Angelomus_Luxovensis_cps2, Enarrationes in Cantica canticorum, p2, 5 
Angelomus Luxovensis, Enarrationes in Cantica canticorum, p2, CAPUT IV. <<<     >>> CAPUT VI.hide dictionary links

LIBER


(PL 115 0611D) CAPUT V.

(0612A)

« Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. » Id est veniat Christus in Ecclesiam suam, et eam ipse conservet ubique immaculatam, et fidei fructu fecundet, et libenter inspiciat, gratanterque accipiat opera sanctorum suorum. « Veni in hortum meum, soror mea, sponsa. » Haec vox non est imperantis, sed indicantis praeteriti temporis. Ac si diceret: Veni, inquit, saepissime in Ecclesiam meam et venio ut corrigam, adiuvem et confirmem, sicuti poposcisti. « Messui myrrham meam cum aromatibus meis. » Per myrrham passio vel mortificatio, per aromata omnes virtutes exprimuntur. (0612B) Metit myrrham cum aromatibus, quoniam martyres cum caeteris electis ad maturitatem praemiorum perducit. « Comedi favum cum melle meo, et bibi vinum meum cum lacte meo. » In favo et vino praedicatores, in melle et lacte auditores intelliguntur, et utrisque internus iudex est qui probat et remunerat. « Comedite, amici, et bibite, et inebriamini, charissimi. Ego dormio, et cor meum vigilat. » Vox est Christi ad Ecclesiam. Ac si aperte dicat: Amici faciendo quae praecipio. Charissimi, integra charitate amplectendo. Obsecro itaque factis sanctorum, quasi epulis praecipuis, praecordia vestra replete. Cui respondit Ecclesia: « Ego dormio et cor meum vigilat, » id est, donante gratia Dei, in pace praesentis vitae eum colo: et quo tranquillius ab incursibus internis vaco, eo altius video quam bonus est Deus. (0612C) Moraliter vigilanti corde dormit quis, qui per hoc quod interius contemplando proficit, ab inquieto foris opere quiescit. Sed inter haec sciendum est, quia quandiu in hac mortali carne vivitur, nullus ita in contemplationis virtute proficit, ut in ipso iam incircumscripto luminis radio mentis oculos infigat. Neque enim omnipotens Deus iam in sua claritate conspicitur, sed quiddam sub illa speculatur anima, unde refota proficiat, et post ad visionis eius gloriam pertingat. Potest et haec vox ad apostolos intelligi: « Comedite et bibite. » Ac si diceret: Sit nobis laetitia vel refectio de conversione populorum, in vestram transeuntium unitatem.

« Vox dilecti mei pulsantis: Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea. (0612D) » Pulsat Dominus, quando quae bona sunt per sanctam docet doctrinam. Vel ostium cordis nostri pulsat, cum nos ad profectum virtutum excitat. Aperit enim Ecclesia, cum intima cordis sui illi patefacit. Soror vocatur, quia cohaeres per sanguinem Christi. Amica, quia est arcanis illius conscia sive per dilectionem, quia servat quae iubentur. Columba, quia Spiritus sancti dono illustrata. Immaculata, quia sola aspectu Dei digna. « Quia caput meum plenum est rore, et cincinni capitis mei guttis noctium. » Caput Christi, Deus. Cincinni sunt fidelium collectiones. In rore et guttis noctium, frigescens charitas in multis ostenditur, quam in Deum et proximos habere debuerunt. (0613A) Ideo necessario excitat Dominus fideles quosque ad praedicationis studium. Cui provocanti ad laborem docendi respondit Ecclesia:

« Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? » Ac si aperte dicat: Deserui negotia saecularia tui causa, quomodo repetam illa? « Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? » Id est iam secretae compunctionis fletibus ablui cogitationes terrenas, quomodo mundi sordibus iterum polluar? Quia praedicationis officium sine occupatione saeculari vix potest esse. Aliter: Sacerdotes in Ecclesia, qui in ipsa congregatione fidelium, sacramenta visibilia ministrant, velut quidam cincinni in ornamento describuntur. (0613B) Sed quia plerumque mortalitatis huius vicus, vel tenebrarum operibus obfuscantur, velut guttis noctium praegravati, Christo quasi adhaerere videntur. Sed quia eumdem Christum non sincere annuntiant, propterea pro talibus ingemiscens subsequitur. « Spoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? » hoc est, veniens ad fidem iam veterem hominem secundum pristinam conversationem deposui, et indui novum, et si quid contagii, dum in terrenis ambularem, pedibus meis accessit, Christo lavante, ablutum est, et nunc ministros sacramentorum per quos ordinari debeam, carnalibus infectos vitiis conspicio. Nunquid aequum est rursum per eorum exempla male vivendo inquinari a pristinis me patiar malis?

« Dilectus meus misit manum suam per foramen. (0613C) » Manum quippe suam dilectus per foramen mittit, cum nos Dominus occulta invisibiliter compunctione ad opus virtutum accendit, atque per arctam et angustam viam ad regna coelorum transire docet, nobisque in memoriam revocat quomodo et quanta de sinu patris descendens pro nobis esset passus. « Et venter meus intremuit ad tactum eius. » Haec recolens intima conscientia sponsa, tota expavescens, pigritiam quietis accusans ad laborem praedicationis festinat. Moraliter: Dilectus manum suam per foramen mittit, quando virtute sua Dominus nostrum animum per subtilem intellectum pulsat. (0613D) Et venter in tactu illius contremiscit, quia infirmitas nostra per hoc quod coelestis gaudii intellectu tangitur, ipsa sua exsultatione turbatur, et fit in mente pavor in laetitia, quia iam sentit quod de coelesti gaudio diligat, et adhuc metuit ne non percipiat, quod vix tenuiter sentit. Quid igitur restat, nisi quod sequitur:

« Surrexi ut aperirem dilecto meo: Manus meae distillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. » Vox est sponsae. Surgere est ad Christum corde evigilare. Aperire est verbum Dei praedicare, vel puram confusionem proferre. In manibus opera, in digitis discretio signatur, sive martyres. In myrrha mortificatio carnis, sive passiones. Quae tunc probatissima est cum solummodo pro charitate Dei et proximi, vel continentia fit, vel passiones fiunt

« Pessulum ostii mei aperui dilecto meo. (0614A) » Ecclesia pessulum sponso aperuit: quia templum sui pectoris divina visitatione et inhabitatione dignum facit. « At ille declinaverat atque transierat. » Quia nulli in hac vita plena visio Dei, sicut in futuro conceditur, ideo transire dicitur, quia in futuro se videndum et perfruendum plenius ostendit. « Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. » Perseverat Ecclesia in admiratione sui stuporis. Quanto suavius, inquit, vocem atque propinquitatem dilecti mei accepi, tanto sublimius quidquid in me erat frigidum, charitate incaluit, et quidquid rigidum, liquefuit. « Quaesivi illum et non inveni. » Quia donum compunctionis et dulcedinis intimae non arbitrio est volenti, sed in miseratione dantis. (0614B) Ideo non semper habent illud aequaliter, quia non ita se offert Deus in exsilio laborantibus, quomodo in patria regnantibus.

« Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem, percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum mihi custodes murorum. » Custodes civitatis, id est Ecclesiae sancti doctores sunt, qui sedula praedicatione circumeunt corda singulorum, et spiculis coelestis amoris vulnerant, et ut magis ardeant inflammescunt, et vetustae conversationis tegmen eis subtrahunt. Possunt et per custodes civitatis saeculi huius intelligi potestates, qui rem publicam velut quamdam civitatem regere noscuntur. (0614C) Hi enim electam Ecclesiam in primordiis Christo credentem comprehendentes, plagis et suppliciis illam devastaverunt, sacerdotesque et ministros illius interimentes, quasi quoddam pallium ornamenti sui tulerunt.

« Adiuro vos, filiae Hierusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo. » Quae sunt filiae Hierusalem, crebro dictum est: merito languet sponsa, cum gladio verbi Dei percussa, actionis terrenae exuit amictum. Et filias Hierusalem, id est Deo dignas animas adiurat, ut sui amoris magnitudinem ad Deum referant, et ad eius videndam gloriam supernum sibi poscant auxilium.

« Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum, qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adiurasti nos? (0614D) » Vox sanctorum praedicatorum interrogantium et fidem Ecclesiae ex eius responsione inquirentium, id est obsecro te, quia sic adiurasti me, ut amorem quo te languescere dicis mihi ostendas, et qualis sit dilectus tuus ex dilecto, id est Filius ex Patre, Deus ex Deo, et ex ea qua possit parte diligi et non timeri, manifestes. quoniam « perfecta charitas foras mittit timorem. »

« Dilectus meus candidus, et rubicundus, electus ex millibus. » Dilectus Ecclesiae, Christus candidus est, quia sine peccato. Aliter: Candidus dicitur, secundum id quod « in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. » Rubicundus, quia « Verbum caro factum est et habitavit in nobis. (0615A) » Vel candidus in virginitate, rubicundus in sanguine passionis. Electus ex millibus, quia solus mediator Dei et hominum.

« Caput eius aurum optimum. » Caput Christi Deus. Sicut inter metalla nihil melius auro, ita nec in creaturis quidquam comparabitur Creatori, quia solus bonus est et optimus. « Comae eius sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus. » Comae Christi catervae sunt sanctorum, quae Deo fideli famulatu adhaerent. Elatae palmae, iuxta illud Apostoli: « Conversatio nostra in coelis est (Phil. III) : » Nigrae propter despectionem apud homines, vel quia peccatores se esse testantur. Possunt et elatae ob victoriam: nigrae ob pressuras dici: Laudavit sponsus pulchritudinem sponsae, idcirco reddit sponsa vices et laudat eum. (0615B)

« Oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum. » Id est sancti doctores per quos Ecclesia videt quae recta sunt: Qui bene columbae propter simplicitatem et innocentiam comparantur, et rivulis aquarum propter charismata divina. « Quae lacte sunt lotae, et resident iuxta fluenta plenissima. » Lacte lotas dicit, id est gratia dulcissima mundatas, sive per baptismum purificatas. Fluenta plenissima omnium donorum spiritualium est abundantia. Potest in rivulis veteris legis eruditio, et in fluentis plenissima perfectio evangelicae doctrinae designari, quia sancti praedicatores de thesauris suis proferunt nova et vetera (Matth. XIII) .

« Genae illius sicut areolae aromatum, consitae a pigmentariis. (0615C) » In genis Salvatoris nostri eius modesta pietas, simul et severitas exprimitur. Areolae aromatum virtutes et dulcedo et fama gloriae eius designatur. Consitae a pigmentariis, id est prophetis, apostolis, futura incarnationis eius arcana, et illius facta narrantes. Aliter: Sicut in oculis apostoli, ita in genis illius Ecclesiae intelliguntur, quae ab apostolis in primordiis crediderunt, et ex sancta conversatione ad donum virtutum velut areola aromatum ex se perduxerunt, quae a piis scilicet praedicatoribus consitae, id est eruditae sunt, « Labia illius lilia distillantia myrrham primam. » Labia illius verba doctrinae. Labia, quia claritate coelestis regni promittunt. Distillantia myrrham primam, quia per contemptum voluptatum praesentium ad hanc perveniendum esse praedicant. (0615D) Aliter: Labia Christi doctores sunt illius, mente vel etiam carne virgines. Et in hoc passionem et mortem ipsius praedicantes, ut pro illo qui pro nobis mortuus est non recusemus suscipere mortem.

« Manus illius tornatiles aureae, » etc. Manus opera sunt illius, quia quae verbis docuit factis implevit. Tornatiles aureae, quia in se omnem regulam iustitiae tenent, ut ipse dicit: « Sic enim decet nos implere omnem iustitiam (Matth. III) . » Aureae dicuntur, quia omnia quae in homine gessit, divinitatis gloria implevit. Plenae hyacinthis, quia ad spem nos coelestium atque amorem excitat, quia hyacinthus aetherei coloris gemma est. (0616A) Possunt etiam in manibus Christi illi deputari, qui ea quae bona sunt operari non desinunt, quia ad omne opus bonum ob spem regni coelorum semper persistunt, et prompti sunt ad perficiendum.

