Sed censuram imperii vestri considerans, tacitoque pertractans illud apostolicum quo dicitur (I Petr. II): « Estote subiecti omni humanae creaturae propter Dominum, sive regi tanquam praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis » , sed et potius illud Dominicum, ubi pollicetur: « Amen, inquit, dico vobis, quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis (Marc. II) . » Animadvertens quoque interna trutinatione mentis, quod sine nutu divino non foret quod a tanta maiestate imperaretur, temerario ore refragare nullo apologetico anfractuque excusationis praesumpsi, sed magis ut quiverim divinis fretus suffragiis, imperiis imperialibus, quanquam pavidus, obsecundare tentassem. Sed non flocci pendens quod sine magnifici domini, et abbatis mei scilicet Drogonis patrui vestri assertionibus, pariterque iussionibus ne regularem excedere viderer disciplinam, et stylum appellere ad exarandum debuissem, non solum quod Caroli Magni imperatoris filius, atque frater sanctissimi et piissimi genitoris vestri Ludovici Caesaris, sed quia summus erat pontifex atque abbas meus egregius. (0552D) Cumque sacris eius auribus suggerendo intulissem, et ordinem rei indicassem, quo auribus, hausto non solum renuit, verum ut est mitissimus et affabilitate suadibilis, benignitate praestantissimus, et ad omne bonum ferventissimus, more suae modestiae non tantum ingenue libera auctoritate imperavit, sed blanda tranquillitate et pio affatu, ut angustale opus, et spirituale decus quomodo quivissem aggredi non abnuissem. (0553A) Quod audiens, sic iam tandem eius exhortationibus animatus, vestris, almificis, affaminibus, sanctisque iussionibus adactus potissimumque divinis auxiliis fretus sanctorumque doctorum orationibus provocatus, quod, o doctissime princeps, in doctorum penes nos sanctorum sparsim invenire potero, praesertim in beatissimi Papae Gregorii Romanae decoris eloquentiae dictis, quia a nullo solum per omnia reperio compactum atque ex traditione magistri ingenii mei coniectura stylo currente, commatico potius compendiosoque sermone, licet impolito aggredi tentabo, et in libelli modum finire conabor, ut habeat vestra celsitudo velut enchiridion, hoc est manualem quodammodo libellum excerptum, quem congruis horis lectitare Deo favente post studia imperii, post sollicitudines Ecclesiae ad consolationem divinarum ruminando complaceat. Et quia campos divinarum scilicet Scripturarum non valet percurrere latissimos, breviter saltem stromata nostra non pigeat scrutari quietus. (0553B) Sed sciendum vero, quia ut moris est quorumdam scriptorum non in pagella e regione singulorum doctorum viritim litteris insignitis assignaverimus nomina omnia, sed ex eorum dictis profecto expositorum nonnulla compaginare ex multimodis, breviter recidendo videlicet, demptis superfluis multimoda, nonnulla vero ex prolixioribus sensum eorum sequentes coniungere decerpendo, aliqua nostra interpolando, augmentare censuimus longiora. Sic nimirum sic diversis allusionibus dramatum percurrentibus brevia syrmata, quae vicissim nectendo sententiarum explere libellum sancivimus, non pertimescentes eos qui nasum veluti sapientes contorquent, nec eos qui promptiores ad reprehendendum quam ad imitandum, quique quod reprehendere subsannando moliuntur, adimplere nequeunt. (0553C) Scimus namque scimus quod concentu organi fistulae aeris, aliae longiores sunt, aliae breviores, sed uno flatu follibus administrato, et docta manu imperante, digitisque attrectando unam, cum sint diversae fistulae, harmoniam velut salpinx, tubarum voces atque concentum dulci cantilena melos afflando, attonitis auribus suaviter reddunt. Sic profecto cum sint aliae sententiae longiores recisis superfluis, aliaeque breviores additis necessariis, flante Spiritu sancto per corpus unum imperante manu digitisque stylum tangentibus, vicissim conglutinatis sententiis dictationes enchiridionis explere ausi erimus, adminiculante illo qui in hoc libro de Ecclesiae donis permistis ait prophetice: Cyprus cum nardo, nardus cum croco, fistula et cynamomum cum universis lignis Libani, myrrha et aloe, cum omnibus primis unguentis. (0553D) Sed qualiter istae virtutes Ecclesiae alternando sibi permistim concinnant, in suo posterum dicemus loco. Unde iam tandem supplex exoro decus augustale aeque et eos quibus fortassis legere contigerit, ut quod ego more medicorum ac pigmentariorum, qui ut diversa unguenta et antidota temperatim possint componere, bilanciis staterae aeque ponderare satagunt, ut una alteram non superabundet, nec de aliis minus utilia derelinquant, sed aequa lance sua componant, studui aequali lance mentis trutinare sententias, et mella quodammodo et antidota animarum componere, non horrescat nec squalescat, sed diligenti exagio lustrando perlegat, atque medicamina animae gratanter investiget. (0554A) Sed antequam prolegomena ad calcem perveniat, notandum est quod in hoc libro nil carnale nilque historiale requirere debeat, sed allegoriarum mysteria contineri non dubitet. Nominantur enim in hoc libro oscula, nominantur ubera, nominantur genae, nominantur femora. In quibus verbis non irridenda est sacra descriptio, sed maior Dei misericordia consideranda est, quia dum membra corporis nominat, sic ad amorem suum vocat. Unde considerandum est, quam mirabiliter nobiscum et misericorditer operatur, qui ut cor nostrum ad instigationem sacri amoris accenderet, usque ad turpis amoris, ut papa Gregorius exponit, verba descendet. Sed unde se loquendo humiliat, inde nos ad intellectum exaltat, quia ex sermonibus huius amoris discimus qua virtute in divinitatis amore ferveamus. (0554B) Hoc autem nobis solerter intuendum est, ne cum verba exterioris amoris audivimus, ad exteriora sentienda remaneamus. Sic est enim Scriptura haec in vobis, sicut pictura in coloribus et rebus. Et nimis stultus est qui sic coloribus picturae inhaereat, ut res ignoret. Nos enim si verba quae exterius dicuntur amplectimur et sensus ignoramus, quasi ignorantes res quae depictae sunt solos colores tenemus. Scimus enim quia postquam genus humanum a paradisi gaudiis expulsum est, et in istam peregrinationem vitae praesentis veniens, caecum cor ab spirituali intellectu habet. Cui caeco cordi si diceretur voce Dominica: sequere Deum vel dilige Deum, per torporem insensibilitatis frigidum non caperet quod audiret. (0554C) Propterea per quaedam aenigmata sermo divinus animae torpenti et frigidae loquitur, et de rebus quas novit: latenter insinuat amorem quem non novit, et animae longe a Deo infra positae, ut praefatus tractator ait, quasi quamdam machinam fecit, ut per illam levetur ad Deum. Interpositis quippe aenigmatibus, dum quiddam in verbis cognoscit quod suum est, in sensu verborum intelligit quod non est suum, et per terrena verba sperantur aeterna. Idcirco, o invictissime Caesar, oramus ut nihil in hoc volumine historialiter requiras, sed flores allegoriarum cum morali intellectu investiges, quem quibusdam in locis ob tuam consolationem subnectere decrevimus, ne solummodo allegoriarum allusionibus pressus, violenter vestra celsitudo theorica legendo fastidiat. (0554D) Audiat etiam quod per eumdem Salomonem dicitur: « Gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem (Prov. V) . » Menti enim Deum quaerenti, tanto Deus gloriosius apparet, quanto subtilius investigatur ut appareat. Debemus itaque quod Deus mysteriis celat requirere. Ideoque sequitur: et gloria regum investigare sermonem. Qui enim non solummodo regnat terrarum, sed corpora sua, vel motus carnis regere et investigare noverunt, reges sunt. Quibus et per Psalmistam dicitur: « Et nunc, reges, intelligite, erudimini, qui iudicatis terram (Psal. II) , » et reliqua. Regum ergo gloria est investigare sermonem, quia bene viventium laus est perscrutari secreta mandatorum Dei. (0555A) Scrutare ergo gloriosissime imperator scripturas, quatenus mysteria divina penetrando et intelligendo desideria et motus carnis investigare et regere vestra sapientia et solertia caeterosque imperio vestro subiectos docere, et actus prudentia consultuque honestissime gubernare valeat. (0556A) His itaque praelibatis, imo efflagitatis, tandem ad ea quae imperastis stylum flectere conabimur. Valeat semper in Christo prosperis successibus pollendo gloria vestra, decusque Francorum oramus. (0555)

Priusquam augustale decus ad fistulas harmoniae spiritualis, videlicet allegoriarum concentus manum ad scribendum, flante Spiritu sancto, exeram, et abyssos theoriae vela pandendo historiae, styli officio tangam, veluti clavi abdita domus reseram, quo facilius interiora mysteria revelentur, in argumentatione fidei ostendere decrevi, quare iste liber tertius in opusculis Salomonis ponitur, et quid significationis geratur, cuiusve vitae typum habere asseratur, simul etiam quibus nominibus sancta Ecclesia in hoc eodem libro inscribitur, cur quoque idem volumen non simpliciter Canticum, sed Canticum canticorum appellatur: ad extremum quibusque Salomon in Scripturis sanctis nominibus insignitur, ut cuncta prius praelibando dum fuerint praescita, in posterum facilius atque avidius capiantur exposita. Tribus namque nominibus vocatum fuisse Salomonem Scripturae manifestissime docent. (0555C) Salomonem, id est pacificum, eo quod in pace regnum obtinuerit, et per parabolas populum erudierit, in significationem Salvatoris qui discipulis suis ait: « Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Ioan. XIV) . » Et ipse per parabolas turbas docuit, de quo etiam scriptum est: « Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis (Isa. IX) » et reliqua. Et Idida, id est dilectus Domini, videlicet quia prius a Domino dilectus fuerit, similiter in typum Domini qui a Patre dilectus est, sicut ipse ait: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III) . » Et Coheleth, id est Ecclesiasten. (0555D) Ecclesiastes autem Graeco sermone appellatur, eoque coetum, id est Ecclesiam congreget, quem nos nuncupare possumus concionatorem, quod loquatur ad populum, et sermo eius non specialiter ad unum, sed ad universos generaliter dirigatur, qui velut extensa manu omnium tumultus sedat, eosque ad unam sententiam revocat. Sic idem Salomon in hoc libro fecisse ostenditur, cum in libri termino ait: « Finem loquendi omnes pariter audiamus: Deum time, et mandata eius observa, hoc est enim omnis homo (Eccli. XIII) , » illum praefigurans qui non solum pacem intulit, et dilectus Deo Patri exstitit, sed qui omnibus ait: « Poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. III) » qui « medio pariete destructo, » et inimicitias in carne sua evacuans fecit utraque unum, quique Deum timere, et mandata eius observare iubet. (0556A) Denique sicut Salomon tribus praefatis nominibus appellatus est, sic iuxta numerum vocabulorum tria volumina edidit, Proverbia videlicet quae nos Parabolas nominamus, quas Hebraei Masloth appellant. Ecclesiasten, quem et illi, ut diximus, Coheleth nominant. Et Cantica canticorum quem Schir aschirim praenotant et hos rationabili ordine distinxit. In Proverbiis namque parvulum docens, et quasi de officiis per sententias erudiens, unde et ad filium eius sermo crebro reperitur. (0556B) In Ecclesiaste vero maturae aetatis virum instruens, ut nequaquam mundi rebus credat aliquid esse perpetuum, sed caduca et brevia universa quae cernimus. Ad extremum iam consummatum virum, et calcato saeculo praeparatum in Cantico canticorum amplexibus iungit. Nisi enim prius reliquimus vitia, et pompis saeculi renuntiantes, expeditos nos ad adventum Christi paraverimus, non poterimus cantare Canticum canticorum, et dicere: « Osculetur me osculo oris sui. » Sive ita volumina edidit, in quibus trium generum disciplinas composuit, quibus ad rerum scientiam pervenitur. In primo namque moralem, in secundo vero naturalem, ad ultimum quippe contemplativam, quas Graeci ita ethnicam, physicam, et theoriam nominaverunt. (0556C) Unde non abhorret ab intellectu, quia liber iste in opusculis Salomonis tertio loco ponitur. In proverbiis itaque moralis vita exprimitur, ubi dicitur: « Audi, fili mi, sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam (Prov. I) . » In Ecclesiaste vero naturalis. Ibi quippe quod omnia ad fidem tendant, considerantur, dum dicitur: « Vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccli. I) . » In Canticis autem canticorum contemplativa vita exprimitur, dum in eis ipsius Domini adventus et aspectus desideratur, cum sponsae voce dicitur: « Osculetur me osculo oris sui. » Hos etiam ordines trium patriarcharum vitae significant Abraham, Isaac, videlicet et Iacob. (0556D) Moralitatem quippe Abraham obediendo tenuit quando de terra sua exiit, et filium immolare non distulit. Isaac vero naturalem vitam puteos fodiendo figuravit, imo enim puteos fodere est, per considerationem naturalem omnia quae infra sunt perscrutando rimari. Iacob vero contemplativam vitam tenuit, qui ascendentes et descendentes angelos vidit. Sed quia naturalis consideratio ad perfectionem non ducitur, nisi prius moralitas teneatur, recte post Proverbia Ecclesiastes ponitur. Et quia superna contemplatio non conspicitur, nisi prius haec infra labentia despiciantur, recte post Ecclesiasten Canticum canticorum ponitur. Prius quippe est mores componere, postmodum omnia quae adsunt, tanquam non adsint considerare. Tertio vero loco, munda cordis acie, superna et interna conspicere. (0557A) His itaque ut summa moralium tractator papa Gregorius depromit librorum gradibus quamdam ad contemplationem Dei scalam et machinam fecit, ut dum primum in saeculo bene geruntur honesta, postmodum etiam honesta, saeculi despiciantur et ad extremum etiam Dei intima et secreta contemplentur. Unde non immerito liber iste, non Canticum, sed Canticum canticorum nominatur, ubi coelestis verbi Dei et animae coniunctio demonstratur. Quod canticum ita intelligitur omnibus praecellere canticis, sicut Dominus noster assumptus homo, apostolis, patriarchis, vel prophetis, aut quaecunque illae sunt coelestium potestates: ut sicut rex regum, et Dominus dominantium est Christus, ita et Canticum canticorum super omnia cantica quae a prophetis cantata sunt titulatur. (0557B) Et sicut in Veteri Testamento alia sunt sancta, et alia Sancta sanctorum, et alia sabbata, et alia sabbata sabbatorum, sic et alia sunt cantica, et alia Cantica canticorum. Sancta erant in tabernaculo, et quae exterius agebantur; sabbata erant quae ex singulis hebdomadibus celebrabantur, sed Sancta sanctorum secretiori quadam veneratione suscipiebantur: et sabbata sabbatorum, non nisi in suis festivitatibus celebrabantur. In Cantico canticorum secretum quoddam, et solemne interius est, quod secretum in occultis intelligentiis penetratur; nam si exterioribus verbis attenditur, secretum non est. Unde iam superius in praefatione disputavimus. (0557C) Sciendum est etiam quia in Scriptura sacra alia sunt cantica victoriae, alia cantica exhortationis et contestationis, alia cantica exsultationis, alia cantica adiutorii, alia cantica coniunctionis cum Deo. Canticum victoriae est quod Maria transito mari Rubro cecinit dicens: « Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est: equum et ascensorem proiecit in mare (Exod. XV) . » Canticum exhortationis et contestationis est quod Moyses Israelitis ad terram repromissionis propinquantibus dixit. (0557D) « Attende coelum et loquar, et audiat terra verba ex ore meo (Isa. XXVIII) . » Canticum exsultationis est quod Anna non solum pro Samuele, sed prospecta fecunditate Ecclesiae in semetipsa cecinit dicens: « Exsultavit cor meum in Domino (I Reg. II) . » Ubi per semetipsam veritas fecunditatem prolis ecclesiasticae expressit, cum dicit: « Sterilis peperit plurimos, et quae multos habebat filios infirmata est (Ibid.) » Canticum adiutorii David post praelium cecinit dicens: « Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII) . » Canticum vero coniunctionis cum Deo, hoc est canticum quod in nuptiis velut epithalamium sponsi et sponsae canitur, id est Cantica canticorum, quod tanto est omnibus canticis solemnius, quanto et in nuptiis solemnitatis sublimioris offertur. Per illa cantica vitia devitantur, per ista vero unusquisque virtutibus locupletatur. Per illa cavetur hostis, per haec Dominus familiari amore complectitur. Cantata sunt et alia cantica a diversis prophetis, pro diversis personis vel causis: sicut et Habacuc pro ignorantibus praenotavit. Cantavit et Debora de victoria Sisarae. (0558A) Cantaverunt et tres pueri in fornace in quo mirabilia omnipotentis Dei narrantur. Cantavit et Hieremias canticum lamentationis de conversione Hierusalem et sanctuarii, et totius populi sui, et multi alii. Sed ideo hoc Canticum canticorum appellatur, quia ad propriam Christi regis et Ecclesiae coniunctionem esse manifeste probatur, ubi orat ad patrem sponsi Ecclesia, qui est sermo Dei, ut iam non per internuntios qui sunt angeli et prophetae, qui a Dei Filio Ecclesiae futurae reprobationis nuntia deferebant, sed ipsum per incarnationis mysterium iam aliquando coram ostendat, iam ipsius formam speciosam prae filiis hominum amplecti mereatur eique dulcissima oscula suscipere, et gratissima ubera tractare. (0558B) Ista namque quae sic desiderat ἐκκλησία Graeco vocabulo dicitur, Latine congregatio, vel melius convocatio, Hebraice Synagoga interpretatur. Pro loco vel tempore diversis nominibus a verbo Dei vocata esse probatur. De cuius vocabulis superius polliciti sumus. Aliquando etenim Hierusalem nonnunquam Sion plerumque amica, saepe vero dilecta. Interdum soror, vel speciosa sponsa, columba, seu immaculata, vel perfecta in Christi persona ore prophetarum et in hoc libro appellata cognoscitur. Hierusalem siquidem dicitur, quia post iracundiam omnipotentis Dei pacem de coelo missam a patre suscepit, eo quod aliquam signatur habere pacem. Quam pacem et coniunctionem exorare dicitur cum eum deprecatur: « Osculetur me osculo oris sui. (0558C) » Sion vero, quia de convalle lacrymarum idololatriae, ubi in corpore lapsa fuerat in Adam, nec corde ad montem paradisi reascendit, et pro munditia cordis speculum se praebendo individuae Trinitati, conspicua et excelsa efficitur. In qua Deus omnipotens quasi in fertili monte delectetur deambulare, et beatum doctrinae suae semen spargere, propter quod specula vel semen in ea interpretatur. Amica autem dicitur, quoniam repudiando diabolum, ad amicitias revocavit Deum. Dilecta vero appellatur, quoniam post incredulitatis amarissima odia credulitatis muneribus dilecta efficitur Dei. Soror videlicet nuncupata per assumptae carnis mysterium, cum ex eadem materia videndi nascitur terris, de qua et Ecclesia generatur. (0558D) Speciosa, scilicet pronuntiatur, abstersa per baptismum ab omnibus peccatorum maculis, post multam Aethiopicam tenebrosamque consuetudinem criminum, pelle mundata, et ad genuinam pulchritudinem revocata. Sponsa vero effecta est, corpus et sanguinem suo corpori coniungendo. Per quod sacramentum spopondit, se praeter eum nullum alium amatorem in toto corde diligere, pretiosum eius annulum fidei magno studio conservando. Formosa namque praedicatur, formam eius imaginis in qua creata est in anima reformando. Columba vero nominatur: omni rapacitate quoniam aduncis manibus velut vulturinis consueverat perpetrare deposita, nunc consortio Spiritus sancti sociata, simplicitatis et largitatis candore columbarum refulget. (0559A) Et quae consueverat in malis doctoribus aliis animabus aeternae vitae rapere cibos, nunc in bonis doctoribus de suo suavissimo gutture audientibus reimpartiri, sicut natura est columbarum. Immaculata autem laudatur, deposita veteri antiquaque consuetudine criminum, et stola sacrosancti baptismatis semel in luta, immaculate vivendo, ultra se non maculavit. Et Domini sui Christi imitatrix effecta pro eius nomine moriendo lima martyrii et mortificationis splendescit. Nullum aliud ferramentum fortius potuit reperire, per quod antiqua scoria animae, ut Apponius ait, limaretur, nisi martyrii limam, per quod in tormentorum fornace possit anima, quantalibet sordium peccatorum mole sit circumdata, in suo sanguine renovari, per quod perfecta sit columba, et in Christo immaculata. (0559B) Unde et perfecta quippe nuncupatur, omne iudicium a Patre videlicet suscipienda in Christo. Haec ergo Ecclesia, in quam omnium credentium in Christo multitudo consistit quae retro ante videlicet sponsi adventum in suo sanguine ignominiose iacebat et commaculata, iuxta prophetam, in curis magnis enutrita, et usque ad annos pubertatis provecta, et eius doctrina quasi monilibus exornata, sed eius coniunctione usque ad regnum coelorum sublimata. Sed quomodo ignominiose et conculcata iacebat per Prophetam increpatur. « Radix tua et generatio tua de terra Chanaan. Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethea in die qua nata es. In die ortus non est praecisus umbilicus tuus, non es lota aqua in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis. (0559C) Non pepercit super te oculus meus ut faceret tibi unum ex his, misertus tui, sed iacebas nuda plenaque ignominia conculcata in sanguine tuo. Ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit, et ecce tempus tuum amantium, et iacebas nuda, confusionis plena (Ezech. XVIII) . » Et qualiter per adventum suae coniunctionis facere voluit unum ex his misertus sui subiunxit: « Et misi amictum meum, et operui ignominiam tuam. Lavi te aqua et mundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo, et vestivi te vestimento multicolorio. Simila et melle nutrivi te. (0559D) Cinxi te bysso, et calciavi te hyacintho et posui coronam decoris in capite tuo, et circulos in auribus tuis, et iuravi tibi et ingressus sum pactum tecum, et facta es mihi. ait Dominus Deus (Ibid.) . » Quod quamvis plebs Iudaeorum arguatur contumax, alloquitur in eius persona omnis anima quae per lavacrum regenerationis nascitur, per voluntatem eius, quae eam prius genuerat per peccatum Amorrhaei, qui amarus interpretatur, id est diaboli, et per consuetudinem nefariam, quae Cethea praesenti loco dicitur, quae mentis excessus interpretatur, fuerit oblita improbari, probatur increpatione quam clemens Dominus noster Iesus Christus, per sanctam apparitionem suam, licet nescienter de praedictis sordibus collectam enutrivit, et pretiosis vestibus vel monilibus exornavit, et sibi consortem regni facere est dignatus per sacrosancti baptismatis undam, ubi gloriosa copula Christi Filii Dei et Ecclesiae celebratur. (0560A) In quo sacro mysterio ablutionis aqua lavatur sapientiae sale suscepto, individuae coaeternaeque Trinitatis fide prostibuli traditione salitur, variarum virtutum charismate, vestimentis nudata operitur. Sanctus Spiritus pinguedine, charismatis unctione repletur. Ubi simila in Christi corpore, et melle in eius eloquiis enutritur, ubi circulis divinae intelligentiae aures ornatur, martyrii gemmata in capite corona refulgens, bysso quae est puritatis indicium cingitur, id est amore virginitatis et pudicitiae, ab omni eam dissolutione continens, revocatamque constringit. Calciantur hyacintho, qui color praeparans Hebraice dicitur, ut praeparati sint pedes ad praecepta Evangelii pacis semper concurrere. (0560B) His videlicet ornamentis decorari cupiebat Ecclesia, sed quia ornari non poterat nisi per eius apparitionem, idcirco illius visitationem desiderabat. (0560C) Audierat enim tanquam sponsa per prophetam in persona sponsi, id est Verbi Dei Patris dicentis: « Desponsabo te mihi in sempiternum, desponsabo te mihi in iustitia, desponsabo te mihi in iudicio, desponsabo te mihi in misericordia, desponsabo te mihi in fide (Ose. II) . » Et per Isaiam similiter vox ipsius Ecclesiae ait: « Posuit mihi mitram sicut sponsae et induit me vestimentis salutis, sicut sponsum decoratum corona, et sicut sponsam ornatam monilibus suis circumdedit me (Isa. LXI) . » Et Zacharias huiuscemodi gloriam trepidanti Ecclesiae nuntiatam dicendo ait: « Noli timere, filia Sion, ecce Rex tuus venit tibi mitis et mansuetus, sedens super pullum asinae, Salvator et Redemptor ipse est (Zach. IX) . » Hi ergo omnes patriarchae et prophetae, futuram, ineffabilem Christi et Ecclesiae copulam cecinere. Apostolus autem iam celebratam exposuit dicens: « Viri, diligite uxores vestras, sicut Christus Ecclesiam dilexit, qui semetipsum tradidit pro ea, ut ipse sibi exhiberet immaculatam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam (Ephes. V) . » Et iterum ad Corinthios: « Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI) . » Et alio loco ita exhortatur fideles: « Vos estis corpus Christi, et caro de carne eius (I Cor. XII) . » Huic videlicet tantis ac talibus testibus confirmandae, adhibenda sunt omnia officia nuptiarum. (0560D) Ubi praesto sint etiam amici sponsi, sodales etiam sponsae, mores quoque cantantium, qui dulci modulamine sponsi potentiam canant vel sponsae pulchritudinem laudent, qua largitatem sponsi est consecuta, quomodo se excelsus humilitaverit de illa altitudine deitatis limum profundi, ut humilem, deiectamque carnis materiam ad coelorum culmen levatam suae maiestati coniungeret. Et notandum quia aliquando Scriptura sacra Dominum vocat, aliquando patrem, aliquando sponsum. Quando enim vult se timeri, Dominum se nominat; quando vult honorari, patrem; quando vult amari, sponsum. Ipse per prophetam dicit: « Si Dominus sum, ubi est timor meus? (0561A) Si Pater ego sum, ubi est honor meus? (Mal. I) » Et rursum dicit: « Desponsavi te mihi in iustitia, et fide, vel certe recordatus sum diei desponsationis tuae in deserto (Ose. II) . » Et quid est apud Deum, quando, et quando non est. Sed quia prius timeri se vult ut honoretur, et prius honorari, ut ad eius amorem perveniatur, et Dominum se propter timorem nominat, et patrem propter honorem, et sponsum propter amorem, ut per timorem veniatur ad honorem, per honorem vero eius perveniatur ad amorem. Quanto ergo dignius est honor quam timor, tanto plus gaudet Deus pater dici quam Dominus. Et quanto ergo charius est, amor quam honor, tanto plus gaudet Deus, sponsus quam pater. In hoc ergo libro Dominus et Ecclesia, non dominus et ancilla, sed sponsus nominatur et sponsa, ut non soli timori, non soli reverentiae, sed etiam amori deserviatur, et in verbis exterioribus incitetur affectus interior. Cum se Dominum nominat, indicat quod creati sumus. (0561B) Cum se patrem nominat, indicat quod coniuncti. Plus est autem coniunctos esse Deo, quam creatos et adoptatos. Sic autem generaliter ex voce Ecclesiae adventus Domini in hoc opere praestolatur, ut etiam specialiter unaquaeque anima ingressum Dei ad cor suum, tanquam aditum sponsi in thalamum accipiat. Et sciendum quia in hoc libro quatuor personae loquentes introducuntur, sponsus videlicet et sponsa, adolescentulae vero cum sponsa, et greges sodalium cum sponso. Sponsa enim ipsa perfecta Ecclesia est, sponsus Dominus, sicut crebro dictum est. Adolescentulae vero cum sponsa sunt inchoantes animae, et per novum studium pubescentes. (0561C) Sodales vero sponsi sunt sive angeli qui saepe hominibus ad ipsos venientes apparuerunt, seu certe perfecti quique viri in Ecclesia, qui veritate hominibus nuntiare noverunt; sed qui singillatim adolescentulae vel sodales sunt, toti simul sponsa sunt, qui toti simul Ecclesia sunt, quamvis et iuxta unumquemque fidelem haec ita nomina accipi possunt. Nam qui Dominum iam perfecte amat, sponsa est: qui sponsum praedicat, sodalis est, qui adhuc novellas viam bonorum sequitur, adolescentula est. Imitamur ergo ut simus sponsa. Si haec nondum valemus, simus sodales. Si neque hoc adepti sumus, saltem ad hunc thalamum velut adoloscentulae conveniamus. Sed sciendum antequam ad coniunctionis pacem veniamus, quod sapientissimus Salomon quidquid ab initio mundi usque in finem, in mysteriis egit acturusve erit Dei sermo erga Ecclesiam, in figura et aenigmatibus demonstravit. (0561D) In quo cantico omnia quae narrantur tecta mysteriis in Verbi incarnatione revelata et completa docentur, ubi allisa erigitur humana progenies, compedita absolvitur, corrupta ad virginitatis integritatem reformatur, expulsa a paradiso, redditur ex captiva libera, ex peregrina civis, ex ancilla domina, ex vilissima regina et sponsa Creatoris sui Verbi Dei Christi benignitate effecta ostenditur, quae digna sit eius suscipere oscula, et una cum eo effecta spiritum in coelestibus sublimata regnare. (0562A) Quae sublimitas humiliatione Filii Dei celebrata cognoscitur sicut magister gentium docet de Christo dicendo: « Humiliavit se, ut nos exaltaret (Phil. II) . » Non enim iniuria deputatur artifici pretiosum annulum lapsum in corporis foveam paulisper deposita stola ad quaerendum descendere, et inventum rursum suae dexterae reddere. Nam quidquid humile, quidquid vilissimum, quidquid despectum indignumque stulta impiaque gentilitas opinatur cuius incredulitatis caligo oculos cordis caecavit, hoc gloriosum, hoc mirabile, hoc, inquam, magnificum apud divinam clementiam et omnes virtutes coelestes esse probatur. (0562B) Nam quae immensa potentia, quae bonitatis dulcedo, quae miserationis superlativa omnium operum flagrantia paternae virtutis, admirata ab angelis, omniumque sanctorum choris praecelsis vocibus perpetuis laudibus offertur, nisi Dominus ancillam vere pauperculam, ut externus mortalem per assumptionem carnis Dominus Iesus Christus Ecclesiam, id est Dei sermo sibi animam sub coniunctionis titulo copularet? Quia igitur saepius sponsum et sponsam, Dominum et Ecclesiam diximus, et rite, iuxta poetam, viam sermone levamus:
Spesque fidesque meum comitantur in ardua gressum,
Blandius ad summam tandem pervenimus arcem.

