Angelomus_Luxovensis_cps2, Enarrationes in Cantica canticorum, p2, 6 
Angelomus Luxovensis, Enarrationes in Cantica canticorum, p2, CAPUT V. <<<     >>> CAPUT VII.show dictionary links

LIBER


(PL 115 0617B) CAPUT VI.

« Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, » et reliqua. Quasi dixisset: Illuc ascendit, unde descendit. In hortum, id est Ecclesiam suam, ut eam fonte gratiae suae, quasi areolam aromatum irrigaret, ut virtutum floribus germinaret. Aliter: Dilectus Ecclesiae, Christus, descendit in hortum suum, quando visitavit priorem populum suum. (0617C) Areolam aromatis ipsam sanctam Mariam virginem, de qua secundum carnem natus est, dicit: « Ut pascatur in hortis, et lilia colligat. » Id est, ut regnet in gentibus seu in Ecclesiis delectetur, ut ex eis virgines quasque vel sanctos assumat. Aliter: « Ut pascatur in hortis et lilia colligat. » Pascitur in hortis, dum piis sanctorum laboribus delectatur. Lilia colligit, dum ad perfectorum meritorum candorem pervenientes ad coelestia regna perducit.

« Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. » Haec loquitur Ecclesia ex fiducia amoris sui. Ego dilecto meo locum habitationis praeparo in me, et ipse mihi apud se. Ego regnum illius, et ipse rex meus. (0617D) Ego corpus eius, et ipse caput meum: qui semper inter sancta desideria castarum mentium, sive corporum pascitur, id est delectatur. Hactenus sanctae Ecclesiae vox est quaerentis ac laudantis, nunc quid quaesitus respondeat, subinfertur.

« Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Hierusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata. » Pulchra es, sancta Ecclesia, per iustitiam: amica, quia semper pacifica, quia enim Hierusalem pacis visio interpretatur, cuius nomine patria coelestis exprimitur. (0618A) Sancta Ecclesia suavis et decora ut Hierusalem dicitur, quia eius vita et desiderium visioni iam pacis intimae comparantur, ut in eo quod auctorem suum diligit, quod eius speciem videre concupiscit, de quo scriptum est (I Petr. I) : « In quem desiderant angeli prospicere, » per ipsa iam amoris sui desideria angelis similis dicatur. Quae quanto Deo amabilis efficitur, tanto agit ut malignis spiritibus terribilis fiat. Qualiter autem sit terribilis, subiuncta comparatione ostenditur, id est ut castrorum acies ordinata. Scimus et constat quia castrorum acies tunc hostibus terribilis est, quando ita fuerit constipata ac densata, ut in nullo loco interrupta videatur. Nam si ita disponitur, ut locus vacuus per quem possit ingredi dimittatur, profecto iam suis hostibus terribilis non est. Et nos ergo cum contra malignos spiritus spiritualis certaminis aciem ponimus, summopere necesse est ut per charitatem semper uniti atque constricti, et nunquam interrupti per discordiam inveniamur: quia quaelibet in nobis bona opera fuerint, si charitas desit? (0618B) Per malum discordiae, locus aperitur in acie, unde ad feriendum nos valeat hostis intrare. Antiquus vero inimicus castitatem in nobis si sine charitate fuerit non timet, quia ipse nec carne premitur, ut in eius luxuriam dissolvatur. Abstinentiam non timet, quia ipse cibo non utitur, qui necessitate corporis non urgetur. Distributiones terrenarum rerum non timet, si eisdem opera charitatis desint, quia divitiarum subsidiis nec ipse eget. Valde hoc in nobis charitatem veram, id est amorem humilem quem nobis vicissim impendimus timet. Et nimis concordiae nostrae invidet, quia hanc nos timemus in terra quam ipse nolens tenere amisit in coelo. (0618C) Bene ergo dicitur terribilis, et reliqua: quia electorum multitudine eo maligni spiritus pertimescunt, quo eos per charitatis concordiam unitos contra se et conglobatos aspiciunt.

« Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. » Id est oculis mentis tuae noli quaerere in tuae peregrinationis itinere me perfecte cognoscere, quod fieri non potest, quia quo intentius me agnoscere quaeris, eo certius me incomprehensibilem esse intelligis. Et ne quaeras in via praemium, quod tibi in patria reservatur. Aliter vero sentitur, ac si diceret: Nonne semper in corpore conspiciendum requiras, quem semper per fidem melius cernis? Idcirco etenim in coelum ascendi, ut semper tibi localis appaream. « Capilli tui sicut greges caprarum, quae ascenderunt de monte Galaad. (0618D) » Qui versiculi prius expositi sunt, sed repetitio firmitatis indicium est. In capillis populi, in dentibus doctores, in gemellis fetibus praecepta charitatis intelliguntur.

