Angelomus_Luxovensis_cps2, Enarrationes in Cantica canticorum, p2, 2 
Angelomus Luxovensis, Enarrationes in Cantica canticorum, p2, CAPUT I. <<<     >>> CAPUT III.hide dictionary links

LIBER


(PL 115 0586D) CAPUT II.

« Ego flos campi, et lilium convallium. » Ac si aperte dicatur: Ego decus mundi et gloria humilium. Quanquam et infernus ex superfluo possit intelligi, et ubi Christus ad eripiendos patriarchas descendere dignatus est, sicut quidam intelligunt. Sed nos, his praelibatis ne quorumdam sensum ignorasse causaremur, dicamus uberius beati Ambrosii dicta ponentes. (0587A) Ante suam, inquit, incarnationem, Salvator in angeli persona partriarchis et prophetis loquendo, solus cui nullus similis inter angelos, thronos, dominationesque omnibus admirandus, singularis flos in toto coelorum campo coruscans probatur. Quam partem odoris notitiae suae prout poterant sustinere patriarchae vel prophetae, et mundus ipse mortales semper admonuit docendo. Omnis scientia, per prophetas, per signorum virtutes interficiendo impios per aquas diluvii, vel Sodomitas per ignem, per quod insipientes intelligerent sapientiam, et stulti superbi aliquando saperent super se commorari excelsiorem iudicem, iustam exsolventem vindictam. Ubi vero per incarnationis sacramentum huc in convallem lacrymarum, inter spinas et consortia peccatorum descendit, lilium effectum se esse testatur. (0587B) In qua convalle quid aliud nisi spurcissima religio idololatriae, invidiae, furtorum, homicidiorumque, aruspicinae auguriorum, vel fornicationum, vel magicarum artium grassabantur spinarum silvae? In quarum medio doctrinae flagrantia, et exempli candore Christus ostensus, credentium turbam quotidie liberat. Tria igitur in se delectabilia et nimis oculis grata, lilii natura continere probatur, id est candorem, odorem, quaeque adusta ignibus medicinam. Quae tria admiranda simili ratione in hanc convallem mundi Dominus apportasse cognoscitur, hoc est abolitionem peccati, abstersionem mendacii, refrigerii temperamentum ignium genitalium, de quo nascitur amor conservandae virginitatis. Et quicunque a talibus se temperant in utroque sexu gloriosi assumpti hominis et beatae Mariae virginis accenduntur exemplis. (0587C) Et sic flos campi et lilium convallium per immaculati corporis assumptionem dicitur. Quod sacramentum ad liberandam plebem suam, quo nos a diversis languoribus diversa eius membra sanaret, et quae ignitis spiculis fornicationum a daemonibus inflicta fuerant vulnera, eius sanarentur doctrina, et quae acumine nequitiae amicam in prophetis et doctoribus vulnerabant, in liliorum iucunditate converterentur, de quibus Ecclesia renata refulget, et amarissimis stimulis pungitur, sicut ipse in sequentibus ait:

« Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. (0587D) » Istae igitur amicae inter quas Ecclesia ut lilium inter spinas consistit, licet non cum distinctione dicatur cuius sint filiae, tamen ex eo quod spinis comparantur, advertere possumus non Dei, sed diaboli per nequissimam doctrinam genitas nuncupari. Inter tot enim venenosas spinas Ecclesia incolit, mundum videlicet gentilium vel haereticorum, qui ipsam impugnant, et ne otio torpescat, contra hostes armari impugnarique permittitur, ut post pugnam eius fortitudo appareat. De talibus Dominus ait: « Cavete a fermento Pharisaeorum (Matth. XVI) , » quod est doctrina haereticorum. Et apostolus (I Cor. VI) : « Quae, inquit, societas luci ad tenebras? » Aut qui est sensus templo Dei cum idolis? Aut quae communicatio Christi cum Belial? (0588A) Et prope similiter Isaias ait: « Exite, inquit, de medio eorum, et qui portatis vasa Domini, mundamini (Isa. LII) . » Quod autem dicit: « Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias, » non vituperationem iustorum, qui sunt Ecclesiae membra, sed laudem demonstrat, ut nos doceret nimium esse laudabile, pie inter impios vivere, et perversorum in nullo spinosa conversatione attrahi, inter quos iustus quasi lux in tenebris resplendere probatur. Ac si Ecclesiae dicatur: Tu requiem quaeris, sed laudem lectuli recordare, quod candidior tribulationum aculeis efficieris, et maiores fructus praedicationis quam quietis acquires. Et bene ait: « Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias, » id est sicut lilium inter spinas proprium odorem atque candorem tenet, sic electorum Ecclesia inter pravos Christianos atque haereticos, si eis non cesserit, virtutibus flagrat. (0588B) Sequitur:

« Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desiderabam sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo. » Sicut igitur ante incarnationis mysterium « multifariam, multisque modis, » secundum Apostolum, « Dei Filius locutus est patribus nostris (Hebr. I) , » vel ostensus est in prophetis, sic post praedictum mysterium celebravit, multa bona diversis modis praestando humanae naturae, diversis rebus diversisque comparatur personis, pro tempore et loco, vel causa. Nam secundum David prophetam (Psal. LXVII) mons Dei, pro eo quod plenitudo divinitatis habitatura erat in eo. Est et vitulus novellus cornua producens, per duo Testamenta. Et ungulas per octo beatitudines, a quatuor evangelistarum pedibus productas. (0588C) Et agnus tollens peccatum mundi per mansuetudinis impertionem Spiritus sancti, ita ut alios vestiendo ipse semper abundet. Est et fasciculus dilectus myrrhae, et botrus cypri in vineis Engaddi, ita et pro loco arborem malum vel granatum eum appellat Ecclesia, pro eo quod arbor vitae est cum diverso sapore diversis se personis praebendo. Est procul dubio arbor malus granata, quae inedia famis affectas animas, sole sub ardente nequitiae fatigatas, sub umbra defensionis suae protegit ac defendit, et fructu labiorum doctrinae, esurientes et sitientes per suam dulcedinem reficit. (0588D) A paradisi expulsione usque ad Virginis partum multis laboribus et intolerabilibus daemonum impugnationibus affecta est humana progenies, quae hic sub Ecclesiae persona amica est appellata, in eius adventu qui dixit: « Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam (Matth. XI) , » sub tegmine defensionis eius, credendo unum Deum, requiescens laeta dicit: « Sub umbra illius quem desiderabam sedi. » Quam dulcedinem regni coelorum quanquam praesens protectio possit intelligi, et beatorum requiem nominat, sive corpus eius, et sanguinem delibando, vitam aeternam conferentem, exsultans ait: « Et fructus eius dulcis gutturi meo. » Licet ut dulcedo divinarum Scripturarum intelligatur in praedicatoribus sanctis, qui guttura Domini appellantur, prolata sit. De qua dulcedine ait Propheta: « Gustate, inquit, et videte, quoniam suavis est Dominus. (0589A) » « Beatus vir, etc. (Psal. XXXIII) . » Et illud: « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! Domine, super mel ori meo (Psal. CXVIII) . » De huius arboris fructu, quasi languidus in ultima desperationis infirmitate, mali granati succo in adventu eius recreata est credentium turba, qui fructus quotidie per eos qui Christi vices agunt, in guttur Ecclesiae infundi monstratur, et sic per singulos gradus profectuum introducitur ad arcanam intelligentiam legis divinae, ut agnoscere possit omnia illa quae in Veteri Testamento sunt gesta. Ait enim: « Sicut malum inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. » Ac si dicatur: Sicut malum visu, odore et gustu antecedit omnia ligna silvestria, ita Christus antecedit omnes sanctos qui filii Dei vocantur. (0589B) De quibus dicitur: « Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum ante faciem Domini quoniam venit (Psal. XCV) . » Unde filii non malitia vocantur, sicut filiae, quae spinis comparantur. Est quippe magna exsultatio lignis silvarum, dum conspiciunt in medio sui talem arborem surrexisse, cuius fructus totam decoravit silvam, omnes abstulit animarum languores, omnesque indulcoravit fructus amaritudinis. Sub cuius umbra omni aestu tristitiae, omnique pondere peccati abiecto, Ecclesia multo tempore desideratam requiem inventam, et dulcissimo fructu saginata adolescentibus animabus adepta gaudia narrat. « Sub umbra quam desiderabam, inquit, sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo. (0589C) » Ac si dicat: Eodem protegente quem semper adesse quaesivi quieta ac secura maneo, et gratia sua coelestis dulcedinis me fecit esse participem: et sic per ordinem ad altiora intelligenda mysteria se introduci testatur dicendo:

« Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem. » Cella vinaria Ecclesia debet intelligi, sicut nonnulli opinantur, in cuius unitate Spiritus sanctus tantummodo dari solet et accipi. Cuius gratia hoc loco vini nomine designatur. Vinum, cum Spiritum sanctum accepissent apostoli, Iudaei dixerunt: « Musto pleni sunt isti (Act. II) . » In qua cella ordinata est charitas, ut quisque Deum toto corde plusquam seipsum, et proximum tanquam seipsum diligat. (0589D) Quanquam possit ex superfluo cella vinaria mysterium passionis Christi intelligi, in quo introducta est Ecclesia, quando per fidem eius sacramentis participare meruit. Sed quia per ordinem adolescentibus animabus intelligenda mysteria introductam se testatur, necessario cellam vinariam, scientiam et dulcedinem divinae legis vult intelligi. (0590A) Ad quam dulcedinem invitat adolescentulas, et laudando festinare hortatur, quam Christus propinando docuit, cum ait: « Operamini cibum qui non perit, sed qui permanet in aeternum (Ioan VI) . » In quo opere positos beatificat Propheta dicens: « Beati qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum (Psal. CXVIII) . » Sunt enim testimonia in Veteri Testamento legis, quae Christum humani generis Redemptorem probant venturum, advenisse, iterum adventurum in gloriam. Ponamus igitur legem latissimum esse palatium, in quo rex inhabitat Christus, sermo omnipotentis Patris, ubi ad aeternam militiam introducuntur credentium animae, ubi introductam se, in eamdem videlicet intelligentiam legis dicit ad consideranda mirabilia quae per singulos patriarchas vel prophetas usque ad partum Virginis operatus est Deus, quam nunc per figuram cellam vinariam nominavit, ubi introducta, suscepit in se ordinem charitatis. (0590B) In quo ordine charitatis, quid aliud credendum est primum imbui, nisi ut credat et agnoscat primum debere panem nominari, in quo Filius semper, ut Verbum invocet; secundum Filium in quo semper Pater, tertium Spitum sanctum, qui vera ratione de voce et verbo de Patre et Filio procedere comprobatur? qui per omnia Deus unus diligendus est, secundum illud in initio Decalogi: « Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo. » Secundus ordo est, « in tota anima tua. » Tertius ordo est, « in tota virtute tua (Exod. XX) . » Deinde iam in singulis praeceptis legalibus quomodo, vel quo affectu debeat diligi proximus, vel singulae personae in Ecclesia, charitas ordinat. Alio enim ordine reciproca charitas pensanda est Deo, qui nos secundum apostolum (I Ioan. IV) prior dilexit, qui nobis omnem summam charitatis per Christum contulisse probatur. (0590C) Alio ordine fideli amico, alio ordine charissimo filio, alio ordine impendenda genitoribus, per quos sumus qui non eramus, alio ordine fratri germano, alio ordine coniugi; alio ordine servus domino, alio ordine dominus servo, alio peregrino, alio agnito, alio sacerdoti, alio propinquis et proximis. Nam largiri necessaria egenti infirmo, vel peregrino, non ad ostensionem laudis humanae, sed propter retributionem aeternam ordinatae charitatis indicium est. Consolari indigentes, et oppressos iniusto iudicio, visitare infirmos vel carceri mancipatos, ordinata charitas demonstratur. In nullo negotio pro veritate hominis personam revereri, misericorditer admonere insipientes, veracissime increpare superbos, charitatis manifestus est ordo. (0590D) Quisquis autem amplius diligit patrem, aut matrem, uxorem, filios, vel fratres, aut divitias praesentis temporis quam Deum, est quidem in eo charitas, sed non ordinata, quoniam prae omnibus ipsum diligere debemus, et proximum sicut nosmetipsos. Iste est ordo charitatis. (0591A) Ordinavit ergo Dei Filius in Ecclesia sua charitatem, ut sciat unusquisque Ecclesiae filius unicuique quo ordine charitatis impendat officium, dicendo in Evangelio: « Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII) . » Et per Apostolum ait: « Reddite singulis debita, cui honorem, honorem: cui timorem, timorem: cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal (Rom. XII) . » Non omnes qui Christiano vocabulo nuncupantur, per hunc ordinem charitatis in praedictam intelligentiam, quam cellam vinariam nominavit, introducuntur, sed qui parvum quantumcunque imitatus fuerit Paulum, qui dicebat (II Cor. XI) : Amplius om nibus laboravi, in vigiliis, in ieiuniis, et caetera: « et omnia, ait, arbitratus sum ut stercora, ut Christum lucrifacerem (Phil. III) . » In capite huius cantici in cubiculum, sive cellarium regis introducta Ecclesia laudat, ubi ingressa dicit, « Exsultabimus et laetabimur in te, » agnitam videlicet eius praesentiam corporalem, qui est sapientia Patris, qui velut in conclavi prophetarum praeconiis latebat, in quo sunt omnes exsultationes, et laetitiae, et thesauri. Hic vero ad intelligendam divinam legem, et ad ordinem charitatis discendum se introductam dicit, non se laetari et exsultare, sed languere, eo quod, secundum Salomonem (Eccle. I): « Qui addit scientiam, addit dolorem. » Et quis quantum consectando proximius effici coeperit sapientiae, tantum eam vix conspicit prolongatam. (0591B) De quo dolore beatus amor nascitur Christi, et de amore gloriosior sanitas, animae languor, qui ei omnes vires subtrahat ad peccandum. Quae licet arcana mysteria multiformis sapientiae Dei adepta sit, quae licet perfectionis teneat arcem, non sibi tamen solius praedictae sententiae aut intelligentiae credit sufficere summam, nisi stipata mali et fulcita diversis fuerit floribus. Unde continuo subiunxit:

« Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. » Praesentiam corporalem sapientiae Dei Patris, id est Christum, requirit in cella scientiae legis, sed quia illum quem desiderat videre prout est adhuc non permittitur, aliorum exempla ad suam consolationem exposcit, quibus interim suum languorem temperare valeat. (0591C) Ait namque: « Fulcite me floribus, stipate me malis, » id est consolamini me exemplis seu inchoantium bonum opus, seu perficientium: quia adhuc in peregrinationis taedio, amore supernae visionis languesco. Unde non immerito per flores animae iam bonum opus inchoantes, et coelesti desiderio redolentes, per mala de floribus perfectae iam bonorum mentes, quae ad fructum perveniunt boni operis, de initio sanctae propositionis intelliguntur. Quae ergo amore languet, fulciri quaerit floribus, stipari malis, quia nullum quem desiderat videre adhuc non permittitur, magna est consolatio si de aliorum profectibus laetetur, ut anima requiescat in bono opere proximi, quae adhuc contemplari non valet vultum Dei. (0591D) Videamus qualis mens Pauli fuerat, qui dicebat: « Mihi vivere Christus est et mori lucrum (Phil. I) . » Hinc est quod iterum dicit: « Desiderium habeo dissolvi et cum Christo esse multo magis melius (Ibid.) . » Sed ecce qui dissolvi desideras, quo amore langueas videamus. Quia interim differri te conspicis fulciri, quaeso, floribus non requiris? Quaeris plane: nam sequitur: « Permanere autem in carne, necessarium existimo propter vos (Ibid.) . » Et proficientibus discipulis dicit: « Quae est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriae? (0592A) Nonne vos ante Dominum nostrum Iesum Christum? » (I Thes. II.) Coniuncta ergo anima Dei verbo, introducta intelligentiam legis, discurrendo per singulos apices Scripturae, ut saepe dictum est, et singula vasa cellae vinariae divinorum librorum degustando sapores, quasi inebriata laetitiae vino semper futurae beatitudinis, quamvis sponsum non cernat in praesenti, cur ad eam tarde perveniat dicit se amore languere. Illo procul dubio, de quo Propheta dicit: « Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Domini? » (Psal. XLI.) Per quem amorem scientiae, amor germinatur vitae aeternae, et de amore vitae aeternae tolerantia persecutionis. In quo amore saporata, quasi in lectulo collocata, promissionis laeva et adiutorii dextera Christi amplexari se deprecabatur dicendo:

« Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. (0592B) » Quid namque per sinistram nisi vita praesens, vel temporalia Dei omnipotentis dona designantur? Quid vero per dexteram, nisi perpetua vita figuratur? Sinistra namque Dei, Ecclesia videlicet, prosperitatem vitae praesentis et temporalia dona quasi sub capite posuit, quam intentione summi amoris premit. Dextera vero Dei eam amplectitur quia sub aeterna eius beatitudine tota devotione continetur. Quoniam hic per spem sponsus mentem roborat, et illic per remunerationem glorificat. Vel in laeva Vetus Testamentum, et in dextera Novum Testamentum intimatur. Nam potest ita intelligi, ut laeva Christi a sinistris sustineat animam, ne ab incentivis vitiorum uncinis implanetur in laeva, sed semper ostentata occultis compunctionibus sublimetur ad regnum. (0592C) Et ne in superbiam elata faciat lapsum in dextera in qua diabolus corruit, tribulationes et multimoda retinacula permittendo, et fatigata adiuvando dextera sua amplexatur. Valet etiam ex superfluo ita intelligi, ut laeva sub capite fidei sit scutum, quod pugnans sinistra contineat manu, et dexterae amplexatio orationis gladius intelligatur, quo dextera semper armatus, quatenus altero armorum genere adversarius repellatur, et altero prosternatur. Sequitur:

« Adiuro vos, filiae Hierusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. (0592D) » Post multos labores, scilicet Ecclesiae, et discursus, per quos anxia intra sanctam cellam vinariam fatigata redditur in soporem, quae celerius ne pristinis reddatur laboribus suscitata a somno, adiurantur filiae Hierusalem ne suscitent eam; et per hoc adiurantur quod firma diligatur charitate. Per capreas videlicet cervosque camporum, quas non parvi meriti vel laboris animas esse intelligi datur, per quas adiurantur filiae Hierusalem. In plebe enim Christiana secundum meritorum qualitatem diversis animalibus animae comparantur. Habet ergo palatium Dominus noster Iesus Christus, quod intra se cellaria multa, et cellam vinariam, et camporum spatia continere intelligitur. (0593A) Cuius flores beatus Paulus ingressus, admirando laudat: « O altitudo, inquit, divitiarum sapientiae et scientiae Dei! (Rom. XI.) » In quo palatio inter multas divitias, id est multitudinem sanctorum, intelligitur habere etiam animas diversas sicut in domo magna, iuxta Apostolum (II Thes. II) , non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et fictilia et lignea. Unde non immerito filiae Hierusalem animae sunt electorum supernae patriae visionem pacis contemplantes. Capreas vero vel cervos spirituales Veteris Novique Testamenti panes appellat, quibus multitudo sacrarum Scripturarum pascua est. (0593B) Seu capreas eas nonnulli animas intelligi volunt, quae acumine dialecticae, intelligentiae sensu per philosophiam et mente discurrere consuerunt, quae nunc intra supradictum palatium rete conclusae arte venatorum, id est apostolorum, caeterorumque doctorum manu captae, mutata religione in melius, campos divinarum Scripturarum, vel per sapientiae quaeque ardua et obscura interpretantes, discurrunt montes, et cultura deorum in Creatoris laudem quotidie vertitur. Quaeque in fide velocitatem sui cursus ostendunt, et acumine sensus more caprearum insidias adversariorum a longe prospiciunt. Caprearum natura est primam corporis partem sublimiorem, humiliorem posteriorem probatam habere. Et hac de causa semper sursum ascendendo montem in cursu velocior invenitur, quo itinere adversarius minor est insequendo. Cervi autem videntur intelligi, qui in ipsa philosophiae suae velocitate doctrinae non multos, sed unum Deum invisibilem, immensum, inaestimabilem, omniumque Creatorem, totum ubique mundum implentem confessi sunt, qui et ipsi a sanctis doctoribus rete praedicationis in sinum Ecclesiae capti sunt. (0593C) Qui in arduis vitae morantur, more cervorum fontem aquarum petunt, serpentes interimunt, et tanquam munda animalia ruminant. Hi sunt ergo procul dubio cervi camporum et capreae, animae videlicet fidelium philosophorum conversae ab infidelitate superstitionum, per quos sponsus filias Hierusalem coniurat, ut patiantur paulisper requiescere sponsam in requiei somno, quae delectantur Ecclesiam secum concurrere in illis operibus in quibus ipsae ad coelestem sunt gloriam sublimatae, per quae, amissa corporea sarcina, cum illis epulentur in coelis. Quam Dominus Christus ad lucrum vel consolationem aliarum animarum requiescere in corpore iubet quoadusque ipsa velit, donec ipse sponsus prospiciens utilitati eius et ipse cognoscat vires suas: quia sine ipso nihil potest facere. (0593D) Sed potest iuxta intelligentiam priorem, ubi capreas et cervos Veteris et Novi Testamenti Patres significare diximus, ita intelligi: Contestor pacificas, ac si dicatur fidelium animas, per suas quasque virtutes, quae per munda et ruminantia animalia significatae sunt, ne pia fratrum studia aliqua importunitate impediant, sed sic quisque de proximorum profectu, quasi de suo gaudeat. Aliter admonet Christus ne quisquam doctorum muneribus scilicet vel minis deterreat credituros, sed tantum quae sancta sunt praedicent, et voluntarie ad fidem vel ad religionem credituros vel conversos adducant, et in sua tranquillitate non perturbent, donec divina inspiratione adacti ad altioris vitae studia accingantur. (0594A) Sed perfecta electorum anima, et, ut ita dicam, sancta Ecclesia in ipso requiei sopore semper eum timendo audit, semper eum amando videt. Unde nunc ait, subauditur, haec est quam audivi adiurantem filias Hierusalem, ne me in eius amplexu quiescentem suscitarent. Vel vox illius evangelica est praedicatio. Et quid dicat vox ista dilecti Ecclesiae, in ipso Evangelio proprio ore declarat. « Videte, inquit, ne seducamini a pseudoprophetis. (0594B) Multi enim venient in nomine meo dicentes, quia ego sum Christus, et multos seducent, et dabunt signa, ita ut etiam, si fieri potest, electi in errorem inducantur (Matth. XXIV) . » Et: « Videte ne graventur corda vestra crapula aut ebrietate (Luc. XXI) . » Et: « Similes estote servis exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis (Luc. XII) . » Ne sub specie doctorum decipiatur Ecclesia requiescens in amplexibus sponsi. Et ne otio post labores torpescat, aut deliciis resolvatur, in Evangelio taliter admonetur. Sed in ipsa securitatis requie sollicita semper aurem cordis ad vocem Christi praebere, hoc est in Scripturis divinis, et assiduae orationi operam dare studeat. (0594C) Monentur ergo per haec qui praesunt populo Christiano ut sine intermissione annuntient plebi quid praecipiat vox ista dilecti Ecclesiae, quomodo scilicet venit de sinu Patris ad humanum consortium ut Verbum fieret caro, quomodo secundum Habacuc prophetam (Cap. III) humiliando daemonum superbiam, confregerit montes violentiae, et liquefecerit colles aeternales, conculcando sub pedibus credentium Satanam, transiliens montes praedictos. Et hoc perpendens Ecclesia ait:

« Ecce venit saliens in montibus, transiliens colles. » Vis audire quales saltus fecit? Tales, inquam, saltus dilectus meus. De coelo venit in uterum, de utero in praesepe, de praesepe venit in crucem, de cruce venit in sepulcrum, de sepulcro rediit in coelum: ipse est qui elevatus est etiam super omnes montes et colles, id est Patres Novi et Veteris Testamenti, qui merito virtutum et vertice fidei caeteris sunt eminentiores. In his Dominus non solum inhabitare, sed transilire dicitur, quia non tantum divinitate, sed humanitate incomparabilis apparuit. (0594D) Seu per apostolos, ut dicere coepimus superius, omnem superbiam sapientiae mundi extollentem se adversus Creatorem liquefecit, et ad nihilum redacta humiliatur. In quibus non rhetorica argumenta, sed sancti Spiritus virtus fulgebat, et prostrata daemonum turba sub pedibus credentium, ostensus est Ecclesiae saliens in montibus, et transiliens colles venisse in mundum, et inter homines conversatus est. Unde et mox subiungitur:

« Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum. » Capreae Christum comparatum non per detrimenta divinitatis qui semper idem est, intelligimus, sed per incarnationis mysterium, videlicet quia apparuit in similitudinem carnis peccati in quo augmenta consecuta est, coelo recepta carnis natura. (0595A) Nam et capreae ideo nonnulli assimilatum opinantur, quia nostrae salutis illustratio caecitatem cordis auferens in posteriore saeculi parte veniendo in carne se ostendit, quam Moysi petenti in monte Sina monstraverat. De quo mysterio David dicit: « Pennae columbae deargentatae in posteriora dorsi eius (Psal. LXVII) . » Sicut caprearum posterior corporis pars candorem demonstrat; et quia multi non solum ex Iudaeis, sed etiam ex philosophis gentium credidere per eius humilitatem incarnationis, de quibus intelliguntur agrestes illae animae quondam mundiores caeteris supradictis, quae per ipsius doctrinam ad unius veri Israelis consortium aggregatae sunt. Talibus similis iuxta opinionem aliquorum voce Ecclesiae pronuntiatur, qui propter innocentum et multitudinem credentium hinnulo cervorum comparatur. (0595B) Hinnulus cervorum ideo dicitur, quia genitus est ex stirpe patriarcharum, qui cervorum nomine praenotantur, seu hinnulo cervorum propter humilitatis formam, necdum adhuc potentiae cornibus exaltatis, quibus in secundo adventu causaturus est mundum, de quibus dictum est in psalmo: Tunc « exsultabuntur cornua iusti (Psal. LXXIV) . » Hinnulus enim cervorum sine cornibus est, amorem in se potius visionis suae quam terribilitatem ostendit, sicut Dominus noster Christus in primo adventu fecisse dignoscitur. De cuius primo adventu mox subiungitur. « En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. » Indutus pariete nostrae mortalitatis, latuit substantia divinitatis. (0595C) Sed prospiciens ad nos per cancellos et fenestras dum miracula fecit, ut ex miraculis appareret qui ex passionibus latuit. Qui enim humanis oculis hoc quod de mortali natura assumpsit ostendit, et in se ipso, qui invisibilis permansit, in aperto se videre quaerentibus quasi post parietem stetit, quia videndum se manifestata maiestate non praebuit. Quasi enim post parietem stetit, qui humanitatis naturam quam assumpsit ostendit, et divinitatis naturam humanis oculis occultavit. Quisquis enim per fenestras vel cancellos respicit, nec totus videtur, nec totus non videtur. Redemptor enim noster, quia et divina fecit et humana pertulit, quasi per cancellos et fenestras ad homines venit ut Deus, ut appareret ex miraculis, sicut dictum est, et lateret ex passionibus, et homo cerneretur ex passionibus. (0595D) Recte dicitur: « En ipse stat post parietem nostrum, » et reliqua. Potest, si cui libuerit, ita intelligi: En ipse qui crucifixus est, qui divinitatis suae dextera languentem, id est lugentem in apostolis consolationis amplexu continebat Ecclesiam, cum qua carne sepultus est, cum ipsa utique stat resurgens post parietem incredulitatis nostrae quem luteis operibus construxeramus peccando. De quibus dicit per Isaiam prophetam: « Nunquid non valet manus mea ad liberandum? Sed peccata vestra murum fecerunt inter vos et Deum (Isa. L) . » Post quem stans Dominus Christus exspectat se ab impiis invocari, et vocat ad poenitentiam animam peccatricem, exspectat sibi ab incredulis credi. (0596A) Post quem parietem stat, usque ad tempus baptismatis vel poenitentiae. Et licet non mereamur eum intueri, tamen per hoc quod idololatriam abdicamus, fenestras in supradicto facimus pariete, quibus nos ab immundis spiritibus defendendo respicit Christus. Et ipsi soli genua cordis deflectendo cancellos facimus, per quos compunctionem ad se convertendo prospiciat. Ubi vero venerimus ad veram conversionem baptismi praedicti vel poenitentiae, retollit eum de medio concessa venia peccatorum, et loquitur nobis dicendo: « Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI) . » Et: « Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV) . » Sicut et magister gentium, Paulus, docuit factum in eius adventu. (0596B) « Qui tulit, inquit, parietem maceriae de medio, et reconciliavit nos Deo Patri per sanguinem ipsius (Ephes. II) . » Unde cum inclusa esset Ecclesia quodammodo intra parietum septa propter persecutionis metum, post suam resurrectionem formidantibus et nimio terrore deiectis Apostolis, ianuis clausis ingressus, magnam fiduciam magnumque gaudium apportavit dicendo: « Pax vobis. Ego sum, nolite timere (Luc. XXIV) . » Tunc completum est quod sequitur:

« Dilectus meus loquitur mihi: Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. (0596C) » Loquitur ei scilicet ad perfectionem vitae vocando, dicendo ei iam non timere mortis auctorem, diabolum, nec ultra residere intra incredulitatis et torporis claustra. « Propera, » inquit, « et veni, » quia ego moriendo vitam perditam reddidi. Modo iam non terrearis a morte, cui ego destruxi imperium. (0596D) Stabat namque post parietem nostrum, quia nobis umbra sua obstabat sol iustitiae, de quo propheta promiserat dicens: « Orietur vobis timentibus Deum sol iustitiae, et sanitas in pennis eius (Mal. IV) . » Qui loquitur Ecclesiae in apostolis, quando surgens a mortuis consolatur eos, dicens: « Confidite, quia ego vici mundum (Ioan. XVI) . » Et: « Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII) . » Et: « Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. XI) . » Unde per hanc sententiam ad praedicationis officium provocatur, sicut ipsa dicit: « dilectus meus loquitur mihi, » id est ad praedicandum me hortatur dicens: « Surge, propera, amica mea, et veni, » id est surge de stratu quietudinis, in quo solius tui curam agere quaeris, propera, et veni, ad implendam etiam proximi curam salutis, studium sedulae praedicationis officio impende. Nam et verbis affabilibus tribuit fiduciam dum subiungit:

« Iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit. (0597A) » Docet eam scilicet iam non timere omnino iniquorum hominum truculentiam, nec daemonum formidare terrores, quia et Deum Patrem per assumptae carnis oblationem reconciliavit Ecclesiae, et daemonum exercitum subnervavit per crucem, et post brumalem gelidamque asperitatem floridum verni adventus sui tempus ostendit, et quanta vel qualia gaudiorum esset praemia ei per suam praesentiam exhibiturus, futuram iam quasi factam narravit. Unde et ei dicitur: « Exsurge, propera, amica mea, formosa mea, et veni. » Amica enim fit agnoscendo Deum; formosa, Christi humilitatem servando. Columba vero efficitur, nihil de terrenis cupiditatibus absque cibo vilissimo, indumentoque corporis requirendo, sed semper columbarum simplicitatem tenens, Spiritui sancto se sociat. Vel amica dicitur per dilectionem, formosa vel speciosa per decorem virtutum et lavacrum regenerationis, columba per infusionem Spiritus sancti. (0597B) Sicut igitur superveniente verno praecursore aestatis qui fugat hiemem, quando omnis creatura rediviva laetatur, et universa animalia secundum genus suum corporantur ad fetus, et ingravidata cubilia construunt, et aves nidos componunt, et sese ad invicem suis vocibus discretis advocant et motibus, ubi iam reptilibus epulas praeparat humus ne deesset pennigeris animantibus esca, ubi canora vox volatilium dulcis modulamine resonat et pipat, et ad praedandos flores apis pennis armata procedit: ita Dominus noster Iesus Christus, post horridam hiemem idololatriae et philosophicam doctrinam, vernum tempus per suam passionem, quod est pascha nostrum, transitus de morte ad vitam, faciem mundi martyrum, vel omnium sanctorum operum, et initia fidei credentium flore decoravit. (0597C) Eo tempore de quietis stratu ad officium praedicationis, imo de convalle lacrymarum ad paradisi Dei montem suae mortis exemplo Ecclesiam vocat. Denique cum dixisset, « Surge, propera, amica mea, formosa mea, et veni, » mox subiunxit, « iam enim hiems transiit, » id est potestas tenebrarum, quae tristem reddebat mundum, sole iustitiae Christo veniente, transit de hoc mundo ad tartara. Iam frigus infidelitatiis et imber iniquitatis recesserunt, quae totum orbem usque ad tempus Dominicae incarnationis et resurrectionis tegebant. « Flores apparuerunt in terra nostra, » id est initia fidei et iustitiae floruerunt in mundo crescente Ecclesia. (0597D) « Tempus putationis advenit, » id est amputatis inutilibus vanae religionis, sarmentis futurae fidei praeparantur corda hominum, aestivum namque tempus advenit, quando ex una stirpe corporis boni separantur a malis, ne vicinitate malorum depereant boni, ne perfidia incredulorum periclitentur credentes. Hoc utique tempus nuntiabatur venire putationis, de quo Dominus dicit in Evangelio: « Veni enim separare filium a patre, et nurum a socru sua, et filiam a matre sua (Matth. X) , » et reliqua. Vel hiems transiit, quia praesentis vitae tribulatio abscessit. Imber quoque abiit, quia cum ad contemplandum in sua substantia omnipotentem Deum ducimur, iam verborum guttae necessariae non erunt, ut pluvia debeat praedicationis infundi. (0598A) Nam quod minus hic audire quis potest, ibi amplius videbit: « Quia nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, et videbimus eum sicuti est (I Cor. XIII) . » Tunc apparent flores in terra, quia cum de aeternae beatitudinis vita quaedam suavitatis primordia praegustare anima coeperit, quasi iam in floribus odoratur exiens, quod postquam egressa fuerit in fructu uberius habebit, unde et illuc subditur: « Tempus putationis advenit. » In putatione quippe sarmenta sterilia reciduntur, ut ea quae praevalent uberius fructum ferant. Nostrae itaque putationis tempus tunc adveniet, quando infructuosam ac noxiam corruptionis carnem deserimus. Qui fructus nobis erit uberrimus, visio unius Dei. Ut tempus putationis est, vocatio e mundo animae coelestium. Sequitur: « Vox turturis audita est in terra nostra. » Dicamus opiniones diversorum, ne forte ignorasse causari videamur. (0598B) Vocem turturis propter decorem castitatis beatam Mariam intelligi volunt, cuius vox primum audita est in terra nostra dicendo ad angelum: « Quomodo fiet istud, quia virum non cognosco? » (Luc. I.) Et: « Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum (Ibid.) » . Et: « Ex hoc beatam me dicent omnes generationes (Ibid.) » . Cui angelus respondit: « Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. » Et: « Quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei. » Et vere dignam, quam solam beatam omnes generationes dicunt, quam gloriosam inter omnes feminas non solum diversarum gentium nationes, sed etiam coelorum virtutes admirantes collaudant, per vitae ingressum enim, mortem fugatam, mundum reconciliatum gaudemus. (0598C) Aliqui vero beatum Ioannem Baptistam asserunt, cuius vox audita est dicentis: « Ego vox clamantis in deserto, parate viam Domini (Matth. V) . » Et: « Facite fructus dignos poenitentiae (Luc. III) . » Quandiu enim praevaricationis hiems tempus triste, constrictumque ab omni germine bono, obtexerat faciem mundi, et sua ditione obtinebat diabolus terram, haec dulcissima vox turturis, sive per beatam Mariam, sive per Ioannem non est audita in terra. Sed ubi magnus ille sol iustitiae, qui nobis indulgentia aestatis ubertatem adducendo exortus est, coepit desiderio conservandae castitatis vox turturis in terra nostra audiri. Iusta enim ratione turturi castissimae avi virginitas comparatur, quae in Ioanne vel Maria obtinet principatum. (0598D) Quae semel Verbo Dei vel Spiritui sancto coniuncta, nunquam alium cogitat comparem, nec altera desideriorum sui amoris coniunctio est, nisi illi cui semel conglutinata probatur, tanquam turtur qui deserti dilecti habitacula diligit, et advocans comparem dulci resonat voce, et eo amisso alium non requirit, sed ad alium semper promissionis vocem et mentis emittit, cui promisit servare dilectionis affectum. Quo mortuo, nunquam alio coniungi narratur; sed eum omnibus diebus vitae, cui semel fuerit coniuncta, desiderando requirit. (0599A) Sed sciendum est, licet ita sit vox turturis quae audita est in terra nostra: illa est Domini Salvatoris, quae dicit in Evangelio: « Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. III) . » Vel per turturem rectissime sancta Ecclesia intelligitur, varietate virtutum velut plumis ornata.