Ut iam ipsum textum divini oraculi pandamus velut adolescentulae, velut sodales audiamus verba sponsi, audiamus verba sponsae, et in eorum sermonibus fervorem discamus amoris. Itaque sancta Ecclesia diu praestolans adventum Domini, diu sitiens fontem vitae, quomodo optet videre praesentiam sponsi sui, quomodo desideret et dicat.

« Osculetur me osculo oris sui. » Angelos ad eamdem

- 0562C -

Dominus, patriarchas ad illam et prophetas miserat, spiritualia dona deferentes, sed ipsa vero munera non per servos sponsi, sed per ipsum iam sponsum percipere quaerebat. Ponamus ante oculos omne genus humanum ab exordio mundi usque ad finem mundi, totam videlicet Ecclesiam unam esse personam: quae arrhas spirituali dono perceperat, sed tamen sponsi sui praesentiam quaerebat, quae dicit. (0562D) « Osculetur me osculo oris sui, » Suspirans enim sancta Ecclesia pro adventu Mediatoris Dei et hominum, pro adventu Redemptoris sui ad Patrem verba orationis facit, ut Filium dirigat, et sua illam praesentia illustret, ut eidem Ecclesiae non iam per ora prophetarum, sed suo ore locutionem faciat, ac si apertius dicat: Tangat me dulcedine praesentiae suae, quam saepius a prophetis promissam audivi. Unde et de eodem sponso in Evangelio scriptum est (Matth. V) , cum sederet in monte, et sublimium praeceptorum verba faceret: « Aperiens hic Iesus os suum dixit. » Ac si dicatur: Tunc os suum aperuit, qui prius ad exhortationem Ecclesiae aperuit ora prophetarum. (0563A) Cerne libenter, Caesar Auguste, quomodo ab exordio mundi ab Adam scilicet, imo ab Abel iusto, usque ad Ioannem Baptistam semper Ecclesia Christum in eis qui altioris intellectus erant quaesivit, et per omnes patriarchas et prophetas ad Patrem omnipotentem lacrymabili voce clamavit, eius sibi oscula propinari, quem et in Iordanis baptismo vox Patris de nube, et Ioannes digito monstravit, dicendo: « Ecce Agnus Dei qui tollit peccatum mundi (Ioann. I) . » Et Pater ipse de nube: « Hic est Filius meus, inquit, dilectus in quo mihi complacui (Matth. III) . » Unum autem de multis amicis sponsi praeparantem sponsam Ioannem intellige, cuius praesentia Ecclesia Christi oscula sancta suscepit, ipso testante de Christo. « Qui habet sponsam, sponsus est. (0563B) Amicus autem sponsi gaudio gaudet ad vocem sponsi (Ioan. III) . » Miratur videlicet Ioannes, cum vidit eum propter aquarum sanctificationem ad baptismum venientem, qui ait: « Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? » (Matth. III.) Gaudio vero gaudet, audiens vocem eius dicentis: « Sine modo, sic enim oportet nos implere omnem iustitiam (Ibid.) . » Ubi completae sunt preces Ecclesiae iam olim promissae ad Deum Patrem Domini nostri Iesu Christi dicentis: « Osculetur me osculo oris sui. » Sed dum ergo sancta Ecclesia incarnandum sponsum adhuc absentem desiderat, subito intuetur praesentem. Habet enim gratia Redemptoris nostri, ut cum de illo quaerentes loquimur, eius praesentia perfruamur, sic de duobus Cleopha videlicet et alio, sicut in Evangelio scriptum est. Unde subiungit: « Quia meliora sunt ubera tua vino, » « et odor unguentorum tuorum super omnia aromata (Cant. III) . » Vinum fuit scientia legis, scientia prophetarum, sed veniens Dominus quia sapientiam suam per carnem voluit praedicari, quasi fecit eam in carnis ubera lactescere. (0563C) Et quam in divinitate sua capere minime poteramus, incarnatione eius agnosceremus: unde non immerito eius ubera laudantur, quia praedicationis eius condescensio hoc egit in cordibus nostris, quod doctrina legis agere minime valuit. Plus enim nos nutrivit incarnationis praedicatio, quam legis doctrina. « Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. » Unguenta Domini virtutes sunt. Unguentum Domini, Spiritus sanctus fuit, de quo ei per Prophetam dicitur: « Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis (Ps. XLIV) . » Hoc oleo tunc unctus est cum incarnatus est. Non enim prius homo exstitit et postmodum spiritum sanctum accepit, sed quia Spiritu sancto mediante incarnatus est, eodem hoc oleo tunc unctus est, cum homo creatus est. Odor ergo unguentorum eius flagrantia Spiritus sancti est, qui ex illo procedens, in illo permansit. (0563D) Odor unguentorum eius flagrantia virtutum quas operatus est. Habuit haec Ecclesia aromata quia habuit multa spiritus dona, quae in domo Dei, id est in congregatione sanctorum odorem bonae opinionis redoleret. Sed odor unguentorum tuorum super omnia aromata, quia flagrantia virtutum sponsi, quae per incarnationem eius facta est, vicit praedicamenta legis, quae in arrhis ab sponso fuerant praerogata. Illa legis aromata per angelos ministrata sunt, istud unguentum per praesentiam sponsi datum est, Tanto quippe amplius ad intellectum credit Ecclesia, quanto et amplioris visionis gratia meruit illustrari. (0564A) Hoc autem quod generaliter de cuncta Ecclesia diximus, nunc specialiter de unaquaque anima sentiamus. Ponamus ante oculos esse quamdam animam donorum studiis inhaerentem, intellectum ex aliena praedicatione percipientem, quae per divinam gratiam etiam ipsa illustrari desiderat, ut aliquando etiam per se intelligat, quae nihil se intelligere nisi per verba praedicatorum considerat, et dicat: « Osculetur me osculo oris sui. » Ac si dicat: Ipsa me tangat intus, ut cognoscam intelligentiam, et non iam praedicatorum vocibus, sed internae eius gratiae tactu perfruar. Quasi osculo oris sui osculabatur Moysen Dominus, cum per fiduciam familiaris gratiae intellectum porrigeret. Unde scriptum est. « Si fuerit propheta in somnio loquor ad eum et non sicut famulo meo Moysi. (0564B) Ore enim ad os loquor ei (Num. XII) . » Os quippe ad os loqui, quasi osculari est, et interna intelligentia mente tangere. Sequitur: « Meliora sunt ubera tua vino. » Ubera Dei sunt sicut prius diximus, humillima praedicatio incarnationis eius; sapientia autem saeculi, quasi quoddam vinum est. Inebriat enim mentem, quia ab intellectu humilitatis alienam reddit. Quasi quodam vino inebriantur philosophi, dum per saecularem sapientiam vulgi morem transeunt. Quam sapientiam sancta Ecclesia despiciat, humillimam praedicationis Dominicae incarnationem appetat. (0564C) Plus ei sapiat quod per infirmitatem carnis eius nutritur, quam quod mundus hic per elationem falsae prudentiae extollitur, et dicat: « Quia meliora sunt ubera tua vino, » id est humillima incarnationis tuae praedicatio elatam mundi sapientiam superat. Unde scriptum est: « Quod infirmum est Dei, fortius est quam homines. Et quod stultum est Dei sapientius est quam homines (I Cor. I) . » Sed quia ipsi huius saeculi sapientes nonnunquam videntur quibusdam virtutibus studere, videmus enim plerosque habere charitatem servare mansuetudinem, honestatem exteriorem in omnibus exercere. Quas tamen virtutes, non ut Deo, sed ut hominibus placeant exhibent. Quae idcirco virtutes non sunt, quia Deo placere non appetunt. Olent tamen in humanis naribus dum humano iudicio bonam opinionem reddunt. (0564D) Sed comparentur haec vero odori Redemptoris nostri, comparentur veris virtutibus et dicatur: « Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata, » id est flagrantia virtutum tuarum, omnem speciem virtutum sapientium mundi superat, quia videlicet fictas eorum imagines ex veritate transcendit. Quia secundo loco sentiri hoc quod dictum est de unaquaque anima diximus, adhuc eumdem sensum, si possumus, adiuvante Deo, subtilius exsequamur. Omnis anima quae timet Deum, iam sub iugo eius est. Sed adhuc longe, quia timet. Nam tantum quisque ad Deum prope fit, quando poenam timoris amittit, et gratiam de illo charitatis percipit. Ponamus ante oculos animam electi cuiuslibet, quae continuo desiderio in amorem visionis sponsi accenditur, quia quod in hac vita perfecte percipere non valet, contemplatur eius celsitudinem et ex ipso amore compungitur. (0565A) Ipsa enim compunctio quae per alacritatem fit, quia et desiderio accenditur, quasi quoddam osculum est. Toties enim anima osculatur Deum, quoties in eius amore compungitur. Sunt enim multi qui iam quidem Deum metuunt, iam in bona operatione recipiunt, sed necdum osculantur, quia amore eius minime compunguntur. Quod bene in convivio Pharisaei signatum est. Qui cum Dominum recepisset, cumque osculanti mulieri pedes eius in corde suo derogaret, audivit. « Intravi in domum tuam, osculum mihi non dedisti, haec autem ex quo ingressa est, non cessavit osculari pedes meos (Luc. VII) . » Omnis qui iam eleemosynas facit, qui iam in bonis operibus studet, quasi Christum in convivium recipit, Christum pascit, quia eum in membris suis sustentare non desinit. (0565B) Sed si nondum per amorem compungitur, adhuc eius vestigia non osculatur. Bene autem dictum est, « non cessavit osculari pedes eius (Ibid.) » Non enim sufficit in amore Dei semel compungi et quiescere, sed et compunctio debet esse et crebrescere. Unde mulier in eo laudatur, quia osculari non destitit id compungi minime cessavit. Unde et per Prophetam dicitur: « Constituite diem solemnem in confrequentationibus usque ad cornu altaris (Psal. CXVII) . » Dies solemnis est Domino, compunctio cordis nostri. Sed tunc in confrequentatione dies solemnis constituitur, cum ad lacrymas prae amore Domini assidue movetur. Cur vel si diceremus quandiu ista acturi sumus, quandiu tribulationibus afficimur? (0565C) illico terminum quousque fieri debeat subiunxit dicens: « Usque ad cornu altaris. » Cornu quippe altaris est exaltatio sacrificii interioris. Ubi cum pervenerimus iam, nequaquam necesse est ut solemnem Domino de nostra lamentatione faciamus. Anima ergo, quae iam per amorem compungi desiderat, quae iam contemplari visione sponsi sui appetit, dicat: « Osculetur me osculo oris sui. » Vel certe osculum oris eius est ipsa perfectio pacis internae, ad quam cum pervenerimus nihil remanebit amplius quod quaeramus. Unde et apte subiungitur. « Quia meliora sunt ubera tua vino. » Vinum est scientia Dei, quam in ista vita positi accipimus. Ubera autem sponsi tunc amplectimur, cum eum in aeterna patria iam per amplexum praesentiam contemplamur. (0565D) Dicat ergo: « Meliora sunt ubera tua vino. » Ac si dicat: Magna est quidem scientia, quam de te mihi in hac vita contulisti, magnum est vinum notitiae tuae quo me inebrias, sed ubera tua vino meliora sunt, quia tunc per speciem et per sublimitatem contemplationis transcenditur, quidquid de te modo per fidem scitur « Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. » Hic habet sancta Ecclesia aromata, dum in virtute scientiae, virtute castitatis, virtute misericordiae, virtute humilitatis, virtute charitatis pollet. (0566A) Si sanctorum vita odorem aromatum ex virtutibus non haberet, Paulus non diceret: « Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (I Cor. II) . » Sed longe excellentior est illa unctio contemplationis Dei, ad quam quandoque ducendi sumus, longe excellentior est odor unguentorum Dei aromatibus virtutum nostrarum. Et si iam magna sunt quae accepimus, valde tamen potiora sunt, quae de contemplatione Creatoris nostri accepturi sumus. Unde anhelet anima et dicat: « Odor unguentorum tuorum super omnia aromata, » id est bona illa quae per contemplationem tuam praeparas, ista omnia virtutum munera, quae in hac vita tribuisti, transcendunt. Dicamus hinc Ecclesiae, dicamus hinc animae sic amenti, sic aestuanti amorem sponsi sui, unde tamen desiderium perceperit, unde notitiam divinitatis eius apprehenderit. Sed ecce ipsa exprimit et dicit:

« Unguentum effusum nomen tuum. » Unguentum effusum est divinitas incarnata. (0566B) Si enim sit unguentum in vasculo odorem exterius minus reddit, si vero effunditur, odor effusi unguenti dilatatur. Nomen ergo Dei unguentum effusum est, quia ab immensitate divinitatis suae ad naturam nostram se exterius effudit et ab eo quod est invisibilis, se visibilem reddidit. Si enim non se effunderet, nequaquam nobis innotesceret. Effundit se unguentum, cum se et dominum servavit, et hominem exhibuit. De qua effusione Paulus dicit: « Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Phil. II) . » Quod Paulus dixit, « exinanivit, » hoc Salomon dixit « effudit. » Quia ergo humano generi Dominus per humilitatem incarnationis innotuit, dicatur ei: Unguentum effusum nomen tuum. (0566C) Sed quia in Hebraica veritate aliquid aliter habetur, compellimur ad superiora apostropham facere, et nonnulla aliter inserere. Denique cum dixisset: « Osculetur me osculo oris sui, » et subiunxit: « Quia meliora sunt ubera tua vino, » ubi nimium gaudium amoris completum per attrectationem uberum demonstratur, protinus addidit iuxta Hebraicum flagrantia unguentis optimis: quae quamvis lampabili sermone superius a summo tractatore exposita sint melliflue, tamen, possumus iuxta opiniones quorumdam rursus iterare. (0566D) Vinum, inquiunt, erat verbum nuntiatorum, delatum per angelos, qui ad prophetas vel in prophetis loquebantur, sicut ait Zacharias propheta (Cap. II) . Et dixit ad Angelum « qui loquebatur in me, » quod Ecclesiae cor laetificabat, audiens eius quem desiderabat adventum. Sed ubi ore manibusque corpus eius et sanguinem contrectavit, meliora cognovit ubera apostolicae Evangeliorumque doctrinae lacte manantia, ubi omnis divina perfectio quae nunc ministratur, quam vinum Veteris Testamenti et legis quae secundum Apostolum neminem ad perfectum perduxit. (0567A) Quanquam enim perfecti viri apostolici qui praescripto populo Christiano doctores ubera Christi intelligantur, quos Christus ut parvulos nutrit, tamen non erit inconveniens, duo ubera Christi Baptistam et Evangelistam duos Ioannes intelligit proprie, qui Ecclesiae post oscula sacramenti praedicti plenissima verba sunt propinati, cum alter eum solum peccatum mundi tollentem, agnumque demonstrat Ecclesiae, alter in principio Verbum Deum apud Deum Patrem manentem, qui per immaculatam vitam ita in amore eius quasi ubera pectori adhaeserunt, dum alter adhuc parvulae et lactenti Ecclesiae verum hominem sub nomine immaculati agni ostendit; alter a creandi effectu omnium rerum eum fabricatorem in principio Verbum Deum demonstrat, per quem creata sunt universa. (0567B) Nullus igitur usque in hoc tempus ad Ecclesiam huiusmodi gustus suavitatis pervenerat, ut in agni mansuetudine terribili rege turmae luporum daemonum effugarentur, cuius praesentia terrorem incutit omnibus terrenis et aetheriis potestatibus qui tegmine Spiritus sancti alios vestit et ipse de nullo habet necesse, qui de terrenis levatam ad Patris consortium ducunt per carnis assumptionem Ecclesiam, cum qua mente et materia unum effectus est, sedens ad dexteram Patris, cum quo erat in principio Deus verbum. Huius ergo lacte doctrinae vitam aeternam conferentem, praedicta ubera dilectae Ecclesiae manantia Christi Domini nostri, de cuius pectore lacteo vitam aeternam, quam Adam perdiderat, per candorem doctrinae, apostolis infusam, quae si per ubera in credentibus suscepit Ecclesia, et suis posteris, quasi ex lacte butyrum effectum, per interpretationem sermonis quotidie porrigit. (0567C) Nam primum continet sacramentum per lactis naturam, id est casti liquorem, et cum fuerit arte subactus liquor reddit butyrum: ita et lac apostolicae doctrinae cum invenerit magistrum, declarat intra se continere individuam Trinitatem. Quibus alimentis nisi indesinenter usa fuerit anima, non poterit vivere in aeternum. Quem cibum Ecclesia de supradictis uberibus in baptismatis suscepit sacramento, ubi trina confessione Patris et Filii et Spiritus sancti notitiae odorem cognoscit, cum ei saepe dictum quod doctrinae lac triformem contulerit redemptionis medullam, liquorem scilicet baptismatis candidissimum, suavemque succum corporis Christi, et pinguissimum butyrum, sacri charismatis oleum, per quod Spiritus sanctus infunditur. (0567D) De qua pinguedine, Ecclesia in alio Propheta deprecatur animae suae medullas repleri, dicendo: « Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. LXII) » Cuius odor sauciatas a peccatis animas resuscitat, cuius virtute pinguedinis in praedictis uberibus absconsam flagrantiam, quae post oscula suscepta collaudare sequenti docetur versiculo, dicens: « Flagrantia unguentis optimis. » Erat quidem boni odoris, id est meriti unguentum illud in Veteri Testamento magistro Deo compositum, de quo ungebantur reges, prophetae, et sacerdotes. Sed quantum distat vivens homo a pictura fucis colorum oblita, tantum interest quod Ecclesia suscipit renascendo in Spiritu, cuius figuram Synagoga suscipiebat in corpore, cuius tantae fuerunt res, ut vix in una gente Iudaea et paucis tribuerit principatum. (0568A) Hoc autem Ecclesiae unguentum tantum in se gerit virtutis, flagrantiae simul et medicinae, ut omnes credentes sanissimos reddat, reges et sacerdotes constituat, et eius odor notitiae a solis ortu usque ad occasum omnem mundum impleverit. Quae intra se quam aliam flagrantiam potest intelligi continere, nisi Christi nomen? De quo sequitur, « Unguentum effusum nomen tuum. » Sicut enim intra multitudinem cadaverum putridorum reclusi homines, morbo periclitantur, ita habitatoribus huius mundi evenerat per Adam, pluralem deorum numerum inducente diabolo ore serpentis dicendo: « Eritis sicut dii (Gen. II) . » Introducto autem unius veri Dei nomine, per incarnationis mysterium recondito in corpore vasculo, quo fracto clavorum et lanceae ictibus odore eius notitiae omnis fetor diabolicae doctrinae de toto mundo abstersus est. (0568B) Et illud magnum nomen quod in solo populo Israel erat notum per chrismatis unctionem, nunc quasi effuso vase unguenti in domo tota domus repleatur odore, ita et a tempore passionis Domini nostri Iesu Christi omnis mundus unius veri Dei Christi nomine notitia impletus probatur, ut per omnes nationes gentium quotidie quasi odor unguenti, virtutum recurrit flagrantia, « dum mortui invocato eius nomine surgunt, caeci vident, claudi ambulant, muti loquuntur, » effugantur daemonia, omnis aegritudo cadit, pellitur languor, in virtute huius nominis invocati. Ecce quibus odoribus dilectio amorque Christi adolescentulas accendit animas, scilicet de quibus nunc ait: « Ideo adolescentulae dilexerunt te. » His enim praelibatis, ad superiorem suavissimi sensum doctoris regrediamur. (0568C) Nam sequitur: « Ideo adolescentulae dilexerunt te. » Quid hoc in loco adolescentulas accipimus, nisi electorum animas per baptismum renovatas? Vita quippe peccatoris ad veterem hominem pertinet, vita iusti ad novum. Quia ergo unguentum foras se effudit, in amore suo adolescentulas ardere fecit, quia renovatas animas desiderio suo flagrantes exhibuit. Puerilis aetas amori necdum congruit. Puer est qui vitae ardentis studium necdum coepit. Senex est qui coeperat quidem, sed desiit. Quia ergo neque hi flagrant in Domino qui necdum coeperunt, neque hi qui iam fidem coeperunt, sed friguerunt, postposita puerili vel senili vita. Adolescentulae currere dicuntur, id est illae animae quae in ipso fervore amoris sunt. Quod tamen intelligere et aliter possumus. (0568D) Potest enim adolescentia ad infirmitatem referri. Iuveniles quippe aetates sunt ordines angelorum qui nulla debilitate victi sunt, nulla infirmitate superati. Dicatur ergo: « Unguentum effusum nomen tuum, ideo adolescentulae dilexerunt te, » id est per incarnationem tuam notitiam exterius effudisti: idcirco infirmae animae naturam humanam diligere praevalent. Illae quippe virtutes summae, quasi aetates iuveniles etiam ibi te diligunt, ubi effusus non es, quia et ibi te vident, ubi in statu divinitatis tuae te contines. Qui ergo ab illis summis ordinibus quasi a iuvenilibus aetatibus etiam non effusus videris exterius propter homines effunderis, ut etiam ab adolescentulis, id est ab infirmis mentibus diligaris. Sequitur. (0569A)

« Trahe me. » Omnis qui trahitur aut non valens, aut non volens, invitus educitur. Sed qui dicit, trahe me, habet aliquid quod valet, habet aliquid quod non valet. Natura humana sequi Dominum vult, sed infirmitatis consuetudine superata, sicut debet sequi non praevalet. Videt ergo aliud in se esse quo tendit, aliud in se esse quod non valet, et recte dicit, trahe me. Quasi volentem nec valentem se viderat Paulus cum diceret: « Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII) ; » et: « Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. (Ibid.) » Quia ergo est aliquid quod nos incitat, aliud quod gravat, dicamus: « Trahe me; post te curremus in odore unguentorum tuorum. (0569B) » In odore unguentorum Dei currimus, cum donis eius spiritualibus afflati, in amorem visionis eius inhiamus. Sciendum vero est, quia in eo quod homines Deum sequuntur, aliquando ambulant, aliquando currunt, aliquando fortiter currunt, quasi post Deum. Ambulat qui tepide sequitur. Currit qui ferventer sequitur. Perfecte currit, qui perseveranter sequitur. Immobile enim erat cor ad sequendum Deum, et post eum ambulare nolebat, cum adventus Domini in mundo apparuit, et ab insensibili sua statione humanas mentes movit. Unde scriptum est: « Pedes eius steterunt, et mota est terra (Psal. CVI) . » His autem non motus, sed cursus dicitur, quia non sufficit ut sequamur, nisi etiam desiderando curramus. (0569C) Quia vero neque currere sufficit, nisi etiam perfecte curratur, Paulus dicit: « Sic currite ut comprehendatis (Rom. IX) . » Sed nonnulli dum nimis currunt, in indiscretionem dilabuntur. Plus enim quam necesse est sapiunt, et eius quem sequebantur iudicia postponunt. Unde bene cum diceretur curremus, praemissum est, post te. Post Deum enim currunt, qui eius iudicia considerant, eius voluntatem suae praeferunt, et pervenire ad eum sub digna operatione cum discretione contendunt. Hinc Propheta voluntatem Dei considerans, et sequens ait: « Adhaesit anima mea post te (Ps. LXXII) . » Hic Petro consilium danti dicitur: « Redi post me, Satanas. (0569D) Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum (Matth. XVI) . » Quia ergo perfectae animae summa cautela Dei iudicia contuentur, et neque per torporem, neque per indiscretum fervorem praevenire praesumunt, bene dicitur: « Post te curremus in odore unguentorum tuorum. » Tunc enim post Deum currimus, quando et amando sequimur, et timendo divina iudicia praevenimus. Sequitur: « Introduxit me rex in cubiculum suum, exsultabimus et laetabimur in te. » Ecclesia Dei quasi quaedam domus regis est, et ista domus habet portam, habet ascensum, habet triclinia, habet cubicula. Omnis qui intra Ecclesiam fidem habet, etiam portam domus istius ingressus est, quia sicut porta reliqua domus aperit, ita fides reliquarum virtutum ostium est. Omnis qui intra Ecclesiam spem habet, iam ad ascensum domus venit. Spes enim elevat cor, ut sublimia appetat et ima deserat. (0570A) Omnis qui in ista domo positus charitatem habet, quasi in tricliniis deambulat. Lata est enim charitas quae usque ad inimicorum dilectionem extenditur. Omnis qui in Ecclesia positus, iam sublimia rimatur secreta, iam occulta iudicia considerat, quasi in cubiculum intrabit. De porta domus istius dicebat quidam: « Aperite mihi portas iustitiae; ingressus in eas confitebor Domino (Ps. CXVII) . » De ascensu spei dicebat: « Ascensus in corde suo disposuit (Ps. LXXXIII) . » De tricliniis latis domus istius dicitur: « Latum mandatum tuum nimis (Ps. CXVIII) . » In mandato lato, specialiter charitas designatur. (0570B) De cubiculo regis loquebatur qui dicebat: « Secretum meum mihi (Isa. XXIV) . » Et alias: « Audivi arcana verba quae non licet homini loqui (II Cor. XII) . » Primus ergo aditus domus istius, porta fidei; secundus provectus, ascensus spei; tertius, latitudo charitatis; quartus iam perfectio charitatis est ad cognitionem secretorum Dei. Quia ergo sancta Ecclesia in membris suis perfectis, in sanctis doctoribus, in eis qui iam pleni et radicati sunt in mysteriis Dei, quasi ad sublimia secreta pervenit, et adhuc in ista vita posita, iam illa penetrat, dicit: « Introduxit me rex in cubiculum suum. » Per prophetas enim, per apostolos, per doctores, qui in ista vita positi, iam sublimia secreta illius vitae penetrabant, Ecclesia in cubiculum regis illius ingressa fuerat. Et caute intuendum est, quia non dicit in cubiculum sponsi, sed in cubiculum regis. (0570C) Nominando enim regem, reverentiam secretorum vult ostendere, quia quanto patens est cubiculum, tanto maior est reverentia exhibenda his ad quae intratur: ne ergo dum cognoscit secreta Dei unusquisque, dum occulta iudicia rimatur, dum ad sublimia contemplationis erigitur, extollatur et in superbiam dilabatur, regis dicitur cubiculum intrare. Cui tanto maior reverentia exhibenda est, quanto magis anima ad cognoscenda eius secreta ducitur, ut unusquisque qui proficit, qui iam exaltatus per gratiam, ad sublimia secreta pervenit, seipsum attendat, et ex ipso profectu amplius humilietur. Unde et Ezechiel quoties ad sublimia contemplanda ducitur, Filius hominis vocatur. Ac si ei dicatur: Attende autem quod es, et non extollaris de his ad quae attolleris. (0570D) Sed paucorum est in Ecclesia ista sublimia et occulta Dei iudicia rimari et comprehendere: tamen dum videmus fortes viros posse ad tantam sapientiam pervenire, ut contemplentur secreta Dei in cordibus suis, et nos parvuli habeamus fiduciam, quod quandoque ad veniam, quandoque ad eius gratiam veniamus. Unde et ex verbis adolescentularum subditur. « Exsultabimus et laetabimur in te. » Dum Ecclesia in his qui perfecti sunt ingreditur cubiculum regis, adolescentulae spem sibi exsultationis promittunt. Quia dum fortes ad sublimia contemplanda perveniunt, infirmi spem de venia peccatorum sumunt, ideo ait: « Introduxit me rex in cubiculum suum, exsultabimus et laetabimur in te. » - « Memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te. (0571A) » Habet iste sponsus ubera, qui etiam rex propter reverentiam vocatur habet ubera, sanctos viros corde adhaerentes sibi. Ubera in arcta pectoris fixa sunt, et externo nutrimentum trahunt, ad eos quos foris nutrivit. Sancti ergo viri ubera sponsi sunt, quia ex intimis trahunt, et exterius nutriunt. Ubera illius sunt apostoli et omnes praedicatores Ecclesiae: vinum, sicut et superius diximus, fuit in prophetis, vinum fuit in lege. Sed quia ampliora mandata data sunt per apostolos, quam data fuerant per prophetas, ait: « Memores uberum tuorum super vinum; » Quia qui ista possunt implere quae in Novo Testamento mandata sunt, illi scientiam legis sine dubio transcendunt. (0571B) Quod tamen intelligere et aliter possumus: « Memores uberum tuorum super vinum; » sunt multi qui vinum quidem sapientiae habent, sed cognitionem humilitatis non habent. Ista scientia inflat, quia charitas non aedificat. Sunt vero multi qui sic habent vinum scientiae, ut sciant considerare dona doctrinae. Dona enim spiritualis gratiae quasi quaedam mamillae sunt in pectore, quae subtiliter occultis meatibus spiritualibus ministrant, et eos nutriunt. Ideo ait: « Memores uberum tuorum super vinum. » Quia hi qui recordari sciunt dona gratiae tuae, ut sibi non tribuant quod sapiunt et de eadem sapientia quam acceperunt non extolluntur super illos, qui de sapientia sua extolluntur et efferuntur. Plus est enim humiliter sapere quam superbe sapere. Neque enim vere sapere est, humiliter non sapere, ait: « Memores ergo uberum tuorum super vinum. (0571C) » Quia scientes considerare dona spiritualis gratiae, transcendunt eos qui scientiam quidem habent, sed cognitionem in memoria donorum non habent. Aperte ergo dicere est: « Memores ergo uberum tuorum super vinum, » quia fortior humilitas est quam scientia. Vinum est scientia quae inebriat memoriam uberum, quae inebriat quem ad cognitionem donorum revocat. Dicat: « Memores ergo uberum tuorum super vinum, » quia vincit humilitas abundantiam scientiae. Recti diligunt te. Nullus, inquit, te diligit nisi rectus. Et nullus est rectus, nisi qui te diligit. Omnis enim qui bona opera per timorem agit, et si in opere perfectus est, in desiderio rectus non est. Vellet enim non esse quod timeret ut opera bona non faceret. (0571D) Qui vero bona opera per amorem agit, et in opere et desiderio rectus est. Sed dulcedo amoris timentibus absconditur. Unde scriptum est: « Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te, et perfecisti ea sperantibus in te (Ps. XXX) . » Dulcedo enim Deum timentibus incognita est, amantibus fit nota. Qui ergo per amorem studuerit rectus esse, perfecta dilectio illius est, ut iudicem venientem non timeat, ut quidquid de aeternis suppliciis audierit, non formidet. (0572A) Unde et Paulus dum adventum iudicis exspectaret, dum praemia aeternae vitae quaereret, dixit: « Quae praeparavit Deus non solum mihi, sed omnibus qui diligunt adventum eius (II Tim. IV) . » Praemia enim aeterna diligentibus iudicem praeparantur, quia omnis qui se opera mala agere scit, iudicem venientem timet. Qui vero de operibus suis praesumit, iudicis adventum quaerit. Parantur ergo praemia exspectantibus adventum Dei et diligentibus adventum eius quia non diligunt adventum iudicis, nisi de causa sua praesumentes. Omnis autem certitudo rectitudinis in dilectione est, et ideo recte dicitur: Recti diligunt te. Sequitur:

