Angelomus_Luxovensis_cps2, Enarrationes in libros Regum 
hide dictionary links

Enarrationes in libros Regum

(PL 115 0245)
Si mavis, lector, typicos dignoscere sensus,
 Quae tenet, ingredere, floridus iste liber. (0246D)
Bis retinet bina en sacrata volumina Regum,
 Quae patuere prius ore tonante sopho. (0247A)
Hunc studuit calamus noster coniungere fretus,
 Et voluit tandem texere nostra manus.
Scilicet ingrediens campos et prata piorum,
 Carperet ut flores Celsitonantis ope.
Ex quibus accipias divinae stirpis odores.
 Et valeas fructus tollere rite bonos.
Fercula fert animis nimium pulcherrima claris,
 Unde fames animae pellitur acta procul.
Lilia cum violis redolent percandida rubris,
 Et pariter fragrant cinnama, rosa, ruta.
Continet hic Christi nimium charismata sacra,
 Quae latuere prius cortice tecta diu.
Hicque prophetarum pangit sanctissima gesta,
 Plurima multorum mystica verba canit. (0247B)
Quae David gessit, cecinit quoque et inclyta proles,
  Hoc typice, lector, iste libellus habet. (0248A)
Hic evangelicam quadriga concrepat aulam,
 Sic et apostolicum lumen habere probat.
Istic invenies thesaura recondita Patrum,
 Horum et multiplices hic retinentur opes.
Abdita nam reserat, et tandem mystica pandit,
 In medium profert intima quidquid habent.
Grandia coelestis promittit praemia vitae,
 Vivere cum Domino regna tenendo poli.
Istius ergo celer calles discurre libenter,
 Discute paginulas, mel tibi portat apis. (0248B)
Has cape divitias, mundi contemne caducas,
 Quod canit iste liber semper in ore tene,
Lurida linque libens spurcae contagia carnis,
 In mentem veniat quod moriturus eris,
Sis memor auctoris versus cum legeris istos,
  ANGE, Deus, LOMI dic miserere tui. (0243C)