« Venter illius eburneus, distinctus sapphiris. » Venter ergo dilecti fragilitatem humanitatis eius designat. Ebur, decorem castitatis; sapphirus, sublimitatem virtutum coelestium. Distinctus sapphiris, quia partim humana fragilitas esurie, tentatione, fatigatione, morte: partim divina celsitudo miraculis, resurrectione et ascensionis gloria intelligitur. Possunt per ventrem hi in corpore Christi intelligi, qui credentes in fide bonum parturiunt opus. Intelligitur venter eburneus, fons sacri baptismatis, vel eburneus, propter perseverantiam castitatis, ex quo omnes credentes in fide nascuntur, et perseverant in castitate fidei et mentis. (0616B)

« Crura illius columnae marmoreae, quae fundatae sunt super bases aureas. » Crurum vocabulo itinera incarnationis Christi insinuantur, quae columnis marmoreis propter firmitatem et rectitudinem comparantur. Quae fundatae sunt super bases aureas, quia quidquid per eum, vel de eo gestum est, omnia divinae promissionis consilio ante tempora saecularia disposita sunt. Aliter: Crura quae totum corpus baiulant, illi sunt qui donum Ecclesiae, velut donum columnae sustinent. Denique et in tabernaculo et in templo columnae argenteae fabricatae sunt, in significatione doctorum, qui fabricam Ecclesiae sustentant. Fundati super bases aureas, hoc est praecedentium patrum praedicationem, et per libros legis et Evangelii roborati. « Species eius ut Libani. (0616C) » Ut Libanus celsitudine et gratia arborum alios montes, sic nimirum Dominus Christus omnes sanctos meritorum celsitudine, et gratia virtutum antecellit. « Electus ut cedrus. » Sicut cedrus alias arbores quae in Libano nascuntur superat dignitate sua, ita Christus omnes qui in Ecclesia ad vitam nascuntur, sua transcendit gloria.

« Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. » In gutture interna dulcedo verborum illius memoratur, quam qui sapit non esurit. Possunt et in gutture illi intelligi qui mysteria Christi exponunt, et in lege ipsius quotidie meditantur, qui verbum praedicationis ex ore depromunt. Et totus desiderabilis: O homo, quid amplius quaeris? (0616D) Totus desiderabilis, quia totus Deus et totus homo est, in quem desiderant angeli prospicere. Deus in maiestate Patris, homo in virginitate matris: in illa Creator, in hac Salvator. « Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiae Hierusalem. » Gratulando exsultans loquitur Ecclesia propter reconciliationem, et cognita mysteria sui sponsi, ac si gratulabunda dicat, et familiarius effecta: Quanto devotius quisque diligit Deum, tanto familiarius habet amicum eum, et talem necesse est, inquit, ut intelligas eum, si vis illum habere amicum tuum.

« Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum, quo declinavit dilectus tuus? Et quaeremus eum tecum. (0617A) » Haec vox adolescentularum est quae loquuntur ad sponsam. Pro decore enim carminis variantur personae loquentium, sed tamen Christi Ecclesiam, quae vocabulo sponsae exprimitur, designat haec pulcherrima mulierum. Pulchrae sunt singulae sanctorum ecclesiae, sed pulcherrima est universitas totius sanctae Ecclesiae per totum orbem. Aliter: Recte enim sancta Ecclesia pulcherrima mulierum appellatur, quia virgo et incorrupta est, cui Apostolus loquens, ait: « Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI) . » Dicuntur itaque mulieres plebes haereticorum Iudaeorum, hypocritarumque, sed corrupta fide et opere. Sed sola Ecclesia non solum fonte baptismatis et varietate virtutum pulcherrima est, sed fide et opere, non habens maculam aut rugam. (0617B) Aiunt enim adolescentulae: Quo declinavit dilectus tuus? quaeremus eum tecum, id est qui aliquando corporali specie in terra versatus est, dic quo declinavit ille, ut illum sequamur tecum.


Angelomus Luxovensis, Enarrationes in Cantica canticorum, p2, CAPUT IV. <<<     >>> CAPUT VI.
2208w 0.88169407844543 s