Angelomus_Luxovensis_cps2, Enarrationes in Cantica canticorum, p2, 3 
Angelomus Luxovensis, Enarrationes in Cantica canticorum, p2, CAPUT II. <<<     >>> CAPUT IV.hide dictionary links

LIBER


(PL 115 0602A) CAPUT III.

« In lectulo meo per noctem quaesivi quem diligit anima mea. Quaesivi illum et non inveni. (0602B) » « Veni, sicut in quibusdam codicibus additur, et vocavi eum, et non respondit mihi. » Haec ergo quamvis praenuntiata sint et consummata in Domini sepultura videantur, dum mulieres ad sepulcrum Domini pervigilant, cum apostoli intolerabiliter lugent, sed amplius ad superiora respiciunt quae subnectuntur; ac si Ecclesia vel unaquaeque sancta anima apertius dicat: Iamdudum multo studio quaesivi illum, sed quia adhuc illecebris carnis meae subdita fui, et tenebris profundae ignorantiae obcaecata, non inveni lumen veritatis, id est Dominum. Aliter in lectulo suo dilectum suum Ecclesia vel anima sancta quaerit, quando ab omni perturbatione saeculi tranquilla in quiete cordis Dominum suum cogitat. Quem quaerens ob hoc minime invenit, ut amore illius accensa ardentius quaerens. (0602C) Per noctem quaerimus, quia et si iam mens in illo vigilet, tamen adhuc caligat oculus. « Vocavi eum et non respondit mihi. » Quicunque solum hominem credit Christum, non inveniet eum. Et quicunque deitatem non credit in Christo, non inveniet eum. Et quicunque deitatem non credit in Christo, vocat quidem in noctibus perversorum sensuum suorum Dominum Dei Filium, sed non respondet ei sicut non respondit regi Sauli a quo recesserat Deus. (0602D) Sine causa igitur laborem impendit quaerendo, qui aequalem hominibus absque peccato et coaeternam Patri, non fuerit utraque natura confessus Deum, qui redemit, et hominem per quem redemit perditos Deus, de quo Psalmista dicit: « Frater non redemit, redimet homo (Psal. XLVIII) . »

« Surgam, et circuibo civitatem, per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea. Quaesivi illum, et non inveni. » Proposui in animo meo de lectulo carnalium voluptatum surgere, et terras ac maria circuire, et philosophorum adire mysteria, sed nec sic inveni illum. Potest et aliter intelligi. Civitas hoc in loco sancta electorum Ecclesia intelligitur, seu divina Scriptura. Vicos vero atque plateas, libros legis et prophatarum vocat, in quibus Ecclesia seu anima electa dilectum suum, id est Christum dum ardenter quaerit invenit, quem in libris philosophorum non reperit.

« Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. (0603A) Num quem diligit anima mea vidistis? » (Psal. CXXVI.) Vigiles qui custodiunt civitatem, id est Ecclesiam, apostoli vel caeteri doctores sunt qui sollicitam gentilitatem cum veritatis indagine invenerunt. De quibus dicitur: « Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam (Psal. CXXVI) . »

« Paululum cum pertransissem, inveni quem diligit anima mea. » Id est dum me illorum magisterio tradidi mox lumen veritatis quod quaesivi, inveni. Aliter: Quaerentes autem nos vigiles inveniunt qui custodiunt civitatem quia sancti Patres, qui Ecclesiae statum custodiunt, bonis nostris studiis occurrunt, ut suo vel verbo vel scripto doceant. (0603B) Quos cum paululum pertransimus, invenimus quem diligimus, quia Redemptor noster, et si humilitate homo inter homines, divinitate tamen super homines fuit. Quia nisi qui fidei passibus et pura mente omnes sanctos transierit, et Christum excellentiorem omnibus sanctis crediderit, invenire nequaquam poterit. « Tenui manum eius nec dimittam, donec introducam illum in domum patris mei, et in cubiculum genitricis meae. » Teneo illum firma fide, donec in fine saeculi per officium praedicationis introducam illum in domum et in cubiculum Synagogae, quae me genuit in Domino, « et fiet unum ovile et unus pastor (Ioan. X) . » Sequitur :

« Adiuro vos, filiae Hierusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. (0603C) » Ubicunque igitur in hoc cantico similia verba reperiuntur credentium diversis temporibus, diversorum populorum personae introducuntur. Hic namque plebis illius persona videtur induci, quae post Christi ascensionem fatigata desiderio, quaerendo quem diligebat anima eius, Ecclesia videlicet ex gentibus, quae, paululum munita sibi tranquillitatis pace, in securitatis somno requiescere cupiebat, et ideo repetit hunc versum sponsus, ne minorem eum Ecclesiae ex gentibus congregatae, quam Iudaeis habere sollicitudinem putares, sed ut sit de una utriusque una sponsa, et illa dilectissima, quem versiculum iam superius exposuimus. Filiae Hierusalem animae sunt electorum, quae supernae illius Hierusalem visionem scilicet pacis speculantur. Capreae vel cervi Patres Novi ac Veteris Testamenti intelliguntur, quorum in altitudine contemplationis pascua sunt. (0603D)