Cum a quampluribus fratribus, et etiam nonnullis prudentibus et nobilibus viris, rogarer ut secundum solertiam doctorum et traditionem magistri viri disertissimi, aliquod opusculum in volumina Regum digererem, ego quod a nullo doctorum per omnia expositum apud nos haberetur antiquorum, ob memoriam videlicet frequentata lectione recreandam, et praesertim propter illos qui aiunt, sicut in exordio huiusce voluminis notando tetigi, non alia contineri nisi praelia regum actusque multorum: quod ego diu multumque delitescendo facere distuli, maxime cum parva forem scientia praeditus, nec elucubratione artis saecularis sapientia fretus, et, ut ita dicam, indoctus eloquio, parvus ingenio, nec dicere poteram illud Psalmistae: « A mandatis tuis intellexi. (0243D) » Nec dignus eram, inquam, ut angelus carbone torrente de altari spurca purgaret labella, ut valerem Christi digne enucleare mysteria. Sed rursus his excusationibus reluctantem coeperunt me suasoris affaminibus, imo obiurationibus, compellere ut aliquid iuxta frugalitatem sensus, et ingenioli mei capacitatem, secundum quod a didascalo inculcata fuerant, describere nullatenus abnuerem. (0244C) Sed cum negare non valerem, tandem assensum praebere decrevi, et ad aliqua, licet temere et formidolose, digerenda sum aggressus, eo videlicet iure ut intra domesticos parietes secretius retinerent, nec alicui ad legendum traderent, et [ne] mea imperitia, verum et temeritas, legentibus detecta, manifesta foret, et oblocutionibus occasio panderetur reprehendentium. Nam stylum cum ad primum librum describendo appulissem, ut abdite abdita auctore Deo congererem, exemplo mea impudentia est detecta, et sacris auribus magnifici Drogonis, egregii scilicet pontificis, quo nihil nobilius nihilque prudentius, est revelata nugacitas. Quo comperto, coepit ingenue libera auctoritate imperare ut darem operam, et coeptum opus non finirem, sed sagaciter ad calcem tenus perducerem. Cuius quoque praeconiis nullatenus resistere valui, verum nec tantae auctoritati renuere praesumpsi, non solum quidem quia filius erat praestantissimi Caroli Caesaris, imo frater mitissimi Ludovici principis, verum etiam quia erat praeclarus pontifex et abbas meus egregius. (0244D) His enim necessitatibus adactus, praeconiisque multimodis compulsus, sed potius, ut ita dicam, Christi auxiliis fretus, qui praestat infirmis confidentiam et mutis locutionem, tentatum opus enucleare praesumpsi. Sed sciendum est quia quibusdam in locis totam sententiam, prout a doctoribus est exposita, digessi; quibusdam enim [vero] eorum sensum sequens, compendioso sermone multa inserui, et ex multis ad unum perduxi: quibusdam quoque quod in libris tractatorum non reperi, sicut a magistro aure accommodante didici, propriis intuli verbis. (0245A) Nonnulla quippe, licet pauca, quae legenti patent, stipulata exemplis propria inserere praesumpsi, et in libelli modum Christo duce finire decrevi. In quo non persona est attendenda scribentis, sed qualitas consideranda est dictionis. In quam multos strenuos etiam doctorum modernos, qui multa quoque posteris dereliquerunt, ex dictis colligendo monumenta sanctorum. Non ideo dico ut eorum gressibus me coaequare valeam, praesertim cum illi rore coelestis nectaris campos maduerunt divinarum Scripturarum multimodos, et futuris saeculis dimisere proficua legentibus: ego vix aegreque saltem possum ex eorum dictis decerpere permodica et tandem intelligere vel minima: sed ne videret ingratus largitori, licet compulsus, contuli mediocriter qui potui praecipientibus. (0245B) Simul etiam notandum est illis qui in hoc libro parum spiritale contineri contendant, quod hic Scriptura (sicut in multis divinis voluminibus) non solum tribus modis dignoscitur, iuxta illud Salomonis: Ecce descripsi eam tripliciter: verumetiam multipliciter contineri, secundum quod in libro beati Iob inscribitur. Atque utinam, inquit, Deus loqueretur tecum, et ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex eius esset lex. Quod doctorum solertia attestante septemforme dignoscuntur. Ipsi sunt enim septem sigilli, quibus iste liber, secundum Apocalypsim Ioannis, signatus esse proclamatur, quem nemo potuit solvere, et aperire signacula eius, nisi leo de tribu Iuda, qui habet clavem David, qui hunc et signacula eius aperuit. (0245C) Sunt enim primus historialis, secundus allegorialis, tertius utriusque rei modus; quartus, de incommutabili divinae Trinitatis essentia: quando videlicet proprie, quando tropice sacris insinuetur oraculis. Quintus parabolaris, videlicet quando aliud dicitur, et aliud invenitur scriptum. Sextus de gemino Salvatoris adventu, ne aut primus pro secundo, aut secundus pro primo intelligatur. Septimus quo sic divinis praeceptis instruimur, ut certa vitae agendae forma, alius vero vitae significandae figura regulariter innotescat. Sed iam exemplis ex hoc volumine convenit edocere, ut his primum edocti sciant multa mysteria in eo contegi. Primus historicus ille est, ubi nihil spiritale continetur, sicut ait Samuel: « Melior est obedientia quam victimae, » et mille talia. (0245D) Secundus allegorialis, ubi ait quod in omnibus finibus Israel puella speciosa regi David requiritur, in cuius sinu dormiat et calefiat: tam casta, ut calefactum ad libidinem non provocet; quae sapientiam figurat, quae etiam in senibus non senescit, sed frigescentibus membris dilectores suos igne ampliore succendit. (0246A) Tertius, uterque modus sicut in David ostenditur, ubi Betsabee uxorem Uriae incaute respexisse dicitur, et peccasse: ut demonstretur quod nullus debeat iuxta historiam mulierem incaute respicere. In quo facto allegorica etiam significatio continetur, sicut in suo loco abunde descripsimus. Quartus modus, ubi nobis aliquando proprie, aliquando tropice Divinitas sacris eloquiis intimatur: Proprie, sicut Elias ait: « Vivit Dominus in cuius conspectu sto. » Et illud: « Tu es enim Deus in coelo sursum, et in terra deorsum. » Et: « Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob. » Tropice, iuxta quod Michaeas: « Vidi Dominum sedentem, et omnem militiam coeli assistentem ei, » et caetera talia, quae de Deo translate non proprie accipi solent. Quintus parabolaris, quo cum aliud dicitur, aliud in sacris paginis invenitur. (0246B) Hoc est quod in titulo psalmi XXXIV dicitur: « Psalmus ipsi David, quando commutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum » , cum in hoc libro coram Achis rege hoc fecisse narratur. Cum ergo pro Achis Abimelech posuit, legentem monuit, ex ipsius inter pretatione nominis, latens altius penetrare mysterium, de quo inferius suo in loco digessimus. Cui etiam convenit illud: « Carduus qui est in Libano misit ad cedrum, quae est in Libano, ut daret ei filiam suam, » et reliqua. De sexto vero, ubi geminus adventus Christi continetur, cunctis patet qui sit primus, quis erit futurus, qui uterque hic praefiguratur. (0246C) Septimus proinde modus, qui geminam praeceptorum retinet qualitatem, ille est vitae agendae, ut exempli gratia: « Diliges proximum tuum tanquam teipsum: Qui enim diligit proximum, legem adimplevit: » Quod David non solum in Ionatha implevit, verum et in Saul, quem inimicum dilexit: de quo Scriptura ait: « Planxit autem David super Saul et filium eius, » et reliqua. Ipse est et figurandae vitae, carnalium videlicet victimarum et vasorum compositione. Victimae enim hoc praefigurabant quod hortatur Apostolus, ut « exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem. » Vasa vero similiter electos designabant, divinis officiis occupatos. Qui modus cum secundo similis videatur, illa tamen ratione discernitur quod hic ad mores tantum, ille etiam redigendus est ad fidem. (0246D) Verum licet isti modi multi pliciter istic inveniantur, tamen iuxta iugitatem triplicis divisionis, studuimus primum historicam, quae gesta depromit, tangere: deinde allegoricam significationem, quae fidem aedificat pandere, ad extremum quoque moralitatem, quae vitam honestam componit subnectere, ne pondere solius et unius intelligentiae pressus, aut historiae et allegoriae mole gravatus desidiosus lector occasionem possit invenire excusationis, sed potius cum hac paupertate discurrere valeat provocatus per campos ovans latissimos doctorum. (0493A)

