Angelomus_Luxovensis_cps2, Enarrationes in Cantica canticorum, p2, 7 
Angelomus Luxovensis, Enarrationes in Cantica canticorum, p2, CAPUT VI. <<<     >>> CAPUT VIII.hide dictionary links

LIBER


(PL 115 0620B) CAPUT VII.

« Quid videbis in Sunamite, nisi castrorum choros? » Hoc est: Tu doles Synagogam obduratam, prope est tempus quod choros bellantium adversus malignos spiritus, et laudantium Deum in ea videbis. Potest et aliter intelligi nescivi. Anima mea conturbavit me, propter quadrigas Amminadab. Quid nescivit Christus, nisi peccatum? (0620C) Nescivit illos etiam quibus in iudicio dicturus est: « Amen, dico vobis, nescio vos (Matth. XXV) . » Quadrigas Amminadab, evangelistas dicit. Amminadab quippe interpretatur populi spontaneus, id est plebs Ecclesiae fidelis. Sunamitis ista Ecclesiam significat, cuius figuram Sunamitis illa in libro Regum gestavit. Qui ob hoc qui Christi sanguine decoratur, coccinea in Latino sonat cui frequenter a sanctis praedicatoribus dicitur « Revertere: » ut etiamsi per adversa deliquerit, in desperationem non decidat, sed a peccandi consuetudine cum spe indulgentiae resipiscat. « Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! (0620D) » Nunc laudes Ecclesiae ab ipso sponso proferuntur, et primo operum constantia, et mortificatio voluptatum laudantur in ea quam et filiam principis, id est Christi, ob gratiam baptismatis et nobilitatem virtutum nominat. « Iuncturae femorum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis. » Duorum concordia populorum speciali prole fecundantium, in iunctura femorum designatur, quae sicut monilia fabricata sunt manu artificis, id est ineffabili largitate Conditoris nostri: in monilibus bona opera exprimuntur.

« Umbilicus tuus sicut crater tornatilis, nunquam indigens poculis. » Umbilicus tuus fragilitas nostrae infirmitatis. Crater fit tornatilis, cum conscientia mortalitatis nostrae admoniti, calicem salutaris verbi prompta mente propinare satagimus. (0621A) Item in umbilico intelliguntur qui non extremo, sed in medio Ecclesiae corpore commorantur. In his ergo reperiuntur quae sunt vasa utilia: in eo tornatilis, quia ad obediendum vel ad omne opus bonum semper parati. In eo nunquam indigens poculis, quantum sancti Spiritus gratia ex toto repleti. « Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. » Hi namque qui semper sanctarum Scripturarum alimenta percipiunt, et ea quae sunt salutaria infra se congerunt, atque aliis doctrinam suam velut triticum erogantes praedicare non desinunt, in ventri similitudinem deputantur. Acervus tritici vallatus liliis est, cum abundantia boni operis sola perpetuae lucis spe colligitur. In ventre memoria, in tritico multiplicatio boni operis, in liliis castitas spei exprimitur. (0621B)

« Duo ubera tua, sicut duo hinnuli gemelli capreae. » De hoc versu dictum est superius, sed repetitio firmitatis indicium est. Duo ubera doctores sunt utriusque populi. Hinnuli gemelli propter unam concordiam: item duo ubera Ecclesiae duo sunt Testamenta duobus populis ex traduce peccati venientibus coaptata. Hi enim tanquam hinnuli in Christo renascuntur atque ex his duobus Testamentis lac sapientiae sugentes.

« Collum tuum sicut turris eburnea. » In collo doctores designantur, qui turri eburneae propter firmitatem et pulchritudinem comparantur, quia civitati Dei robur praestant et decus. (0621C) Potest et in collo notitia sacrarum Scripturarum designari, quae idcirco turris eburnea appellatur, quia qui verbo Dei insistunt, quotidiano profectu per nitorem iustitiae in excelsiora proficiunt. « Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt in porta filiae multitudinis. » Oculi Ecclesiae doctores sunt propter providentiam, sicut collum propter nutrimentum. Et recte piscinae comparantur, quia fluenta doctrinae suis auditoribus praebere non cessant. Hesebon cingulum moeroris interpretatur, quia sancti pro vana laetitia carnis, cingulo abstinentiae constringuntur. Et bene in portis filiae multitudinis, ob abundantiam populorum concurrentium per portam fidei in Ecclesiam. Potest et per portam Christus intelligi. « Nasus tuus sicut turris Libani. (0621D) » In naso verbi Dei dispensatores, causa discretionis designantur, qui odorem iustitiae qui est in Christo percipientes, suis porrigunt auditoribus, atque intellectu discretionis inter odorem virtutum et vitiorum fetores ex alto discernunt. Turri assimilantur, qui per sapientiam eminentissimum locum tenent in Ecclesia. « Quae respicit contra Damascum, » id est sanguinarios et impios, quia Damascus sanguinem bibens interpretatur, significat carnales et crudeles, contra quos sancti doctores in turri Libani, id est firmitate Ecclesiae semper vigilant.

« Caput tuum ut Carmelus, et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus. » In capite mens, in comis cogitationes designantur: et sicut capite membra, ita mente cogitationes reguntur, ut in Carmelo, id est sublimitate virtutum et passione Christi quae nomine purpurae exprimitur, versentur. (0622A) Canales praecordia sunt sanctorum, in quibus alligantur tales cogitationes. Aliter: Caput Ecclesiae Christus, quo sublimius nihil est. Coma capitis eminentiores quique sancti, beati scilicet martyres, consimilati purpura, regalibus ornamentis, et salutaribus copulati doctrinis.

