Angelomus_Luxovensis_cps2, Enarrationes in Cantica canticorum, p1 
hide dictionary links

Enarrationes in Cantica canticorum


PRAEFATIO. AD LOTHARIUM IMPERATOREM.

(PL 115 0551B)

Gloriosissimo praestantissimoque imperatori LOTHARIO semper Augusto, ANGELOMUS, ultimus Monachorum, exorans exorando, exorat nancisci perennem gloriam.

Nuper excubantem me in vestro sacro palatio, sub obtentu, inquam, traditionum liberalium artium, enucleationumque divinatum scilicet Scripturarum, dignata est vestra sagax prudentia, sicuti non est immemor, accersire vestrae solerti praesentiae, mecumque habere oraculum. (0551C) Sed post spiritualia coelestis vitae colloquia, et suffragia orationum placuit imperando, imo intentando [minitando] imperare, ut styli officio iuxta sensum antiquorum patrum, et frugalitatem ingenioli mei opusculum in Cantica canticorum Salomonis, ubi Christi et Ecclesiae coniunctio, allegoriarumque mysteria prae caeteris Veteris Testamenti τοῖς βιβλοῖς contineri probantur, digererem et ut ita dicam exponere non abnuerem, atque praesentiae culminis vestri ostendere non omitterem, quo haberet crebro post dispositionem reipublicae frequentata, auribusque lectione relata solertia vestra, in contemplatione se extendens a tumultu causarum imperii atque potissimum de amissione sanctissimae coniugis Deo annuente, ut credimus, collegio sanctarum allectae, alboque beatitudinis inscriptae, consolationis gratia legendo theorica, et velut turtur singularis cuius natura est, ut physici ferunt, si semel coniugem casu perdiderit, alium non requirere, sed castimoniam servans vidua quodammodo permanere, solitarius ingemiscens, atque poenitens: de quo in eodem libro legitur: « Vox, inquit, turturis audita est in terra nostra (Cant. II) , » id est Christi dicentis: « Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. III) . » Et pulchrae sunt genae tuae ut turturis, imbre lacrymarum genarum rimulis infusis, preces pro vestris excessibus et absolutione piissimae imperatricis domino in abscondito fundere quivissetis. (0552B) Quo audito, pondus tantae rei expavescens, attonitus, imo obstupefactus admirari coepi, cur clementia vestra tantum opus viris etiam eruditissimis formidandum, mihi indocto, omnesque liberalium artium disciplinas non nacto atque oraculis eulogiisque divinarum Scripturarum imbecilli iniungere libuisset, cum plures haberet in monarchia doctores qui honeste et catholice tractare potuissent. (0552C) Sed censuram imperii vestri considerans, tacitoque pertractans illud apostolicum quo dicitur (I Petr. II): « Estote subiecti omni humanae creaturae propter Dominum, sive regi tanquam praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis » , sed et potius illud Dominicum, ubi pollicetur: « Amen, inquit, dico vobis, quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis (Marc. II) . » Animadvertens quoque interna trutinatione mentis, quod sine nutu divino non foret quod a tanta maiestate imperaretur, temerario ore refragare nullo apologetico anfractuque excusationis praesumpsi, sed magis ut quiverim divinis fretus suffragiis, imperiis imperialibus, quanquam pavidus, obsecundare tentassem. Sed non flocci pendens quod sine magnifici domini, et abbatis mei scilicet Drogonis patrui vestri assertionibus, pariterque iussionibus ne regularem excedere viderer disciplinam, et stylum appellere ad exarandum debuissem, non solum quod Caroli Magni imperatoris filius, atque frater sanctissimi et piissimi genitoris vestri Ludovici Caesaris, sed quia summus erat pontifex atque abbas meus egregius. (0552D) Cumque sacris eius auribus suggerendo intulissem, et ordinem rei indicassem, quo auribus, hausto non solum renuit, verum ut est mitissimus et affabilitate suadibilis, benignitate praestantissimus, et ad omne bonum ferventissimus, more suae modestiae non tantum ingenue libera auctoritate imperavit, sed blanda tranquillitate et pio affatu, ut angustale opus, et spirituale decus quomodo quivissem aggredi non abnuissem. (0553A) Quod audiens, sic iam tandem eius exhortationibus animatus, vestris, almificis, affaminibus, sanctisque iussionibus adactus potissimumque divinis auxiliis fretus sanctorumque doctorum orationibus provocatus, quod, o doctissime princeps, in doctorum penes nos sanctorum sparsim invenire potero, praesertim in beatissimi Papae Gregorii Romanae decoris eloquentiae dictis, quia a nullo solum per omnia reperio compactum atque ex traditione magistri ingenii mei coniectura stylo currente, commatico potius compendiosoque sermone, licet impolito aggredi tentabo, et in libelli modum finire conabor, ut habeat vestra celsitudo velut enchiridion, hoc est manualem quodammodo libellum excerptum, quem congruis horis lectitare Deo favente post studia imperii, post sollicitudines Ecclesiae ad consolationem divinarum ruminando complaceat. Et quia campos divinarum scilicet Scripturarum non valet percurrere latissimos, breviter saltem stromata nostra non pigeat scrutari quietus. (0553B) Sed sciendum vero, quia ut moris est quorumdam scriptorum non in pagella e regione singulorum doctorum viritim litteris insignitis assignaverimus nomina omnia, sed ex eorum dictis profecto expositorum nonnulla compaginare ex multimodis, breviter recidendo videlicet, demptis superfluis multimoda, nonnulla vero ex prolixioribus sensum eorum sequentes coniungere decerpendo, aliqua nostra interpolando, augmentare