Angelomus_Luxovensis_cps2, Enarrationes in Cantica canticorum, p2, 8 
Angelomus Luxovensis, Enarrationes in Cantica canticorum, p2, CAPUT VII. <<<    hide dictionary links

LIBER


(PL 115 0623D) CAPUT VIII.

« Quis mihi dat fratrem meum sugentem ubera mea? » Vox ista est antiquorum virorum optantium adventum Christi in carne et illum in Synagoga nasci ac nutriri, iuxta humanae conditionis naturam. « Ut inveniam te foris et deosculer. » Intus erat dilectus, dum « in principio erat Verbum, » foris, dum « verbum caro factum est. » « Et deosculer, » facie ad faciem videam, et ore ad os loquar. De quo osculo in exordio libri satis arbitror dictum. « Et iam me nemo despiciat. (0624A) » Ante adventum Christi intra angustias Iudaeae tantum fuit Ecclesia, post ascensionem in toto mundo dilatata fuit, et venerabilis effecta. Prius dictum fuerat, « Notus in Iudaea Deus, » nunc autem dicitur: « Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. » Potest et aliter intelligi. Sugit ubera matris Christus, cum historiis priscae legis Christianus populus reficitur. Matrem quippe Ecclesiae, id est corpus Christi Synagoga dicunt, cui in primordio eloquia divina credita sunt, et qui in Veteri Testamento sub figura tegebatur, per Evangelium in novo in veritate reperitur.

« Apprehendam te, » id est prompta ac fideli devotione venientem accipiam. « Et ducam te in domum matris meae. (0624B) » Peracta carnis dispensatione, redeuntem laetis ducam luminibus in domum matris, id est coelestis Hierusalem, quae est mater nostra. « Ibi me docebis, » id est facies me potiora sperare dona, quam in lege habuissem. « Et dabo tibi poculum ex vino condito, » id est ferventem amorem variis virtutum pigmentis odoratum vel ornatum. « Et mustum malorum granatorum meorum, » id est gloriosorum martyrum sanctorum triumphum, qui ferventissima charitate per ferrum flammasque ad te transire non dubitant. Aliter: Ducit Ecclesia Christum in domum matris coelestis Hierusalem, quando cum omnibus bonis quae per suam gratiam consecuta est, etiam ipsa perduci meretur. (0624C) Ibique docetur, « ut iam non in aenigmate per specula, sed facie ad faciem videat, » quando optimos et dulcissimos protulerit martyrium fructus, velut mustum malorum granatorum.

« Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. » In laeva incarnationis Christi dona; in dextera, futura sanctorum cum Christo gaudia exprimuntur. Vel in laeva praesens vita, quam sancti sub mentis capite ponunt, quia despiciunt. In dextera beatitudo, quam sancti ob nimium desiderium amplexabuntur. De hoc versu superius latius abundeque disputatum est.

« Quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens? » Verum et hinc iam disseruimus, sed quia repetitio versuum, firmitatis, ut saepe diximus, indicium est, nunc tangamus breviter. (0624D) Vox Synagogae vel prophetae admirantis, quomodo Ecclesia de deserto gentilitatis in sponsis subito amplexus ascendisset: cui per prophetam dicitur: « Pro eo quod fuisti derelicta, et odio habita (Isa. LX) , » etc. Et in psalmo: « Erraverunt in solitudine in inaquoso (Psalm. CVI) . » Deliciis affluens, id est omnium donorum pulchritudine. « Innixa super dilectum meum. » Quia omnia quae habet, ad gratiam ipsius refert stabilita in eo fide, spe et charitate, quem mihi soli committendam credebant. « Suscitavi te sub arbore malo. » Respondit sponsa pro Synagoga. Ipse sponsus sub arbore crucis a perpetua morte liberavi te, ut apostolos et caeteros electos ex Iudaea. « Ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua. » Id est, maior pars plebis Christum negando et Barrabam eligendo, ad crucem reprobata est. (0625A)