« Quam pulchra es et decora, charissima in deliciis. » Pulchra dicitur Ecclesia, fide et opere. Decora ornamentis virtutum. Charissima per dilectionem. « In deliciis, » id est in spiritualibus virtutibus.

« Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris. » Id est rectitudo bonae operationis, semper ad victoriam tendit. Uberibus doctores Ecclesiae, propter lac primae eruditionis comparantur, et botris aequantur, propter mysteria dulcissimae aeternitatis. (0622B)

« Dixi: Ascendam in palmam, apprehendam fructus eius. » Apte enim victoriosissima crux palmae comparatur, in quam Christus ascendens apprehendit fructum eius. Illi enim in palmam ascendunt qui in cruce Christi proficiunt. De quo Apostolus ait: « Qui enim sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V) . » - « Et erunt ubera tua sicut botri vineae, » id est dona quae largitus est sanctae Ecclesiae, quae ex illo tempore botros vineae germinavit, id est sanctos doctores, qui maiore scientia et gratia post crucem et resurrectionem Salvatoris abundabant. Possunt et ubera praedicatores Ecclesiae qui renascentes in fide nutriunt, intelligi. « Et odor oris tui sicut odor malorum. (0622C) Guttur tuum sicut vinum optimum ad potandum. » In gutture vox praesentis doctrinae, in odore fama absentis designatur. Et ideo vino illa propter flagrantiam virtutum, haec malis, propter suavitatem absentis famae, comparantur: « Dignum dilecto meo. » Rapuit enim sponsa verbum ex ore sponsi, quia ille vino optimo eam comparavit, et subiecit. Dignum dilecto meo, id est tanta est sublimitas evangelicae praedicationis, ut ipse dilectus meus primus per incarnationem apparens, mundo iter coeleste aperuit: possunt in gutture illi intelligi qui per evangelicam praedicationem corda auditorum inebriant: unde Christus potatur, cum ex ea Christiani, qui membra ipsius sunt, incomparabili dulcedine satiantur. (0622D) « Labiisque et dentibus illius ad ruminandum, » id est apostolis et praedicatoribus quibus maxime dedit ad meditandum.

« Ego dilecto meo, » et non alteri cui totam curam servitutis et dilectionis impendo. « Et ad me conversio eius, » id est, me solam diligit, et adiuvat me, ne deficiam in via. Cui dilecto ex voce Ecclesiae per Psalmistam dicitur: « Adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua (Psal. LXII) . »

« Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis; mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala Punica. (0623A) » Quia nullatenus Ecclesia, vel ad bonum operandum egrediendo procedere, vel in exercitio bonae operationis persistendo commorari, vel saltem ad propositum bene agendi assurgere, vel animos auditorum suorum quantum profecerint discernere sufficit, nisi Dei gratia adiuta qui dixit: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII) . » Egreditur Christus cum Ecclesia in agrum, quando per sanctos doctores visitat mundum. Commoratur in villis, per fidem scilicet in populis ex gentibus credentibus, circumquaque diffusis. Mane consurgit ad vineas, ut animae quae per fidem iam meruerunt colligi, in matutinis Christum resurrexisse cognoscant, nec ultra de sui corporis resurrectione dubitent. (0623B) Videamus si floruisset vinea, si Ecclesia flores fide et parturiat, si flores fructus parturiunt, id est si sancti fideles quod corde crediderunt ore pronuntiant. Si floruerunt mala Punica, si illi qui in Christo crediderunt in tanta dilectione proficiunt, ut etiam pro ipso occidi delectentur. His enim singulis sponsa dilecti sui poenitentiam quaerit. « Ibi tibi dabo ubera mea, » id est parvulorum meorum paedagogos. Quia in his omnibus proficiunt sancti doctores, in hac sancta confessione sociabuntur tibi doctores mei. Et quia parati sunt ut patiantur pro te, regnabunt apud te.

« Mandragorae dederunt odorem suum in portis nostris. » Mandragorae duo sunt genera, masculus et femina. Femina rubea, masculus albus: utrisque una vis ad medicamenta. (0623C) Mandragorae dictae, eo quod habeant mala suaveolentia, in magnitudinem mali, unde et eam Latini malum terrae vocant: hanc poetae ἀνθροπόμορφον appellant, quod habeat radicem formam hominis assimilantem; quae datur in vino ad bibendum, quorum corpus propter curam secandum est, ut soporati dolorem non sentiant. Mandragorae propter multimoda medicaminum genera sanctorum virtutibus comparantur, quae more medicorum ad salutem animarum a vitiorum infirmitatibus sanentur, ostenduntur. Portae Ecclesiae doctores sunt sancti, et in huiusmodi portis mandragorae dant odorem, cum spirituales quique ex se virtutum palmam longe lateque spargunt. « Omnia poma, nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi. (0623D) » Poma nova et vetera, praecepta sive promissa sunt Novi Testamenti et Veteris, quae omnia ad eius gratiam refert Ecclesia, sive Patres Novi Testamenti et Veteris possunt intelligi, quia una eademque Ecclesia est.


Angelomus Luxovensis, Enarrationes in Cantica canticorum, p2, CAPUT VI. <<<     >>> CAPUT VIII.
1413w 1.5032398700714 s