Angelomus_Luxovensis_cps2, Enarrationes in Cantica canticorum, p2, 4 
Angelomus Luxovensis, Enarrationes in Cantica canticorum, p2, CAPUT III. <<<     >>> CAPUT V.show dictionary links

LIBER


(PL 115 0606C) CAPUT IV.

« Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es! » Abrasa scilicet omni vitiorum consuetudine carnis, et a multorum deorum turpium cultu, ad unum verum Deum conversae Ecclesiae geminam eius pulchritudinem laudat. Pulchram dixit Ecclesiam, et pulchram repetit, quia hanc et praedicatione et actione vidit esse laudabilem. « Oculi tui columbarum. » Sensus tui, inquit, spiritualium sunt rerum contemplatione excellentes ac verecundi. (0606D) Seu oculi, sancti doctores decus populi intelliguntur. « Absque eo quod intrinsecus latet. » Magna est quippe gloria aperti operis, sed longe inoptabilior aeternae retributionis, quae necdum videri potest. « Capilli tui sicut greges caprarum, quae ascenderunt de monte Galaad. » Possunt in capillis fideles populi accipi, qui maximum decus sua numerositate praebent Ecclesiae. Galaad acervus testimonii interpretatur, qui bene convenit adunatae multitudini sanctorum. Possunt per capillos specialiter ipsi qui ex circumcisione crediderunt designari hi ascenderunt de monte Galaad, quia per testimonia sacrarum Scripturarum venerunt ad fidem. (0607A)

« Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro. » In capillis fragiliores, videntibus vero perfectiores quique sanctarumque Scripturarum expositores, et ad regendam Ecclesiam apti designantur, qui lacte doctrinae non indigent, solidum cibum mandendo aliis impertiunt. Qui ascenderunt de lavacro, id est fonte sacri baptismatis, qui et tonsi et loti sunt, hoc est, nudati rebus renuntiantes saeculo, et vitae lavacro mundati. « Omnes gemellis fetibus. » Id est gemina charitate, vel fide et opere fecundi. « Et sterilis non est inter eas: » non est qui fetus boni operis non agat.

« Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. » Coccum color est sanguinis vitta coccinea (myrrha dicitur) cruorem designat beatorum martyrum. (0607B) Vel vitta coccinea doctrina veritatis intelligitur. Labia sponsae, id est Ecclesiae, cocco assimilantur, quia Dominici sanguinis pretium quo redempta est praedicare non cessat, et in praedicatione ab ardore sanctae charitatis flammescit, et auditores suos in dilectione Dei ardentes efficit. « Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae, absque eo quod intrinsecus latet. » In genis verecundia, in malo punico passio Christi exprimitur. Habet ergo ruborem in genis sponsa mali punici, cum sacramentum Dominicae crucis verbis fatetur, et factis probat. Aliter: Illi enim faciem Ecclesiae decoram faciunt, qui, comitante verecundia, castitatem servant. Vel certe genae Ecclesiae sunt sancti martyres, qui imitantes Christi passionem, roseo sanguinis sui velut fragmen mali punici decore perfusi sunt. (0607C)

« Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis suis. » Turris David sancta Ecclesia est, sive perfectio vel doctrina sanctorum, quae non a se, sed a Christo est. Collum ipsi sunt praedicatores, quorum et constantia eadem civitas firma est, et undique inexpugnabilis. Propugnacula autem eiusdem civitatis Scripturarum sacrarum munimina sunt, vel patrum precedentium exempla. « Mille clypei pendent ex ea. » Quia quot in divinis libris praecepta sunt, tot sunt nostri pectoris munimina, quibus contra insidias omnes defendimur. « Omnis armatura fortium. » Omnis instructio est, vel operationis, vel doctrinae coelestis, per quam non solum evadimus, sed etiam superamus. Dicamus prout papa Gregorius more suo mirabiliter intonat. (0607D) In collo etenim guttur in gutture vox est. Quid per collum sanctae Ecclesiae, nisi sacra eloquio designantur? In qua mille clypei dependere memorantur: per hunc perfectum numerum numerus universus ostenditur, quia universa nostra munitio in sacro eloquio continetur. Ibi quippe sunt praecepta Dei, ibi exempla iustorum. (0608A) Si enim torpet animus a Conditoris suo desiderio, audiat quod dicitur: « Diliges Dominum Deum tuum (Exod. XX) , » et reliqua. In odio fortasse labitur proximi, audiat quod dicitur: « Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII) . » Res alienas concupiscit, audiat quod illic scriptum est: « Non concupisces rem proximi tui (Exod. XX) . » De iniuria quae a proximi ore vel facto illata est ad iram mens accenditur, audiat quod dicitur: « Non quaeras ultionem, nec memor eris iniuriae civium tuorum (Levit. XIX) . » In carnis concupiscentia male sauciata mens accenditur, ne sequatur oculus mentem, audiat quod dictum est: « Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo (Matth. V) . » Contra inimicum forsitan quisque animum suum relaxare disponit in odio, audiat quod illic scriptum est: « Diligite inimicos vestros (Ibid.) , » et reliqua. Sed is qui aliena iam non rapit, adhuc forsitan inordinate retinet, audiat quod illic dicitur: « Vendite quae possidetis, et date eleemosynam (Luc. XII) . » Infirmantis animus qui perfrui desiderat Deo simul et saeculo, audiat quod illic scriptum est: « Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI) . » Alius non ad necessitatem stipendii, sed ad voluntatem desiderii possessa retinet, audiat quod illic dicitur: « Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest esse meus discipulus (Luc. XIV) . » In collo Ecclesiae, id est in sacri eloquii praedicatione, quae pro sui munitione et altitudine turri David similis dicitur, mille clypei dependent, quia quot illic praecepta sunt, tot etiam pectoris nostri munimina, sicut dictum est: Ad servandam itaque innocentiam etiam laesi a proximo perdurare in humilitate festinamus. Abel ante oculos veniat, qui et occisus dicitur a fratre, et non legitur reluctatus. Sic de caeteris sanctorum exemplis sentiendum. (0608C) Quia ergo in voce sacri eloquii cuiuslibet si quaerimus munimina virtutis invenimus. Mille clypei dependent ex ea, omnis armatura fortium. Ecce enim contra aereas potestates, si festinamus fortes existere in hac turri armaturam nostrae mentis invenimus, ut inde praecepta Conditoris, inde sumamus exempla praecedentium patrum, per quam contra adversarios nostros inexpugnabiliter armemur. Et notandum quia aedificata cum propugnaculis suis dicitur. Hic quippe agunt propugnacula quod clypei, quia utraque pugnantem muniunt. Sed hoc inter utraque distat, quia clypeos pro nostro munimine ubicunque volumus movemus, propugnaculo autem defendi possumus, sed hoc movere non possumus. Clypeus in manu est: nam propugnaculum non tenetur. (0608D) Quid ergo inter propugnacula et clypeos distat, nisi quod in sacro eloquio patrum praecedentium et miracula legimus, quae operari non valemus, et virtutes bonorum operum audimus, quibus operando muniri possumus?

« Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis donec aspiret dies et inclinentur umbrae. » Duo ubera Ecclesiae, duo Testamenta. Duo hinnuli, duo populi sunt ex circumcisione venientes et gentilitate, quia inde nutriuntur. Quique per humilitatem parvulos se intelligunt et peccatores, et cum charitate currentes omnia mundi transeunt obstacula. Qui pascuntur in liliis, hoc est candidissimis sanctorum exemplis vel doctrinis. De quibus superius tanquam ex armatura fortium disputatum legimus. (0609A) Donec aspiret dies aeternus, et transeant umbrae vitae praesentis. Et hinc iam superius disputavimus. « Vadam ad montem myrrhae et ad collem thuris. » Per myrrham mortificatio carnis, per thus devotio orationis exprimitur. Quasi diceret sponsus: Frequentabo eos, et pia propitius illustratione glorificabo quos per passiones sive orationes in virtutibus sublimes esse invenio. Aliter: Vox est imperfectorum, qui cum ad montem myrrhae et collem thuris ascendunt, quando illorum qui per mortificationem carnis et purissimas orationes placuerunt, imitatores esse desiderant. (0609B)

« Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. » Hoc est quod ait Apostolus (Eph. V) : « Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam » malae operationis, « nec rugam » induplicatae fidei.

« Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni. » Libanus candor interpretatur, id est anima bonis actibus candidata, quam tertio hortatur sponsus ut veniat. Primo adveniens in carne per bona opera, secundo absoluta carne ad percipiendam vitam aeternam, tertio recepto corpore ad perfruenda post resurrectionem gaudia perfecta. « Coronaberis, de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. » Leones propter superbiam, pardi propter crudelitatem maligni spiritus, montium vero nomine superba infidelium corda, ubi immundi spiritus sedem habent, designantur. (0609C) Dum sancti praedicatores tales ad vitam salutis convertunt, coronantur de capite et vertice montium, id est principibus iniquorum: quia de labore certaminis crescit corona gloriae. Aliter: Libanus, ut dictum est, candidatio interpretatur. Nisi enim quis per candorem sacri baptismatis remissionem peccatorum acceperit, ad Christum venire non potest. Sanir interpretatur enim lucerna: Amana, iniquitas: Hermon vero consecratio. Quae omnia referuntur ad Christum, qui quos post iniquitatem illuminat, consecrat, ipsosque coronat. De cubilibus leonum veniunt, qui de regum principumque huius saeculi domibus ad fidem currunt. De montibus, inquit, pardorum, qui relicta elatione superbiae vel diversorum philosophorum traditione, simplices et humiles pergunt ad Christum. (0609D)

« Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa, vulnerasti cor meum. » In vulneratione cordis magnitudo amoris Christi in Ecclesia intelligitur. « In uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. » Id est in unitate sancta doctorum, et in uno crine colli tui, id est in unitate pia subiectae plebis, id est crinium. Item: In illo itaque oculo Ecclesiae Christo complacuit, quo non temporalia, sed aeterna conspexit. Unde Psalmista: « Unam petii a Domino, hanc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae » (Psal. XXVI) . « Et in uno crine colli, » qui non ornari visibilibus studuit, sed aeternis. Quae Ecclesia, soror Christi pariter et sponsa est. Sponsa scilicet per fidem, soror per dilectionem. (0610A)

« Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea, sponsa. » In mammarum nomine, sancti doctores propter consolationem infirmorum et parvulorum sustentationem exprimuntur. Suavitas gratiae pulchrior est austeritate legis. « Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. » Fama suavissima diffusa per orbem totum fidei latior est, quam veteris legis, et patrum in ea quae in sola Iudaea coangustantur. Quid per aromata, nisi Veteris Testamenti dona, quae odori Ecclesiae, id est gratiae Spiritus sancti, seu virtutibus comparantur pulcherrimis. Perseverat semper sponsus vices reddendo Ecclesiae, sicut eum Ecclesia laudaverat superius. Ideo ait: « Vulnerasti cor meum, soror mea, » et reliqua.

« Favus distillans labia tua, sponsa. (0610B) » Quid per ceram, nisi litteram? et per mel, nisi sensus spiritualis? Mel in cera est spiritualis divinorum eloquiorum sensus in littera. Mel ceram distillat, quia multiplices sensus pene singulae pariunt sententiae. Labia sponsae sunt doctores, qui multifarios sensus sacris litteris inesse pandunt. « Mel et lac sub lingua tua. » In lacte eruditio parvulorum, in melle fortior doctrina perfectorum signatur. Sub lingua, id est in meditatione cordis. Non est necesse subnectere, quid inde Paulus apostolus loquatur: « Et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. » Vestimenta Ecclesiae bona sunt eius opera, quae odori thuris comparantur: quia cuncta quae sancta pro Domino agit Ecclesia, orationum pro ea vicem reddunt. (0610C) Intelliguntur etenim vestimenta Ecclesiae ipsius praedicatores, puras ad Dominum mundasque mittentes orationes.

« Hortus conclusus, soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus. » Superius in praefatione succinctim disputare decrevimus. Hortus conclusus Ecclesia est: conclusus, quia Domini protectione munita, in sancta consistit fide; hortus, quia multifaria spiritualium operum germina gignit, sive propter filios per baptismum spirituales dicitur. Fons est, quia doctrina salutari redundat. Signatus dicitur sermone fidei.

« Emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. (0610D) » Per irrigationem sacri baptismatis, sancta Ecclesia paradisum ex se mittit, quia homines quos per sanctum generat baptismum, ad coelestem paradisum dirigere cupit. Mala punica sancti dicuntur martyres; pomorum fructus bonorum operum suavitates intelliguntur. Quia vero non solum imperium, sed adventus instat, festinantius iam hinc sententias libri decerpere disposuimus, quam superius protelare coepissemus, ne modum libelli excedere videremur, sicuti fassi sumus.

« Cyprus cum nardo, nardus cum croco, fistula et cinnamomum. » Cyprus arbor aromatica est, significans coelestis gratiae benedictionem. Nardus Dominicae passionis typum tenet. Crocus charitatis fervorem exprimit. Coniungitur cyprus nardo, cum divina gratia coufortat nos Christo compati. (0611A) Item nardus cum croco coniungitur, cum per charitatem Christi mortem libenter suscipimus. Fistula, quae et cassa dicitur, arbor aromatica est, sed modica, et ideo humiles spiritu designat. Item cinnamomum, qui seipsos decipiunt, signat, et ipsa est arbor brevis, sed odorifera et dulcis. Sic humilitas magnam habet apud eum laudem et dulcedinem. « Cum universis lignis Libani. » Sicut fistula et cinnamomum humiles sanctorum cogitationes, sic et ligna Libani sublimes eorum actiones designant: « quia non potest arbor bona fructus malos facere (Matth. VII) . » « Myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis. » Myrrha et aloe arbores sunt aromaticae, quae mortificationes vitiorum et poenitentiam carnis exprimunt. Cum omnibus primis unguentis, id est charismatibus virtutum excellentioribus. (0611B) Et pulchra est coniunctio harum arborum cum unguentis, quia dum carnem a lascivia refrenamus, consequens est ut maiora Spiritus dona percipiamus.

« Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano. » Utrumque est Ecclesia, et fons est hortorum, quia spirituales gignit fructus, et puteus aquarum viventium, propter occulta mysteria, quae sanctis per revelationem sancti Spiritus solis panduntur. Aquarum viventium, propter eloquia divina, quae de invisibilibus divinae gratiae procedunt thesauris. Quae impetu fluunt de Libano, id est de ipsa Ecclesia, quae et candida est per munditiam fidei, et alta per virtutum gloriam. Aliter: Per fontem hortorum Christus intelligitur, irrigans Ecclesiam suam. (0611C) Puteus aquarum Spiritus intelligitur sanctus, a quo dicuntur diversa dona procedere: quae viventes vocantur, quia quos replent viventes faciunt. Quae fluunt de Libano, quia Spiritus sanctus a Filio procedit. Potest per fontem, qui aperte currit, Christus intelligi secundum humanitatem, per puteum qui occultam habet aquam atque profundissimam, idem ipsum secundum divinitatem. De quo impetu aquae fluunt, ut ipse in Evangelio testatur: « Qui credit in me, flumina de ventre eius fluent aquae vivae (Ioan. VII) . »

« Surge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum, et fluent aromata illius. » Vox est ista sponsi: In aquilone enim adversa mundi, in austro blandimenta designantur, quia gemina expugnatione probatur Ecclesia. (0611D) Surge, permittentis est vox, non imperantis. In aromatibus, virtutes conscientiae miro odore dispositae intelliguntur. Aliter: Per aquilonem, qui fertur esse frigidus et terram congelare, ne fructus pariat, diabolus intelligitur. Cui ab horto, id est ab Ecclesia praecipitur recedere. Per austrum vero, qui ventus est calidus, et terram a frigoribus absolvere dicitur, sanctus intimatur Spiritus. Qui flando, id est suis sanctam illustrando Ecclesiam donis, facit illam id diversis germinare virtutibus. Bene ait: « Surge, Aquilo, et veni, Auster, » et reliqua. Quia nimirum dum sanctam Ecclesiam donorum suorum virtutibus Spiritus veritatis impleverit, ab ea longe lateque odores boni operis spargit.


Angelomus Luxovensis, Enarrationes in Cantica canticorum, p2, CAPUT III. <<<     >>> CAPUT V.
2257w 14.253960132599 s