« Pone me ut signaculum super cor tuum, et sicut signaculum super brachium tuum. » Signaculum in brachio vel digito, ob memoriam cuilibet rei ligamus. Per « cor, » cogitatio, et per « brachium, » operatio designatur. Id est: Si me velis habere sponsum, intus sit charitas fide non ficta, et foris operatio devota, et sic recipies fidem meam, ut eam immaculatam custodias. Et quia per crucem meam signaculum accepisti, thesaurum iustitiae quem in te contuli, a nullo fure auferri pertimescas, ut tam cogitatione quam etiam operatione ad illud signum recurras, et sicut ego te intantum dilexi, ut mori voluissem pro te, ita econtrario sancti tui mortem non recusent pro me. « Quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio. (0625B) » Fortis est usque ad mortem dilectio mea in te, o Synagoga, sed tua aemulatio dura in me fuit sicut infernus: sed verte aemulationem in dilectionem, et eris mihi sponsa, et soror, et amica. « Lampades eius, lampades ignis, atque flammarum. » Dilectionis lampades corda sunt fidelium, in quibus charitas inhabitat, semper splendida et nitore charitatis munda atque igne Spiritus sancti ardentia, flammarumque bonae operationis enitentia globo.

« Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam. » Aquas multas et flumina, tentationum dicit incursus, quae visibiliter seu invisibiliter animas fidelium impugnant, quibus charitas non cedit. (0625C) « Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despicient eam. » Sicut vero totius substantiae divitias pro dilectionis Christi magnitudine dantes, quasi nihil despiciebant eum, id est mundum. Alio vero modo ex superioribus pendet sententiae sensus. Cum enim dixisset, « aquae multae » vel flumina « non potuerunt exstinguere charitatem, » subiunxit: « Si dederit omnem substantiam domus suae, » etc. , ut illuc intelligatur quod Apostolus ait: « Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XI) . »

« Soror mea parvula est, et ubera non habet. Quid faciemus sorori nostrae, in die quando alloquenda est? (0625D) » Prima nascentis Ecclesiae de gentibus tempora designat, quoniam adhuc et parva fuit numero, et minus idonea praedicare verbum, ut Apostolus loquitur: « Non potui loqui vobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, tanquam parvulis in Christo, lac potum vobis dedi non escam (I Cor. III) . » Quasi vox sponsi vel apostolorum, de ipsa ad Synagogam dixisset: « Quid faciemus sorori nostrae, in die quando alloquenda est? » Ac si aperte dicat: Parva quidem est Ecclesia gentium, et nec Dei verbi mysterium sufficit subire. Quid ergo tibi videtur, o Synagoga, de sorore nostra faciendum, quando alloquenda est, id est per verbi mysterium ducenda in fidem? Synagoga tacente, ipse sponsus, sive apostoli quid fieri debeat, respondit. (0626A)

« Si murus est, aedificemus super eam propugnacula argentea. » Ac si diceret: Si aliquos habet in se fortes in fide, vel claros ingenio, vel philosophia instructos, addamus illis propugnacula argentea, id est scientiam divinarum Scripturarum, ut eo facilius possint protegere infirmos atque indoctos. « Si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. » Id est, si sint simplices, tamen docendi studio inhiantes, et velut ostium quod aperitur et clauditur, « tempus tacendi vel loquendi » intelligunt: proponamus illis priorum exempla iustorum, quo certius et efficacius docendi officium implere possint. Cedri virtutes sanctorum, et tabulae latitudinem designant charitatis. (0626B) Et ut cum Apostolo dicere valeant: « Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI) . » Ad haec namque ipsa respondit Ecclesia:

« Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram te quasi pacem reperiens. » Ego de vivis compacta sum lapidibus, et glutino charitatis adunata, et super fundamentum immobile aedificata, et doctores mei fortissimi velut turris, qui et parvulos nutrire sciunt, et omnia maligna expellere; et accidit mihi ex eo tempore quo Christus me reconciliavit, pacem per eum reperiri.