Tandem aliquando, Domino cooperante, quartum quodammodo navigando appulimus librum, quo valeat quandoque requiem nostra habere manus, quae ducit oblique remos, per aequora quaeque doctorum. Vastum enim ceu transivimus mare, prosperantibus zephyrorum flabris superioris libelli, et Domino flante quodammodo (ut quidam ait), carmina syrenarum surda transnavigavimus aure, nautas imo naucleros, scilicet gnaros maris, qui, afflante Spiritu sancto, pelagus huius itineris crebro transiere freti. (0493B) Sed iam nunc licet a longe, quasi portum littoris cernimus: perpendimus, inquam, quid transivimus, perpendimus quoque quo appropinquamus, et gratulamur, et quasi transductis post tergum oculis, consideramus, qualiter undosum gnaviter per freta navigando compressimus aequor. Fit certius illud quod adhuc restat transnare ad littus. Sed quanquam parvum videatur spatium, quod debeamus carpere maris, verum est nobis necessarium, ut aquilone descendente leniter flabris aspiret prosperantibus auster, qui suspensa vela impellit, ut prosperetur navis. (0493C) Nam assolet fieri, ut dum incaute cupiunt nonnulli absque flatu Spiritus summi transire caerula ponti, incidant in saxa, imo offendant in montem, et non inveniant portum, sed potius planctum: ideoque est nobis caute deducere puppim, leniter quo currat tuta mare per altum quo portus accipiat, ipsam de gurgite tandem, et sedere valeat, fixa in littore gaudens, ut saltem commercia vel parvulis congesta, possit conferre doctorum, et licet superioris libri mysteria Christi et Ecclesiae pandunt, verum iste prae omnibus passionem, imo ascensionem demonstrat Salvatoris. Unde isti libri Regnorum non immerito praefiguraverunt libros quatuor Evangeliorum, ubi evidenter quod in figura in eisdem gestum est, in veritate sunt expleta. Idcirco volo stylum illuc revertere ovans, abdita diutius ne maneant mystica dona. Sed ex dictorum doctorum [libris] decerno congerere plura, et in modum libelli cupio, Domino favente, concludere nostrum opus, compendioso videlicet ac brevi sermone, ne videar libelli stromatum excedere modum. Ait sacra historia. (0493D)

« Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam mortuus est Achab. Ceciditque Ochozias per cancellos coenaculi sui quod habebat in Samaria, et aegrotavit. Misitque nuntios dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac. (0494A) Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten dicens: Surge et ascende in occursum nuntiorum regis Samariae, et dices ad eos: Nunquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron? Quamobrem haec dicit Dominus: De lectulo super quem ascendisti non descendes, sed morte morieris, » et reliqua. Mortuo quoque impiissimo rege Achab, impius haeres successit, filius utique eius Ochozias, de quo Scriptura narrat quod fecerat malum in conspectu Domini, et ambulaverat in via patris sui et matris suae, et in via Ieroboam, filii Naboth, qui peccare fecit Israel. Servivit quoque Baal et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israel, iuxta omnia quae fecerat pater eius. Sed non diu prospere egit, quia per cancellos coenaculi sui, quod habebat in Samaria, cecidit et agrotavit. « Misitque nuntios ad Beelzebub deum Accaron, ut consulerent eum utrum vivere posset de hac infirmitate. (0494B) » Cui cum Elias nuntiis suis obvians de morte vicina respondisset, misit ad eum quinquagenarium principem, cum militibus sibi subiectis, ut eum adducerent. Sed his igne coelesti consumptis, iterum misit alium quinquagenarium, qui similiter cum suis combustus est. Misit iterum, qui reservatus est. Itaque rex iste populum Iudaeorum, et maxime principes significat, qui peccatis et vitiis dediti, veritatem a se repellebant, imo persequebantur. (0494C) Unde legitur in Evangelio: « Quia miserunt principes et Pharisaei ministros ut apprehenderent Iesum (Ioan. VII) . » Et iterum: « Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in eum manus, quia nondum venerat hora eius, et fugit in montem solus orare (Ioan. VIII) . » Et iterum: « Cogitaverunt ut interficerent eum (Ioan. XI) . » Iesus ergo non palam ambulabat iam apud Iudaeos, sed abiit in regionem intra desertum, in civitatem quae dicitur Ephraim. Domus ergo Ochoziae Synagoga est Iudaeorum, quae legalibus praeceptis quasi cancellis coenaculi, undique circumdata erat. Sed sicut Ochozias qui per cancellos quibus tueri debuerit ruens, aegritudinem nimiam incurrit, ita et populus Iudaeorum, legis custodiam excedens, in languorem desperabilem peccatorum cecidit. Ubi quia divina praesidia dereliquit, salutis remedia invenire non meruit. Confugit enim, sicut rex impius fecit, ad falsorum deorum praesidia, a quibus magis laesus quam adiutus est. Et ideo de prophetico ore corripitur, et de eius vicina morte praedicitur. (0494D) Hinc per Isaiam dicitur: « Cum dixerint ad vos, quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis (Isa. VIII) . » Nunquid non populus a Deo suo requiret pro vivis ac mortuis, ad legem magis et ad testimonium? Quod si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. Et qui transierit per ea corruet et esuriet, et cum esurierit irascetur, et maledicet regi suo, et suspiciet sursum, et ad terram intuebitur. Ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio, angustia et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua. (0495A) Mittit rex impius duos quinquagenarios cum subditis sibi militibus, ut exhibeant Eliam, qui divino igne consumpti sunt tertius autem missus salvatur. Quinquagenarius namque numerus confessio poenitentiae est, quo declaratur remissio peccatorum. Iudaei ergo nolentes Christum Deum esse perfectum nec principem poenitentiae, dicunt ad eum: « Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham nosti? » In futuro divino igne incenduntur et exstinguuntur. Tertius autem quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis, poenitentiae sacramenta cognovit, indulgentiam meruit. (0495B)

« Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in coelum, ibat Elias et Elisaeus de Galgalis. Dixitque Elias ad Elisaeum: Sede hic quia Dominus misit me usque ad Bethel. Cui ait Elisaeus: Vivit Dominus et vivit anima tua, quia non derelinquam te, » et reliqua. Quid est quod Elias ad coelum raptus dicitur? nunquid eum adhuc in hac carne corruptibili positum, ad illud summae quietis coelum ante resurrectionem ascensionemque Domini credimus esse perductum: sed aliud est coelum aerium, aliud aethereum. Coelum quippe aerium terrae est proximum: Unde et « aves coeli (Matth. VI) » dicimus, quia eas volitare in aere videmus. (0495C) In coelum itaque aerium Elias sublevatus est ut in secretam quamdam terrae regionem repente duceretur, ubi magna iam carnis et spiritus quiete viveret, quousque ad finem mundi redeat, et mortis debitum solvat. Sublevatus namque Elias, ascensionem Dominicam designavit. Ille enim mortem distulit, non evasit. Redemptor autem noster, quia non distulit, superavit, eamque resurgendo consumpsit, et resurrectionis suae gloriam, ascendendo declaravit. Notandum quoque est quod Elias in curru ascendisse legitur, ut videlicet aperte monstraretur, quia homo purus adiutorio egebat alieno. Per angelos quippe illa facta et ostensa sunt adiumenta, quia nec ad coelum quidem aereum per se ascendere poterat, quem naturae suae infirmitas gravabat. Redemptor autem noster, non curru, non angelis sublevatus legitur, quia is qui fecerat omnia nimirum super omnia sua virtute ferebatur. (0495D) Illuc enim revertebatur ubi erat, et inde redibat ubi remanebat: quia cum per humanitatem ascenderet in coelum, per divinitatem, et terram pariter continebat et coelum. Sicut autem Ioseph a fratribus venditus venditionem Redemptoris nostri figuravit, sic Enoch translatus atque ad coelum aereum Elias sublevatus, ascensionem dominicam designavit (Gen. XXXVII) . Ascensionis suae Dominus praenuntios et testes habuit, unum ante legem, alium sub lege, ut quandoque veniret ipse, qui veraciter coelos penetrare potuisset. Unde et ipse ordo in eorum quoque utraque sublevatione, per quaedam incrementa distinguitur. (0496A) Nam Enoch translatus, Elias vero ad coelum subvectus esse memoratur, ut veniret postmodum, qui nec translatus nec subvectus, coelum aethereum sua virtute penetraret. Qui nobis in se credentibus, carnis quoque munditiem largiretur, et sub eo per incrementa temporum virtus castitatis excresceret. In ipsa quoque eorum translatione, qui ascensionem Dominicam, et videlicet famuli designaverunt, et in ipso se, qui ad coelum ascendit, Dominus ostendit. Nam Enoch quidem uxores et filios habuit, Elias vero neque uxorem neque filios legitur habuisse. Pensate ergo quomodo per incrementa creverit munditia castitatis quod et per translatos famulos et per ascendentis Domini personam patenter ostenditur. Translatus namque est Enoch, per coitum genitus, et per coitum generans. Assumptus est vero Dominus, neque per coitum generans, neque per coitum generatus. (0496B) Quaeritur autem quomodo Elisaeus cum suus magister Elias locum postulandi ei offerret, duplicem spiritum Eliae postulaverit, cum Dominus dicit in Evangelio: « Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit si sit sicut magister eius (Matth. X) . » Cui petitionis mysterium si consideretur, non importuna sed necessaria postulatio esse decernitur.