« Quae est ista quae ascendit per desertum? » Hanc opinor gentem per desertum ascendentem, quam doctor gentium Paulus ab Hierusalem usque ad Illyricum congregatam, et unguentis doctrinae delibutam, mysteriorumque sacramentorum aromatibus aspersam, usque ad pacifici regis lectulum perducit, de quo in sequentibus legitur. Unde miratur Synagoga quomodo gentium populus nullo circumcisionis mysterio emundatus, nulla prophetarum admonitione eruditus, subito ab infimis voluptatibus per desertum gentilitatis et idololatriae ad alta virtutum culmina et sponsi amplexus ascendisset. Vere desertus locus erat, ubi nomen Christi non fuerat nominatum. (0604A) « Sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii. » Id est igni amoris succensa, vel cum omni nisu virtutum ad coelestia tendens. Per myrrham mortificatio carnalium voluptatum, per thus paritas orationum, et in diversis pulveribus pigmentarii omnium virtutum odor. Moraliter vero sancta electorum Ecclesia cum ab hoc mundo in sanctis precibus ardenti amore se erigit, per desertum quod deseruit ascendit. Fumus de incenso nascitur. Et per Psalmistam dicitur: « Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, Domine (Ps. CXL) . » Fumus excutere lacrymas solet. Itaque fumus ex aromatibus est compunctio orationis concepta ex virtutibus amoris. (0604B) Quae tamen oratio fumi virgula dicitur, quia dum sola coelestia postulat, sic recta progreditur ut ad terrena atque temporalia appetenda minime reflectatur. Et notandum quod non virga, sed virgula nuncupatur, quia interdum in compunctionis ardore, tantae subtilitatis est vis amoris, ut hanc nec ipse animus comprehendere qui illuminatus meruit habere. Bene hoc dicitur myrrhae et thuris. Thus enim ex lege Domini in sacrificio incenditur. Per myrrham vero corpora mortua condiuntur, ne a vermibus corrumpantur. Myrrhae ergo et thuris sacrificium offerunt, qui et carnem afficiunt, ne eis corruptionis vitia dominentur, et redolentem in conspectu Domini amoris sui hostiam incendunt, seque ipsos Deo in sanctis virtutibus exhibent. Unde et illic subditur: « Et universi pulveris pigmentarii. (0604C) » Pulvis pigmentarii virtus bonae operationis. Et notandum quod virtutes bene operantium non pigmenta, sed pulveres dicuntur. Cum enim quaelibet bona agimus, pigmenta offerimus. Cum vero bona ipsa etiam quae agimus retractamus, et ne quid in his sinistrum sit iudicio retractionis attendimus, quasi ex pigmentis pulverem facimus, ut orationem nostram Domino per discretionem et amorem subtilius incendamus.

« En lectulum Salomonis sexaginta ambiunt ex fortissimis Israel. » Salomon qui interpretatur pacificus, Dominum Iesum Christum designat. Lectulus Salomonis quieta est mens sanctorum, in quibus ipse velut in lectulo requiescit. Sexaginta fortes praedicatores sunt sancti, et fortissimi bellatores, qui mundo corde digni sunt Deum videre. (0604D) Senarius enim numerus propter sex dies quibus Deus mundum fecit et sex mundi aetates perfectus est. Denarius vero numerus ad decalogium legis pertinet. Qui per senarium multiplicatus fuerit, sexaginta complent. Sexies deni, sexaginta sunt.

« Omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi, uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. » Tenent enim gladium spiritus, quod est verbum Dei, qui quod ore docent operibus complent. Ensis autem est custodia vigilans, cordis concupiscentias premens, ne verbum praedicationis immunditia vitae maculet. Nocturnae vero timores sunt insidiae diaboli et tentationes occultae. (0605A) Neque enim credendum est Salomonem tantae magnitudinis regem, qui sic immensis divitiis affluebat, ut pondus auri eius aestimari non posset, et argentum in diebus illius pretium non haberet, quod de lignis Libani ferculum sibi fecerit, ut sequitur:

« Ferculum sibi fecit rex Salomon de lignis Libani. » Ferculum Salomonis est sancta Ecclesia, quae credentes ad aeternae beatitudinis epulas levat, quae de fortibus animo quasi lignis imputribilibus constructa est.