« Vinea fuit pacifico in ea quae habet populus, tradidit eam custodibus. (0626C) » De quo Apostolus ait: « Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II) . » Et de quo propheta: « Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis (Isa. IX) . » Vinea, id est catholica Ecclesia, fructu abundans fidei fuit pacifico, id est Christo qui omnia pacificavit in coelis et in terris, in ea congregatione qua multos populos possidet ex toto orbe, non in Iudaea solum, tradidit eam custodibus, sed et prophetis vel apostolis sive evangelicis dogmatibus, vel angelicis dignitatibus. « Vir affert pro fructu eius mille argenteos. » Id est Christus appendens regnum coelorum pro sanctis laboribus vel eleemosynis eius. Potest et aliter intelligi: « Vir affert pro fructu eius mille argenteos, » id est pro retributione aeterna. Huius vineae vir affert mille argenteos, id est pro acquisitione coelestis regni, qui est fructus violae, cuncta quae mundis reliquit. Millenarius numerus pro perfectione accipitur illius, qui omnia reliquit. (0626D) Unde et argentei pro omni pecunia accipiuntur.

« Vinea mea coram me est. » Vox sponsi, quia post resurrectionem futuram sancti omnes semper cum Domino erunt, sicut ipse ait: « Volo, Pater, ut ubi ego sum et illi sint mecum (Ioan. I) . » Aliter, ac si diceret sponsus: Verum etsi te aliis commendem custodibus, tamen te semper habeo in mea praesentia, videns et remunerans laboris in omnibus devotionem. « Mille tui pacifici. » « Mille tui, » subauditur argentei. (0627A) Quasi dixisset: Qui amore meo cuncta sua dimittit, in pace habere servata cognoscat, significans simpliciores in Ecclesia qui omnem substantiam millenario signatam numero pro charitate Dei amittunt: « Et ducenti his custodiunt fructus eius. » Id est. argentei his qui custodiunt fructus eius, qui sunt doctores sancti, qui omnia mundi dimittunt et in verbo praedicationis laborare non cessant, hi duplici remuneratione, quae centenario designatur numero, donantur apud me. Potest et aliter intelligi: Duodecim quippe si per centenarium numerum multiplicantur, mille ducentos efficiunt. Qui numerus utique apostolis vel apostolicis viris congruit. Hi pacifici, id est Christi discipuli, merito appellantur, a quibus sancta regitur Ecclesia:

« Quae habitas in hortis, amici auscultant te, fac me audire vocem tuam. » In hortis enim Ecclesia habitat, quae iam viriditate spei et bonorum repleta est operum. (0627B) Ac si aperte dicat: Quia locutio finienda est, hoc ultimum vale a me auditum semper habita in portis virtutum, et scito quod amici, id est angelici spiritus, et animae sanctorum separatae considerant, et de tuo gaudent profectu. Item amici auscultant, quia omnes electi, ut ad coelestem patriam reviviscant, verba vitae audire desiderant: « Fac me audire vocem tuam, » id est verbum praedicationis et vox laudis, quantum vales semper audiatur a me. Ad haec sponsa respondit:

« Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae, hinnuloque cervorum, super monte aromatum. (0627C) » Ac si aperte dicat: Quoniam in carne apparens praecepta ac dona vitae mihi deferens, nunc his peractis reverte in sinum Patris: O mi dilecte, « assimilare capreae, hinnuloque cervorum supra montes aromatum, » id est, et hoc mihi sit solatium, quia continua visione nequeo te cernere, saltem crebra visitatione me consolari memento. Christus similis capreae, propter similitudinem carnis peccati, qui de patriarcharum stirpe velut exterius genitus. Hinnulus propter varietatem virtutum dicitur, qui cum qua carne ad coelos ascendit, cum ipsa versatus est in terris. (0627D) Montes aromatum, angeli intelliguntur, super quos exaltatus est homo assumptus, sicut Psalmista ait: « Ascendit Deus in iubilatione, et Dominus in voce tubae (Psal. XLVI) . » Hinc verum dicit: « Ascendens Christus in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV) . » Hinc Lucas ait: « Et Dominus Iesus postquam locutus est eis ascendit in coelum, et sedet a dextris Dei (Marc. XVI) . »