« Dixit ergo Elias ad Elisaeum: Postula quod vis ut faciam tibi antequam tollar a te. Dixitque Elisaeus: Obsecro ut fiat spiritus tuus duplex in me. Qui respondit: Rem difficilem postulasti. Attamen si videris me quando tollar a te, erit quod petisti: si autem non videris, non erit. » Quem enim hoc loco significat Elias, nisi caput nostrum, Dominum scilicet Redemptorem? (0496C) Et quem Elisaeus nisi corpus eius quod est Ecclesia? Dat locum postulandi Elias noster, cum in Evangelio dicit: « Petite et dabitur vobis (Matth. VII) . » Et item: « Petite, inquit, et accipietis, ut gaudium vestrum plenum sit (Ioan. XVI) . » Hac ergo fiducia accepta a Domino, postulat Elisaeus, hoc est populus Christianus, ut fiat spiritus Christi duplex in eis, hoc est duplex gratia Spiritus sancti, in remissionem utique peccatorum et collationem virtutum. (0496D) Redemptor igitur noster, qui « non habuit peccatum, neque peccatum fecit, nec dolus inventus est in ore eius (I Petr. II) , » remissione peccatorum non eguit, qui peccatum nullum habuit. Opera autem virtutum in Spiritu sancto fecit, sicut ipse in Evangelio dicit Iudaeis: « Si ego in digito Dei eiicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei (Matth. XII) . » Inseparabilia sunt igitur opera sanctae Trinitatis, id est Patris et Filii et Spiritus sancti, Veritate attestante quae ait: « Quia quae Pater facit, haec eadem similiter et Filius facit (Ioan. V) . » Et Apostolus: « Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult (I Cor. XXII) . » Bene quidem postulat Ecclesia ut spiritum duplicem accipiat Christi, quia et remissione peccatorum indiget, qua non eguit Christus, et munere virtutum quas ex plenitudine sua per Spiritum sanctum tribuit Christus, qui « ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV) . » Illis videlicet hominibus qui spem suam firmiter in illum ponunt. (0497A) Hinc est quod Elias dicit ad Elisaeum: « Si videris me quando tollar a te, erit quod petisti: si autem non videris, non erit. » Quia nisi quis recte fidei oculos in illum ponat et credat fideliter passionem, resurrectionem et ascensionem eius ad Patrem, petitionis suae fructum non capiet, quod subsequens ratio designat.

« Elias enim secum comitante Elisaeo ad ripam Iordanis veniens, tulit pallium suum et involvit illud, et percussit aquas quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum. Cumque Elias raptus esset, Elisaeus levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei. Reversusque stetit super ripam Iordanis, et pallio Eliae quod ceciderat ei percussit aquas et non sunt divisae, et dixit: Ubi est Deus Eliae etiam nunc? (0497B) percussit aquas et divisae sunt huc atque illuc, » etc. Quid significat pallium Eliae, nisi Incarnationem Domini, per quam Redemptor noster lethi fluvium disrumpit, nobisque transitum ad vitam praeparavit? Hoc ergo pallium Elisaeus post transitum Eliae retinuit, quia fidem Incarnationis Christi Ecclesia post ascensionem eius ad coelos reservavit, per quam praesentis vitae fluctus transire satagit. Sed sicut Elisaeus percutiens pallio fluvium, aquas non divisit, antequam dixit: Ubi est Deus Eliae etiam nunc? et sic percussit aquas et divisae sunt: ita Ecclesia nisi per invocationem nominis Domini, virtutes ullas facere non potest. Quia sicut ipse dixit: « Sine me nihil potestis facere (Ioan. XV) , » nihil est enim humanum studium, nisi adsit divinum adiutorium. (0497C) Unde Apostolus dixit: « Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate (Phil. VIII) . » Et Propheta ad Dominum, ait: « In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nos (Psal. XLV) , » etc.

« Dixerunt quoque viri civitatis ad Elisaeum: Ecce habitatio civitatis huius optima est, sicut tu ipse, Domine, perspicis, sed aquae pessimae sunt et terra sterilis. At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. » Postulabatur Elisaeus a populo ut aquas Iericho malignas et steriles sanaret. Accepit vas novum fictile et iecit in illud sal, et demersit illud in flumen, et statim fluminis aquae sanatae sunt, quo facto praenuntiabat propheta, quia Verbum caro fieret et habitaret in nobis. (0497D) Inde in similitudinem Verbi sal, id est sapientiam, dedit in vas fictile, in corpus scilicet humanum, et immittens in aquam demersit. Quod quidem significabat quia omnes populi qui sub figura aquarum in toto mundo steriles erant, per Christi Incarnationem fecunditatem et benedictionem accepturi essent.