« Nigra sum, sed formosa filia Hierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. Nolite me considerare quod, » etc. Scimus quia in primordiis Ecclesiae dum praedicata fuerat gratia Redemptoris nostri, alii crediderunt ex Iudaea, alii non crediderunt. (0572B) Sed hi qui crediderunt, ab infidelibus despecti sunt et persecutionem passi, quasi in viam gentium discessisse iudicati sunt. Unde Ecclesia in eisdem clamat adversum eos qui conversi non sunt. « Nigra sum, sed formosa filia Hierusalem. » Nigra quidem vero iudicio, sed formosa per illustrationem gratiae. Quomodo nigra? « Sicut tabernacula Cedar. » Cedar enim secundus fuit de genere Ismael, et Cedar tabernacula Esau fuerunt. Quomodo ergo nigra? Sicut tabernacula Cedar. Quia in conspectu vestro ad similitudinem gentium iudicata sum, id est ad similitudinem peccatorum. Quomodo ergo formosa? « Sicut pelles Salomonis. » Fertur Salomon quando templum aedificavit, omnia vasa templi pellibus cooperuisse. Sed nimirum pelles Salomonis decorae esse potuerunt, quae tabernaculo aptae essent. (0572C) Quae si in tabernaculo eius fuerunt non nisi decorae esse potuerunt in obsequium regis. Sed quia Salomon interpretatur pacificus, nos ipsum Salomonem verum intelligimus, quia omnes animae adhaerentes Deo, pelles Salomonis sunt macerantes seipsas et in obsequium regis pacis redigentes. Sum vero iudicio vestro sicut tabernacula Cedar, quia quasi in viam gentium discessisse iudicor; sed iuxta veritatem sicut pelles Salomonis sum, quia in obsequium regis adhaereo. Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Peccatricem attendebat illam partem quae Christo crediderat, pars illa quae non crediderat. Sed dicat ista:

« Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. (0572D) » Sol ipse Dominus ipse veniens decoloravit me, praeceptis suis ostendit, quia pulchra non fui in praeceptis legis. Sol quem arctius tangit, ipsum decoloravit: ita et Dominus veniens quem per gratiam suam strictius tetigit decoloravit, quia dum plus appropinquamus ad gratiam, plus nos peccatores cognoscimus esse. Videamus Paulum ex Iudaea venientem in sole decoloratum. Quod si volentes in Christo iustificari, inventi sumus et ipsi peccatores. Qui se in Christo peccatorem invenit, in sole decoloratus invenitur. Sed ecce pars ista quae ex Iudaea credidit, persecutionem ab infidelibus Iudaeis passa est, afflicta multis tribulationibus ac pressa. Unde sequitur: « Filii matris meae pugnaverunt contra me. (0573A) » Quia filii synagogae qui in infidelitate remanserunt, bellum persecutionis contra synagogae fideles gesserunt. Sed dum persecutionem patitur ea pars quae ex Iudaea venit ad fidem, discessit ad praedicationem gentium. Unde sequitur: « Posuerunt me custodem vineis. Vineam meam non custodivi. » Quia, dum me persequuntur qui in Iudaea sunt, in ecclesiis me custodem fecerunt. « Vineam meam non custodivi, » quia Iudaeam deserui. Unde et Paulus dicit: « Vobis missum fuerat verbum Dei, sed quia vos indignos iudicastis, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII) . » Ac si dicat: Nos vineam nostram custodire voluimus, sed quia nos ipsi respuistis ad alienarum nos vinearum custodiam transmittitis. Ista quae de Synagoga diximus ad fidem conversa, dicamus modo de Ecclesia ex gentibus ad fidem vocata. « Nigra sum, sed formosa filia Hierusalem. (0573B) » Ecclesia ex gentibus veniens considerat fidelium animas quas invenit, quas et filias Hierusalem vocat. Hierusalem quippe visio pacis dicitur. Considerat quid fuit, considerat quid facta est, et confitetur praeteritas culpas ne superba sit. Confitetur praesentem vitam, ne ingrata sit, et dicit: « Nigra sum, sed formosa. » Nigra per meritum, formosa per gratiam. Nigra per vitam praeteritam, formosa per conversationem sequentem. Quomodo nigra? Sicut tabernacula Cedar. Cedar quippe tabernacula gentium fuerunt, tabernacula tenebrarum fuerunt. Et gentibus dictum est: « Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Eph. V) . » Quomodo formosa? Sicut pelles Salomonis. (0573C) Macerati sumus per poenitentiam, mortificati vero per poenitentiam quasi pellis in obsequium regis adducitur. Omnes per poenitentiam seipsos affligentes membra Christi se faciunt. Membra ergo Christi per poenitentiam afflicta pelles Salomonis sunt, quia mortificata caro fiunt. Sed ecce erant in Iudaea fideles, qui dedignabantur venire ad fidem gentilium. Unde et Petrum redarguunt, quod Cornelium susceperat. Unde et hic Ecclesia gentium subiungit: « Nolite me considerare quod fusca sim. » Nolite despicere gentilitatem infidelitatis meae, nolite despicere peccata priora, nolite attendere quod fui. Quare? « quia decoloravit me sol. » Sol enim decolorat, in quo arctius et districtius se imprimit. (0573D) Deus quando districtum iudicium tenet, quando districtionem suam amplius exhibet et decolorat, dum amplius fulget, quia dum districtionem subtilius exercet, districte adiudicat. Quasi enim radios suos suspendit sol, quando clementer opera nostra desiderat. Quasi districte virtutem suam exhibet, quando districte opera nostra pensat. Dicat ergo Ecclesia: Inde sum fusca, inde peccatrix, quia me sol decoloravit, quia Creator meus dum me deseruit, ego moerore lapsa sum. Sed tu, o afflicta sic destituta, quid meruisti?

Quid ex dono assecuta es? Filii matris meae pugnaverunt contra me. Filii matris sunt apostoli. Mater enim hominum Hierusalem superna est. Ipsi pugnaverunt contra Ecclesiam, dum ab infidelitate in fide praedicationis suae, quasi quibusdam lanceis confoderunt. (0574A) Unde et Paulus quasi quidam pugnator dicit (II Thess. II) . « Cogitationum consilia destruentes et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei. » Qui altitudinem destruit utique pugnator est; isti ergo pugnatores, isti filii matris Hierusalem debellaverunt Ecclesiam ab errore suo, ut illam fundarent ad iustitiam: « Filii matris meae pugnaverunt contra me. » Et quid fecerunt pugnantes? « Posuerunt me custodem in vineis. » Vineae Ecclesiae sunt virtutes quae fructificant, quia dum depugnant in me vitia, quasi mala mea in me expugnant. Fructificationem et virtutum studia mihi dederunt, in vineis me custodem fecerunt, ut fructificationem afferrem. Post expugnationem specialiter dicat: « Vineam meam non custodivi. » Vinea Ecclesiae antiqua consuetudo erroris est. (0574B) Quem dum custos ad virtutes ponitur, deserit vineam, illam antiquam consuetudinem erroris sui. Diximus de gentilitate conversa, dicamus modo generaliter de tota simul Ecclesia, et specialiter quid de unaquaque anima sentiendum sit. Solent pravi auditores doctores suos non considerare quod sunt, sed quod fuerunt. Sani vero doctores et confitentur quod fuerunt, et proferunt quod sunt, ut nec peccatores esse abscondant, nec iterum dona velut ingrati denegent. Dicat ergo in istis Ecclesia. « Nigra sum, sed formosa. » Nigra per me, formosa per donum. Nigra de praeterito, formosa ex eo facta sum in futuris. Quomodo nigra? quomodo formosa? Nigra « sicut tabernacula Cedar, formosa sicut pelles Salomonis. » Et non est iustum ut aliquis ex praeterita vita pensetur, et non magis attendatur quod fuit, sed quod est. (0574C) Unde subiungit: « Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. » Aliquando in Scriptura sacra sol ponitur nimius aestus terrenorum desideriorum. Unde ergo fusca? Quia decoloravit me sol. Ita intelligitur: Nolite considerare quod nigra fui antea per infidelitatem, quia sol Christus de quo scriptum est: « Vobis autem timentibus nomen meum orietur sol iustitiae (Matth. IV) , » decoloravit me per fidem. « Filii matris meae pugnaverunt contra me. » In omni creatura duae creaturae rationales sunt conditae, humana et angelica. Cecidit angelus, persuasit homini. Mater enim omnis creaturae benignitas est et potentia Dei. (0574D) Nos ergo et angeli ex eo quod rationales conditi simus, quasi quamdam societatem fraternitatis habemus, quia angeli ab eadem potentia conditi sunt qua et nos. Quia tamen cadentes angeli quotidie contra nos bellum gerunt, dicit: « Filii matris meae pugnaverunt contra me. » Ecce dum pugnant isti spiritus rationes, spiritus isti filii matris dum pugnant contra animam faciunt eam terrenis rebus incumbere, actionibus saeculi vacare, res transitorias quaerere. Unde subiungit: « Posuerunt me custodem in vineis: vineam non custodivi. » Vineae enim sunt actiones terrenae. Ac si dicat: In actionibus terrenis custodem me posuerunt. Et quid? (0575A) vineam meam, id est animam meam, vitam meam, mentem meam custodire neglexi; quia, dum exterius in rerum terrenarum actione involuta sum, ab interna custodia lapsa sum, plerique ex eo se considerant quod iuxta ipsos est, non ex eo quod sunt. Iuxta ipsos sunt dignitates, iuxta ipsos interiora ministeria. Et dum custodiunt quod iuxta se habent, seipsos custodire negligunt. Dicat ergo: « Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi, » id est, dum exteriori custodia in actionibus saecularibus deservio, interioris custodiae sollicitudinem amisi. Sed ecce reducta anima ad gratiam Creatoris sui, iam amat, iam requirit ubi Redemptorem suum inveniat. Unde sequitur:

« Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie. » In meridie sol ferventior est; omnis qui in fide fervet, in amore fervet. Iste sponsus qui subter hinnulus vocatur, in corde ipsorum pascit virtutum viriditate, ait: « Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie. (0575B) » Quare sic quaerat ubi pascat, ubi cubet, causam reddidit inquisitionis suae. « Ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. » Sodales Dei sunt amici familiares, sicut sunt omnes qui bene vivunt. Sed multi apparent sodales esse, et non sunt. Multi enim doctores dum perversa doctrina suaderet, sodales quidem videbantur, sed inimici exstiterunt. Dum doctor esset Arius, Sabellius, Montanus, quasi sodales videbantur, sed dum districte discussi sunt, inimici apparuerunt. Dicat ergo: « Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. » Ac si dicat: Indica in quorum cordibus veraciter requiescas, ne vagari incipiam post greges eorum qui sodales tui videntur, id est qui familiares tui creduntur, et non sunt. (0575C) Omnes sacerdotes, omnes doctores sodales sunt quantum ad speciem; quantum vero ad vitam, multi non sunt sodales, sed adversarii sunt. Multi enim parvuli inter Ecclesiam fideles appetunt bene vivere, et volunt vitam rectitudinis tenere, considerant vitam sacerdotum qui eis praepositi sunt, et dum bene ipsi sacerdotes non vivunt, hi qui sequuntur, in errorem dilabuntur. (0575D) Unde Ecclesia quasi in eisdem parvulis et fidelibus dicit: « Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, » id est vitam tibi veraciter servientium mihi indica, ut sciam ubi pascis viriditate virtutum, ut sciam ubi cubes in meridie, id est requiescis in fervore charitatis, ne dum greges sodalium tuorum aspicio, ipsa vagari incipiam, nesciens cuius verbis credere debeam, cuius magisterio uti debeam. Ecce verba sponsi redduntur ad sponsam.

« Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum tuorum, et pasce haedos tuos iuxta tabernacula pastorum. » Omnis anima nihil debet amplius curare quam ut seipsam sciat. Qui enim seipsum scit, cognovit quia ad imaginem Dei factus est. Si ad imaginem Dei factus est, non debet similitudinem iumentorum sequi, sive in luxuria, sive in appetitu praesenti devolvi. (0576A) De qua ignorantia alibi dicitur: « Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII) . » Vestigia gregum sunt actiones populorum. Quae quanto multae sunt, tanto impeditae, tanto perversae. Dicatur ergo Ecclesiae: « Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere et abi post vestigia gregum et pasce haedos tuos iuxta tabernacula pastorum. » O tu quae foeda eras per ignorantiam, per fidem facta es pulchra inter aliorum animas. Quod evidenter dicitur ad electorum Ecclesiam. Si ignoras te, id est hoc ipsum quod ad imaginem meam facta es ignoras, egredere, foras exi. Si vero non cognoscis, aliquid facta es, egredere et abi post vestigia gregum. Sequere non exempla mea, sed exempla populorum. « Et pasce haedos tuos iuxta tabernacula pastorum. » Haedi nostri sunt motus carnales, haedi sunt nostrae tentationes illicitae. (0576B) « Abi post vestigia gregum, » id est discede post exempla populorum. « Et pasce haedos tuos, » id est nutri motus carnales, non iam sensus spirituales, sed motus carnales. Abires iuxta tabernacula pastorum, sive agnos pascere, id est in doctrinis magistrorum, in doctrinis apostolorum, in doctrinis prophetarum. Sive haedos pascis iuxta tabernacula pastorum pasce, ut fide voceris Christiana et non operibus, quia intra videris esse per fidem, et non intra per opera. Ecce increpasti, ecce redarguisti. Quid enim non dicis. Quid tu benigne in ea operatus es? Dic plane. Nam sequitur:

« Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. (0576C) » Omnes qui luxuriae, qui superbiae, qui avaritiae, qui invidiae, qui fallaciae deserviunt, adhuc sub curru Pharaonis sunt, id est sub regimine diaboli, qui quasi sub curru Pharaonis sunt. Omnis vero qui in humilitate, in castitate, in doctrina, in charitate fervet iam equus effectus est Creatoris nostri, iam in curru Dei positus est, iam sessorem Deum habet. Unde cuidam cui Dominus praesidebat dicitur: « Durum est tibi contra stimulum calcitrare (Act. IX) . » Ac si diceret: Meus equus es, iam calces contra me iactare non potes, iam tibi ego praesideo. De istis equis alibi dicitur: « Misisti in mare equos tuos, turbantes aquas multas (Habac. III) . » Habet ergo currum Deus, quia animabus sanctis praesidet, et per animas sanctas circumquaque discurrit. (0576D) Unde scriptum est: « Currus Dei decem millia (Psal. LXVII) , » et reliqua. Habet tamen currus Pharao, qui tamen currus in mari Rubro submersi sunt. Dicit ergo sponsus: « Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te. » Dum adhuc operibus daemoniacis deservires, ego te equitatui meo assimilavi: quia attendi quod per praedestinationem in te fecerim, et equis meis te comparavi. Ubi consideranda sunt Dei occulta iudicia, quam multi videntur per praedicationem, per sapientiam, per castitatem, per largitatem, per longanimitatem, equi Dei esse, et tamen occulto Dei iudicio equis Pharaonis assimilantur. (0577A) Et multi videntur per avaritiam, per superbiam, per invidiam, per luxuriam equi Pharaonis esse, et tamen occulto Dei iudicio equis Dei assimilantur, quia et illos videt de bono ad mala converti, et istos videt de malo ad bonum reduci. Sicut enim per praedestinationem multi qui equi videntur Dei, equi sunt Pharaonis per reprobam vitam quae sequitur eos: ita et per pietatem multi qui equi Pharaonis esse videntur, per sanctam vitam quam in fine suo servaturi sunt, equis Dei assimilantur. Unde blanditur et dicit: « Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea, » id est tu adhuc in curribus Pharaonis vitiis deserviebas, sub viti s currebas, sed ego attendi quid per praedestinationem de te feci. Equitatui meo assimilavi te, id est, electis meis similem te attendi. (0577B) Ecce tandem advertis magnifice Caesar, quam in isagoge praefati sumus quod nil historialiter in hoc volumine reperitur, sed omnia allegoriarum allusionibus redolent, et dramatum decursionibus, moraliumque suavitatibus flagrant. (0577C) Quocirca suadere, imo suggerere, quanquam temere, excellentiae culminis vestri exopto, ut quia magnam solertiae sapientiam nactus, et defensionem tuitionemque sanctae Ecclesiae indeptus, ut non solum armorum suffragio in procinctu bellorum constitutus, cuneis procerum vallatus, et turmis militum constipatus, ab incursionibus exterarum gentium adversariorum protegas, verum sacrae doctrinae et intelligentiae divinarum Scripturarum devotus et sedulus persistas, ut eamdem sanctam Ecclesiam in subiectis ab internorum videlicet malignorum spirituum ancilibus Evangeliorum munitus, gladiis divinarum Scripturarum accinctus, spiculis sententiarum ornatus, defendere possis: qui semper non corpora, sed animas fidelium exstinguere quaerunt. Unde Petrus hortatur, dicens: « Vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret; cui resistite fortes in fide (I Petr. V) . » Et ut hostis insidias antiqui cavere, et aliis praedicare vestra nobilitas docte valeat, huius voluminis, aliorumque librorum expositionibus studere congruis post dispositionem imperii horis satagas, ut merito dicere gratulabunda queat, quod istic legitur: « Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem. (0577D) » Et illud: « Indica mihi, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum, » ut ipse sponsus, Dominus scilicet qui subter hinnulus appellatur, per custodiam tui aliorumque vigilantiam et intelligentiam sacrarum Scripturarum pascere quodammodo viriditate in vobis virtutum, et cubare in fervore charitatis dignetur. Sequitur:

« Pulchrae sunt genae tuae ut turturis. » Post oscula sancta suscepta, post omnem laetitiam retro dinumeratam, post pugnam praedictorum filiorum matris, post agnitionem sui, post curam, qualis vel a quo creata sit, post virtutem equitatui Dominico comparatam, vox Christi loquitur ad Ecclesiam. Et nunc initia pulchritudinis prae caeteris membris a genis eius nosci docemur. Et hae pro magna turturi comparantur, ut per aenigmata eius a perturbatione saeculi istius tumultuosa prolongandam ostenderet. (0578A) Haec ergo pulchritudo genarum quae castitatis rubore, et verecundiae candore decorantur, et in facie sunt corporis: nihil mirum si eorum personae qui faciem Ecclesiae exornant comparentur. Unde in genis Ecclesiae sunt Patres antiqui, qui in ipsa honoris facie primi consistunt atque martyrii decore rubent. Turturi vero Ecclesia propter varietatem diversorum bonorum, sive castitatem comparatur virtutum. Quae avis sola prae caeteris avibus remota a frequentia hominum diligit incolere loca secreta, et ibi constituit nidum, educat pullos ubi hostis eius aut nunquam, aut vix habet accessum. (0578B) Sic nimirum sancti Patres, sic anima sancta et fidelis, quae amica appellatur a verbo Dei, quo utique fugiendo malorumque consortia respuendo, quidquid pretiosum in praesenti cernitur vita, eo modo cognoscitur coelestem facere prolem, doctrinae suae sermone genitam et vitae exemplo nutritam transmittit ad coelum. Nam turtur, sicut in praefatione praelibavimus, tantae castitatis ab eis qui naturas avium descripserunt narratur, ut praeter unum coniugem nesciat. De quibus si alter casu defectus erit, alteri iam nunquam alia societur, sed in omni vita proprium coniugem amissum desiderando requirit. Cui per castitatis et verecundiae decorem, Ecclesia in genarum pulchritudine congrue comparatur. Ait enim: « Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis. » Ac si a Christo dicatur: Tanta te varietate virtutum decoravi, ut castitatem promissae mihi fidei nulla pravorum doctorum seductione corrumperes. (0578C) Haec quidem secundum historiae ordinem dicta sunt, sed secundum opinionem aliquorum praecelsior sensus in hac comparatione latere dicitur. Nam quibusdam videtur illius turturis pulchritudinis genas Ecclesiae comparari, de qua in Psalmo dicitur: « Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi ubi reponat pullos suos (Psal. LXXXIII) . » Ubi figuram Spiritus sancti in passere, et immaculatae carnis assumptae in turture nominatam, nemo sapiens ignorabit. Tunc videlicet Ecclesia in genis quae omnibus in propatulo sunt, a bonis et malis ab utroque pulchra laudatur, quando assumpti hominis Christi per castitatis maxima bona quantulumcunque in similitudine traxerit. Tunc pulcherrimum totum Ecclesiae corpus cernitur, ut cum verecundus genarum aspectus per pudicitiae gloriam ab impiis admiratur. (0578D) Tunc enim magnae virtutis ab hostibus suis castitas probatur, cum eam impugnantes vincere non poterunt. Nam sicut membra quae sunt in capite, si pulchra fuerint, caeterorum membrorum quae vestibus conteguntur foeditatem excusant: ita et illa quae per sacerdotalem honorem membra capitis Ecclesiae esse noscuntur, plebis negligentiae foeditatem sua castitate decorant. Et e contrario nil tam deforme, tam abiectum in Ecclesiae corpore, nisi cum in supradictis membris turpissima vita vel fama cernitur. (0579A) Et quia sancta Ecclesia in suis praesulibus et doctoribus castitate et varietate virtutum, turturis, id est Christi imaginem imitatur, necessario ab ipso laudatur dicendo: « Quam pulchrae sunt genae tuae sicut turturis. » Sequitur: « Collum tuum sicut monilia. Murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento. » In collo videntur laudari, qui verbo aedificationis caeteros instruunt ad salutem qui spiritualem cibum sermonis ad membra corporis Christi, quibus credulitas sola suffragatur quocunque interpretando transmittunt, qui per doctrinam auream et per exemplum vitae gemmeum in Ecclesiae collo ostenduntur. Monili namque gemmarum ornatus dignoscitur. Sed ut pulchrior fiat earum aspectus auri materiam necessariam habent, per quae connexae in suo teneantur loco. (0579B) Hoc et ipsum naturae nostrae ingenium, quod in similitudinem gemmae de lapideo corde exciditur, necessarium habet fulgentissimum sancti Spiritus adiumentum, per quem Novi et Veteris Testamenti verba legis divinae, quae pronuntiaverunt vel ostenderunt Salvatorem mundi venisse, cum catenata quasi una veritatis catenula sermo effectus, gemmeis animarum transactus mentibus per concordiam fidei, per unanimitatis sensum Ecclesiae collum decorat. Et quia sancti doctores, qui per collum designantur, verbum praedicationis, ornati virtutibus aliis administrant, et quae docent verbo operibus exsequuntur. Quae opera monilibus exprimuntur, et Scripturam utriusque Testamenti, quae murenulis aureis designatur, videlicet quia auro spiritualium sensuum fulget interius, et argento coelestis eloquii nitet exterius praedicant, recte in eis Ecclesia laudatur dum dicitur: « Collum tuum sicut monilia. (0579C) Murenulas » vel catenulas « aureas faciemus tibi, vermiculatas argento, » quia dona superius praedicta sancti doctores habere non possunt nisi ab ipso percipiant, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Sequitur:

« Dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum. » Nardus est frutex aromatica, gravi, ut aiunt, et crassa radice, sed brevi ac nigra fragilique quamvis pinguis situ redolente ut cypressum, aspero sapore, folio parvo, densoque; cuius cacumina in aristas se spargunt, ideoque gemina dote pigmentarii nardi spicas ac folia celebrant. (0579D) Et hoc est quod ait Marcus: « Unguenti nardi spicati pretiosi (Marc. XIV) . » Videlicet quia illud unguentum quod attulit Maria Domino, non solum de radice confectum nardi, verum etiam, quo pretiosius esset, spicarum quoque et foliorum eius adiectione, odoris ac virtutis illius erat accumulata gratia. Ferunt etiam de nardo physiologi quod principale sit unguentum, unde merito unctio capitis et pedum Domini oblata est. Sunt quidem eius multa genera, sed omnia herbae, praeter Indicum quod pretiosius est. Mystice autem devotio haec Mariae Domino ministrantis fidem ac pietatem designat Ecclesiae sanctae, quae loquitur hic in amoris cantico, dicens: « Cum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. » Quae nimirum verba et semel iuxta litteram manibus Mariae complevit, et quotidie in omnibus suis membris spiritualiter implere non desinit. (0580A) Quae totum diffusa per orbem gloriantur, et dicunt: Deo autem gratias qui semper triumphat nos in omni loco, « quia Christi bonus odor sumus Deo. » Quae cum potentiam divinae virtutis eius quae illi una cum Patre est, digna reverentia confitetur, laudat et praedicat, caput profecto illius unguento perfundit pretioso. Cum vero assumptae mysteria humanitatis aeque digna reverentia suscipit, in pedes utique Domini unguentum nardi pisticum, id est fidele ac verum perfudit: quia illam eius naturam qua terram contingere, hoc est inter homines conversari dignatus est, pia praedicatione commendat, ac devotis veneratur obsequiis. Unde accubitus sepultura Christi intelligitur, quanquam tunc discubuisset in domo Simonis leprosi. (0580B) Nardus vero ipsae mulieres quae primo diluculo ad monumentum cum aromatibus venerunt, ut ungerent Christum, et famam illius resurrectionis credentibus divulgarent. Unde eis dictum est: « Ite, nuntiate fratribus meis, quia praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis (Matth. XXVIII) . » Seu accubitus Christi beatitudo est secreti coelestis. Ait enim: « Cum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum: » quia videlicet Christo rege quiescenti in beatitudine secreti coelestis, nardus dat odorem suum, id est virtutes sanctorum in Ecclesia, magnae nobis gratiam suavitatis administrant. Vel etiam accubitus regis sancta electorum intelligitur Ecclesia. (0580C) In ea Christus requiem sibi invenit, sicut per Prophetam ipse loquitur: « Haec requies mea in saeculum saeculi (Psal. CXXXI) . » Nardus Ecclesiae dicitur propter odorem virtutum. Unde Apostolus ait: « Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. II) . » Quam Ecclesiam cum viderit diabolus innumerabilibus charismatum monilibus ornatam ditari, et omnium dulcium blandimentis praesentis vitae contemptis ad unam illam aeternae quietis dulcedinem festinantem, innumerabiles amaritudinum immissiones, tam per se quam per satellites suos per momenta immittit. Sed quia Deus Redemptor in medio eius est semper, non commovetur de vestigio veritatis, neque perturbatur propter super se irruentium impetus impiorum, quia et omnia et in omnibus Christus. (0580D) Nam si amara pro Christi inferantur amore, indulcescunt rore spei futurae et laetitiae sempiternae. Ideo sequitur:

« Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. » Perseverat sancta Ecclesia, vel anima fidelis in laude sui Creatoris, quem perpendit passum in amaritudine suae passionis. Unde semper habens in memoria recordationis quam propinqua est uberibus pectoris, et qualiter passus est pro ipsa in gloriam suae redemptionis, dicit: « Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. » Ac si dixisset: Mors dilecti mei quam pro salute mea subiit, semper in mea memoria commorabitur, ad imitationem et gloriam laudationis. (0581A) Et quia gaudet eum passum, gloriatur etiam eum resurrexisse a mortuis, recte subiunxit:

« Botrus cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi. » Bene ait: « Botrus cypri dilectus meus mihi, » ac si aperte exclamet: Qui fuit fasciculus myrrhae in amaritudine, et tristitia passionis, ipse est botrus cypri in dulcedine resurrectionis; myrrha tristitiam, vinum laetitiam significat: quia videlicet Christus ex Iudaeis secundum carnem genitus, atque ab ipsis in lignum crucis velut botrus suspensus, sed tertia die post torcular mortis, laetitiam resurrectionis suis ostendit discipulis. Et bene « in vineis Engaddi, » propter charismatum dona, quae post resurrectionem largitus est in baptismo participibus. (0581B) Engaddi namque fons haedi, vel oculus haedi dicitur, videlicet baptismum significans, ubi ex haedis agni efficiuntur. Quod autem oculus haeai interpretatur, ipsum Christum innuit, qui est lux omnium peccatorum venientium ad se. Ecce brevitatis causa ista succincte dicta sunt, ut menti lectoris mei citius inculcentur. Sed quia sancta Ecclesia in membris suis mysterium passionis Christi imitari desiderat, ut ad gloriam resurrectionis cum Christo perveniat et non cum haedis ad sinistram, sed cum ovibus segregari mereatur ad dexteram, dicamus plenius. Denique cum dixisset, « fasciculus myrrhae dilectus meus, » addidit mihi: intellexit pro sua salute fuisse passum, suaque pro gloria resurrexisse a mortuis. Ait namque: « Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. (0581C) » Myrrha siquidem amara interpretatur, quae in se salutarem significat disciplinam, quam in Christo suscepit Ecclesia, quae pro eius nomine in diversis membris diversas tormentorum amaritudines tolerando, fasciculus myrrhae efficitur ei Christus. Arbor ergo myrrhae, de qua multis infirmitatibus corporis profuturus gignitur succus, similis est salici, subtilissimis contortisque virgulis in modum fasciculorum, ramusculos ab eis qui arborum naturas descripserunt, proferre asseritur. (0581D) Haec igitur praedicta Ecclesia, vel sancta quaelibet anima ubi per aeternae vitae auditum dulcedinem gustus suscipit in sponsi adventu: multimodas et amaras passiones illatas non sentit, hoc est carceres, exsilia, proscriptiones, rerum praesentium nuditatem, famem, sitim, vincula, caedes iniustas, improperia, pericula, naufragia, imbres lapidum, praecipitationem profundi, variarumque poenarum aculeos et alia multa. Cum haec susceperit propter mortem sui Redemptoris, cum magna laetitia dicit: « Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi. » Cum ergo ad multas infirmitates a diabolo inflictas sanandas, multas a Deo correptiones patienter pertulerit, vel diversas, ut supra dictum est, pro eius nomine illatas, gaudens sustinuerit passiones, fasciculus myrrhae eius efficitur Christus, ad omnes vitiorum morbos de eius pectore expellendos. (0582A) Tunc iam mundus et cum orationibus paratus, hospitium divinum est, ut ipsum iam tam magna fiducia Christum invitet in cordis sui recessum, tanquam intra ubera sua dicentem in Evangelio: « Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Ioan. XIV.) » Seu etiam in ubera sua Ecclesia commorari laetatur, inter illos procul dubio viros qui pro aetate, vel pro possibilitate lacte doctrinae suae spirituali parvulos nutriunt. De quibus ipse Dominus dicit: « Si duobus vel tribus convenerit super terram, quidquid petierint in nomine meo fiet eis. (0582B) » Et: « Ubi congregati fuerint duo vel tres in nomine meo, ego in medio eorum sum (Matth. XVIII) . » Quorum unus ex uberibus suis auditoribus dicebat: « Lac vobis potum dedi non escam (I Cor. III) . » Possunt etiam si cui placuerit duo ubera Ecclesia Moyses et Elias intelligi, in quorum medio transfiguratus in monte Iesus, dilectus Ecclesiae in futuram gloriam ipsius Ecclesiae commorasse probatur: quorum alter promissum ostendit, alter iam venisse praedicavit in significationem duorum Testamentorum. Unde dicitur: In medio duorum animalium cognosceris. Quae duo Testamenta ubera sunt Ecclesiae. Quorum in medio Christus commoratur. Et quia legislator Moyses, et eximius prophetarum Elias, sermocinantes fuerunt de excessu passionis illius, propterea sequitur: « Botrus Cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi. » Prae omnibus terris, ut fertur, insula Cyprus mirae magnitudinis botros uvarum gignere comprobatur. (0582C) Cuius magnitudinis ille botrus, qui a duobus iuvenibus de terra repromissionis in desertum perlatus fuisse legitur, et qui omnimodo figuram assumpti hominis Christi Redemptoris nostri signabat: quae utique pro loco, vel tempore, vel causa, esca et potus Ecclesiae factus est per corporis sui et sanguinis sacramentum. Cyprus vero tristitia vel moeror interpretatur. Engaddi sicut dictum est fons haedi. Est ergo botrus Cypri amicae suae Ecclesiae, dum peccatoribus tristitiam, vel moerorem poenitentiae in mentibus seminat, ut eos ad illam beatitudinem sublimet, de qua ipse in Evangelio dixit: « Beati qui lugent nunc, quia ipsi consolabuntur (Matth. V) . » Qui ut ille quem diximus a duobus populis, Iudaeo scilicet persecutore, et Romano milite imperante, a phalange in crucis patibulum levatus est. (0582D) Qui usque hodie per tristitiam moeroremque vitam conferentem aeternam Ecclesiae genuit, ut praedictum est, in eis qui post innumeras congeries criminum in sinum Ecclesiae congregantur. Cibum vero spiritalem et potum botrus praedictus in se credentibus quotidie subministrat, his duntaxat qui congregantur in vineis Engaddi, ubi est fons haedi, qui est sacrosancti baptismatis fons, ubi haedi descendunt qui erant deputandi a sinistris ante tribunal iudicis, aeterno igni tradendi, et ascendunt agni immaculati, qui a dextris iudicis congregentur aeterno regno donandi. Certum est ergo, ut sicut una gens Iudaea per notitiam legis divinae vinea Domini nuncupatur, ita et diversae gentes ad fidem Christi advectae per apostolorum culturam et doctorum doctrinam, multae vineae appellantur. (0583A) In quarum medio, ut dictum est, sancti baptismatis fons est aquae, ad quem haedi adveniunt, ut agni efficiantur. Quae vineae Engaddi non vinum, sed balsama gignunt. Engaddi vicus est praemagnus in terra Iudaea, iuxta mare Mortuum. Quae terra figuram tenet terrae viventium, ubi sunt vineae balsami, intra terminos tantum olim viginti iugerum erant. Posteaquam eadem regione Romani potiti sunt, etiam in latissimis collibus propagata est, stirpe similis viti, foliis similis rutae, sed albidioribus semperque manentibus. Arbor autem balsamum, lignum chirobalsamum, id est ramusculus eius dicitur, fructus sive semen carpobalsamum, succus opobalsamum. Quod ideo cum adiectione significatur, eo quod percussus ferreis ungulis cortex ligni per cavernas eximii odoris guttam distillat. (0583B) Caverna enim Graeco sermone ὀρὴ dicitur. Cuius guttam adulterant admisto Cyprino oleo vel melle. Balsama autem si pura fuerint, tantam vim habent, ut si sol excanduerit, sustineri in manu non possint. De quibus vineis multi reges transplantaverunt arbuscula balsami in aliis locis vel terris, quod et Romanos fecisse legitur, et penitus radicare aut vivere nequiverunt. Unde factum est, sicut supra innuimus, ut in eodem vel loco vel in eisdem finibus magnum studium adhiberetur a regibus in plantandis vineis gignentium balsama. Et quae sit causa, ut in nullo cespite proveniant vineae nisi in sola Engaddi operae pretium est intelligere. (0583C) Reor, ut quidam ait doctorum, hunc succum harum vinearum, unius fidei confessionem intelligi typum tenere, in qua spes consistit fidelium, in qua singula medicinalis odor bonus Christi, vitam mortuis animabus reddens germinare probatur. De qua confessione quaecunque gens vel anima malis cultoribus, vel haereticis decerpta vel transplantata fuerit arescit. Quod multis animabus evenisse probatur, qua se ab una verissima praedicta confessione fidei evulsae et arefactae gehennae pabulum praebuerunt. (0583D) Nam sicut corpus sine esca et potu subsistere non potest, ita Ecclesiae voce declaratur sine botro qui est Christus, aeterna vita de coelo descendens, vivere non posse, quia in nulla alia terra repromissionis, in nulla alia vinea nisi in vineis Engaddi ab esurientibus et sitientibus iustitia invenitur, id est in nulla congregatione haereticorum, in nulla secta philosophorum, in nulla adulatione schismaticorum, ubi si transplantatus fuerit aliquis, deceptus perversitatis suae fama, deperit arefactus. Haec profecto intelligens Ecclesia ait: « Botrus Cypri, dilectus meus mihi, in vineis Engaddi. » Sequitur:

« Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra: oculi tui columbarum. » Post genarum et colli decoram sponsae vicem reddendo oculorum pulchritudo laudatur in doctorum simplicitate suorum, et geminato praeconio absconso. Et totius corporis pulchritudo, et lumina, columbarum oculis comparantur. (0584A) Et illi comparantur creaturae, quae mansuetudine, fecunditate, acumine visus, velocitate pennarum, omnibus aligeris animantibus praestantior invenitur. Oculi ergo duces totius corporis esse probantur, sine quibus aut non potest incedere corpus, aut vix offendendo incedit. In quibus sancti doctores intelliguntur spirituali visu coelestia contemplantes, qui propter simplicitatem et innocentiam columbae comparantur. Possunt etiam et sacerdotes recto ordine intelligi, quibus sacrosancta mysteria commissa sunt, in quorum fide decoratur Ecclesia, in quorum vita immaculata frequentibus laudibus sublimatur. Pulchra namque est mundissimam Deo scientiam exhibendo, pulchra inimicis et alienis a fide Christi irreprehensibilem conversationem monstrando. Adducitur et tertia pulchritudinis laus in acumine oculorum. (0584B) Columbarum enim natura, super illa quae diximus, et hoc peculiare habere probatur, ut hostis adventum post se de longe, ante se in aqua speculetur, adventum scilicet accipitris, ne pullos rapere possit considerat. Sic nimirum sancti doctores simplicitate et innocentia praediti, sic sacerdotes Ecclesiae acumine suae contemplationis coelestia contemplantur. Super fluenta Scripturarum meditando resident, et insidias diaboli, qui animas credentium rapere festinat, commonitione sermonum suis auditoribus ut caveant pronuntiare satagunt, ideoque in talibus pulchritudo Ecclesiae ab sponso laudatur. Unde pulchram et pulchram repetit, quia hanc in eis et praedicatione et actione laudabilem vidit. Sequitur:

« Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus; lectulus noster floridus. » Vox Ecclesiae ad Christum. (0584C) Ac si dicat: Tu solus pulcher es, ego ex te pulchra. Et quia intelligit non suis meritis iustificatam, et pulchritudinem virtutum ab ipso accepisse, succensa in eius amore, laudat eius pulchritudinem. Non potest aliquis cuiuspiam quem diligit minime, decorem laudare, nec potest eum cuius moribus non concordat diligere, sicut Apostolus docet dicens: « Nemo, inquit, loquens in Spiritu Dei, dicit anathema Iesu. (0584D) Et nullus dicit Dominum Iesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII) . » Ille ergo pulchritudinem speciemque dilecti Filii Dei et videre potest et laudando extollere, qui sanctis operibus spiritum eius in sua retinuerit mente, ideoque praesenti loco, Ecclesia plena spiritu veritatis, sicut ipse sponsus superius ostendit, dicens: « Ecce tu pulchra es, amica mea, » ille qui in speciem columbae in Iordane de coelo super assumptum hominem descendit, et pulchritudinem corporis eius sine peccato, et decorem verae animae sine mendacio et dolo agnoscens, reciproca geminataque effert laude dicendo: « Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus lectulus noster floridus (Ephes. V) . » Quamvis scilicet decora facies, vel pretiosa vestis pretiosum ostendat sponsae sponsum procul positum, tamen usque ad lectuli coniunctionem caeterorum membrorum decorem ignorat. (0585A) Sed ubi celebrata fuerit legalis coniunctio, et duo effecti fuerint caro una secundum sententiam primi hominis, quod sacramentum magister Paulus in Christo et in Ecclesia perlatum asseruit: ita et praedicta amica usque ad sepulturae diem dilexit quidem desiderando eius adventum, visum osculatumque laudavit, sed tamen omnis amor, omnisque species decoris eius a tempore resurrectionis usque ad constitutum terminum, ad effusionem sanguinis pro eius nomine pervenisse probatur. Lectum namque floridum, id est sparsum floribus, ubi eius pulchritudinem, decoremque in omnibus membris agnovit, sepulcrum Domini per aenigmata ab Ecclesia intelligitur dictum, ubi quod assumpserat corpus Verbum Patris, recubasse probatur. (0585B) Floridus autem lectus iusta ratione praedicatur, in quo aromata vel aloe quae de multis speciebus herbarum succis vel floribus arte pigmentaria composita, cum Christi corpore intromissa sunt, quibus eo resurgente sepulcrum est aspersum. In cuius doctrina Ecclesia, id est fidelium turba, libertatem invenit, in morte vitam, in sepultura silentium, in duris laboribus requiem, quos daemonum flagris acta exsolvebat quotidie, ubi verus homo per inclusionem corporis, sub impiorum signaculo conversatus cognoscitur, et verus Deus designato sepulcro resurgendo egressus. (0585C) Ubi sub vocabulo lectuli Filii Dei et Ecclesiae coniunctio celebrata, ubi cum eo Ecclesia delectabilem somnum passionis et gaudium aeternae vigilationis meruit invenire, clamante Apostolo ad eius membra: « Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei Patris (Colos. III) . » Ad cuius resurrectionem et mentes hominum ad habitandum Spiritui sancto, et tecta congregationum credentium quotidie praeparantur, etiam visibiliter quam innumerabiles domus Dei et Ecclesiae sine cessatione omni tempore ampliantur, et de quibus aut a qualibus materiis fabricentur, aut quam durabilia sint vel decora, docuit dicendo

« Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia cypressina. » Sed sciendum est quia quidam doctorum lectum floridum pacem intelligunt sanctae Ecclesiae in qua, secura a tumultu vitiorum et dominatu malignorum spirituum, in Christo quiescit, et virtutibus sanctis florescit, et spirituali flore multiplicatur. Sed nos, ut coepimus, superiorem sensum exsequamur. (0585D) Sepulcrum Domini lectulum intelligimus, ubi caro ipsius per soporem mortis velut in lectulo quievit, quod vere floruit per gloriam resurrectionis. Ait enim divinus sermo: « Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina. » Tigna et laquearia doctores sunt forte et auditores, sive corda electorum propter munimen et decorem, cedrina et cypressina, propter eximias virtutes odorem bonae vitae et incorruptionum dicit, in quibus Christus requiescit velut sub tecto. (0586A) Et ut manifestius pateat, dicamus sub exemplo: Natura cedrorum semper crescere fertur, nec aliquando sinitur ire in senectam, secundum illud Psalmographi: « Iustus ut palma florebit, et sicut cedrus Libani multiplicabitur (Psal. XCI) . » Quarum arborum succus, iuxta opiniones medicorum, tantae virtutis est, ut diversa corporum membra sanet, vermes ulcerum necet, et a muscarum aculeis peruncta corpora defendat. Cuius arboris ligno cum aqua viva et fasciculo hyssopi, cocco alligato in vase fictili, peccatorum emundatio per aspersionem in Veteri Testamento celebratur. Quod nunc in veritate per sacerdotem, per baptismum et per sanguinem Christi, qui unius fidei multitudines per fascem circumplexas a diaboli infestatione defendens, aeterna et in temporali peccatorum remissione celebrari docetur. Domus videlicet Filii Dei et Ecclesiae, conventicula populi Christiani, ubi praedicta redemptio animarum celebratur, in toto mundo esse noscuntur. Quae domus de doctoribus, imo a doctoribus, eorum scilicet doctrinae ferramentis dolatis fabricari probantur, in quorum mentibus Dominus inhabitare dignatur. (0586B) Ipsa cedrina ligna imputribilia praedictarum domorum intelliguntur, quae nec stultissimis nequitiarum cogitationum suggestionibus a suo sanctitatis robore depereunt, et semper transacta obliviscentes, ad ea quae anteriora sunt bona opera sine intermissione velut cedri quotidie crescunt, id est multiplicantur sanctorum fructibus in adiutorium sanctarum lucris animarum, quorum succus sermonis vel consolationis ab aculeis daemonum animas defendit, et inflictas iam olim sordidorum facinorum consuetudines vulnerum sanat, et nequissimarum cogitationum vermes interimit. In quibus digne ad delectationem habitantium, domus recte fidelibus cypressina laquearia affixa dependunt. (0586C) Cypressi namque lignum manu artificis runcinatum decorum praestat aspectum, et odorem iucundissimum reddit ei ad multas passiones corporis, medicinae virtutem in se continere probatur. Quae castitatem, pudicitiam, obedientiam, humilitatem, charitatem et misericordiam, conversantium auditorum formam, venerantium sacerdotum honorem exprimere intelliguntur, qui ad verbum doctorum indesinenter dependent, qui in modum camerae de iustis laboribus solando doctorum praesentis temporis, praedicta laquearia conserta tignis domorum exornant et contegunt nuditatem. (0586D) Doctorum enim gloria plebs est, similiter et plebis est gloria stabilitio firma doctorum: cum illi spiritualia dona plebi, et plebs carnalia munera illis impertit, gloriosae domus Christo parantur flores sapientiae coelestis, et lilia integritati per suam poenitentiam ad magnam iucunditatem honoris ipse Dominus praedictarum domorum impendit. Unde sequitur:

« Ego flos campi, et lilium convallium. » Ac si aperte dicatur: Ego decus mundi et gloria humilium. Quanquam et infernus ex superfluo possit intelligi, et ubi Christus ad eripiendos patriarchas descendere dignatus est, sicut quidam intelligunt. Sed nos, his praelibatis ne quorumdam sensum ignorasse causaremur, dicamus uberius beati Ambrosii dicta ponentes. (0587A) Ante suam, inquit, incarnationem, Salvator in angeli persona partriarchis et prophetis loquendo, solus cui nullus similis inter angelos, thronos, dominationesque omnibus admirandus, singularis flos in toto coelorum campo coruscans probatur. Quam partem odoris notitiae suae prout poterant sustinere patriarchae vel prophetae, et mundus ipse mortales semper admonuit docendo. Omnis scientia, per prophetas, per signorum virtutes interficiendo impios per aquas diluvii, vel Sodomitas per ignem, per quod insipientes intelligerent sapientiam, et stulti superbi aliquando saperent super se commorari excelsiorem iudicem, iustam exsolventem vindictam. Ubi vero per incarnationis sacramentum huc in convallem lacrymarum, inter spinas et consortia peccatorum descendit, lilium effectum se esse testatur. (0587B) In qua convalle quid aliud nisi spurcissima religio idololatriae, invidiae, furtorum, homicidiorumque, aruspicinae auguriorum, vel fornicationum, vel magicarum artium grassabantur spinarum silvae? In quarum medio doctrinae flagrantia, et exempli candore Christus ostensus, credentium turbam quotidie liberat. Tria igitur in se delectabilia et nimis oculis grata, lilii natura continere probatur, id est candorem, odorem, quaeque adusta ignibus medicinam. Quae tria admiranda simili ratione in hanc convallem mundi Dominus apportasse cognoscitur, hoc est abolitionem peccati, abstersionem mendacii, refrigerii temperamentum ignium genitalium, de quo nascitur amor conservandae virginitatis. Et quicunque a talibus se temperant in utroque sexu gloriosi assumpti hominis et beatae Mariae virginis accenduntur exemplis. (0587C) Et sic flos campi et lilium convallium per immaculati corporis assumptionem dicitur. Quod sacramentum ad liberandam plebem suam, quo nos a diversis languoribus diversa eius membra sanaret, et quae ignitis spiculis fornicationum a daemonibus inflicta fuerant vulnera, eius sanarentur doctrina, et quae acumine nequitiae amicam in prophetis et doctoribus vulnerabant, in liliorum iucunditate converterentur, de quibus Ecclesia renata refulget, et amarissimis stimulis pungitur, sicut ipse in sequentibus ait:

« Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. (0587D) » Istae igitur amicae inter quas Ecclesia ut lilium inter spinas consistit, licet non cum distinctione dicatur cuius sint filiae, tamen ex eo quod spinis comparantur, advertere possumus non Dei, sed diaboli per nequissimam doctrinam genitas nuncupari. Inter tot enim venenosas spinas Ecclesia incolit, mundum videlicet gentilium vel haereticorum, qui ipsam impugnant, et ne otio torpescat, contra hostes armari impugnarique permittitur, ut post pugnam eius fortitudo appareat. De talibus Dominus ait: « Cavete a fermento Pharisaeorum (Matth. XVI) , » quod est doctrina haereticorum. Et apostolus (I Cor. VI) : « Quae, inquit, societas luci ad tenebras? » Aut qui est sensus templo Dei cum idolis? Aut quae communicatio Christi cum Belial? (0588A) Et prope similiter Isaias ait: « Exite, inquit, de medio eorum, et qui portatis vasa Domini, mundamini (Isa. LII) . » Quod autem dicit: « Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias, » non vituperationem iustorum, qui sunt Ecclesiae membra, sed laudem demonstrat, ut nos doceret nimium esse laudabile, pie inter impios vivere, et perversorum in nullo spinosa conversatione attrahi, inter quos iustus quasi lux in tenebris resplendere probatur. Ac si Ecclesiae dicatur: Tu requiem quaeris, sed laudem lectuli recordare, quod candidior tribulationum aculeis efficieris, et maiores fructus praedicationis quam quietis acquires. Et bene ait: « Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias, » id est sicut lilium inter spinas proprium odorem atque candorem tenet, sic electorum Ecclesia inter pravos Christianos atque haereticos, si eis non cesserit, virtutibus flagrat. (0588B) Sequitur:

« Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desiderabam sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo. » Sicut igitur ante incarnationis mysterium « multifariam, multisque modis, » secundum Apostolum, « Dei Filius locutus est patribus nostris (Hebr. I) , » vel ostensus est in prophetis, sic post praedictum mysterium celebravit, multa bona diversis modis praestando humanae naturae, diversis rebus diversisque comparatur personis, pro tempore et loco, vel causa. Nam secundum David prophetam (Psal. LXVII) mons Dei, pro eo quod plenitudo divinitatis habitatura erat in eo. Est et vitulus novellus cornua producens, per duo Testamenta. Et ungulas per octo beatitudines, a quatuor evangelistarum pedibus productas. (0588C) Et agnus tollens peccatum mundi per mansuetudinis impertionem Spiritus sancti, ita ut alios vestiendo ipse semper abundet. Est et fasciculus dilectus myrrhae, et botrus cypri in vineis Engaddi, ita et pro loco arborem malum vel granatum eum appellat Ecclesia, pro eo quod arbor vitae est cum diverso sapore diversis se personis praebendo. Est procul dubio arbor malus granata, quae inedia famis affectas animas, sole sub ardente nequitiae fatigatas, sub umbra defensionis suae protegit ac defendit, et fructu labiorum doctrinae, esurientes et sitientes per suam dulcedinem reficit. (0588D) A paradisi expulsione usque ad Virginis partum multis laboribus et intolerabilibus daemonum impugnationibus affecta est humana progenies, quae hic sub Ecclesiae persona amica est appellata, in eius adventu qui dixit: « Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam (Matth. XI) , » sub tegmine defensionis eius, credendo unum Deum, requiescens laeta dicit: « Sub umbra illius quem desiderabam sedi. » Quam dulcedinem regni coelorum quanquam praesens protectio possit intelligi, et beatorum requiem nominat, sive corpus eius, et sanguinem delibando, vitam aeternam conferentem, exsultans ait: « Et fructus eius dulcis gutturi meo. » Licet ut dulcedo divinarum Scripturarum intelligatur in praedicatoribus sanctis, qui guttura Domini appellantur, prolata sit. De qua dulcedine ait Propheta: « Gustate, inquit, et videte, quoniam suavis est Dominus. (0589A) » « Beatus vir, etc. (Psal. XXXIII) . » Et illud: « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! Domine, super mel ori meo (Psal. CXVIII) . » De huius arboris fructu, quasi languidus in ultima desperationis infirmitate, mali granati succo in adventu eius recreata est credentium turba, qui fructus quotidie per eos qui Christi vices agunt, in guttur Ecclesiae infundi monstratur, et sic per singulos gradus profectuum introducitur ad arcanam intelligentiam legis divinae, ut agnoscere possit omnia illa quae in Veteri Testamento sunt gesta. Ait enim: « Sicut malum inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. » Ac si dicatur: Sicut malum visu, odore et gustu antecedit omnia ligna silvestria, ita Christus antecedit omnes sanctos qui filii Dei vocantur. (0589B) De quibus dicitur: « Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum ante faciem Domini quoniam venit (Psal. XCV) . » Unde filii non malitia vocantur, sicut filiae, quae spinis comparantur. Est quippe magna exsultatio lignis silvarum, dum conspiciunt in medio sui talem arborem surrexisse, cuius fructus totam decoravit silvam, omnes abstulit animarum languores, omnesque indulcoravit fructus amaritudinis. Sub cuius umbra omni aestu tristitiae, omnique pondere peccati abiecto, Ecclesia multo tempore desideratam requiem inventam, et dulcissimo fructu saginata adolescentibus animabus adepta gaudia narrat. « Sub umbra quam desiderabam, inquit, sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo. (0589C) » Ac si dicat: Eodem protegente quem semper adesse quaesivi quieta ac secura maneo, et gratia sua coelestis dulcedinis me fecit esse participem: et sic per ordinem ad altiora intelligenda mysteria se introduci testatur dicendo:

« Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem. » Cella vinaria Ecclesia debet intelligi, sicut nonnulli opinantur, in cuius unitate Spiritus sanctus tantummodo dari solet et accipi. Cuius gratia hoc loco vini nomine designatur. Vinum, cum Spiritum sanctum accepissent apostoli, Iudaei dixerunt: « Musto pleni sunt isti (Act. II) . » In qua cella ordinata est charitas, ut quisque Deum toto corde plusquam seipsum, et proximum tanquam seipsum diligat. (0589D) Quanquam possit ex superfluo cella vinaria mysterium passionis Christi intelligi, in quo introducta est Ecclesia, quando per fidem eius sacramentis participare meruit. Sed quia per ordinem adolescentibus animabus intelligenda mysteria introductam se testatur, necessario cellam vinariam, scientiam et dulcedinem divinae legis vult intelligi. (0590A) Ad quam dulcedinem invitat adolescentulas, et laudando festinare hortatur, quam Christus propinando docuit, cum ait: « Operamini cibum qui non perit, sed qui permanet in aeternum (Ioan VI) . » In quo opere positos beatificat Propheta dicens: « Beati qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum (Psal. CXVIII) . » Sunt enim testimonia in Veteri Testamento legis, quae Christum humani generis Redemptorem probant venturum, advenisse, iterum adventurum in gloriam. Ponamus igitur legem latissimum esse palatium, in quo rex inhabitat Christus, sermo omnipotentis Patris, ubi ad aeternam militiam introducuntur credentium animae, ubi introductam se, in eamdem videlicet intelligentiam legis dicit ad consideranda mirabilia quae per singulos patriarchas vel prophetas usque ad partum Virginis operatus est Deus, quam nunc per figuram cellam vinariam nominavit, ubi introducta, suscepit in se ordinem charitatis. (0590B) In quo ordine charitatis, quid aliud credendum est primum imbui, nisi ut credat et agnoscat primum debere panem nominari, in quo Filius semper, ut Verbum invocet; secundum Filium in quo semper Pater, tertium Spitum sanctum, qui vera ratione de voce et verbo de Patre et Filio procedere comprobatur? qui per omnia Deus unus diligendus est, secundum illud in initio Decalogi: « Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo. » Secundus ordo est, « in tota anima tua. » Tertius ordo est, « in tota virtute tua (Exod. XX) . » Deinde iam in singulis praeceptis legalibus quomodo, vel quo affectu debeat diligi proximus, vel singulae personae in Ecclesia, charitas ordinat. Alio enim ordine reciproca charitas pensanda est Deo, qui nos secundum apostolum (I Ioan. IV) prior dilexit, qui nobis omnem summam charitatis per Christum contulisse probatur. (0590C) Alio ordine fideli amico, alio ordine charissimo filio, alio ordine impendenda genitoribus, per quos sumus qui non eramus, alio ordine fratri germano, alio ordine coniugi; alio ordine servus domino, alio ordine dominus servo, alio peregrino, alio agnito, alio sacerdoti, alio propinquis et proximis. Nam largiri necessaria egenti infirmo, vel peregrino, non ad ostensionem laudis humanae, sed propter retributionem aeternam ordinatae charitatis indicium est. Consolari indigentes, et oppressos iniusto iudicio, visitare infirmos vel carceri mancipatos, ordinata charitas demonstratur. In nullo negotio pro veritate hominis personam revereri, misericorditer admonere insipientes, veracissime increpare superbos, charitatis manifestus est ordo. (0590D) Quisquis autem amplius diligit patrem, aut matrem, uxorem, filios, vel fratres, aut divitias praesentis temporis quam Deum, est quidem in eo charitas, sed non ordinata, quoniam prae omnibus ipsum diligere debemus, et proximum sicut nosmetipsos. Iste est ordo charitatis. (0591A) Ordinavit ergo Dei Filius in Ecclesia sua charitatem, ut sciat unusquisque Ecclesiae filius unicuique quo ordine charitatis impendat officium, dicendo in Evangelio: « Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII) . » Et per Apostolum ait: « Reddite singulis debita, cui honorem, honorem: cui timorem, timorem: cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal (Rom. XII) . » Non omnes qui Christiano vocabulo nuncupantur, per hunc ordinem charitatis in praedictam intelligentiam, quam cellam vinariam nominavit, introducuntur, sed qui parvum quantumcunque imitatus fuerit Paulum, qui dicebat (II Cor. XI) : Amplius om nibus laboravi, in vigiliis, in ieiuniis, et caetera: « et omnia, ait, arbitratus sum ut stercora, ut Christum lucrifacerem (Phil. III) . » In capite huius cantici in cubiculum, sive cellarium regis introducta Ecclesia laudat, ubi ingressa dicit, « Exsultabimus et laetabimur in te, » agnitam videlicet eius praesentiam corporalem, qui est sapientia Patris, qui velut in conclavi prophetarum praeconiis latebat, in quo sunt omnes exsultationes, et laetitiae, et thesauri. Hic vero ad intelligendam divinam legem, et ad ordinem charitatis discendum se introductam dicit, non se laetari et exsultare, sed languere, eo quod, secundum Salomonem (Eccle. I): « Qui addit scientiam, addit dolorem. » Et quis quantum consectando proximius effici coeperit sapientiae, tantum eam vix conspicit prolongatam. (0591B) De quo dolore beatus amor nascitur Christi, et de amore gloriosior sanitas, animae languor, qui ei omnes vires subtrahat ad peccandum. Quae licet arcana mysteria multiformis sapientiae Dei adepta sit, quae licet perfectionis teneat arcem, non sibi tamen solius praedictae sententiae aut intelligentiae credit sufficere summam, nisi stipata mali et fulcita diversis fuerit floribus. Unde continuo subiunxit:

« Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. » Praesentiam corporalem sapientiae Dei Patris, id est Christum, requirit in cella scientiae legis, sed quia illum quem desiderat videre prout est adhuc non permittitur, aliorum exempla ad suam consolationem exposcit, quibus interim suum languorem temperare valeat. (0591C) Ait namque: « Fulcite me floribus, stipate me malis, » id est consolamini me exemplis seu inchoantium bonum opus, seu perficientium: quia adhuc in peregrinationis taedio, amore supernae visionis languesco. Unde non immerito per flores animae iam bonum opus inchoantes, et coelesti desiderio redolentes, per mala de floribus perfectae iam bonorum mentes, quae ad fructum perveniunt boni operis, de initio sanctae propositionis intelliguntur. Quae ergo amore languet, fulciri quaerit floribus, stipari malis, quia nullum quem desiderat videre adhuc non permittitur, magna est consolatio si de aliorum profectibus laetetur, ut anima requiescat in bono opere proximi, quae adhuc contemplari non valet vultum Dei. (0591D) Videamus qualis mens Pauli fuerat, qui dicebat: « Mihi vivere Christus est et mori lucrum (Phil. I) . » Hinc est quod iterum dicit: « Desiderium habeo dissolvi et cum Christo esse multo magis melius (Ibid.) . » Sed ecce qui dissolvi desideras, quo amore langueas videamus. Quia interim differri te conspicis fulciri, quaeso, floribus non requiris? Quaeris plane: nam sequitur: « Permanere autem in carne, necessarium existimo propter vos (Ibid.) . » Et proficientibus discipulis dicit: « Quae est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriae? (0592A) Nonne vos ante Dominum nostrum Iesum Christum? » (I Thes. II.) Coniuncta ergo anima Dei verbo, introducta intelligentiam legis, discurrendo per singulos apices Scripturae, ut saepe dictum est, et singula vasa cellae vinariae divinorum librorum degustando sapores, quasi inebriata laetitiae vino semper futurae beatitudinis, quamvis sponsum non cernat in praesenti, cur ad eam tarde perveniat dicit se amore languere. Illo procul dubio, de quo Propheta dicit: « Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Domini? » (Psal. XLI.) Per quem amorem scientiae, amor germinatur vitae aeternae, et de amore vitae aeternae tolerantia persecutionis. In quo amore saporata, quasi in lectulo collocata, promissionis laeva et adiutorii dextera Christi amplexari se deprecabatur dicendo:

« Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. (0592B) » Quid namque per sinistram nisi vita praesens, vel temporalia Dei omnipotentis dona designantur? Quid vero per dexteram, nisi perpetua vita figuratur? Sinistra namque Dei, Ecclesia videlicet, prosperitatem vitae praesentis et temporalia dona quasi sub capite posuit, quam intentione summi amoris premit. Dextera vero Dei eam amplectitur quia sub aeterna eius beatitudine tota devotione continetur. Quoniam hic per spem sponsus mentem roborat, et illic per remunerationem glorificat. Vel in laeva Vetus Testamentum, et in dextera Novum Testamentum intimatur. Nam potest ita intelligi, ut laeva Christi a sinistris sustineat animam, ne ab incentivis vitiorum uncinis implanetur in laeva, sed semper ostentata occultis compunctionibus sublimetur ad regnum. (0592C) Et ne in superbiam elata faciat lapsum in dextera in qua diabolus corruit, tribulationes et multimoda retinacula permittendo, et fatigata adiuvando dextera sua amplexatur. Valet etiam ex superfluo ita intelligi, ut laeva sub capite fidei sit scutum, quod pugnans sinistra contineat manu, et dexterae amplexatio orationis gladius intelligatur, quo dextera semper armatus, quatenus altero armorum genere adversarius repellatur, et altero prosternatur. Sequitur:

« Adiuro vos, filiae Hierusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. (0592D) » Post multos labores, scilicet Ecclesiae, et discursus, per quos anxia intra sanctam cellam vinariam fatigata redditur in soporem, quae celerius ne pristinis reddatur laboribus suscitata a somno, adiurantur filiae Hierusalem ne suscitent eam; et per hoc adiurantur quod firma diligatur charitate. Per capreas videlicet cervosque camporum, quas non parvi meriti vel laboris animas esse intelligi datur, per quas adiurantur filiae Hierusalem. In plebe enim Christiana secundum meritorum qualitatem diversis animalibus animae comparantur. Habet ergo palatium Dominus noster Iesus Christus, quod intra se cellaria multa, et cellam vinariam, et camporum spatia continere intelligitur. (0593A) Cuius flores beatus Paulus ingressus, admirando laudat: « O altitudo, inquit, divitiarum sapientiae et scientiae Dei! (Rom. XI.) » In quo palatio inter multas divitias, id est multitudinem sanctorum, intelligitur habere etiam animas diversas sicut in domo magna, iuxta Apostolum (II Thes. II) , non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et fictilia et lignea. Unde non immerito filiae Hierusalem animae sunt electorum supernae patriae visionem pacis contemplantes. Capreas vero vel cervos spirituales Veteris Novique Testamenti panes appellat, quibus multitudo sacrarum Scripturarum pascua est. (0593B) Seu capreas eas nonnulli animas intelligi volunt, quae acumine dialecticae, intelligentiae sensu per philosophiam et mente discurrere consuerunt, quae nunc intra supradictum palatium rete conclusae arte venatorum, id est apostolorum, caeterorumque doctorum manu captae, mutata religione in melius, campos divinarum Scripturarum, vel per sapientiae quaeque ardua et obscura interpretantes, discurrunt montes, et cultura deorum in Creatoris laudem quotidie vertitur. Quaeque in fide velocitatem sui cursus ostendunt, et acumine sensus more caprearum insidias adversariorum a longe prospiciunt. Caprearum natura est primam corporis partem sublimiorem, humiliorem posteriorem probatam habere. Et hac de causa semper sursum ascendendo montem in cursu velocior invenitur, quo itinere adversarius minor est insequendo. Cervi autem videntur intelligi, qui in ipsa philosophiae suae velocitate doctrinae non multos, sed unum Deum invisibilem, immensum, inaestimabilem, omniumque Creatorem, totum ubique mundum implentem confessi sunt, qui et ipsi a sanctis doctoribus rete praedicationis in sinum Ecclesiae capti sunt. (0593C) Qui in arduis vitae morantur, more cervorum fontem aquarum petunt, serpentes interimunt, et tanquam munda animalia ruminant. Hi sunt ergo procul dubio cervi camporum et capreae, animae videlicet fidelium philosophorum conversae ab infidelitate superstitionum, per quos sponsus filias Hierusalem coniurat, ut patiantur paulisper requiescere sponsam in requiei somno, quae delectantur Ecclesiam secum concurrere in illis operibus in quibus ipsae ad coelestem sunt gloriam sublimatae, per quae, amissa corporea sarcina, cum illis epulentur in coelis. Quam Dominus Christus ad lucrum vel consolationem aliarum animarum requiescere in corpore iubet quoadusque ipsa velit, donec ipse sponsus prospiciens utilitati eius et ipse cognoscat vires suas: quia sine ipso nihil potest facere. (0593D) Sed potest iuxta intelligentiam priorem, ubi capreas et cervos Veteris et Novi Testamenti Patres significare diximus, ita intelligi: Contestor pacificas, ac si dicatur fidelium animas, per suas quasque virtutes, quae per munda et ruminantia animalia significatae sunt, ne pia fratrum studia aliqua importunitate impediant, sed sic quisque de proximorum profectu, quasi de suo gaudeat. Aliter admonet Christus ne quisquam doctorum muneribus scilicet vel minis deterreat credituros, sed tantum quae sancta sunt praedicent, et voluntarie ad fidem vel ad religionem credituros vel conversos adducant, et in sua tranquillitate non perturbent, donec divina inspiratione adacti ad altioris vitae studia accingantur. (0594A) Sed perfecta electorum anima, et, ut ita dicam, sancta Ecclesia in ipso requiei sopore semper eum timendo audit, semper eum amando videt. Unde nunc ait, subauditur, haec est quam audivi adiurantem filias Hierusalem, ne me in eius amplexu quiescentem suscitarent. Vel vox illius evangelica est praedicatio. Et quid dicat vox ista dilecti Ecclesiae, in ipso Evangelio proprio ore declarat. « Videte, inquit, ne seducamini a pseudoprophetis. (0594B) Multi enim venient in nomine meo dicentes, quia ego sum Christus, et multos seducent, et dabunt signa, ita ut etiam, si fieri potest, electi in errorem inducantur (Matth. XXIV) . » Et: « Videte ne graventur corda vestra crapula aut ebrietate (Luc. XXI) . » Et: « Similes estote servis exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis (Luc. XII) . » Ne sub specie doctorum decipiatur Ecclesia requiescens in amplexibus sponsi. Et ne otio post labores torpescat, aut deliciis resolvatur, in Evangelio taliter admonetur. Sed in ipsa securitatis requie sollicita semper aurem cordis ad vocem Christi praebere, hoc est in Scripturis divinis, et assiduae orationi operam dare studeat. (0594C) Monentur ergo per haec qui praesunt populo Christiano ut sine intermissione annuntient plebi quid praecipiat vox ista dilecti Ecclesiae, quomodo scilicet venit de sinu Patris ad humanum consortium ut Verbum fieret caro, quomodo secundum Habacuc prophetam (Cap. III) humiliando daemonum superbiam, confregerit montes violentiae, et liquefecerit colles aeternales, conculcando sub pedibus credentium Satanam, transiliens montes praedictos. Et hoc perpendens Ecclesia ait:

« Ecce venit saliens in montibus, transiliens colles. » Vis audire quales saltus fecit? Tales, inquam, saltus dilectus meus. De coelo venit in uterum, de utero in praesepe, de praesepe venit in crucem, de cruce venit in sepulcrum, de sepulcro rediit in coelum: ipse est qui elevatus est etiam super omnes montes et colles, id est Patres Novi et Veteris Testamenti, qui merito virtutum et vertice fidei caeteris sunt eminentiores. In his Dominus non solum inhabitare, sed transilire dicitur, quia non tantum divinitate, sed humanitate incomparabilis apparuit. (0594D) Seu per apostolos, ut dicere coepimus superius, omnem superbiam sapientiae mundi extollentem se adversus Creatorem liquefecit, et ad nihilum redacta humiliatur. In quibus non rhetorica argumenta, sed sancti Spiritus virtus fulgebat, et prostrata daemonum turba sub pedibus credentium, ostensus est Ecclesiae saliens in montibus, et transiliens colles venisse in mundum, et inter homines conversatus est. Unde et mox subiungitur:

« Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum. » Capreae Christum comparatum non per detrimenta divinitatis qui semper idem est, intelligimus, sed per incarnationis mysterium, videlicet quia apparuit in similitudinem carnis peccati in quo augmenta consecuta est, coelo recepta carnis natura. (0595A) Nam et capreae ideo nonnulli assimilatum opinantur, quia nostrae salutis illustratio caecitatem cordis auferens in posteriore saeculi parte veniendo in carne se ostendit, quam Moysi petenti in monte Sina monstraverat. De quo mysterio David dicit: « Pennae columbae deargentatae in posteriora dorsi eius (Psal. LXVII) . » Sicut caprearum posterior corporis pars candorem demonstrat; et quia multi non solum ex Iudaeis, sed etiam ex philosophis gentium credidere per eius humilitatem incarnationis, de quibus intelliguntur agrestes illae animae quondam mundiores caeteris supradictis, quae per ipsius doctrinam ad unius veri Israelis consortium aggregatae sunt. Talibus similis iuxta opinionem aliquorum voce Ecclesiae pronuntiatur, qui propter innocentum et multitudinem credentium hinnulo cervorum comparatur. (0595B) Hinnulus cervorum ideo dicitur, quia genitus est ex stirpe patriarcharum, qui cervorum nomine praenotantur, seu hinnulo cervorum propter humilitatis formam, necdum adhuc potentiae cornibus exaltatis, quibus in secundo adventu causaturus est mundum, de quibus dictum est in psalmo: Tunc « exsultabuntur cornua iusti (Psal. LXXIV) . » Hinnulus enim cervorum sine cornibus est, amorem in se potius visionis suae quam terribilitatem ostendit, sicut Dominus noster Christus in primo adventu fecisse dignoscitur. De cuius primo adventu mox subiungitur. « En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. » Indutus pariete nostrae mortalitatis, latuit substantia divinitatis. (0595C) Sed prospiciens ad nos per cancellos et fenestras dum miracula fecit, ut ex miraculis appareret qui ex passionibus latuit. Qui enim humanis oculis hoc quod de mortali natura assumpsit ostendit, et in se ipso, qui invisibilis permansit, in aperto se videre quaerentibus quasi post parietem stetit, quia videndum se manifestata maiestate non praebuit. Quasi enim post parietem stetit, qui humanitatis naturam quam assumpsit ostendit, et divinitatis naturam humanis oculis occultavit. Quisquis enim per fenestras vel cancellos respicit, nec totus videtur, nec totus non videtur. Redemptor enim noster, quia et divina fecit et humana pertulit, quasi per cancellos et fenestras ad homines venit ut Deus, ut appareret ex miraculis, sicut dictum est, et lateret ex passionibus, et homo cerneretur ex passionibus. (0595D) Recte dicitur: « En ipse stat post parietem nostrum, » et reliqua. Potest, si cui libuerit, ita intelligi: En ipse qui crucifixus est, qui divinitatis suae dextera languentem, id est lugentem in apostolis consolationis amplexu continebat Ecclesiam, cum qua carne sepultus est, cum ipsa utique stat resurgens post parietem incredulitatis nostrae quem luteis operibus construxeramus peccando. De quibus dicit per Isaiam prophetam: « Nunquid non valet manus mea ad liberandum? Sed peccata vestra murum fecerunt inter vos et Deum (Isa. L) . » Post quem stans Dominus Christus exspectat se ab impiis invocari, et vocat ad poenitentiam animam peccatricem, exspectat sibi ab incredulis credi. (0596A) Post quem parietem stat, usque ad tempus baptismatis vel poenitentiae. Et licet non mereamur eum intueri, tamen per hoc quod idololatriam abdicamus, fenestras in supradicto facimus pariete, quibus nos ab immundis spiritibus defendendo respicit Christus. Et ipsi soli genua cordis deflectendo cancellos facimus, per quos compunctionem ad se convertendo prospiciat. Ubi vero venerimus ad veram conversionem baptismi praedicti vel poenitentiae, retollit eum de medio concessa venia peccatorum, et loquitur nobis dicendo: « Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI) . » Et: « Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV) . » Sicut et magister gentium, Paulus, docuit factum in eius adventu. (0596B) « Qui tulit, inquit, parietem maceriae de medio, et reconciliavit nos Deo Patri per sanguinem ipsius (Ephes. II) . » Unde cum inclusa esset Ecclesia quodammodo intra parietum septa propter persecutionis metum, post suam resurrectionem formidantibus et nimio terrore deiectis Apostolis, ianuis clausis ingressus, magnam fiduciam magnumque gaudium apportavit dicendo: « Pax vobis. Ego sum, nolite timere (Luc. XXIV) . » Tunc completum est quod sequitur:

« Dilectus meus loquitur mihi: Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. (0596C) » Loquitur ei scilicet ad perfectionem vitae vocando, dicendo ei iam non timere mortis auctorem, diabolum, nec ultra residere intra incredulitatis et torporis claustra. « Propera, » inquit, « et veni, » quia ego moriendo vitam perditam reddidi. Modo iam non terrearis a morte, cui ego destruxi imperium. (0596D) Stabat namque post parietem nostrum, quia nobis umbra sua obstabat sol iustitiae, de quo propheta promiserat dicens: « Orietur vobis timentibus Deum sol iustitiae, et sanitas in pennis eius (Mal. IV) . » Qui loquitur Ecclesiae in apostolis, quando surgens a mortuis consolatur eos, dicens: « Confidite, quia ego vici mundum (Ioan. XVI) . » Et: « Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII) . » Et: « Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. XI) . » Unde per hanc sententiam ad praedicationis officium provocatur, sicut ipsa dicit: « dilectus meus loquitur mihi, » id est ad praedicandum me hortatur dicens: « Surge, propera, amica mea, et veni, » id est surge de stratu quietudinis, in quo solius tui curam agere quaeris, propera, et veni, ad implendam etiam proximi curam salutis, studium sedulae praedicationis officio impende. Nam et verbis affabilibus tribuit fiduciam dum subiungit:

« Iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit. (0597A) » Docet eam scilicet iam non timere omnino iniquorum hominum truculentiam, nec daemonum formidare terrores, quia et Deum Patrem per assumptae carnis oblationem reconciliavit Ecclesiae, et daemonum exercitum subnervavit per crucem, et post brumalem gelidamque asperitatem floridum verni adventus sui tempus ostendit, et quanta vel qualia gaudiorum esset praemia ei per suam praesentiam exhibiturus, futuram iam quasi factam narravit. Unde et ei dicitur: « Exsurge, propera, amica mea, formosa mea, et veni. » Amica enim fit agnoscendo Deum; formosa, Christi humilitatem servando. Columba vero efficitur, nihil de terrenis cupiditatibus absque cibo vilissimo, indumentoque corporis requirendo, sed semper columbarum simplicitatem tenens, Spiritui sancto se sociat. Vel amica dicitur per dilectionem, formosa vel speciosa per decorem virtutum et lavacrum regenerationis, columba per infusionem Spiritus sancti. (0597B) Sicut igitur superveniente verno praecursore aestatis qui fugat hiemem, quando omnis creatura rediviva laetatur, et universa animalia secundum genus suum corporantur ad fetus, et ingravidata cubilia construunt, et aves nidos componunt, et sese ad invicem suis vocibus discretis advocant et motibus, ubi iam reptilibus epulas praeparat humus ne deesset pennigeris animantibus esca, ubi canora vox volatilium dulcis modulamine resonat et pipat, et ad praedandos flores apis pennis armata procedit: ita Dominus noster Iesus Christus, post horridam hiemem idololatriae et philosophicam doctrinam, vernum tempus per suam passionem, quod est pascha nostrum, transitus de morte ad vitam, faciem mundi martyrum, vel omnium sanctorum operum, et initia fidei credentium flore decoravit. (0597C) Eo tempore de quietis stratu ad officium praedicationis, imo de convalle lacrymarum ad paradisi Dei montem suae mortis exemplo Ecclesiam vocat. Denique cum dixisset, « Surge, propera, amica mea, formosa mea, et veni, » mox subiunxit, « iam enim hiems transiit, » id est potestas tenebrarum, quae tristem reddebat mundum, sole iustitiae Christo veniente, transit de hoc mundo ad tartara. Iam frigus infidelitatiis et imber iniquitatis recesserunt, quae totum orbem usque ad tempus Dominicae incarnationis et resurrectionis tegebant. « Flores apparuerunt in terra nostra, » id est initia fidei et iustitiae floruerunt in mundo crescente Ecclesia. (0597D) « Tempus putationis advenit, » id est amputatis inutilibus vanae religionis, sarmentis futurae fidei praeparantur corda hominum, aestivum namque tempus advenit, quando ex una stirpe corporis boni separantur a malis, ne vicinitate malorum depereant boni, ne perfidia incredulorum periclitentur credentes. Hoc utique tempus nuntiabatur venire putationis, de quo Dominus dicit in Evangelio: « Veni enim separare filium a patre, et nurum a socru sua, et filiam a matre sua (Matth. X) , » et reliqua. Vel hiems transiit, quia praesentis vitae tribulatio abscessit. Imber quoque abiit, quia cum ad contemplandum in sua substantia omnipotentem Deum ducimur, iam verborum guttae necessariae non erunt, ut pluvia debeat praedicationis infundi. (0598A) Nam quod minus hic audire quis potest, ibi amplius videbit: « Quia nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, et videbimus eum sicuti est (I Cor. XIII) . » Tunc apparent flores in terra, quia cum de aeternae beatitudinis vita quaedam suavitatis primordia praegustare anima coeperit, quasi iam in floribus odoratur exiens, quod postquam egressa fuerit in fructu uberius habebit, unde et illuc subditur: « Tempus putationis advenit. » In putatione quippe sarmenta sterilia reciduntur, ut ea quae praevalent uberius fructum ferant. Nostrae itaque putationis tempus tunc adveniet, quando infructuosam ac noxiam corruptionis carnem deserimus. Qui fructus nobis erit uberrimus, visio unius Dei. Ut tempus putationis est, vocatio e mundo animae coelestium. Sequitur: « Vox turturis audita est in terra nostra. » Dicamus opiniones diversorum, ne forte ignorasse causari videamur. (0598B) Vocem turturis propter decorem castitatis beatam Mariam intelligi volunt, cuius vox primum audita est in terra nostra dicendo ad angelum: « Quomodo fiet istud, quia virum non cognosco? » (Luc. I.) Et: « Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum (Ibid.) » . Et: « Ex hoc beatam me dicent omnes generationes (Ibid.) » . Cui angelus respondit: « Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. » Et: « Quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei. » Et vere dignam, quam solam beatam omnes generationes dicunt, quam gloriosam inter omnes feminas non solum diversarum gentium nationes, sed etiam coelorum virtutes admirantes collaudant, per vitae ingressum enim, mortem fugatam, mundum reconciliatum gaudemus. (0598C) Aliqui vero beatum Ioannem Baptistam asserunt, cuius vox audita est dicentis: « Ego vox clamantis in deserto, parate viam Domini (Matth. V) . » Et: « Facite fructus dignos poenitentiae (Luc. III) . » Quandiu enim praevaricationis hiems tempus triste, constrictumque ab omni germine bono, obtexerat faciem mundi, et sua ditione obtinebat diabolus terram, haec dulcissima vox turturis, sive per beatam Mariam, sive per Ioannem non est audita in terra. Sed ubi magnus ille sol iustitiae, qui nobis indulgentia aestatis ubertatem adducendo exortus est, coepit desiderio conservandae castitatis vox turturis in terra nostra audiri. Iusta enim ratione turturi castissimae avi virginitas comparatur, quae in Ioanne vel Maria obtinet principatum. (0598D) Quae semel Verbo Dei vel Spiritui sancto coniuncta, nunquam alium cogitat comparem, nec altera desideriorum sui amoris coniunctio est, nisi illi cui semel conglutinata probatur, tanquam turtur qui deserti dilecti habitacula diligit, et advocans comparem dulci resonat voce, et eo amisso alium non requirit, sed ad alium semper promissionis vocem et mentis emittit, cui promisit servare dilectionis affectum. Quo mortuo, nunquam alio coniungi narratur; sed eum omnibus diebus vitae, cui semel fuerit coniuncta, desiderando requirit. (0599A) Sed sciendum est, licet ita sit vox turturis quae audita est in terra nostra: illa est Domini Salvatoris, quae dicit in Evangelio: « Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. III) . » Vel per turturem rectissime sancta Ecclesia intelligitur, varietate virtutum velut plumis ornata.