censuimus longiora. Sic nimirum sic diversis allusionibus dramatum percurrentibus brevia syrmata, quae vicissim nectendo sententiarum explere libellum sancivimus, non pertimescentes eos qui nasum veluti sapientes contorquent, nec eos qui promptiores ad reprehendendum quam ad imitandum, quique quod reprehendere subsannando moliuntur, adimplere nequeunt. (0553C) Scimus namque scimus quod concentu organi fistulae aeris, aliae longiores sunt, aliae breviores, sed uno flatu follibus administrato, et docta manu imperante, digitisque attrectando unam, cum sint diversae fistulae, harmoniam velut salpinx, tubarum voces atque concentum dulci cantilena melos afflando, attonitis auribus suaviter reddunt. Sic profecto cum sint aliae sententiae longiores recisis superfluis, aliaeque breviores additis necessariis, flante Spiritu sancto per corpus unum imperante manu digitisque stylum tangentibus, vicissim conglutinatis sententiis dictationes enchiridionis explere ausi erimus, adminiculante illo qui in hoc libro de Ecclesiae donis permistis ait prophetice: Cyprus cum nardo, nardus cum croco, fistula et cynamomum cum universis lignis Libani, myrrha et aloe, cum omnibus primis unguentis. (0553D) Sed qualiter istae virtutes Ecclesiae alternando sibi permistim concinnant, in suo posterum dicemus loco. Unde iam tandem supplex exoro decus augustale aeque et eos quibus fortassis legere contigerit, ut quod ego more medicorum ac pigmentariorum, qui ut diversa unguenta et antidota temperatim possint componere, bilanciis staterae aeque ponderare satagunt, ut una alteram non superabundet, nec de aliis minus utilia derelinquant, sed aequa lance sua componant, studui aequali lance mentis trutinare sententias, et mella quodammodo et antidota animarum componere, non horrescat nec squalescat, sed diligenti exagio lustrando perlegat, atque medicamina animae gratanter investiget. (0554A) Sed antequam prolegomena ad calcem perveniat, notandum est quod in hoc libro nil carnale nilque historiale requirere debeat, sed allegoriarum mysteria contineri non dubitet. Nominantur enim in hoc libro oscula, nominantur ubera, nominantur genae, nominantur femora. In quibus verbis non irridenda est sacra descriptio, sed maior Dei misericordia consideranda est, quia dum membra corporis nominat, sic ad amorem suum vocat. Unde considerandum est, quam mirabiliter nobiscum et misericorditer operatur, qui ut cor nostrum ad instigationem sacri amoris accenderet, usque ad turpis amoris, ut papa Gregorius exponit, verba descendet. Sed unde se loquendo humiliat, inde nos ad intellectum exaltat, quia ex sermonibus huius amoris discimus qua virtute in divinitatis amore ferveamus. (0554B) Hoc autem nobis solerter intuendum est, ne cum verba exterioris amoris audivimus, ad exteriora sentienda remaneamus. Sic est enim Scriptura haec in vobis, sicut pictura in coloribus et rebus. Et nimis stultus est qui sic coloribus picturae inhaereat, ut res ignoret. Nos enim si verba quae exterius dicuntur amplectimur et sensus ignoramus, quasi ignorantes res quae depictae sunt solos colores tenemus. Scimus enim quia postquam genus humanum a paradisi gaudiis expulsum est, et in istam peregrinationem vitae praesentis veniens, caecum cor ab spirituali intellectu habet. Cui caeco cordi si diceretur voce Dominica: sequere Deum vel dilige Deum, per torporem insensibilitatis frigidum non caperet quod audiret. (0554C) Propterea per quaedam aenigmata sermo divinus animae torpenti et frigidae loquitur, et de rebus quas novit: latenter insinuat amorem quem non novit, et animae longe a Deo infra positae, ut praefatus tractator ait, quasi quamdam machinam fecit, ut per illam levetur ad Deum. Interpositis quippe aenigmatibus, dum quiddam in verbis cognoscit quod suum est, in sensu verborum intelligit quod non est suum, et per terrena verba sperantur aeterna. Idcirco, o invictissime Caesar, oramus ut nihil in hoc volumine historialiter requiras, sed flores allegoriarum cum morali intellectu investiges, quem quibusdam in locis ob tuam consolationem subnectere decrevimus, ne solummodo allegoriarum allusionibus pressus, violenter vestra celsitudo theorica legendo fastidiat. (0554D) Audiat etiam quod per eumdem Salomonem dicitur: « Gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem (Prov. V) . » Menti enim Deum quaerenti, tanto Deus gloriosius apparet, quanto subtilius investigatur ut appareat. Debemus itaque quod Deus mysteriis celat requirere. Ideoque sequitur: et gloria regum investigare sermonem. Qui enim non solummodo regnat terrarum, sed corpora sua, vel motus carnis regere et investigare noverunt, reges sunt. Quibus et per Psalmistam dicitur: « Et nunc, reges, intelligite, erudimini, qui iudicatis terram (Psal. II) , » et reliqua. Regum ergo gloria est investigare sermonem, quia bene viventium laus est perscrutari secreta mandatorum Dei. (0555A) Scrutare ergo gloriosissime imperator scripturas, quatenus mysteria divina penetrando et intelligendo desideria et motus carnis investigare et regere vestra sapientia et solertia caeterosque imperio vestro subiectos docere, et actus prudentia consultuque honestissime gubernare valeat. (0556A) His itaque praelibatis, imo efflagitatis, tandem ad ea quae imperastis stylum flectere conabimur. Valeat semper in Christo prosperis successibus pollendo gloria vestra, decusque Francorum oramus.



1384w 0.20740413665771 s