« Ascendit autem inde in Bethel; cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes: Ascende, calve, ascende, calve. Qui cum post se respexisset, vidit eos et maledixit eis in nomine Domini. Egressique sunt de saltu duo ursi, et laceraverunt ex eis quadraginta et duos pueros. » Elisaeus quoque propheta, sicut saepe diximus, figuram Christi gessit. (0498A) Denique vocabulum illud salus Dei interpretatur. Salus autem Dei quis est alius nisi Filius eius, qui et Salvator ubique vocatur? Parvuli vero illi illudentes saluti Dei, id est Elisaeo, Iudaeorum habuere personam, qui ad crucem Domino Salvatori subsannabant, qui dicunt. « Ascende, calve, ascende, calve: » quia in Calvariae loco Christus ascensurus erat in crucem. (0498B) Quod vero conversus maledixit Elisaeus, et exierunt duo ursi de silva, et interfecerunt quadraginta et duos pueros blasphemantes: ita et Christus post passionem et resurrectionem ex mortuis, postquam ascendit in coelos, sicut Elisaeus ascendit in Bethel, id est in domum Dei, conversus maledixit Iudaeis, et quadragesimo secundo anno ascensionis suae, immisit duos ursos de silvis gentium, Vespasianum scilicet et Titum, qui eos crudeli strage deiecerunt.

« Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israel centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis. Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus quod habebat cum rege Israel, » et reliqua. Igitur post haec bellum gerebatur per tres reges, hoc est regem Israel, regem Iuda, et regem Edom, contra Moab. Consultusque ab eis Elisaeus propheta, post alia haec subdit dicens:

« Facite alveum torrentis huius et fossas. (0498C) Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum neque pluviam, et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos et familiae vestrae et iumenta vestra. Parumque hoc est in conspectu Domini, insuper tradet etiam Moab in manus vestras, et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus. » Quid ergo significant tres isti reges contra Moab bellum gerentes, nisi rectores fidelium, qui per sanctae Trinitatis fidem, contra mundi principem, et contra populum eius, hoc est philosophos haereticos, schismaticos, atque omnes iniquos, cum scuto fidei atque armis spiritalibus confligunt? (0498D) Moab ergo qui de incesto natus est, et interpretatur de patre, bene illis convenit ad quos Dominus dixit: « Vos de diabolo nati estis, et vultis facere voluntatem patris vestri (Ioan. VIII) . » Hi ergo adversantur Ecclesiae partim minis, partim persecutionibus, partim dolo ac falsis fictionibus: sed per Christi virtutem, qui caput est populi Christiani, superantur atque effugantur. Quibus ait propheta Domini: « Facite alveum torrentis huius, fossas et fossas. Non videbitis ventum neque pluviam, et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos et familiae vestrae, » et reliqua. (0499A) Ecce propheta Domini populo siti fatigato, per miraculum factum a Domino consulit, sic et prophetae dicta consilium praebent fidelibus, qualiter spiritali doctrina sitim suam exstinguant, atque animum reficiant. Iubet ergo fossas facere in torrentis alveo, et ita praedicit absque ventis et pluvia aquarum largitatem. Quid est fossas in alveo torrentis facere, nisi profunda mysteria in sacris Scripturis in bono studio quaerere? quae absque pluvia et vento aqua replentur, quia saepe absque humano solatio sapientiam confert suis investigatoribus potentia divina. Unde dicit Ioannes apostolus: « Non necesse habetis, ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio eius docet vos de omnibus (I Ioan. II) . » - « Unde bibunt homines et iumenta. » Id est doctinam accipiunt ingeniosi quique et simplices, quia quantum idonea est anima accipientis, tantum ibi inveniet documenti suae salutis. (0499B) Sequitur: « Parumque hoc est in conspectu Domini, insuper tradet etiam Moab in manus vestras, » etc. Non enim sufficit servis Dei abdita mysteria scire, quin etiam aliis praedicare, et contradicentes redarguere, quibus promissa est certa de hoste victoria. « Ut percutiant omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, » etc. Civitates munitas et urbes electas, possumus saecularem prudentiam intelligere, in quam maxime philosophi et haeretici confidunt. Hae ergo per praedicatorem sancti Evangelii subvertuntur. (0499C) Unde dicit Apostolus: « Arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam (II Cor, X) . » Universa ligna fructifera succiduntur, non illa ligna quae faciunt fructum bonum, sed quae mortiferum generant pastum, quae radicibus securi examinis succisa pabulum fient ignis aeterni. Cunctique fontes aquarum obturantur. Cum haeresiarchae, simul cum suis sequacibus, per catholicos doctores damnantur. Et omnes agri egregii lapidibus operiuntur, cum venustas locutionis haereticae atque philosophicae anathematis pondere obruitur. (0499D) « Nihilque remanebit in terra Moab, nisi muri tantum fictiles, » hoc est falsae rationes fragilium doctrinarum, quae a fundibulariis, id est sanctis praedicatoribus Ecclesiae circumdatae, maxima ex parte refutantur et ad nihilum rediguntur: Quod autem Moabitae, orto sole ex adverso aquarum videre contra aquas rubras, quasi sanguinem gladii existimaverunt, dicentes quod tres reges qui contra se venerunt ad pugnam, invicem se occidissent, et sic delusi sunt: ita et philosophi, verbum crucis Christi stultitiam existimantes, derident passionem Christi, et Ecclesiae martyrium dementiam existimant. (0500A) Sed secundum Apostolum: « Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei fortius est hominibus (I Cor. I) : quoniam prudentia carnis mors est: prudentia autem spiritus vita et pax (Rom. VIII) . » Ad probandum autem quod Moab in praesenti loco super philosophorum intelligatur superbia, de quibus dicitur: « Perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam intelligentium reprobabo (I Cor. I) , » pauca de prophetis exempla replicanda sunt. Amos loquitur: « Haec dicit Dominus, super tribus impietatibus Moab, et super quatuor non adversabo eum, pro eo quod combussit ossa regis Idumaeae in cineres. » Vere enim quidquid in saeculo dogmatum perversorum, quidquid ad terrenam sapientiam pertinet putatur esse robustum. Hoc dialecticum subvertitur, et instar incendii in cineres favillasque dissolvitur, ut probetur nihil, quod putabatur esse fortissimum. (0500B) Sed et Isaias superbiam Moab arguit, dicens: « Audivimus contumeliam Moab, contumeliosus est nimis, superbiam eius abstuli (Isa. XVI) . » Ieremias quoque contra omnes vaticinans nationes proprie loquitur ad Moab (Ier. XLVIII) , quod « confidebas in munitionibus tuis. » et post pauca; « habens fiduciam in gloria tua. » Et iterum: « quoniam dicitis sortes ramos. » Ac deinde: « Iuxta est dies Moab ut veniat et malitia eius nimis. » Et manifestius dicit: « Quomodo contritus est baculus gloriosus, virga magnificentiae? » Et iterum: « Contritum est cornu Moab. » Haec autem dicuntur sub nomine Moab, ut stulta saeculi, et in coelum semper ferens malitia conteratur.

« Mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Elisaeum dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum, et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi. (0500C) Cui dixit Elisaeus: Quid vis ut faciam tibi? Dic mihi quid habes in domo tua? At illa respondit: Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum olei quo ungar. Cui ait: Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca, et ingredere et claude ostium tuum, cum intrinsecus fueris tu et filii tui, et mitte inde in omnia vasa haec, et cum plena fuerint tolles. Ivit itaque mulier, » et reliqua. Quid per hanc mulierem nisi sancta Ecclesia designatur? (0500D) Duorum populorum, id est Iudaici et gentilis, quasi duorum filiorum mater, quae prius ex perverso opere, consentiendo callidi spiritus persuasioni, quasi quemdam peccati nummum a creditore acceperat et duos quos in fide genuit, amittere filios timebat. Sed prophetae verbis, id est sacrae Scripturae praeceptis obediens ex parvo quod habebat olei, vacua vasa infundit, quia dum ab unius ore doctoris, parum quidem amoris divinitatis, multorum vacuae mentes hauriunt, exuberante autem gratia unguentorum divini amoris, usque ad summum replentur. Etiam nunc corda multorum, quae prius fuerant vacua vascula, unguento Spiritus plena sunt, quae ex paucitate olei solummodo infusa videbantur. Quod cum aliis atque aliis datur, et ab auditoribus fides accipitur, erepta mulier, videlicet sancta Ecclesia sub creditoris sui iam debito non tenetur.

« Facta est autem quaedam dies, et transibat Elisaeus per Sunam. (0501A) Erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum ut comederet panem. Cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem. Quae dixit ad virum suum: Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. Faciamus ei coenaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum, ut cum venerit ad nos maneat ibi. Facta est igitur dies quaedam, » etc. Mulier autem ista quae prophetam hospitio suscepit, bene potest originem insinuare populi Israelitici quae fuit in patriarchis. Unde sicut ista Elisaeum prophetam, ita et illa Dominum prophetarum hospitio suscipere meruit. Nam Abraham et Sara tres viros iuxta vallem Mambre suscipere et pascere meruerunt. (0501B) Huic mulieri non habenti filium propheta promisit dicens

« In tempore isto et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. Cui illa respondit: Noli, quaeso, Domine mi vir Dei, noli mentiri ancillae tuae. Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem qua dixerat Eliseus. Crevit autem puer, et cum esset quaedam dies, et egressus isset ad patrem suum ad messores, ait patri suo: Caput meum, caput meum doleo. At ille dixit puero: Tolle, et duc eum, » etc. His quoque similia Dominus ad Abraham retulit dicens: « Revertens veniam ad te, tempore isto vita comite, et habebit Sara filium uxor tua. (0501C) Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi, occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo (Gen. XVIII) ? » Visitavit autem Dominus Saram sicut promiserat ei, et implevit quae locutus est, concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo praedixerat ei Deus. Igitur postquam crevit puer, tactus dolore capitis immenso, circa meridiem defunctus est. Cum populus Israeliticus postquam in Aegypto excrevit, et per Moysen in deserto eductus Domini vocem audierat in igne et caligine, quando lumine scientiae debuit illustrari, mox animo ad idololatriam recurrens mortuus est.