« Columnas eius fecit argenteas. » Columnae argenteae sunt doctores eloquii luce fulgentes: « Reclinatorium aureum. » Reclinatorium aureum est spes perpetuae quietis fidelibus promissa, sive fulgor claritatis intimae, in qua electorum animae reclinantur in requiem. (0605B) Est autem columnis argenteis reclinatorium aureum, quia per hoc quod a sanctis praedicatoribus lucere dicitur, mentes audientium fulgorem claritatis in qua reclinentur inveniunt. Per hoc enim quod luculenter et aperte audiunt, in illo quod clarescit in corde requiescunt. Columnae ergo argenteae et reclinatorium aureum factum est, quia per lucem sermonis invenitur apud animum claritas quietis. Ille iam quippe fulget qui interius mentem irradiat, ut per intentionem ibi requiescat, ubi praedicationis gratia non quaeratur. Sed adhuc quod clarum ostenditur intus, qualis sit ascensus adiungit, cum de eodem ferculo protinus subdit: « Ascensum purpureum. » Quid est ascensus purpureus, nisi martyrum sanguis, et passio Redemptoris nostri? (0605C) Quia non ascenditur ad epulas vitae, nisi per mysterium passionis Christi. Et bene ascensus purpureus subditur. Vera quippe purpura, quia de sanguine tingitur, non immerito in colore sanguinis videtur. Et quia maxima multitudo fidelium in exordio nascentis Ecclesiae per martyrii sanguinem pervenit ad regnum. Rex noster ascensum purpureum fecit in ferculo, quia ad clarum quod intus aspicitur per tribulationem sanguinis pervenitur. Quid ergo nos miseri atque ab omni fortitudine destituti, quid acturi sumus? Ecce in hoc ferculo columnae esse non possumus, quia in nobis nec fortitudo operis, nec lumen emicat praedicationis. Reclinatorium non habemus, quia necdum sicut oportet per intellectum spiritualem requiem aeternae charitatis aspicimus. (0605D) Ascensus purpureus non sumus, quia pro Redemptore nostro fundere sanguinem non valemus. Quid ergo de nobis agendum est? quae spes erit, si nullus ad regnum pervenit, nisi qui summis praeditus virtutibus fuerit? Sed adest quoque nostra consolatio: Amemus inquantum possumus Deum, diligamus et proximum, et simul quoque ad Dei ferculum pertinemus: quia sicut scriptum est, media charitate constravit. Habet quippe charitatem, et ibi sine dubio praevenis, ubi et columna argentea erigitur, et ascensus purpureus tenetur: nam quia hoc propter nostram infirmitatem dicitur, aperte monstratur cum illic subditur: « Media charitate constravit propter filias Hierusalem. (0606A) » Filias dicunt, non filios, id est infirmos: per filios Hierusalem infirmantium mentes significat, quibus inter sanctos praedicatores et martyres, per praecepta charitatis in coelestia locum constituit, quia et qui in virtutibus infirmantur, si ipsa bona quae possunt facere cum charitate non negligunt, a Dei aedificatione alieni non sunt. Omnis enim qui charitatem habet Dei et proximi, ad hanc requiem et ad has epulas laetus pervenit: haec omnia ornamenta Ecclesiae praestitit Christus ob nimiam charitatem qua dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis.

« Egredimini et videte, filiae Hierusalem, regem Salomonem. (0606B) » Ad hanc itaque laetitiam, et ad huius mysterii contemplanda secreta, non infirmae, sed perfectae animae convocantur, quae in rege Salomone dominium intelligunt, quibus dicitur: Egredimini mente et actu de turbulenta mundi conversatione, ut regem valeatis videre. « In diademate, quo coronavit eum mater sua. » Videte Dominum Christum in humanitate, quam de virgine matre susceptam in maiestatis paternae dextera collocavit. « In die desponsationis illius. » Id est in tempore incarnationis illius, quo ad copulandam sibi Ecclesiam sponsam ex virginali utero processit. « Et in die laetitiae cordis eius. » Id est redemptionis humani generis, quae fuit dies laetitiae Christo. Aliter: Admonet ut semper ante oculos cordis habeant sanctae animae regem Salomonem, hoc est pacificum nostrum, qui est Christus. (0606C) In diademate, id est in illa spinea corona, qua coronavit eum mater sua, Synagoga scilicet Iudaeorum, ex qua secundum carnem genitus est in die desponsationis eius, quo sibi desponsavit Ecclesiam. Quae maior laetitia esse potuit Christo, quam cum per eius passionem redemptio facta est humani generis?


Angelomus Luxovensis, Enarrationes in Cantica canticorum, p2, CAPUT II. <<<     >>> CAPUT IV.
1814w 1.6331310272217 s