« Ficus protulit grossos suos. » Propinquante igitur messe redemptionis humanae et gloriosi Redemptoris adventu, impietatis hieme et algore constricta nihil in se ficulnea, id est Synagoga, nisi amarissimum succum doctrinae quem animarum cibum mentitur, intelligitur habuisse. Sed in Domini adventu postquam turturis vox audita est dicentis, « Poenitentiam agite, » et reliqua, ficus protulit grossos suos, id est praecepta legis ceciderunt et ipsa per apostolos protulit grossos suos, qui de ea generati dulcissimus cibus doctrinae animarum effecti sunt. (0599B) Sed quia eis credere noluit, aeterna sterilitate aruit, et omni decore nudata nihil in se nisi ignis aeterni alimentum conservata est. A cuius perversae oppressionis umbra liberata plebs, coepit, amotis malis doctoribus Pharisaeis, in Christo credendo florere, et suo exemplo aliarum gentium nationes ad florem credulitatis provocare. De quibus sequenti versiculo dicitur: « Vineae florentes dederunt odorem suum. » Credendo namque in unum Deum omnipotentem floruerunt vineae, id est evangelicus populus. Seu vineae florentes, sanctae conversationes odorem longe lateque dederunt per orbem. Nam sicut hiemis tempore absque frondibus et floribus sine decore sunt vineae, ita fuisse absque decore iustitiae et sanctitatis ornamento per orbem nationes quas nunc vineas appellavit, certissime comprobatur. (0599C) Sequitur:

« Surge, propera, amica mea, speciosa mea, et veni, columba mea, in foraminibus petrae, in caverna maceriae. » Iacebat ergo satis in humili loco et abdito Ecclesia multum a longe vocata, quae nunc in toto mundo regnare probatur, conturbata vel oppressa de daemonum tempestate. Sed ubi passiones Christi sacramenta sunt celebrata per apostolorum doctrinam, in quibus Christus loquitur, advocatur ut surgat et veniat ad deambulantem sponsum in vineis ad congaudendum, et in proventum fructus iustitiae praedictarum nationum se exerat. Ac si ei dicatur: O sponsa et amica, cui tanta obtuli bona et pro qua tanta sustinui, surge et veni, accingere ad certamen, unde aeternam quietem accipias « in foraminibus petrae, in caverna maceriae. (0599D) » Quid sit petra Apostolus exponit: « Petra, inquit, erat Christus (I Cor. X) . » Quicunque ergo desiderat ab hostibus aeriae potestatis eripi, et illaesus evadere, in foraminibus huius petrae, fidem servando semper ingrediatur, id est consideret vulnera clavorum et lanceae quae pro salute sponsae sponsus suscepit, et in caverna maceriae, hoc est custodia virtutum coelestium. Habet enim ista petra multa foramina, id est aditus, per quos intratur ad Patrem regnum credentibus praeparantem, hoc est mansuetudinis, humilitatis, patientiae, contemptus divitiarum, nullarum acceptio personarum, pernoctatio in oratione, misericordiae magisterium, castitas immobilis, forma benignitatis, singulare speculum, individuae Trinitatis agnitio, in qua est nostra redemptio. (0600A) Haec sunt procul dubio foramina in quibus docetur anima ad gaudia regni coelorum venire. Potest foramen petrae intelligi, protectio eiusdem Domini Iesu Christi, ad quam confugit Ecclesia, velut columba ad foramen petrae. Hinc Isaias ait: « Ingredere in petram, abscondere in fossa humo (Isa. II) . » Caverna maceriae Spiritus sancti defensio, vel congregatio fidelium designari potest, quanquam foramina petrae quatuor Evangeliorum assertiones valeant intelligi, quae eiusdem petrae perforatum supradictis ictibus corpus testantur. Caverna vero maceriae apostolorum doctrinae, de quibus ut vineae credentium plebi firmissimam maceriam ob infestationem malignorum spirituum Deum construxisse probatur. (0600B) Nam sicut ipsi per Christum, ita et nos per apostolos agnoscentes divina mysteria, intra conspectum fidei quam ipsi confessi sunt continemur. Et quia « fides sine operibus otiosa est (Iac. II) , » recte subiungitur. « Ostende mihi faciem tuam. Sonet vox tua in auribus meis. Vox enim tua dulcis, et facies tua decora. » Ac si aperte dicatur: Ostende mihi faciem tuam, precor, in publicum actionis procede, noli sub quietis torpore quiescere, et operibus ostende fidem tuam. Et sonet vox tua, id est praedicationis, laudis et confessionis in auribus meis. Illius namque vox dulcis est Deo, qui dulce et suaviter ex dulcedine regni verba Domini proximis enuntiare, et ipsi Domino laudes resonare novit. Et illa fides decora est, quae, operibus ornata, adversa pati non timet. (0600C) Sequitur:

« Capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas; nam vinea nostra floruit. » Transacta videlicet daemonum tempestate, quam superius hiemem appellavit, invitatur sponsa iam regis corpori iuncta per baptismi sacramenta in vineam, id est credentium sibi plebem ex gentibus, et invenit eam producentem flores per bonum naturae, ad confidendum Deo coeli paratam. Sed calliditate insidiisque vulpium maturitatem fructus exspectantium ad demoliendam devorandamque parata, quae sunt perversarum animarum haereseos mordacissima dogmata ait Iesus suis doctoribus: « Capite nobis vulpes parvulas quae demo liuntur vineas, » id est convincite haereticos et schismaticos pravos fide, et dolosos verbo, qui dente pravae doctrinae rudes fidelium mentes lacerare solent. (0600D) Nam vinea nostra floruit, id est sanctae electorum animae germinant fructum fidei et bonorum operum late longeque. Verum duplici ratione intelligitur quod ait nostra, id est sive suam dixerit et patris, sive Ecclesiam sibi coniunctam participem dicat. Quam cum flores tam Ecclesiam ex Iudaeis, quam maxima ex gentibus vidisset proferre, ante praeparat venatores vel custodes qui vulpes capiant quam flores maturos fructus pariant. De quorum numero est unus qui dicebat: Corripientes omnem hominem in captivitatem redigimus omnem scientiam extollentem se adversus scientiam Dei. (0601A) Nam sive daemones vulpes intelligantur, sive haeretici et perversi doctores, per quos daemones loquuntur blasphemias, utrumque convenire manifestum est, per quos mentes hominum in quibus habitat recta fides Ecclesiae disterminantur. Quorum exterminium vel occultas insidias cavere sollicite debemus, et Deum ex toto corde diligere ut diligi ab eo mereamur: ideoque Ecclesia rectissime subiungit:

« Dilectus meus mihi, et ego illi. » Coniuncta itaque Ecclesia Christo vel anima verbo Dei ut eam abundantiore gaudio cumulet per omnia, et in quibus ipse per laetitiam pascitur, et quid ille delectetur in ea ostendit, et quid illa respondere debeat pro tantis beneficiis docetur. (0601B) Sponsus videlicet decoram faciem in ea desiderat, sicut superius innuit, quae nulla peccati nigredine sit maculata, non turpium verborum mendaciique absconsa, vel blasphemiarum raucedine voce horrida, sed dulcedinem suis laudibus resonantem reddit vicem, eadem Ecclesia ait: « Dilectus meus mihi, et ego illi. » Christus et ipsa, caput et corpus velut unus homo, et tanquam membra caput, ita diligendo sequitur ipsum, propterea taliter loquitur. Nullus enim dilectus et adiutor Ecclesiae, nisi Christus, et nullus Christi dilectus, nisi Ecclesia: quia nullus alius recte diligit Christum, nisi unica Ecclesia, et nulla alia ab eo diligitur, nisi ipsa. « Qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. » Id est, qui pascitur munditia fidei et candore virtutum, donec venturi saeculi dies illius iudicii verus adveniat, et oriatur lux et umbrae, id est errores praesentis saeculi, qui nos impediunt, iustitiae sole transeant et inclinentur cum suis amatoribus in chaos inferni. (0601C)

« Revertere: Similis esto, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum super montes Bethel. » Vox est ista supradictae Ecclesiae ad Christum: Obsecro, mi dilecte, ut saepius tuae visitationis adventu revertaris ad me, quia carnem quam de patriarcharum origine sumpsisti, resurgens a mortuis, super omnem coelestium montium ascendisti, ut laborem peregrinationes meae speculatione aeterna releves. Capream hoc in loco sicut superius praelibavimus carnem dicunt Christi, propter similitudinem carnis peccati. Hinnulus cervorum dicitur ipse, quia de stirpe patriarcharum genitus, qui post resurrectionem suam ad coelos remeans, superexaltatus est super montes Bethel, quae domus Dei dicitur, id est supernam patriam angelorum. (0601D) Unde Psalmista ad eum loquens ait: « Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quam elevata est magnificentia tua super coelos! » (Psal. VIII.) Nec moralis siquidem admittendus est sensus. Unusquisque enim credentium Deo, ipse se fecit montem Dei per sanctam conversationem, aut montem diaboli perverse vivendo. Bethel enim domus Dei interpretatur, ut praefati sumus. Quicunque ergo ita exhibuerit vitam suam, ut in eo delectetur Spiritus sanctus inhabitare, mons efficitur Dei qui est Ecclesia Dei. (0602A) Super haec ergo, si quando offensus peccatis populi prolongaverit, revertitur, similis efficitur cursu vel consuetudine capreae hinnuloque cervorum, quarum natura est, voce ante se in montibus resonante post tergum emissa dum obviam sibi opinantur occurrere, ad locum unde abscesserant, velociori cursu reverti. Et haec causa ut exasperata ab hostibus consuetam nolit derelinquere sedem. Sic et Christus Dominus noster, quamvis provocatus, quamvis exasperatus peccatis hominum, ieiuniis et precibus revocatus, ad pietatis consuetam revertitur sedem. Et si aliquando provocari videtur, ut studia inquirendo eum merito augeantur, non debet quis diffidere nec ab inquirendo cessare. Unde sequitur:


Angelomus Luxovensis, Enarrationes in Cantica canticorum, p2, CAPUT I. <<<     >>> CAPUT III.
6489w 1.7161328792572 s