« Ficus protulit grossos suos. » Propinquante igitur messe redemptionis humanae et gloriosi Redemptoris adventu, impietatis hieme et algore constricta nihil in se ficulnea, id est Synagoga, nisi amarissimum succum doctrinae quem animarum cibum mentitur, intelligitur habuisse. Sed in Domini adventu postquam turturis vox audita est dicentis, « Poenitentiam agite, » et reliqua, ficus protulit grossos suos, id est praecepta legis ceciderunt et ipsa per apostolos protulit grossos suos, qui de ea generati dulcissimus cibus doctrinae animarum effecti sunt. (0599B) Sed quia eis credere noluit, aeterna sterilitate aruit, et omni decore nudata nihil in se nisi ignis aeterni alimentum conservata est. A cuius perversae oppressionis umbra liberata plebs, coepit, amotis malis doctoribus Pharisaeis, in Christo credendo florere, et suo exemplo aliarum gentium nationes ad florem credulitatis provocare. De quibus sequenti versiculo dicitur: « Vineae florentes dederunt odorem suum. » Credendo namque in unum Deum omnipotentem floruerunt vineae, id est evangelicus populus. Seu vineae florentes, sanctae conversationes odorem longe lateque dederunt per orbem. Nam sicut hiemis tempore absque frondibus et floribus sine decore sunt vineae, ita fuisse absque decore iustitiae et sanctitatis ornamento per orbem nationes quas nunc vineas appellavit, certissime comprobatur. (0599C) Sequitur:

« Surge, propera, amica mea, speciosa mea, et veni, columba mea, in foraminibus petrae, in caverna maceriae. » Iacebat ergo satis in humili loco et abdito Ecclesia multum a longe vocata, quae nunc in toto mundo regnare probatur, conturbata vel oppressa de daemonum tempestate. Sed ubi passiones Christi sacramenta sunt celebrata per apostolorum doctrinam, in quibus Christus loquitur, advocatur ut surgat et veniat ad deambulantem sponsum in vineis ad congaudendum, et in proventum fructus iustitiae praedictarum nationum se exerat. Ac si ei dicatur: O sponsa et amica, cui tanta obtuli bona et pro qua tanta sustinui, surge et veni, accingere ad certamen, unde aeternam quietem accipias « in foraminibus petrae, in caverna maceriae. (0599D) » Quid sit petra Apostolus exponit: « Petra, inquit, erat Christus (I Cor. X) . » Quicunque ergo desiderat ab hostibus aeriae potestatis eripi, et illaesus evadere, in foraminibus huius petrae, fidem servando semper ingrediatur, id est consideret vulnera clavorum et lanceae quae pro salute sponsae sponsus suscepit, et in caverna maceriae, hoc est custodia virtutum coelestium. Habet enim ista petra multa foramina, id est aditus, per quos intratur ad Patrem regnum credentibus praeparantem, hoc est mansuetudinis, humilitatis, patientiae, contemptus divitiarum, nullarum acceptio personarum, pernoctatio in oratione, misericordiae magisterium, castitas immobilis, forma benignitatis, singulare speculum, individuae Trinitatis agnitio, in qua est nostra redemptio. (0600A) Haec sunt procul dubio foramina in quibus docetur anima ad gaudia regni coelorum venire. Potest foramen petrae intelligi, protectio eiusdem Domini Iesu Christi, ad quam confugit Ecclesia, velut columba ad foramen petrae. Hinc Isaias ait: « Ingredere in petram, abscondere in fossa humo (Isa. II) . » Caverna maceriae Spiritus sancti defensio, vel congregatio fidelium designari potest, quanquam foramina petrae quatuor Evangeliorum assertiones valeant intelligi, quae eiusdem petrae perforatum supradictis ictibus corpus testantur. Caverna vero maceriae apostolorum doctrinae, de quibus ut vineae credentium plebi firmissimam maceriam ob infestationem malignorum spirituum Deum construxisse probatur. (0600B) Nam sicut ipsi per Christum, ita et nos per apostolos agnoscentes divina mysteria, intra conspectum fidei quam ipsi confessi sunt continemur. Et quia « fides sine operibus otiosa est (Iac. II) , » recte subiungitur. « Ostende mihi faciem tuam. Sonet vox tua in auribus meis. Vox enim tua dulcis, et facies tua decora. » Ac si aperte dicatur: Ostende mihi faciem tuam, precor, in publicum actionis procede, noli sub quietis torpore quiescere, et operibus ostende fidem tuam. Et sonet vox tua, id est praedicationis, laudis et confessionis in auribus meis. Illius namque vox dulcis est Deo, qui dulce et suaviter ex dulcedine regni verba Domini proximis enuntiare, et ipsi Domino laudes resonare novit. Et illa fides decora est, quae, operibus ornata, adversa pati non timet. (0600C) Sequitur:

« Capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas; nam vinea nostra floruit. » Transacta videlicet daemonum tempestate, quam superius hiemem appellavit, invitatur sponsa iam regis corpori iuncta per baptismi sacramenta in vineam, id est credentium sibi plebem ex gentibus, et invenit eam producentem flores per bonum naturae, ad confidendum Deo coeli paratam. Sed calliditate insidiisque vulpium maturitatem fructus exspectantium ad demoliendam devorandamque parata, quae sunt perversarum animarum haereseos mordacissima dogmata ait Iesus suis doctoribus: « Capite nobis vulpes parvulas quae demo liuntur vineas, » id est convincite haereticos et schismaticos pravos fide, et dolosos verbo, qui dente pravae doctrinae rudes fidelium mentes lacerare solent. (0600D) Nam vinea nostra floruit, id est sanctae electorum animae germinant fructum fidei et bonorum operum late longeque. Verum duplici ratione intelligitur quod ait nostra, id est sive suam dixerit et patris, sive Ecclesiam sibi coniunctam participem dicat. Quam cum flores tam Ecclesiam ex Iudaeis, quam maxima ex gentibus vidisset proferre, ante praeparat venatores vel custodes qui vulpes capiant quam flores maturos fructus pariant. De quorum numero est unus qui dicebat: Corripientes omnem hominem in captivitatem redigimus omnem scientiam extollentem se adversus scientiam Dei. (0601A) Nam sive daemones vulpes intelligantur, sive haeretici et perversi doctores, per quos daemones loquuntur blasphemias, utrumque convenire manifestum est, per quos mentes hominum in quibus habitat recta fides Ecclesiae disterminantur. Quorum exterminium vel occultas insidias cavere sollicite debemus, et Deum ex toto corde diligere ut diligi ab eo mereamur: ideoque Ecclesia rectissime subiungit:

« Dilectus meus mihi, et ego illi. » Coniuncta itaque Ecclesia Christo vel anima verbo Dei ut eam abundantiore gaudio cumulet per omnia, et in quibus ipse per laetitiam pascitur, et quid ille delectetur in ea ostendit, et quid illa respondere debeat pro tantis beneficiis docetur. (0601B) Sponsus videlicet decoram faciem in ea desiderat, sicut superius innuit, quae nulla peccati nigredine sit maculata, non turpium verborum mendaciique absconsa, vel blasphemiarum raucedine voce horrida, sed dulcedinem suis laudibus resonantem reddit vicem, eadem Ecclesia ait: « Dilectus meus mihi, et ego illi. » Christus et ipsa, caput et corpus velut unus homo, et tanquam membra caput, ita diligendo sequitur ipsum, propterea taliter loquitur. Nullus enim dilectus et adiutor Ecclesiae, nisi Christus, et nullus Christi dilectus, nisi Ecclesia: quia nullus alius recte diligit Christum, nisi unica Ecclesia, et nulla alia ab eo diligitur, nisi ipsa. « Qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. » Id est, qui pascitur munditia fidei et candore virtutum, donec venturi saeculi dies illius iudicii verus adveniat, et oriatur lux et umbrae, id est errores praesentis saeculi, qui nos impediunt, iustitiae sole transeant et inclinentur cum suis amatoribus in chaos inferni. (0601C)

« Revertere: Similis esto, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum super montes Bethel. » Vox est ista supradictae Ecclesiae ad Christum: Obsecro, mi dilecte, ut saepius tuae visitationis adventu revertaris ad me, quia carnem quam de patriarcharum origine sumpsisti, resurgens a mortuis, super omnem coelestium montium ascendisti, ut laborem peregrinationes meae speculatione aeterna releves. Capream hoc in loco sicut superius praelibavimus carnem dicunt Christi, propter similitudinem carnis peccati. Hinnulus cervorum dicitur ipse, quia de stirpe patriarcharum genitus, qui post resurrectionem suam ad coelos remeans, superexaltatus est super montes Bethel, quae domus Dei dicitur, id est supernam patriam angelorum. (0601D) Unde Psalmista ad eum loquens ait: « Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quam elevata est magnificentia tua super coelos! » (Psal. VIII.) Nec moralis siquidem admittendus est sensus. Unusquisque enim credentium Deo, ipse se fecit montem Dei per sanctam conversationem, aut montem diaboli perverse vivendo. Bethel enim domus Dei interpretatur, ut praefati sumus. Quicunque ergo ita exhibuerit vitam suam, ut in eo delectetur Spiritus sanctus inhabitare, mons efficitur Dei qui est Ecclesia Dei. (0602A) Super haec ergo, si quando offensus peccatis populi prolongaverit, revertitur, similis efficitur cursu vel consuetudine capreae hinnuloque cervorum, quarum natura est, voce ante se in montibus resonante post tergum emissa dum obviam sibi opinantur occurrere, ad locum unde abscesserant, velociori cursu reverti. Et haec causa ut exasperata ab hostibus consuetam nolit derelinquere sedem. Sic et Christus Dominus noster, quamvis provocatus, quamvis exasperatus peccatis hominum, ieiuniis et precibus revocatus, ad pietatis consuetam revertitur sedem. Et si aliquando provocari videtur, ut studia inquirendo eum merito augeantur, non debet quis diffidere nec ab inquirendo cessare. Unde sequitur:

« In lectulo meo per noctem quaesivi quem diligit anima mea. Quaesivi illum et non inveni. (0602B) » « Veni, sicut in quibusdam codicibus additur, et vocavi eum, et non respondit mihi. » Haec ergo quamvis praenuntiata sint et consummata in Domini sepultura videantur, dum mulieres ad sepulcrum Domini pervigilant, cum apostoli intolerabiliter lugent, sed amplius ad superiora respiciunt quae subnectuntur; ac si Ecclesia vel unaquaeque sancta anima apertius dicat: Iamdudum multo studio quaesivi illum, sed quia adhuc illecebris carnis meae subdita fui, et tenebris profundae ignorantiae obcaecata, non inveni lumen veritatis, id est Dominum. Aliter in lectulo suo dilectum suum Ecclesia vel anima sancta quaerit, quando ab omni perturbatione saeculi tranquilla in quiete cordis Dominum suum cogitat. Quem quaerens ob hoc minime invenit, ut amore illius accensa ardentius quaerens. (0602C) Per noctem quaerimus, quia et si iam mens in illo vigilet, tamen adhuc caligat oculus. « Vocavi eum et non respondit mihi. » Quicunque solum hominem credit Christum, non inveniet eum. Et quicunque deitatem non credit in Christo, non inveniet eum. Et quicunque deitatem non credit in Christo, vocat quidem in noctibus perversorum sensuum suorum Dominum Dei Filium, sed non respondet ei sicut non respondit regi Sauli a quo recesserat Deus. (0602D) Sine causa igitur laborem impendit quaerendo, qui aequalem hominibus absque peccato et coaeternam Patri, non fuerit utraque natura confessus Deum, qui redemit, et hominem per quem redemit perditos Deus, de quo Psalmista dicit: « Frater non redemit, redimet homo (Psal. XLVIII) . »

« Surgam, et circuibo civitatem, per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea. Quaesivi illum, et non inveni. » Proposui in animo meo de lectulo carnalium voluptatum surgere, et terras ac maria circuire, et philosophorum adire mysteria, sed nec sic inveni illum. Potest et aliter intelligi. Civitas hoc in loco sancta electorum Ecclesia intelligitur, seu divina Scriptura. Vicos vero atque plateas, libros legis et prophatarum vocat, in quibus Ecclesia seu anima electa dilectum suum, id est Christum dum ardenter quaerit invenit, quem in libris philosophorum non reperit.

« Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. (0603A) Num quem diligit anima mea vidistis? » (Psal. CXXVI.) Vigiles qui custodiunt civitatem, id est Ecclesiam, apostoli vel caeteri doctores sunt qui sollicitam gentilitatem cum veritatis indagine invenerunt. De quibus dicitur: « Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam (Psal. CXXVI) . »

« Paululum cum pertransissem, inveni quem diligit anima mea. » Id est dum me illorum magisterio tradidi mox lumen veritatis quod quaesivi, inveni. Aliter: Quaerentes autem nos vigiles inveniunt qui custodiunt civitatem quia sancti Patres, qui Ecclesiae statum custodiunt, bonis nostris studiis occurrunt, ut suo vel verbo vel scripto doceant. (0603B) Quos cum paululum pertransimus, invenimus quem diligimus, quia Redemptor noster, et si humilitate homo inter homines, divinitate tamen super homines fuit. Quia nisi qui fidei passibus et pura mente omnes sanctos transierit, et Christum excellentiorem omnibus sanctis crediderit, invenire nequaquam poterit. « Tenui manum eius nec dimittam, donec introducam illum in domum patris mei, et in cubiculum genitricis meae. » Teneo illum firma fide, donec in fine saeculi per officium praedicationis introducam illum in domum et in cubiculum Synagogae, quae me genuit in Domino, « et fiet unum ovile et unus pastor (Ioan. X) . » Sequitur :

« Adiuro vos, filiae Hierusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. (0603C) » Ubicunque igitur in hoc cantico similia verba reperiuntur credentium diversis temporibus, diversorum populorum personae introducuntur. Hic namque plebis illius persona videtur induci, quae post Christi ascensionem fatigata desiderio, quaerendo quem diligebat anima eius, Ecclesia videlicet ex gentibus, quae, paululum munita sibi tranquillitatis pace, in securitatis somno requiescere cupiebat, et ideo repetit hunc versum sponsus, ne minorem eum Ecclesiae ex gentibus congregatae, quam Iudaeis habere sollicitudinem putares, sed ut sit de una utriusque una sponsa, et illa dilectissima, quem versiculum iam superius exposuimus. Filiae Hierusalem animae sunt electorum, quae supernae illius Hierusalem visionem scilicet pacis speculantur. Capreae vel cervi Patres Novi ac Veteris Testamenti intelliguntur, quorum in altitudine contemplationis pascua sunt. (0603D)

« Quae est ista quae ascendit per desertum? » Hanc opinor gentem per desertum ascendentem, quam doctor gentium Paulus ab Hierusalem usque ad Illyricum congregatam, et unguentis doctrinae delibutam, mysteriorumque sacramentorum aromatibus aspersam, usque ad pacifici regis lectulum perducit, de quo in sequentibus legitur. Unde miratur Synagoga quomodo gentium populus nullo circumcisionis mysterio emundatus, nulla prophetarum admonitione eruditus, subito ab infimis voluptatibus per desertum gentilitatis et idololatriae ad alta virtutum culmina et sponsi amplexus ascendisset. Vere desertus locus erat, ubi nomen Christi non fuerat nominatum. (0604A) « Sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii. » Id est igni amoris succensa, vel cum omni nisu virtutum ad coelestia tendens. Per myrrham mortificatio carnalium voluptatum, per thus paritas orationum, et in diversis pulveribus pigmentarii omnium virtutum odor. Moraliter vero sancta electorum Ecclesia cum ab hoc mundo in sanctis precibus ardenti amore se erigit, per desertum quod deseruit ascendit. Fumus de incenso nascitur. Et per Psalmistam dicitur: « Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, Domine (Ps. CXL) . » Fumus excutere lacrymas solet. Itaque fumus ex aromatibus est compunctio orationis concepta ex virtutibus amoris. (0604B) Quae tamen oratio fumi virgula dicitur, quia dum sola coelestia postulat, sic recta progreditur ut ad terrena atque temporalia appetenda minime reflectatur. Et notandum quod non virga, sed virgula nuncupatur, quia interdum in compunctionis ardore, tantae subtilitatis est vis amoris, ut hanc nec ipse animus comprehendere qui illuminatus meruit habere. Bene hoc dicitur myrrhae et thuris. Thus enim ex lege Domini in sacrificio incenditur. Per myrrham vero corpora mortua condiuntur, ne a vermibus corrumpantur. Myrrhae ergo et thuris sacrificium offerunt, qui et carnem afficiunt, ne eis corruptionis vitia dominentur, et redolentem in conspectu Domini amoris sui hostiam incendunt, seque ipsos Deo in sanctis virtutibus exhibent. Unde et illic subditur: « Et universi pulveris pigmentarii. (0604C) » Pulvis pigmentarii virtus bonae operationis. Et notandum quod virtutes bene operantium non pigmenta, sed pulveres dicuntur. Cum enim quaelibet bona agimus, pigmenta offerimus. Cum vero bona ipsa etiam quae agimus retractamus, et ne quid in his sinistrum sit iudicio retractionis attendimus, quasi ex pigmentis pulverem facimus, ut orationem nostram Domino per discretionem et amorem subtilius incendamus.

« En lectulum Salomonis sexaginta ambiunt ex fortissimis Israel. » Salomon qui interpretatur pacificus, Dominum Iesum Christum designat. Lectulus Salomonis quieta est mens sanctorum, in quibus ipse velut in lectulo requiescit. Sexaginta fortes praedicatores sunt sancti, et fortissimi bellatores, qui mundo corde digni sunt Deum videre. (0604D) Senarius enim numerus propter sex dies quibus Deus mundum fecit et sex mundi aetates perfectus est. Denarius vero numerus ad decalogium legis pertinet. Qui per senarium multiplicatus fuerit, sexaginta complent. Sexies deni, sexaginta sunt.

« Omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi, uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. » Tenent enim gladium spiritus, quod est verbum Dei, qui quod ore docent operibus complent. Ensis autem est custodia vigilans, cordis concupiscentias premens, ne verbum praedicationis immunditia vitae maculet. Nocturnae vero timores sunt insidiae diaboli et tentationes occultae. (0605A) Neque enim credendum est Salomonem tantae magnitudinis regem, qui sic immensis divitiis affluebat, ut pondus auri eius aestimari non posset, et argentum in diebus illius pretium non haberet, quod de lignis Libani ferculum sibi fecerit, ut sequitur:

« Ferculum sibi fecit rex Salomon de lignis Libani. » Ferculum Salomonis est sancta Ecclesia, quae credentes ad aeternae beatitudinis epulas levat, quae de fortibus animo quasi lignis imputribilibus constructa est.

« Columnas eius fecit argenteas. » Columnae argenteae sunt doctores eloquii luce fulgentes: « Reclinatorium aureum. » Reclinatorium aureum est spes perpetuae quietis fidelibus promissa, sive fulgor claritatis intimae, in qua electorum animae reclinantur in requiem. (0605B) Est autem columnis argenteis reclinatorium aureum, quia per hoc quod a sanctis praedicatoribus lucere dicitur, mentes audientium fulgorem claritatis in qua reclinentur inveniunt. Per hoc enim quod luculenter et aperte audiunt, in illo quod clarescit in corde requiescunt. Columnae ergo argenteae et reclinatorium aureum factum est, quia per lucem sermonis invenitur apud animum claritas quietis. Ille iam quippe fulget qui interius mentem irradiat, ut per intentionem ibi requiescat, ubi praedicationis gratia non quaeratur. Sed adhuc quod clarum ostenditur intus, qualis sit ascensus adiungit, cum de eodem ferculo protinus subdit: « Ascensum purpureum. » Quid est ascensus purpureus, nisi martyrum sanguis, et passio Redemptoris nostri? (0605C) Quia non ascenditur ad epulas vitae, nisi per mysterium passionis Christi. Et bene ascensus purpureus subditur. Vera quippe purpura, quia de sanguine tingitur, non immerito in colore sanguinis videtur. Et quia maxima multitudo fidelium in exordio nascentis Ecclesiae per martyrii sanguinem pervenit ad regnum. Rex noster ascensum purpureum fecit in ferculo, quia ad clarum quod intus aspicitur per tribulationem sanguinis pervenitur. Quid ergo nos miseri atque ab omni fortitudine destituti, quid acturi sumus? Ecce in hoc ferculo columnae esse non possumus, quia in nobis nec fortitudo operis, nec lumen emicat praedicationis. Reclinatorium non habemus, quia necdum sicut oportet per intellectum spiritualem requiem aeternae charitatis aspicimus. (0605D) Ascensus purpureus non sumus, quia pro Redemptore nostro fundere sanguinem non valemus. Quid ergo de nobis agendum est? quae spes erit, si nullus ad regnum pervenit, nisi qui summis praeditus virtutibus fuerit? Sed adest quoque nostra consolatio: Amemus inquantum possumus Deum, diligamus et proximum, et simul quoque ad Dei ferculum pertinemus: quia sicut scriptum est, media charitate constravit. Habet quippe charitatem, et ibi sine dubio praevenis, ubi et columna argentea erigitur, et ascensus purpureus tenetur: nam quia hoc propter nostram infirmitatem dicitur, aperte monstratur cum illic subditur: « Media charitate constravit propter filias Hierusalem. (0606A) » Filias dicunt, non filios, id est infirmos: per filios Hierusalem infirmantium mentes significat, quibus inter sanctos praedicatores et martyres, per praecepta charitatis in coelestia locum constituit, quia et qui in virtutibus infirmantur, si ipsa bona quae possunt facere cum charitate non negligunt, a Dei aedificatione alieni non sunt. Omnis enim qui charitatem habet Dei et proximi, ad hanc requiem et ad has epulas laetus pervenit: haec omnia ornamenta Ecclesiae praestitit Christus ob nimiam charitatem qua dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis.

« Egredimini et videte, filiae Hierusalem, regem Salomonem. (0606B) » Ad hanc itaque laetitiam, et ad huius mysterii contemplanda secreta, non infirmae, sed perfectae animae convocantur, quae in rege Salomone dominium intelligunt, quibus dicitur: Egredimini mente et actu de turbulenta mundi conversatione, ut regem valeatis videre. « In diademate, quo coronavit eum mater sua. » Videte Dominum Christum in humanitate, quam de virgine matre susceptam in maiestatis paternae dextera collocavit. « In die desponsationis illius. » Id est in tempore incarnationis illius, quo ad copulandam sibi Ecclesiam sponsam ex virginali utero processit. « Et in die laetitiae cordis eius. » Id est redemptionis humani generis, quae fuit dies laetitiae Christo. Aliter: Admonet ut semper ante oculos cordis habeant sanctae animae regem Salomonem, hoc est pacificum nostrum, qui est Christus. (0606C) In diademate, id est in illa spinea corona, qua coronavit eum mater sua, Synagoga scilicet Iudaeorum, ex qua secundum carnem genitus est in die desponsationis eius, quo sibi desponsavit Ecclesiam. Quae maior laetitia esse potuit Christo, quam cum per eius passionem redemptio facta est humani generis?

« Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es! » Abrasa scilicet omni vitiorum consuetudine carnis, et a multorum deorum turpium cultu, ad unum verum Deum conversae Ecclesiae geminam eius pulchritudinem laudat. Pulchram dixit Ecclesiam, et pulchram repetit, quia hanc et praedicatione et actione vidit esse laudabilem. « Oculi tui columbarum. » Sensus tui, inquit, spiritualium sunt rerum contemplatione excellentes ac verecundi. (0606D) Seu oculi, sancti doctores decus populi intelliguntur. « Absque eo quod intrinsecus latet. » Magna est quippe gloria aperti operis, sed longe inoptabilior aeternae retributionis, quae necdum videri potest. « Capilli tui sicut greges caprarum, quae ascenderunt de monte Galaad. » Possunt in capillis fideles populi accipi, qui maximum decus sua numerositate praebent Ecclesiae. Galaad acervus testimonii interpretatur, qui bene convenit adunatae multitudini sanctorum. Possunt per capillos specialiter ipsi qui ex circumcisione crediderunt designari hi ascenderunt de monte Galaad, quia per testimonia sacrarum Scripturarum venerunt ad fidem. (0607A)

« Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro. » In capillis fragiliores, videntibus vero perfectiores quique sanctarumque Scripturarum expositores, et ad regendam Ecclesiam apti designantur, qui lacte doctrinae non indigent, solidum cibum mandendo aliis impertiunt. Qui ascenderunt de lavacro, id est fonte sacri baptismatis, qui et tonsi et loti sunt, hoc est, nudati rebus renuntiantes saeculo, et vitae lavacro mundati. « Omnes gemellis fetibus. » Id est gemina charitate, vel fide et opere fecundi. « Et sterilis non est inter eas: » non est qui fetus boni operis non agat.

« Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. » Coccum color est sanguinis vitta coccinea (myrrha dicitur) cruorem designat beatorum martyrum. (0607B) Vel vitta coccinea doctrina veritatis intelligitur. Labia sponsae, id est Ecclesiae, cocco assimilantur, quia Dominici sanguinis pretium quo redempta est praedicare non cessat, et in praedicatione ab ardore sanctae charitatis flammescit, et auditores suos in dilectione Dei ardentes efficit. « Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae, absque eo quod intrinsecus latet. » In genis verecundia, in malo punico passio Christi exprimitur. Habet ergo ruborem in genis sponsa mali punici, cum sacramentum Dominicae crucis verbis fatetur, et factis probat. Aliter: Illi enim faciem Ecclesiae decoram faciunt, qui, comitante verecundia, castitatem servant. Vel certe genae Ecclesiae sunt sancti martyres, qui imitantes Christi passionem, roseo sanguinis sui velut fragmen mali punici decore perfusi sunt. (0607C)

« Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis suis. » Turris David sancta Ecclesia est, sive perfectio vel doctrina sanctorum, quae non a se, sed a Christo est. Collum ipsi sunt praedicatores, quorum et constantia eadem civitas firma est, et undique inexpugnabilis. Propugnacula autem eiusdem civitatis Scripturarum sacrarum munimina sunt, vel patrum precedentium exempla. « Mille clypei pendent ex ea. » Quia quot in divinis libris praecepta sunt, tot sunt nostri pectoris munimina, quibus contra insidias omnes defendimur. « Omnis armatura fortium. » Omnis instructio est, vel operationis, vel doctrinae coelestis, per quam non solum evadimus, sed etiam superamus. Dicamus prout papa Gregorius more suo mirabiliter intonat. (0607D) In collo etenim guttur in gutture vox est. Quid per collum sanctae Ecclesiae, nisi sacra eloquio designantur? In qua mille clypei dependere memorantur: per hunc perfectum numerum numerus universus ostenditur, quia universa nostra munitio in sacro eloquio continetur. Ibi quippe sunt praecepta Dei, ibi exempla iustorum. (0608A) Si enim torpet animus a Conditoris suo desiderio, audiat quod dicitur: « Diliges Dominum Deum tuum (Exod. XX) , » et reliqua. In odio fortasse labitur proximi, audiat quod dicitur: « Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII) . » Res alienas concupiscit, audiat quod illic scriptum est: « Non concupisces rem proximi tui (Exod. XX) . » De iniuria quae a proximi ore vel facto illata est ad iram mens accenditur, audiat quod dicitur: « Non quaeras ultionem, nec memor eris iniuriae civium tuorum (Levit. XIX) . » In carnis concupiscentia male sauciata mens accenditur, ne sequatur oculus mentem, audiat quod dictum est: « Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo (Matth. V) . » Contra inimicum forsitan quisque animum suum relaxare disponit in odio, audiat quod illic scriptum est: « Diligite inimicos vestros (Ibid.) , » et reliqua. Sed is qui aliena iam non rapit, adhuc forsitan inordinate retinet, audiat quod illic dicitur: « Vendite quae possidetis, et date eleemosynam (Luc. XII) . » Infirmantis animus qui perfrui desiderat Deo simul et saeculo, audiat quod illic scriptum est: « Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI) . » Alius non ad necessitatem stipendii, sed ad voluntatem desiderii possessa retinet, audiat quod illic dicitur: « Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest esse meus discipulus (Luc. XIV) . » In collo Ecclesiae, id est in sacri eloquii praedicatione, quae pro sui munitione et altitudine turri David similis dicitur, mille clypei dependent, quia quot illic praecepta sunt, tot etiam pectoris nostri munimina, sicut dictum est: Ad servandam itaque innocentiam etiam laesi a proximo perdurare in humilitate festinamus. Abel ante oculos veniat, qui et occisus dicitur a fratre, et non legitur reluctatus. Sic de caeteris sanctorum exemplis sentiendum. (0608C) Quia ergo in voce sacri eloquii cuiuslibet si quaerimus munimina virtutis invenimus. Mille clypei dependent ex ea, omnis armatura fortium. Ecce enim contra aereas potestates, si festinamus fortes existere in hac turri armaturam nostrae mentis invenimus, ut inde praecepta Conditoris, inde sumamus exempla praecedentium patrum, per quam contra adversarios nostros inexpugnabiliter armemur. Et notandum quia aedificata cum propugnaculis suis dicitur. Hic quippe agunt propugnacula quod clypei, quia utraque pugnantem muniunt. Sed hoc inter utraque distat, quia clypeos pro nostro munimine ubicunque volumus movemus, propugnaculo autem defendi possumus, sed hoc movere non possumus. Clypeus in manu est: nam propugnaculum non tenetur. (0608D) Quid ergo inter propugnacula et clypeos distat, nisi quod in sacro eloquio patrum praecedentium et miracula legimus, quae operari non valemus, et virtutes bonorum operum audimus, quibus operando muniri possumus?

« Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis donec aspiret dies et inclinentur umbrae. » Duo ubera Ecclesiae, duo Testamenta. Duo hinnuli, duo populi sunt ex circumcisione venientes et gentilitate, quia inde nutriuntur. Quique per humilitatem parvulos se intelligunt et peccatores, et cum charitate currentes omnia mundi transeunt obstacula. Qui pascuntur in liliis, hoc est candidissimis sanctorum exemplis vel doctrinis. De quibus superius tanquam ex armatura fortium disputatum legimus. (0609A) Donec aspiret dies aeternus, et transeant umbrae vitae praesentis. Et hinc iam superius disputavimus. « Vadam ad montem myrrhae et ad collem thuris. » Per myrrham mortificatio carnis, per thus devotio orationis exprimitur. Quasi diceret sponsus: Frequentabo eos, et pia propitius illustratione glorificabo quos per passiones sive orationes in virtutibus sublimes esse invenio. Aliter: Vox est imperfectorum, qui cum ad montem myrrhae et collem thuris ascendunt, quando illorum qui per mortificationem carnis et purissimas orationes placuerunt, imitatores esse desiderant. (0609B)

« Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. » Hoc est quod ait Apostolus (Eph. V) : « Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam » malae operationis, « nec rugam » induplicatae fidei.

« Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni. » Libanus candor interpretatur, id est anima bonis actibus candidata, quam tertio hortatur sponsus ut veniat. Primo adveniens in carne per bona opera, secundo absoluta carne ad percipiendam vitam aeternam, tertio recepto corpore ad perfruenda post resurrectionem gaudia perfecta. « Coronaberis, de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. » Leones propter superbiam, pardi propter crudelitatem maligni spiritus, montium vero nomine superba infidelium corda, ubi immundi spiritus sedem habent, designantur. (0609C) Dum sancti praedicatores tales ad vitam salutis convertunt, coronantur de capite et vertice montium, id est principibus iniquorum: quia de labore certaminis crescit corona gloriae. Aliter: Libanus, ut dictum est, candidatio interpretatur. Nisi enim quis per candorem sacri baptismatis remissionem peccatorum acceperit, ad Christum venire non potest. Sanir interpretatur enim lucerna: Amana, iniquitas: Hermon vero consecratio. Quae omnia referuntur ad Christum, qui quos post iniquitatem illuminat, consecrat, ipsosque coronat. De cubilibus leonum veniunt, qui de regum principumque huius saeculi domibus ad fidem currunt. De montibus, inquit, pardorum, qui relicta elatione superbiae vel diversorum philosophorum traditione, simplices et humiles pergunt ad Christum. (0609D)

« Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa, vulnerasti cor meum. » In vulneratione cordis magnitudo amoris Christi in Ecclesia intelligitur. « In uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. » Id est in unitate sancta doctorum, et in uno crine colli tui, id est in unitate pia subiectae plebis, id est crinium. Item: In illo itaque oculo Ecclesiae Christo complacuit, quo non temporalia, sed aeterna conspexit. Unde Psalmista: « Unam petii a Domino, hanc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae » (Psal. XXVI) . « Et in uno crine colli, » qui non ornari visibilibus studuit, sed aeternis. Quae Ecclesia, soror Christi pariter et sponsa est. Sponsa scilicet per fidem, soror per dilectionem. (0610A)

« Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea, sponsa. » In mammarum nomine, sancti doctores propter consolationem infirmorum et parvulorum sustentationem exprimuntur. Suavitas gratiae pulchrior est austeritate legis. « Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. » Fama suavissima diffusa per orbem totum fidei latior est, quam veteris legis, et patrum in ea quae in sola Iudaea coangustantur. Quid per aromata, nisi Veteris Testamenti dona, quae odori Ecclesiae, id est gratiae Spiritus sancti, seu virtutibus comparantur pulcherrimis. Perseverat semper sponsus vices reddendo Ecclesiae, sicut eum Ecclesia laudaverat superius. Ideo ait: « Vulnerasti cor meum, soror mea, » et reliqua.

« Favus distillans labia tua, sponsa. (0610B) » Quid per ceram, nisi litteram? et per mel, nisi sensus spiritualis? Mel in cera est spiritualis divinorum eloquiorum sensus in littera. Mel ceram distillat, quia multiplices sensus pene singulae pariunt sententiae. Labia sponsae sunt doctores, qui multifarios sensus sacris litteris inesse pandunt. « Mel et lac sub lingua tua. » In lacte eruditio parvulorum, in melle fortior doctrina perfectorum signatur. Sub lingua, id est in meditatione cordis. Non est necesse subnectere, quid inde Paulus apostolus loquatur: « Et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. » Vestimenta Ecclesiae bona sunt eius opera, quae odori thuris comparantur: quia cuncta quae sancta pro Domino agit Ecclesia, orationum pro ea vicem reddunt. (0610C) Intelliguntur etenim vestimenta Ecclesiae ipsius praedicatores, puras ad Dominum mundasque mittentes orationes.

« Hortus conclusus, soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus. » Superius in praefatione succinctim disputare decrevimus. Hortus conclusus Ecclesia est: conclusus, quia Domini protectione munita, in sancta consistit fide; hortus, quia multifaria spiritualium operum germina gignit, sive propter filios per baptismum spirituales dicitur. Fons est, quia doctrina salutari redundat. Signatus dicitur sermone fidei.

« Emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. (0610D) » Per irrigationem sacri baptismatis, sancta Ecclesia paradisum ex se mittit, quia homines quos per sanctum generat baptismum, ad coelestem paradisum dirigere cupit. Mala punica sancti dicuntur martyres; pomorum fructus bonorum operum suavitates intelliguntur. Quia vero non solum imperium, sed adventus instat, festinantius iam hinc sententias libri decerpere disposuimus, quam superius protelare coepissemus, ne modum libelli excedere videremur, sicuti fassi sumus.

« Cyprus cum nardo, nardus cum croco, fistula et cinnamomum. » Cyprus arbor aromatica est, significans coelestis gratiae benedictionem. Nardus Dominicae passionis typum tenet. Crocus charitatis fervorem exprimit. Coniungitur cyprus nardo, cum divina gratia coufortat nos Christo compati. (0611A) Item nardus cum croco coniungitur, cum per charitatem Christi mortem libenter suscipimus. Fistula, quae et cassa dicitur, arbor aromatica est, sed modica, et ideo humiles spiritu designat. Item cinnamomum, qui seipsos decipiunt, signat, et ipsa est arbor brevis, sed odorifera et dulcis. Sic humilitas magnam habet apud eum laudem et dulcedinem. « Cum universis lignis Libani. » Sicut fistula et cinnamomum humiles sanctorum cogitationes, sic et ligna Libani sublimes eorum actiones designant: « quia non potest arbor bona fructus malos facere (Matth. VII) . » « Myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis. » Myrrha et aloe arbores sunt aromaticae, quae mortificationes vitiorum et poenitentiam carnis exprimunt. Cum omnibus primis unguentis, id est charismatibus virtutum excellentioribus. (0611B) Et pulchra est coniunctio harum arborum cum unguentis, quia dum carnem a lascivia refrenamus, consequens est ut maiora Spiritus dona percipiamus.

« Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano. » Utrumque est Ecclesia, et fons est hortorum, quia spirituales gignit fructus, et puteus aquarum viventium, propter occulta mysteria, quae sanctis per revelationem sancti Spiritus solis panduntur. Aquarum viventium, propter eloquia divina, quae de invisibilibus divinae gratiae procedunt thesauris. Quae impetu fluunt de Libano, id est de ipsa Ecclesia, quae et candida est per munditiam fidei, et alta per virtutum gloriam. Aliter: Per fontem hortorum Christus intelligitur, irrigans Ecclesiam suam. (0611C) Puteus aquarum Spiritus intelligitur sanctus, a quo dicuntur diversa dona procedere: quae viventes vocantur, quia quos replent viventes faciunt. Quae fluunt de Libano, quia Spiritus sanctus a Filio procedit. Potest per fontem, qui aperte currit, Christus intelligi secundum humanitatem, per puteum qui occultam habet aquam atque profundissimam, idem ipsum secundum divinitatem. De quo impetu aquae fluunt, ut ipse in Evangelio testatur: « Qui credit in me, flumina de ventre eius fluent aquae vivae (Ioan. VII) . »

« Surge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum, et fluent aromata illius. » Vox est ista sponsi: In aquilone enim adversa mundi, in austro blandimenta designantur, quia gemina expugnatione probatur Ecclesia. (0611D) Surge, permittentis est vox, non imperantis. In aromatibus, virtutes conscientiae miro odore dispositae intelliguntur. Aliter: Per aquilonem, qui fertur esse frigidus et terram congelare, ne fructus pariat, diabolus intelligitur. Cui ab horto, id est ab Ecclesia praecipitur recedere. Per austrum vero, qui ventus est calidus, et terram a frigoribus absolvere dicitur, sanctus intimatur Spiritus. Qui flando, id est suis sanctam illustrando Ecclesiam donis, facit illam id diversis germinare virtutibus. Bene ait: « Surge, Aquilo, et veni, Auster, » et reliqua. Quia nimirum dum sanctam Ecclesiam donorum suorum virtutibus Spiritus veritatis impleverit, ab ea longe lateque odores boni operis spargit. (0612A)

« Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. » Id est veniat Christus in Ecclesiam suam, et eam ipse conservet ubique immaculatam, et fidei fructu fecundet, et libenter inspiciat, gratanterque accipiat opera sanctorum suorum. « Veni in hortum meum, soror mea, sponsa. » Haec vox non est imperantis, sed indicantis praeteriti temporis. Ac si diceret: Veni, inquit, saepissime in Ecclesiam meam et venio ut corrigam, adiuvem et confirmem, sicuti poposcisti. « Messui myrrham meam cum aromatibus meis. » Per myrrham passio vel mortificatio, per aromata omnes virtutes exprimuntur. (0612B) Metit myrrham cum aromatibus, quoniam martyres cum caeteris electis ad maturitatem praemiorum perducit. « Comedi favum cum melle meo, et bibi vinum meum cum lacte meo. » In favo et vino praedicatores, in melle et lacte auditores intelliguntur, et utrisque internus iudex est qui probat et remunerat. « Comedite, amici, et bibite, et inebriamini, charissimi. Ego dormio, et cor meum vigilat. » Vox est Christi ad Ecclesiam. Ac si aperte dicat: Amici faciendo quae praecipio. Charissimi, integra charitate amplectendo. Obsecro itaque factis sanctorum, quasi epulis praecipuis, praecordia vestra replete. Cui respondit Ecclesia: « Ego dormio et cor meum vigilat, » id est, donante gratia Dei, in pace praesentis vitae eum colo: et quo tranquillius ab incursibus internis vaco, eo altius video quam bonus est Deus. (0612C) Moraliter vigilanti corde dormit quis, qui per hoc quod interius contemplando proficit, ab inquieto foris opere quiescit. Sed inter haec sciendum est, quia quandiu in hac mortali carne vivitur, nullus ita in contemplationis virtute proficit, ut in ipso iam incircumscripto luminis radio mentis oculos infigat. Neque enim omnipotens Deus iam in sua claritate conspicitur, sed quiddam sub illa speculatur anima, unde refota proficiat, et post ad visionis eius gloriam pertingat. Potest et haec vox ad apostolos intelligi: « Comedite et bibite. » Ac si diceret: Sit nobis laetitia vel refectio de conversione populorum, in vestram transeuntium unitatem.

« Vox dilecti mei pulsantis: Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea. (0612D) » Pulsat Dominus, quando quae bona sunt per sanctam docet doctrinam. Vel ostium cordis nostri pulsat, cum nos ad profectum virtutum excitat. Aperit enim Ecclesia, cum intima cordis sui illi patefacit. Soror vocatur, quia cohaeres per sanguinem Christi. Amica, quia est arcanis illius conscia sive per dilectionem, quia servat quae iubentur. Columba, quia Spiritus sancti dono illustrata. Immaculata, quia sola aspectu Dei digna. « Quia caput meum plenum est rore, et cincinni capitis mei guttis noctium. » Caput Christi, Deus. Cincinni sunt fidelium collectiones. In rore et guttis noctium, frigescens charitas in multis ostenditur, quam in Deum et proximos habere debuerunt. (0613A) Ideo necessario excitat Dominus fideles quosque ad praedicationis studium. Cui provocanti ad laborem docendi respondit Ecclesia:

« Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? » Ac si aperte dicat: Deserui negotia saecularia tui causa, quomodo repetam illa? « Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? » Id est iam secretae compunctionis fletibus ablui cogitationes terrenas, quomodo mundi sordibus iterum polluar? Quia praedicationis officium sine occupatione saeculari vix potest esse. Aliter: Sacerdotes in Ecclesia, qui in ipsa congregatione fidelium, sacramenta visibilia ministrant, velut quidam cincinni in ornamento describuntur. (0613B) Sed quia plerumque mortalitatis huius vicus, vel tenebrarum operibus obfuscantur, velut guttis noctium praegravati, Christo quasi adhaerere videntur. Sed quia eumdem Christum non sincere annuntiant, propterea pro talibus ingemiscens subsequitur. « Spoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? » hoc est, veniens ad fidem iam veterem hominem secundum pristinam conversationem deposui, et indui novum, et si quid contagii, dum in terrenis ambularem, pedibus meis accessit, Christo lavante, ablutum est, et nunc ministros sacramentorum per quos ordinari debeam, carnalibus infectos vitiis conspicio. Nunquid aequum est rursum per eorum exempla male vivendo inquinari a pristinis me patiar malis?

« Dilectus meus misit manum suam per foramen. (0613C) » Manum quippe suam dilectus per foramen mittit, cum nos Dominus occulta invisibiliter compunctione ad opus virtutum accendit, atque per arctam et angustam viam ad regna coelorum transire docet, nobisque in memoriam revocat quomodo et quanta de sinu patris descendens pro nobis esset passus. « Et venter meus intremuit ad tactum eius. » Haec recolens intima conscientia sponsa, tota expavescens, pigritiam quietis accusans ad laborem praedicationis festinat. Moraliter: Dilectus manum suam per foramen mittit, quando virtute sua Dominus nostrum animum per subtilem intellectum pulsat. (0613D) Et venter in tactu illius contremiscit, quia infirmitas nostra per hoc quod coelestis gaudii intellectu tangitur, ipsa sua exsultatione turbatur, et fit in mente pavor in laetitia, quia iam sentit quod de coelesti gaudio diligat, et adhuc metuit ne non percipiat, quod vix tenuiter sentit. Quid igitur restat, nisi quod sequitur:

« Surrexi ut aperirem dilecto meo: Manus meae distillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. » Vox est sponsae. Surgere est ad Christum corde evigilare. Aperire est verbum Dei praedicare, vel puram confusionem proferre. In manibus opera, in digitis discretio signatur, sive martyres. In myrrha mortificatio carnis, sive passiones. Quae tunc probatissima est cum solummodo pro charitate Dei et proximi, vel continentia fit, vel passiones fiunt

« Pessulum ostii mei aperui dilecto meo. (0614A) » Ecclesia pessulum sponso aperuit: quia templum sui pectoris divina visitatione et inhabitatione dignum facit. « At ille declinaverat atque transierat. » Quia nulli in hac vita plena visio Dei, sicut in futuro conceditur, ideo transire dicitur, quia in futuro se videndum et perfruendum plenius ostendit. « Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. » Perseverat Ecclesia in admiratione sui stuporis. Quanto suavius, inquit, vocem atque propinquitatem dilecti mei accepi, tanto sublimius quidquid in me erat frigidum, charitate incaluit, et quidquid rigidum, liquefuit. « Quaesivi illum et non inveni. » Quia donum compunctionis et dulcedinis intimae non arbitrio est volenti, sed in miseratione dantis. (0614B) Ideo non semper habent illud aequaliter, quia non ita se offert Deus in exsilio laborantibus, quomodo in patria regnantibus.

« Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem, percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum mihi custodes murorum. » Custodes civitatis, id est Ecclesiae sancti doctores sunt, qui sedula praedicatione circumeunt corda singulorum, et spiculis coelestis amoris vulnerant, et ut magis ardeant inflammescunt, et vetustae conversationis tegmen eis subtrahunt. Possunt et per custodes civitatis saeculi huius intelligi potestates, qui rem publicam velut quamdam civitatem regere noscuntur. (0614C) Hi enim electam Ecclesiam in primordiis Christo credentem comprehendentes, plagis et suppliciis illam devastaverunt, sacerdotesque et ministros illius interimentes, quasi quoddam pallium ornamenti sui tulerunt.

« Adiuro vos, filiae Hierusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo. » Quae sunt filiae Hierusalem, crebro dictum est: merito languet sponsa, cum gladio verbi Dei percussa, actionis terrenae exuit amictum. Et filias Hierusalem, id est Deo dignas animas adiurat, ut sui amoris magnitudinem ad Deum referant, et ad eius videndam gloriam supernum sibi poscant auxilium.

« Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum, qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adiurasti nos? (0614D) » Vox sanctorum praedicatorum interrogantium et fidem Ecclesiae ex eius responsione inquirentium, id est obsecro te, quia sic adiurasti me, ut amorem quo te languescere dicis mihi ostendas, et qualis sit dilectus tuus ex dilecto, id est Filius ex Patre, Deus ex Deo, et ex ea qua possit parte diligi et non timeri, manifestes. quoniam « perfecta charitas foras mittit timorem. »

« Dilectus meus candidus, et rubicundus, electus ex millibus. » Dilectus Ecclesiae, Christus candidus est, quia sine peccato. Aliter: Candidus dicitur, secundum id quod « in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. » Rubicundus, quia « Verbum caro factum est et habitavit in nobis. (0615A) » Vel candidus in virginitate, rubicundus in sanguine passionis. Electus ex millibus, quia solus mediator Dei et hominum.

« Caput eius aurum optimum. » Caput Christi Deus. Sicut inter metalla nihil melius auro, ita nec in creaturis quidquam comparabitur Creatori, quia solus bonus est et optimus. « Comae eius sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus. » Comae Christi catervae sunt sanctorum, quae Deo fideli famulatu adhaerent. Elatae palmae, iuxta illud Apostoli: « Conversatio nostra in coelis est (Phil. III) : » Nigrae propter despectionem apud homines, vel quia peccatores se esse testantur. Possunt et elatae ob victoriam: nigrae ob pressuras dici: Laudavit sponsus pulchritudinem sponsae, idcirco reddit sponsa vices et laudat eum. (0615B)

« Oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum. » Id est sancti doctores per quos Ecclesia videt quae recta sunt: Qui bene columbae propter simplicitatem et innocentiam comparantur, et rivulis aquarum propter charismata divina. « Quae lacte sunt lotae, et resident iuxta fluenta plenissima. » Lacte lotas dicit, id est gratia dulcissima mundatas, sive per baptismum purificatas. Fluenta plenissima omnium donorum spiritualium est abundantia. Potest in rivulis veteris legis eruditio, et in fluentis plenissima perfectio evangelicae doctrinae designari, quia sancti praedicatores de thesauris suis proferunt nova et vetera (Matth. XIII) .

« Genae illius sicut areolae aromatum, consitae a pigmentariis. (0615C) » In genis Salvatoris nostri eius modesta pietas, simul et severitas exprimitur. Areolae aromatum virtutes et dulcedo et fama gloriae eius designatur. Consitae a pigmentariis, id est prophetis, apostolis, futura incarnationis eius arcana, et illius facta narrantes. Aliter: Sicut in oculis apostoli, ita in genis illius Ecclesiae intelliguntur, quae ab apostolis in primordiis crediderunt, et ex sancta conversatione ad donum virtutum velut areola aromatum ex se perduxerunt, quae a piis scilicet praedicatoribus consitae, id est eruditae sunt, « Labia illius lilia distillantia myrrham primam. » Labia illius verba doctrinae. Labia, quia claritate coelestis regni promittunt. Distillantia myrrham primam, quia per contemptum voluptatum praesentium ad hanc perveniendum esse praedicant. (0615D) Aliter: Labia Christi doctores sunt illius, mente vel etiam carne virgines. Et in hoc passionem et mortem ipsius praedicantes, ut pro illo qui pro nobis mortuus est non recusemus suscipere mortem.

« Manus illius tornatiles aureae, » etc. Manus opera sunt illius, quia quae verbis docuit factis implevit. Tornatiles aureae, quia in se omnem regulam iustitiae tenent, ut ipse dicit: « Sic enim decet nos implere omnem iustitiam (Matth. III) . » Aureae dicuntur, quia omnia quae in homine gessit, divinitatis gloria implevit. Plenae hyacinthis, quia ad spem nos coelestium atque amorem excitat, quia hyacinthus aetherei coloris gemma est. (0616A) Possunt etiam in manibus Christi illi deputari, qui ea quae bona sunt operari non desinunt, quia ad omne opus bonum ob spem regni coelorum semper persistunt, et prompti sunt ad perficiendum.

« Venter illius eburneus, distinctus sapphiris. » Venter ergo dilecti fragilitatem humanitatis eius designat. Ebur, decorem castitatis; sapphirus, sublimitatem virtutum coelestium. Distinctus sapphiris, quia partim humana fragilitas esurie, tentatione, fatigatione, morte: partim divina celsitudo miraculis, resurrectione et ascensionis gloria intelligitur. Possunt per ventrem hi in corpore Christi intelligi, qui credentes in fide bonum parturiunt opus. Intelligitur venter eburneus, fons sacri baptismatis, vel eburneus, propter perseverantiam castitatis, ex quo omnes credentes in fide nascuntur, et perseverant in castitate fidei et mentis. (0616B)

« Crura illius columnae marmoreae, quae fundatae sunt super bases aureas. » Crurum vocabulo itinera incarnationis Christi insinuantur, quae columnis marmoreis propter firmitatem et rectitudinem comparantur. Quae fundatae sunt super bases aureas, quia quidquid per eum, vel de eo gestum est, omnia divinae promissionis consilio ante tempora saecularia disposita sunt. Aliter: Crura quae totum corpus baiulant, illi sunt qui donum Ecclesiae, velut donum columnae sustinent. Denique et in tabernaculo et in templo columnae argenteae fabricatae sunt, in significatione doctorum, qui fabricam Ecclesiae sustentant. Fundati super bases aureas, hoc est praecedentium patrum praedicationem, et per libros legis et Evangelii roborati. « Species eius ut Libani. (0616C) » Ut Libanus celsitudine et gratia arborum alios montes, sic nimirum Dominus Christus omnes sanctos meritorum celsitudine, et gratia virtutum antecellit. « Electus ut cedrus. » Sicut cedrus alias arbores quae in Libano nascuntur superat dignitate sua, ita Christus omnes qui in Ecclesia ad vitam nascuntur, sua transcendit gloria.

« Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. » In gutture interna dulcedo verborum illius memoratur, quam qui sapit non esurit. Possunt et in gutture illi intelligi qui mysteria Christi exponunt, et in lege ipsius quotidie meditantur, qui verbum praedicationis ex ore depromunt. Et totus desiderabilis: O homo, quid amplius quaeris? (0616D) Totus desiderabilis, quia totus Deus et totus homo est, in quem desiderant angeli prospicere. Deus in maiestate Patris, homo in virginitate matris: in illa Creator, in hac Salvator. « Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiae Hierusalem. » Gratulando exsultans loquitur Ecclesia propter reconciliationem, et cognita mysteria sui sponsi, ac si gratulabunda dicat, et familiarius effecta: Quanto devotius quisque diligit Deum, tanto familiarius habet amicum eum, et talem necesse est, inquit, ut intelligas eum, si vis illum habere amicum tuum.

« Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum, quo declinavit dilectus tuus? Et quaeremus eum tecum. (0617A) » Haec vox adolescentularum est quae loquuntur ad sponsam. Pro decore enim carminis variantur personae loquentium, sed tamen Christi Ecclesiam, quae vocabulo sponsae exprimitur, designat haec pulcherrima mulierum. Pulchrae sunt singulae sanctorum ecclesiae, sed pulcherrima est universitas totius sanctae Ecclesiae per totum orbem. Aliter: Recte enim sancta Ecclesia pulcherrima mulierum appellatur, quia virgo et incorrupta est, cui Apostolus loquens, ait: « Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI) . » Dicuntur itaque mulieres plebes haereticorum Iudaeorum, hypocritarumque, sed corrupta fide et opere. Sed sola Ecclesia non solum fonte baptismatis et varietate virtutum pulcherrima est, sed fide et opere, non habens maculam aut rugam. (0617B) Aiunt enim adolescentulae: Quo declinavit dilectus tuus? quaeremus eum tecum, id est qui aliquando corporali specie in terra versatus est, dic quo declinavit ille, ut illum sequamur tecum.

« Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, » et reliqua. Quasi dixisset: Illuc ascendit, unde descendit. In hortum, id est Ecclesiam suam, ut eam fonte gratiae suae, quasi areolam aromatum irrigaret, ut virtutum floribus germinaret. Aliter: Dilectus Ecclesiae, Christus, descendit in hortum suum, quando visitavit priorem populum suum. (0617C) Areolam aromatis ipsam sanctam Mariam virginem, de qua secundum carnem natus est, dicit: « Ut pascatur in hortis, et lilia colligat. » Id est, ut regnet in gentibus seu in Ecclesiis delectetur, ut ex eis virgines quasque vel sanctos assumat. Aliter: « Ut pascatur in hortis et lilia colligat. » Pascitur in hortis, dum piis sanctorum laboribus delectatur. Lilia colligit, dum ad perfectorum meritorum candorem pervenientes ad coelestia regna perducit.

« Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. » Haec loquitur Ecclesia ex fiducia amoris sui. Ego dilecto meo locum habitationis praeparo in me, et ipse mihi apud se. Ego regnum illius, et ipse rex meus. (0617D) Ego corpus eius, et ipse caput meum: qui semper inter sancta desideria castarum mentium, sive corporum pascitur, id est delectatur. Hactenus sanctae Ecclesiae vox est quaerentis ac laudantis, nunc quid quaesitus respondeat, subinfertur.

« Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Hierusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata. » Pulchra es, sancta Ecclesia, per iustitiam: amica, quia semper pacifica, quia enim Hierusalem pacis visio interpretatur, cuius nomine patria coelestis exprimitur. (0618A) Sancta Ecclesia suavis et decora ut Hierusalem dicitur, quia eius vita et desiderium visioni iam pacis intimae comparantur, ut in eo quod auctorem suum diligit, quod eius speciem videre concupiscit, de quo scriptum est (I Petr. I) : « In quem desiderant angeli prospicere, » per ipsa iam amoris sui desideria angelis similis dicatur. Quae quanto Deo amabilis efficitur, tanto agit ut malignis spiritibus terribilis fiat. Qualiter autem sit terribilis, subiuncta comparatione ostenditur, id est ut castrorum acies ordinata. Scimus et constat quia castrorum acies tunc hostibus terribilis est, quando ita fuerit constipata ac densata, ut in nullo loco interrupta videatur. Nam si ita disponitur, ut locus vacuus per quem possit ingredi dimittatur, profecto iam suis hostibus terribilis non est. Et nos ergo cum contra malignos spiritus spiritualis certaminis aciem ponimus, summopere necesse est ut per charitatem semper uniti atque constricti, et nunquam interrupti per discordiam inveniamur: quia quaelibet in nobis bona opera fuerint, si charitas desit? (0618B) Per malum discordiae, locus aperitur in acie, unde ad feriendum nos valeat hostis intrare. Antiquus vero inimicus castitatem in nobis si sine charitate fuerit non timet, quia ipse nec carne premitur, ut in eius luxuriam dissolvatur. Abstinentiam non timet, quia ipse cibo non utitur, qui necessitate corporis non urgetur. Distributiones terrenarum rerum non timet, si eisdem opera charitatis desint, quia divitiarum subsidiis nec ipse eget. Valde hoc in nobis charitatem veram, id est amorem humilem quem nobis vicissim impendimus timet. Et nimis concordiae nostrae invidet, quia hanc nos timemus in terra quam ipse nolens tenere amisit in coelo. (0618C) Bene ergo dicitur terribilis, et reliqua: quia electorum multitudine eo maligni spiritus pertimescunt, quo eos per charitatis concordiam unitos contra se et conglobatos aspiciunt.

« Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. » Id est oculis mentis tuae noli quaerere in tuae peregrinationis itinere me perfecte cognoscere, quod fieri non potest, quia quo intentius me agnoscere quaeris, eo certius me incomprehensibilem esse intelligis. Et ne quaeras in via praemium, quod tibi in patria reservatur. Aliter vero sentitur, ac si diceret: Nonne semper in corpore conspiciendum requiras, quem semper per fidem melius cernis? Idcirco etenim in coelum ascendi, ut semper tibi localis appaream. « Capilli tui sicut greges caprarum, quae ascenderunt de monte Galaad. (0618D) » Qui versiculi prius expositi sunt, sed repetitio firmitatis indicium est. In capillis populi, in dentibus doctores, in gemellis fetibus praecepta charitatis intelliguntur.

« Sicut cortex mali Punici, sic genae tuae absque oculis tuis. » Genae Ecclesiae spirituales sunt patres, ut superius diximus, qui virtutibus sunt mirabiles et moribus venerabiles, et in Christi cruce gloriari non erubescentes. Et. haec magna sunt valde quae videntur in ea, sed multo maiora quae non videntur, et in futurum reservantur. (0619A) Unde Propheta: « Omnis gloria eius filiae regis ab intus. (Psal. XLIV) . »

« Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum non est numerus » Reginae sunt quae amore sponsi, et coelestis praemii intuitu per praedicationem veritatis et fidei, et sacri baptismatis fontem, sobolem aeterno regi spiritualem generant. Senarius numerus ad perfectionem praesentis vitae pertinet, propter sex dies in quibus licet bona operari. Concubinae vero simplices in Ecclesia significant, qui suscepto verbi semine, non spiritaliter, sed carnaliter sapiunt, sive qui carnali solummodo quodammodo Christum praedicando vel baptizando docent. Adolescentulae sunt animae nuper in Christo renatae, quarum summa propter multitudinem civium coelestium numerum transcendit. Possunt itaque in adolescentulis illi intelligi, qui semper quae sancta sunt audire cupiunt, non tamen audita operibus implere satagunt.