Iam enim tandem aliquando Deo favente liber finem postulat, quem calcetenus ipso adminiculante recta ut credimus indagine, veraque iuxta sensum doctorum, nostrique fragilitatem sensus perduximus, et imperialibus decretis atque Augustalibus, o Caesar Auguste, quanquam pavide parere studuimus. Quem supplex supplicando supplico excellentiae culminis vestri, ut subtili investigatione lustrare nobilitas vestra non pigeat, et summo studio sanctorum doctorum opuscula pariter vestra solertia perlegere studeat. (0628A) Si enim Theodosius imperator in imperio natus et educatus tantae excellentiae exstitit, ut singularem totius orbis monarchiam obtineret, Prisciani grammatici Romanae eloquentiae decoris librum, disertitudine mira disertissimum calcetenus teneris digitulis, propriisque articulis describere curaret, atque ex eius pretio, distractoque commercio, despectis imperialibus dapibus vivere semper consueverat, et tanto studio viguit, ut iugi meditatione et propria descriptione legem Romanam divinitus describeret, et mores Romanorum distortos, mucrone quodammodo legis normam rectitudinis corrigeret, atque a sua duritia coerceret, adeo ut, aliis expletis, angelica salpix nocturna visione, coelitus ei intonuit et per oroma somnii gratulando vocem extulit, dicens: Liber, inquit, legis non recedat de ore tuo, meditare in eo die ac nocte, quanto magis, o mitissime princeps, propriis studiis sanctarum Scripturarum auctoritatem iugi meditatione percurrere, et altitudinem divinae legis velut quodammodo montem appetere, ut doctrina spirituali instructus, et te sagaciter ad altiora virtutum provehere, et alios ad tramitem rectitudinis provocare valeas. Quod profecto plenius penetrare, et quodammodo montem divinae Scripturae subire, nisi solerti studio et puritate cordis, et pudicitia corporis nequiveris. Scriptura etenim sacra, ut saepe praefatus tractator ait, mons est de quo in nostris cordibus Dominus venit. De quo propheta dicit: « Deus a Libano veniet, et sanctus de monte umbroso et condenso. » Iste mons condensus est per sententias, et umbrosus per allegorias. Sed sciendum quia cum vox in monte sonat, vestimenta lavare praecipimur, et ab omni inquinatione carnis mundare, si ad montem festinemus accedere. (0628C) Scriptum quippe est: « Quia si bestia tetigerit montem, lapidabitur (Hebr. XII) . » Bestia tangit montem, quando quis luxuriae aut irrationabilibus motibus deditus, Scripturae sacrae celsitudini appropinquat, et non eam secundum quod debet intelligit, sed irrationabiliter ad suae voluptatis intelligentiam flectit. Sed iste talis absurdus vel sensu piger, si circa hunc montem visus fuerit, atrocissimis sententiis, veluti lapidibus necatur. Ardet enim iste mons, quia sacra Scriptura quem spiritualiter replet, amoris igne succendit. (0628D) Unde per Moysen dicitur: « In dextera eius ignea lex (Deut. XXXII) . » Quia in electorum mentibus, qui ad dexteram iudicis statuendi sunt, flagrant praecepta divina, et charitatis ardore succensa sunt, idcirco Augustale decus, et Francorum gloria gentis rationabilibus mentibus et castimoniis corporis stude montem istum subire et fervore charitatis succensus legendo penetrare, ut pro merito intelligentiae, et aliorum quos corrigere vestra sagax prudentia studuerit, profecto montes aromatum, id est celsitudines angelorum tandem Domino favente adire, atque eorum suffragiis orationum ad dexteram iudicis cum sanctis imperatoribus et consulibus collocari merearis, pariterque a Domino audire: « Euge, serve bone, fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV) . » Amen.


Angelomus Luxovensis, Enarrationes in Cantica canticorum, p2, CAPUT VII. <<<    
2281w 1.5315191745758 s