« Sicut cortex mali Punici, sic genae tuae absque oculis tuis. » Genae Ecclesiae spirituales sunt patres, ut superius diximus, qui virtutibus sunt mirabiles et moribus venerabiles, et in Christi cruce gloriari non erubescentes. Et. haec magna sunt valde quae videntur in ea, sed multo maiora quae non videntur, et in futurum reservantur. (0619A) Unde Propheta: « Omnis gloria eius filiae regis ab intus. (Psal. XLIV) . »

« Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum non est numerus » Reginae sunt quae amore sponsi, et coelestis praemii intuitu per praedicationem veritatis et fidei, et sacri baptismatis fontem, sobolem aeterno regi spiritualem generant. Senarius numerus ad perfectionem praesentis vitae pertinet, propter sex dies in quibus licet bona operari. Concubinae vero simplices in Ecclesia significant, qui suscepto verbi semine, non spiritaliter, sed carnaliter sapiunt, sive qui carnali solummodo quodammodo Christum praedicando vel baptizando docent. Adolescentulae sunt animae nuper in Christo renatae, quarum summa propter multitudinem civium coelestium numerum transcendit. Possunt itaque in adolescentulis illi intelligi, qui semper quae sancta sunt audire cupiunt, non tamen audita operibus implere satagunt.

« Una est columba mea, perfecta mea; una est matri suae, electa genitricis suae. (0619B) » Sancta videlicet Ecclesia universalis per totum orbem una est matri suae, id est coelesti Ierusalem, quae est mater omnium nostrum, unde ad nos gratia Spiritus sancti descendit per quam renascimur Deo. Una vero dicitur, quia, expulsis cunctis reprobis, ipsa tantummodo sociabitur Christo. « Viderunt eam filiae Sion et beatissimam praedicaverunt reginae, et concubinae laudaverunt eam. » Quas prius dixit adolescentulas, nunc filias nominat. Reginae et concubinae idem sunt quae et ante, quae omnes catholicam laudant Ecclesiam.

« Quae est ista quae ascendit quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? (0619C) » Vox est ista Synagogae admirantis pulchritudinem Ecclesiae ex gentibus, eo quod sine iudiciis legis et instructione prophetarum ad praedicationem Evangelii tam subito tanta perfectione virtutum excreverit, sicut superius admirata iam fuerat. Ait namque. : « Quae est ista quae ascendit sicut aurora consurgens, » etc. Progreditur Ecclesia quasi aurora, quia iam veri luminis in ea sol ortus mundo post tenebras longae ignorantiae monstratur, vel quando relinquens post se tenebrarum opera caste et sobrie vivit, et ad perfectum diem tendit: « Pulchra ut luna, » quia a sole iustitiae illustrata, noctem mundi illuminat. « Electa ut sol, » quia imaginem sui Conditoris in omni iustitiae sanctitate et veritate portat. Aliter: « Pulchra ut luna, » per virtutem in praesenti saeculo et decorem. « Electa ut sol, » in futura beatitudine. (0619D) Vel « pulchra ut luna, » in coniugatis: « electa ut sol, » in virginibus: terribilis aereis potestatibus, et per potestatem ligandi et solvendi. Ordinata in unitate fidei, spei, et charitatis, et in mysteriorum dispositione.

« Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium. » Hortus etenim nucum est Ecclesia praesens, ubi nostras conscientias alterutrum minime videmus, sed fracta per tentationem testa carnis vel corporis, apparebit internae dulcedinis gustus. Poma convallis, fructus humilitatis: descendit enim sancta Ecclesia per doctores sanctos, ut videat qui proficiant ad fructus bonorum, quive adhuc indigeant doctrinae irrigatione. (0620A) Potest et hortus nucum canon Novi ac Veteris Testamenti designari: in quo sub tegmine litterae velut sub cortice spiritualis latet sensus, « Ut inspicerem si floruissent vineae. » Id est, si plebs fidelis in studio virtutum floruisset. « Et germinassent mala Punica. » Si qui ad exemplum Dominicae passionis praeparati essent suum fundere sanguinem.

« Nescivi: anima mea conturbavit me propter quadrigas Amminadab. » Vox Synagogae: Nescivi dona gratiae spiritualis in te esse sponsa, sed anima mea conturbavit me, propter inductionem Novi Testamenti et Evangelicae quadrigae. Amminadab quippe interpretatur populi mei spontaneus, id est Christus, qui per totum vehitur orbem. (0620B) Cui Ecclesia consolando mox respondit:

« Revertere, revertere, Sunamitis; revertere, revertere, ut intueamur te. » Id est, Noli turbata esse, sed revertere ad cognitionem tui Redemptoris, qui tibi potius in prophetis et lege promissus est. Revertere puritate fidei, revertere operum perfectione. O Sunamitis, id est captiva, iam a vinculo infidelitatis revertere ad tuum Redemptorem, ut salveris!


Angelomus Luxovensis, Enarrationes in Cantica canticorum, p2, CAPUT V. <<<     >>> CAPUT VII.
1290w 1.3674931526184 s