« Una est columba mea, perfecta mea; una est matri suae, electa genitricis suae. (0619B) » Sancta videlicet Ecclesia universalis per totum orbem una est matri suae, id est coelesti Ierusalem, quae est mater omnium nostrum, unde ad nos gratia Spiritus sancti descendit per quam renascimur Deo. Una vero dicitur, quia, expulsis cunctis reprobis, ipsa tantummodo sociabitur Christo. « Viderunt eam filiae Sion et beatissimam praedicaverunt reginae, et concubinae laudaverunt eam. » Quas prius dixit adolescentulas, nunc filias nominat. Reginae et concubinae idem sunt quae et ante, quae omnes catholicam laudant Ecclesiam.

« Quae est ista quae ascendit quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? (0619C) » Vox est ista Synagogae admirantis pulchritudinem Ecclesiae ex gentibus, eo quod sine iudiciis legis et instructione prophetarum ad praedicationem Evangelii tam subito tanta perfectione virtutum excreverit, sicut superius admirata iam fuerat. Ait namque. : « Quae est ista quae ascendit sicut aurora consurgens, » etc. Progreditur Ecclesia quasi aurora, quia iam veri luminis in ea sol ortus mundo post tenebras longae ignorantiae monstratur, vel quando relinquens post se tenebrarum opera caste et sobrie vivit, et ad perfectum diem tendit: « Pulchra ut luna, » quia a sole iustitiae illustrata, noctem mundi illuminat. « Electa ut sol, » quia imaginem sui Conditoris in omni iustitiae sanctitate et veritate portat. Aliter: « Pulchra ut luna, » per virtutem in praesenti saeculo et decorem. « Electa ut sol, » in futura beatitudine. (0619D) Vel « pulchra ut luna, » in coniugatis: « electa ut sol, » in virginibus: terribilis aereis potestatibus, et per potestatem ligandi et solvendi. Ordinata in unitate fidei, spei, et charitatis, et in mysteriorum dispositione.

« Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium. » Hortus etenim nucum est Ecclesia praesens, ubi nostras conscientias alterutrum minime videmus, sed fracta per tentationem testa carnis vel corporis, apparebit internae dulcedinis gustus. Poma convallis, fructus humilitatis: descendit enim sancta Ecclesia per doctores sanctos, ut videat qui proficiant ad fructus bonorum, quive adhuc indigeant doctrinae irrigatione. (0620A) Potest et hortus nucum canon Novi ac Veteris Testamenti designari: in quo sub tegmine litterae velut sub cortice spiritualis latet sensus, « Ut inspicerem si floruissent vineae. » Id est, si plebs fidelis in studio virtutum floruisset. « Et germinassent mala Punica. » Si qui ad exemplum Dominicae passionis praeparati essent suum fundere sanguinem.

« Nescivi: anima mea conturbavit me propter quadrigas Amminadab. » Vox Synagogae: Nescivi dona gratiae spiritualis in te esse sponsa, sed anima mea conturbavit me, propter inductionem Novi Testamenti et Evangelicae quadrigae. Amminadab quippe interpretatur populi mei spontaneus, id est Christus, qui per totum vehitur orbem. (0620B) Cui Ecclesia consolando mox respondit:

« Revertere, revertere, Sunamitis; revertere, revertere, ut intueamur te. » Id est, Noli turbata esse, sed revertere ad cognitionem tui Redemptoris, qui tibi potius in prophetis et lege promissus est. Revertere puritate fidei, revertere operum perfectione. O Sunamitis, id est captiva, iam a vinculo infidelitatis revertere ad tuum Redemptorem, ut salveris!

« Quid videbis in Sunamite, nisi castrorum choros? » Hoc est: Tu doles Synagogam obduratam, prope est tempus quod choros bellantium adversus malignos spiritus, et laudantium Deum in ea videbis. Potest et aliter intelligi nescivi. Anima mea conturbavit me, propter quadrigas Amminadab. Quid nescivit Christus, nisi peccatum? (0620C) Nescivit illos etiam quibus in iudicio dicturus est: « Amen, dico vobis, nescio vos (Matth. XXV) . » Quadrigas Amminadab, evangelistas dicit. Amminadab quippe interpretatur populi spontaneus, id est plebs Ecclesiae fidelis. Sunamitis ista Ecclesiam significat, cuius figuram Sunamitis illa in libro Regum gestavit. Qui ob hoc qui Christi sanguine decoratur, coccinea in Latino sonat cui frequenter a sanctis praedicatoribus dicitur « Revertere: » ut etiamsi per adversa deliquerit, in desperationem non decidat, sed a peccandi consuetudine cum spe indulgentiae resipiscat. « Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! (0620D) » Nunc laudes Ecclesiae ab ipso sponso proferuntur, et primo operum constantia, et mortificatio voluptatum laudantur in ea quam et filiam principis, id est Christi, ob gratiam baptismatis et nobilitatem virtutum nominat. « Iuncturae femorum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis. » Duorum concordia populorum speciali prole fecundantium, in iunctura femorum designatur, quae sicut monilia fabricata sunt manu artificis, id est ineffabili largitate Conditoris nostri: in monilibus bona opera exprimuntur.

« Umbilicus tuus sicut crater tornatilis, nunquam indigens poculis. » Umbilicus tuus fragilitas nostrae infirmitatis. Crater fit tornatilis, cum conscientia mortalitatis nostrae admoniti, calicem salutaris verbi prompta mente propinare satagimus. (0621A) Item in umbilico intelliguntur qui non extremo, sed in medio Ecclesiae corpore commorantur. In his ergo reperiuntur quae sunt vasa utilia: in eo tornatilis, quia ad obediendum vel ad omne opus bonum semper parati. In eo nunquam indigens poculis, quantum sancti Spiritus gratia ex toto repleti. « Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. » Hi namque qui semper sanctarum Scripturarum alimenta percipiunt, et ea quae sunt salutaria infra se congerunt, atque aliis doctrinam suam velut triticum erogantes praedicare non desinunt, in ventri similitudinem deputantur. Acervus tritici vallatus liliis est, cum abundantia boni operis sola perpetuae lucis spe colligitur. In ventre memoria, in tritico multiplicatio boni operis, in liliis castitas spei exprimitur. (0621B)

« Duo ubera tua, sicut duo hinnuli gemelli capreae. » De hoc versu dictum est superius, sed repetitio firmitatis indicium est. Duo ubera doctores sunt utriusque populi. Hinnuli gemelli propter unam concordiam: item duo ubera Ecclesiae duo sunt Testamenta duobus populis ex traduce peccati venientibus coaptata. Hi enim tanquam hinnuli in Christo renascuntur atque ex his duobus Testamentis lac sapientiae sugentes.

« Collum tuum sicut turris eburnea. » In collo doctores designantur, qui turri eburneae propter firmitatem et pulchritudinem comparantur, quia civitati Dei robur praestant et decus. (0621C) Potest et in collo notitia sacrarum Scripturarum designari, quae idcirco turris eburnea appellatur, quia qui verbo Dei insistunt, quotidiano profectu per nitorem iustitiae in excelsiora proficiunt. « Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt in porta filiae multitudinis. » Oculi Ecclesiae doctores sunt propter providentiam, sicut collum propter nutrimentum. Et recte piscinae comparantur, quia fluenta doctrinae suis auditoribus praebere non cessant. Hesebon cingulum moeroris interpretatur, quia sancti pro vana laetitia carnis, cingulo abstinentiae constringuntur. Et bene in portis filiae multitudinis, ob abundantiam populorum concurrentium per portam fidei in Ecclesiam. Potest et per portam Christus intelligi. « Nasus tuus sicut turris Libani. (0621D) » In naso verbi Dei dispensatores, causa discretionis designantur, qui odorem iustitiae qui est in Christo percipientes, suis porrigunt auditoribus, atque intellectu discretionis inter odorem virtutum et vitiorum fetores ex alto discernunt. Turri assimilantur, qui per sapientiam eminentissimum locum tenent in Ecclesia. « Quae respicit contra Damascum, » id est sanguinarios et impios, quia Damascus sanguinem bibens interpretatur, significat carnales et crudeles, contra quos sancti doctores in turri Libani, id est firmitate Ecclesiae semper vigilant.

« Caput tuum ut Carmelus, et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus. » In capite mens, in comis cogitationes designantur: et sicut capite membra, ita mente cogitationes reguntur, ut in Carmelo, id est sublimitate virtutum et passione Christi quae nomine purpurae exprimitur, versentur. (0622A) Canales praecordia sunt sanctorum, in quibus alligantur tales cogitationes. Aliter: Caput Ecclesiae Christus, quo sublimius nihil est. Coma capitis eminentiores quique sancti, beati scilicet martyres, consimilati purpura, regalibus ornamentis, et salutaribus copulati doctrinis.

« Quam pulchra es et decora, charissima in deliciis. » Pulchra dicitur Ecclesia, fide et opere. Decora ornamentis virtutum. Charissima per dilectionem. « In deliciis, » id est in spiritualibus virtutibus.

« Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris. » Id est rectitudo bonae operationis, semper ad victoriam tendit. Uberibus doctores Ecclesiae, propter lac primae eruditionis comparantur, et botris aequantur, propter mysteria dulcissimae aeternitatis. (0622B)

« Dixi: Ascendam in palmam, apprehendam fructus eius. » Apte enim victoriosissima crux palmae comparatur, in quam Christus ascendens apprehendit fructum eius. Illi enim in palmam ascendunt qui in cruce Christi proficiunt. De quo Apostolus ait: « Qui enim sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V) . » - « Et erunt ubera tua sicut botri vineae, » id est dona quae largitus est sanctae Ecclesiae, quae ex illo tempore botros vineae germinavit, id est sanctos doctores, qui maiore scientia et gratia post crucem et resurrectionem Salvatoris abundabant. Possunt et ubera praedicatores Ecclesiae qui renascentes in fide nutriunt, intelligi. « Et odor oris tui sicut odor malorum. (0622C) Guttur tuum sicut vinum optimum ad potandum. » In gutture vox praesentis doctrinae, in odore fama absentis designatur. Et ideo vino illa propter flagrantiam virtutum, haec malis, propter suavitatem absentis famae, comparantur: « Dignum dilecto meo. » Rapuit enim sponsa verbum ex ore sponsi, quia ille vino optimo eam comparavit, et subiecit. Dignum dilecto meo, id est tanta est sublimitas evangelicae praedicationis, ut ipse dilectus meus primus per incarnationem apparens, mundo iter coeleste aperuit: possunt in gutture illi intelligi qui per evangelicam praedicationem corda auditorum inebriant: unde Christus potatur, cum ex ea Christiani, qui membra ipsius sunt, incomparabili dulcedine satiantur. (0622D) « Labiisque et dentibus illius ad ruminandum, » id est apostolis et praedicatoribus quibus maxime dedit ad meditandum.

« Ego dilecto meo, » et non alteri cui totam curam servitutis et dilectionis impendo. « Et ad me conversio eius, » id est, me solam diligit, et adiuvat me, ne deficiam in via. Cui dilecto ex voce Ecclesiae per Psalmistam dicitur: « Adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua (Psal. LXII) . »

« Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis; mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala Punica. (0623A) » Quia nullatenus Ecclesia, vel ad bonum operandum egrediendo procedere, vel in exercitio bonae operationis persistendo commorari, vel saltem ad propositum bene agendi assurgere, vel animos auditorum suorum quantum profecerint discernere sufficit, nisi Dei gratia adiuta qui dixit: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII) . » Egreditur Christus cum Ecclesia in agrum, quando per sanctos doctores visitat mundum. Commoratur in villis, per fidem scilicet in populis ex gentibus credentibus, circumquaque diffusis. Mane consurgit ad vineas, ut animae quae per fidem iam meruerunt colligi, in matutinis Christum resurrexisse cognoscant, nec ultra de sui corporis resurrectione dubitent. (0623B) Videamus si floruisset vinea, si Ecclesia flores fide et parturiat, si flores fructus parturiunt, id est si sancti fideles quod corde crediderunt ore pronuntiant. Si floruerunt mala Punica, si illi qui in Christo crediderunt in tanta dilectione proficiunt, ut etiam pro ipso occidi delectentur. His enim singulis sponsa dilecti sui poenitentiam quaerit. « Ibi tibi dabo ubera mea, » id est parvulorum meorum paedagogos. Quia in his omnibus proficiunt sancti doctores, in hac sancta confessione sociabuntur tibi doctores mei. Et quia parati sunt ut patiantur pro te, regnabunt apud te.

« Mandragorae dederunt odorem suum in portis nostris. » Mandragorae duo sunt genera, masculus et femina. Femina rubea, masculus albus: utrisque una vis ad medicamenta. (0623C) Mandragorae dictae, eo quod habeant mala suaveolentia, in magnitudinem mali, unde et eam Latini malum terrae vocant: hanc poetae ἀνθροπόμορφον appellant, quod habeat radicem formam hominis assimilantem; quae datur in vino ad bibendum, quorum corpus propter curam secandum est, ut soporati dolorem non sentiant. Mandragorae propter multimoda medicaminum genera sanctorum virtutibus comparantur, quae more medicorum ad salutem animarum a vitiorum infirmitatibus sanentur, ostenduntur. Portae Ecclesiae doctores sunt sancti, et in huiusmodi portis mandragorae dant odorem, cum spirituales quique ex se virtutum palmam longe lateque spargunt. « Omnia poma, nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi. (0623D) » Poma nova et vetera, praecepta sive promissa sunt Novi Testamenti et Veteris, quae omnia ad eius gratiam refert Ecclesia, sive Patres Novi Testamenti et Veteris possunt intelligi, quia una eademque Ecclesia est.

« Quis mihi dat fratrem meum sugentem ubera mea? » Vox ista est antiquorum virorum optantium adventum Christi in carne et illum in Synagoga nasci ac nutriri, iuxta humanae conditionis naturam. « Ut inveniam te foris et deosculer. » Intus erat dilectus, dum « in principio erat Verbum, » foris, dum « verbum caro factum est. » « Et deosculer, » facie ad faciem videam, et ore ad os loquar. De quo osculo in exordio libri satis arbitror dictum. « Et iam me nemo despiciat. (0624A) » Ante adventum Christi intra angustias Iudaeae tantum fuit Ecclesia, post ascensionem in toto mundo dilatata fuit, et venerabilis effecta. Prius dictum fuerat, « Notus in Iudaea Deus, » nunc autem dicitur: « Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. » Potest et aliter intelligi. Sugit ubera matris Christus, cum historiis priscae legis Christianus populus reficitur. Matrem quippe Ecclesiae, id est corpus Christi Synagoga dicunt, cui in primordio eloquia divina credita sunt, et qui in Veteri Testamento sub figura tegebatur, per Evangelium in novo in veritate reperitur.

« Apprehendam te, » id est prompta ac fideli devotione venientem accipiam. « Et ducam te in domum matris meae. (0624B) » Peracta carnis dispensatione, redeuntem laetis ducam luminibus in domum matris, id est coelestis Hierusalem, quae est mater nostra. « Ibi me docebis, » id est facies me potiora sperare dona, quam in lege habuissem. « Et dabo tibi poculum ex vino condito, » id est ferventem amorem variis virtutum pigmentis odoratum vel ornatum. « Et mustum malorum granatorum meorum, » id est gloriosorum martyrum sanctorum triumphum, qui ferventissima charitate per ferrum flammasque ad te transire non dubitant. Aliter: Ducit Ecclesia Christum in domum matris coelestis Hierusalem, quando cum omnibus bonis quae per suam gratiam consecuta est, etiam ipsa perduci meretur. (0624C) Ibique docetur, « ut iam non in aenigmate per specula, sed facie ad faciem videat, » quando optimos et dulcissimos protulerit martyrium fructus, velut mustum malorum granatorum.

« Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. » In laeva incarnationis Christi dona; in dextera, futura sanctorum cum Christo gaudia exprimuntur. Vel in laeva praesens vita, quam sancti sub mentis capite ponunt, quia despiciunt. In dextera beatitudo, quam sancti ob nimium desiderium amplexabuntur. De hoc versu superius latius abundeque disputatum est.

« Quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens? » Verum et hinc iam disseruimus, sed quia repetitio versuum, firmitatis, ut saepe diximus, indicium est, nunc tangamus breviter. (0624D) Vox Synagogae vel prophetae admirantis, quomodo Ecclesia de deserto gentilitatis in sponsis subito amplexus ascendisset: cui per prophetam dicitur: « Pro eo quod fuisti derelicta, et odio habita (Isa. LX) , » etc. Et in psalmo: « Erraverunt in solitudine in inaquoso (Psalm. CVI) . » Deliciis affluens, id est omnium donorum pulchritudine. « Innixa super dilectum meum. » Quia omnia quae habet, ad gratiam ipsius refert stabilita in eo fide, spe et charitate, quem mihi soli committendam credebant. « Suscitavi te sub arbore malo. » Respondit sponsa pro Synagoga. Ipse sponsus sub arbore crucis a perpetua morte liberavi te, ut apostolos et caeteros electos ex Iudaea. « Ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua. » Id est, maior pars plebis Christum negando et Barrabam eligendo, ad crucem reprobata est. (0625A)

« Pone me ut signaculum super cor tuum, et sicut signaculum super brachium tuum. » Signaculum in brachio vel digito, ob memoriam cuilibet rei ligamus. Per « cor, » cogitatio, et per « brachium, » operatio designatur. Id est: Si me velis habere sponsum, intus sit charitas fide non ficta, et foris operatio devota, et sic recipies fidem meam, ut eam immaculatam custodias. Et quia per crucem meam signaculum accepisti, thesaurum iustitiae quem in te contuli, a nullo fure auferri pertimescas, ut tam cogitatione quam etiam operatione ad illud signum recurras, et sicut ego te intantum dilexi, ut mori voluissem pro te, ita econtrario sancti tui mortem non recusent pro me. « Quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio. (0625B) » Fortis est usque ad mortem dilectio mea in te, o Synagoga, sed tua aemulatio dura in me fuit sicut infernus: sed verte aemulationem in dilectionem, et eris mihi sponsa, et soror, et amica. « Lampades eius, lampades ignis, atque flammarum. » Dilectionis lampades corda sunt fidelium, in quibus charitas inhabitat, semper splendida et nitore charitatis munda atque igne Spiritus sancti ardentia, flammarumque bonae operationis enitentia globo.

« Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam. » Aquas multas et flumina, tentationum dicit incursus, quae visibiliter seu invisibiliter animas fidelium impugnant, quibus charitas non cedit. (0625C) « Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despicient eam. » Sicut vero totius substantiae divitias pro dilectionis Christi magnitudine dantes, quasi nihil despiciebant eum, id est mundum. Alio vero modo ex superioribus pendet sententiae sensus. Cum enim dixisset, « aquae multae » vel flumina « non potuerunt exstinguere charitatem, » subiunxit: « Si dederit omnem substantiam domus suae, » etc. , ut illuc intelligatur quod Apostolus ait: « Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XI) . »

« Soror mea parvula est, et ubera non habet. Quid faciemus sorori nostrae, in die quando alloquenda est? (0625D) » Prima nascentis Ecclesiae de gentibus tempora designat, quoniam adhuc et parva fuit numero, et minus idonea praedicare verbum, ut Apostolus loquitur: « Non potui loqui vobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, tanquam parvulis in Christo, lac potum vobis dedi non escam (I Cor. III) . » Quasi vox sponsi vel apostolorum, de ipsa ad Synagogam dixisset: « Quid faciemus sorori nostrae, in die quando alloquenda est? » Ac si aperte dicat: Parva quidem est Ecclesia gentium, et nec Dei verbi mysterium sufficit subire. Quid ergo tibi videtur, o Synagoga, de sorore nostra faciendum, quando alloquenda est, id est per verbi mysterium ducenda in fidem? Synagoga tacente, ipse sponsus, sive apostoli quid fieri debeat, respondit. (0626A)

« Si murus est, aedificemus super eam propugnacula argentea. » Ac si diceret: Si aliquos habet in se fortes in fide, vel claros ingenio, vel philosophia instructos, addamus illis propugnacula argentea, id est scientiam divinarum Scripturarum, ut eo facilius possint protegere infirmos atque indoctos. « Si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. » Id est, si sint simplices, tamen docendi studio inhiantes, et velut ostium quod aperitur et clauditur, « tempus tacendi vel loquendi » intelligunt: proponamus illis priorum exempla iustorum, quo certius et efficacius docendi officium implere possint. Cedri virtutes sanctorum, et tabulae latitudinem designant charitatis. (0626B) Et ut cum Apostolo dicere valeant: « Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI) . » Ad haec namque ipsa respondit Ecclesia:

« Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram te quasi pacem reperiens. » Ego de vivis compacta sum lapidibus, et glutino charitatis adunata, et super fundamentum immobile aedificata, et doctores mei fortissimi velut turris, qui et parvulos nutrire sciunt, et omnia maligna expellere; et accidit mihi ex eo tempore quo Christus me reconciliavit, pacem per eum reperiri.

« Vinea fuit pacifico in ea quae habet populus, tradidit eam custodibus. (0626C) » De quo Apostolus ait: « Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II) . » Et de quo propheta: « Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis (Isa. IX) . » Vinea, id est catholica Ecclesia, fructu abundans fidei fuit pacifico, id est Christo qui omnia pacificavit in coelis et in terris, in ea congregatione qua multos populos possidet ex toto orbe, non in Iudaea solum, tradidit eam custodibus, sed et prophetis vel apostolis sive evangelicis dogmatibus, vel angelicis dignitatibus. « Vir affert pro fructu eius mille argenteos. » Id est Christus appendens regnum coelorum pro sanctis laboribus vel eleemosynis eius. Potest et aliter intelligi: « Vir affert pro fructu eius mille argenteos, » id est pro retributione aeterna. Huius vineae vir affert mille argenteos, id est pro acquisitione coelestis regni, qui est fructus violae, cuncta quae mundis reliquit. Millenarius numerus pro perfectione accipitur illius, qui omnia reliquit. (0626D) Unde et argentei pro omni pecunia accipiuntur.

« Vinea mea coram me est. » Vox sponsi, quia post resurrectionem futuram sancti omnes semper cum Domino erunt, sicut ipse ait: « Volo, Pater, ut ubi ego sum et illi sint mecum (Ioan. I) . » Aliter, ac si diceret sponsus: Verum etsi te aliis commendem custodibus, tamen te semper habeo in mea praesentia, videns et remunerans laboris in omnibus devotionem. « Mille tui pacifici. » « Mille tui, » subauditur argentei. (0627A) Quasi dixisset: Qui amore meo cuncta sua dimittit, in pace habere servata cognoscat, significans simpliciores in Ecclesia qui omnem substantiam millenario signatam numero pro charitate Dei amittunt: « Et ducenti his custodiunt fructus eius. » Id est. argentei his qui custodiunt fructus eius, qui sunt doctores sancti, qui omnia mundi dimittunt et in verbo praedicationis laborare non cessant, hi duplici remuneratione, quae centenario designatur numero, donantur apud me. Potest et aliter intelligi: Duodecim quippe si per centenarium numerum multiplicantur, mille ducentos efficiunt. Qui numerus utique apostolis vel apostolicis viris congruit. Hi pacifici, id est Christi discipuli, merito appellantur, a quibus sancta regitur Ecclesia:

« Quae habitas in hortis, amici auscultant te, fac me audire vocem tuam. » In hortis enim Ecclesia habitat, quae iam viriditate spei et bonorum repleta est operum. (0627B) Ac si aperte dicat: Quia locutio finienda est, hoc ultimum vale a me auditum semper habita in portis virtutum, et scito quod amici, id est angelici spiritus, et animae sanctorum separatae considerant, et de tuo gaudent profectu. Item amici auscultant, quia omnes electi, ut ad coelestem patriam reviviscant, verba vitae audire desiderant: « Fac me audire vocem tuam, » id est verbum praedicationis et vox laudis, quantum vales semper audiatur a me. Ad haec sponsa respondit:

« Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae, hinnuloque cervorum, super monte aromatum. (0627C) » Ac si aperte dicat: Quoniam in carne apparens praecepta ac dona vitae mihi deferens, nunc his peractis reverte in sinum Patris: O mi dilecte, « assimilare capreae, hinnuloque cervorum supra montes aromatum, » id est, et hoc mihi sit solatium, quia continua visione nequeo te cernere, saltem crebra visitatione me consolari memento. Christus similis capreae, propter similitudinem carnis peccati, qui de patriarcharum stirpe velut exterius genitus. Hinnulus propter varietatem virtutum dicitur, qui cum qua carne ad coelos ascendit, cum ipsa versatus est in terris. (0627D) Montes aromatum, angeli intelliguntur, super quos exaltatus est homo assumptus, sicut Psalmista ait: « Ascendit Deus in iubilatione, et Dominus in voce tubae (Psal. XLVI) . » Hinc verum dicit: « Ascendens Christus in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV) . » Hinc Lucas ait: « Et Dominus Iesus postquam locutus est eis ascendit in coelum, et sedet a dextris Dei (Marc. XVI) . »

Iam enim tandem aliquando Deo favente liber finem postulat, quem calcetenus ipso adminiculante recta ut credimus indagine, veraque iuxta sensum doctorum, nostrique fragilitatem sensus perduximus, et imperialibus decretis atque Augustalibus, o Caesar Auguste, quanquam pavide parere studuimus. Quem supplex supplicando supplico excellentiae culminis vestri, ut subtili investigatione lustrare nobilitas vestra non pigeat, et summo studio sanctorum doctorum opuscula pariter vestra solertia perlegere studeat. (0628A) Si enim Theodosius imperator in imperio natus et educatus tantae excellentiae exstitit, ut singularem totius orbis monarchiam obtineret, Prisciani grammatici Romanae eloquentiae decoris librum, disertitudine mira disertissimum calcetenus teneris digitulis, propriisque articulis describere curaret, atque ex eius pretio, distractoque commercio, despectis imperialibus dapibus vivere semper consueverat, et tanto studio viguit, ut iugi meditatione et propria descriptione legem Romanam divinitus describeret, et mores Romanorum distortos, mucrone quodammodo legis normam rectitudinis corrigeret, atque a sua duritia coerceret, adeo ut, aliis expletis, angelica salpix nocturna visione, coelitus ei intonuit et per oroma somnii gratulando vocem extulit, dicens: Liber, inquit, legis non recedat de ore tuo, meditare in eo die ac nocte, quanto magis, o mitissime princeps, propriis studiis sanctarum Scripturarum auctoritatem iugi meditatione percurrere, et altitudinem divinae legis velut quodammodo montem appetere, ut doctrina spirituali instructus, et te sagaciter ad altiora virtutum provehere, et alios ad tramitem rectitudinis provocare valeas. Quod profecto plenius penetrare, et quodammodo montem divinae Scripturae subire, nisi solerti studio et puritate cordis, et pudicitia corporis nequiveris. Scriptura etenim sacra, ut saepe praefatus tractator ait, mons est de quo in nostris cordibus Dominus venit. De quo propheta dicit: « Deus a Libano veniet, et sanctus de monte umbroso et condenso. » Iste mons condensus est per sententias, et umbrosus per allegorias. Sed sciendum quia cum vox in monte sonat, vestimenta lavare praecipimur, et ab omni inquinatione carnis mundare, si ad montem festinemus accedere. (0628C) Scriptum quippe est: « Quia si bestia tetigerit montem, lapidabitur (Hebr. XII) . » Bestia tangit montem, quando quis luxuriae aut irrationabilibus motibus deditus, Scripturae sacrae celsitudini appropinquat, et non eam secundum quod debet intelligit, sed irrationabiliter ad suae voluptatis intelligentiam flectit. Sed iste talis absurdus vel sensu piger, si circa hunc montem visus fuerit, atrocissimis sententiis, veluti lapidibus necatur. Ardet enim iste mons, quia sacra Scriptura quem spiritualiter replet, amoris igne succendit. (0628D) Unde per Moysen dicitur: « In dextera eius ignea lex (Deut. XXXII) . » Quia in electorum mentibus, qui ad dexteram iudicis statuendi sunt, flagrant praecepta divina, et charitatis ardore succensa sunt, idcirco Augustale decus, et Francorum gloria gentis rationabilibus mentibus et castimoniis corporis stude montem istum subire et fervore charitatis succensus legendo penetrare, ut pro merito intelligentiae, et aliorum quos corrigere vestra sagax prudentia studuerit, profecto montes aromatum, id est celsitudines angelorum tandem Domino favente adire, atque eorum suffragiis orationum ad dexteram iudicis cum sanctis imperatoribus et consulibus collocari merearis, pariterque a Domino audire: « Euge, serve bone, fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV) . » Amen.


Angelomus Luxovensis, Commentarius in Genesin, p3, CAPUT L. <<<     >>> PRAEFATIO. AD LOTHARIUM IMPERATOREM.
2283w 48.492011070251 s