« Et ait Eliseus ad Giezi puerum suum: Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. (0501D) Si occurrit tibi homo, non salutes eum, et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi. Et pones baculum meum super faciem pueri. Porro mater pueri ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo et secutus est eam. Giezi autem praecesserat ante eos, » etc. Quid autem significat, quod puer ab Elisaeo missus cum baculo non resuscitat? Per semetipsum vero Elisaeus veniens, seque super mortuum sternens, atque ad eius membra se colligens, huc illucque deambulans, et in ore mortui septies aspirans, hunc ad redivivam lucem protinus per ministerium compassionis animavit, nisi quod auctor humani generis Deus, quasi mortuum puerum doluit, cum exstinctos nos iniquitatis aculeo miseratus aspexit? (0502A) Et quia per Moysen terrorem legis protulit, quasi per puerum virgam misit. Per legem quippe Deus virgam tenuerat, cum dicebat: Si quis haec vel illa fecerit, morte moriatur. A peccatis igitur morte, nos suscitare non valuit, sed ad statum vitae aspirata mansuetudinis gratia erexit. Sed puer cum baculo suscitare mortuum non valuit, quia, Paulo attestante: Nihil ad perfectum adduxit lex. (0502B) Ipse autem per semetipsum veniens, et super cadaver humiliter se sternens, et exsequenda sibi mortui membra se collegit, quia « cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo (Phil. II) . »

« Huc illucque deambulabat, » quia et Iudaeam iuxta et longe positas gentes vocat. « Super mortuum septies inspirat, » quia per apertionem divini muneris, gratiam septiformis spiritus, in peccati morte iacentibus aspirat. « Moxque vivens erigitur, » quia is quem terroris virga suscitare non potuit, per amoris spiritum puer ad vitam redit.

« Erat autem tames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo, dixitque uni de pueris suis: Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum. » Erat, inquit, fames in terra, non fames utique panis, nec sitis aquae, sed audiendi verbum Domini. « Et filii prophetarum habitabant coram Elisaeo. (0502C) » Cum filii eorum praedicatorum, qui ambulabant in lege Domini, et scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirentes eum, in praesentia Domini Salvatoris semper vivunt.

« Egreditur puer in agrum ut colligat herbas agrestes, quatenus inde coquat pulmentum. Invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocyntidas agri. Quas concidens in ollam, plumentum facit. » Cum quis litterae legis intentus, vel philosophicis disciplinis studiosus, pastum verbi quaerens, amaritudinem litterae legalis vel mortiferum quiddam in philosophorum libris inveniens, intermiscet veritati Evangelicae, et in olla cordis sui coquens tale pulmentum, hoc est documentum, praeparat ad refectionem auditoribus suis. (0502D) Dicit enim Apostolus: « Littera enim occidit, spiritus autem vivificat (I Cor. III) . » Et item: « Prudentia, inquit, carnis mors est: prudentia autem spiritus vita et pax (Rom. VIII) . » Hoc itaque sentientes fideles populi mortem in olla exclamant, cum talem doctrinam quasi deceptionem animarum detestantes vociferantur. Sed iubente Elisaeo farina in ollam mittitur, cum scientia spiritualis in tale documentum intromittitur, ut exclusa omni amaritudine pravitatis pastus fidelibus praeparetur salubris.

« Vir autem quidam venit de Baalsalisa, deferens viro Dei panes primitiarum, et viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in opera sua. At ille dixit: Da populo ut comedat. Responditque minister eius: Quantum est hoc ut apponam coram centum viris? Rursum ille: Da, ait, populo ut comedat, » et reliqua. (0503A) Denique vir de Baalsalisa venire describitur, deferens viro Dei panes primitiarum, et viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. Quem autem virum istum accipere melius possumus, quam coetum sanctorum patrum, qui virtute animi et bonorum operum pollent? Qui bene de Baalsalisa venisse dicitur. Baalsalisa enim habens tertium interpretatur. Recte ergo de Baalsalisa est, qui ternarium numerum in credulitate et confessione sanctae Trinitatis servat. Hic ergo viro Dei panes primitiarum offert, cum Redemptori nostro per gratiam eius inspiratus offert libros de origine creaturarum compositos. Offert viginti panes hordeaceos, hoc est decalogum legis in Moysi et prophetarum scriptis comprehensum. (0503B) Offert frumentum novum in pera sua, cum Novum Testamentum post Mediatoris nostri adventum, in sancti Evangelii et apostolorum scriptis profert (Matth. XIII) . Iubet ergo Elisaeus noster ministris suis, sanctis videlicet praedicatoribus, ut hanc oblationem populo fidelium dispensent, ut secundum illud Evangelii (Matth. XIV) , de thesauro suo velut scriba doctus in regno coelorum proferant nova et vetera, quatenus pabulo divini verbi reficiantur. (0503C) Quod mysterium in Evangelio iteratum legimus (Matth. XV) , cum in fractione quinque panum quinque millia hominum satiata esse commemorantur, et satiatis turbis, collegerunt duodecim cophinos, sive septem sportas fragmentorum, quia nullus est qui sacramenta divinae Scripturae per omnia capere possit, quin sibi satiato supererit iuxta verbum Domini.

« Naaman princeps militiae regis Syriae, erat vir magnus apud dominum suum, et honoratus. Per illum enim dedit Dominus salutem Syriae. Erat autem vir fortis et dives, sed leprosus. » Iste autem Naaman qui princeps militiae regis Syriae esse describitur, quem melius significare potest, quam populum gentilem? qui in orbe triquetro per virtutem bellorum principatum gerebat, ac rerum decore fruebatur, quod in nominis eius interpretatione exprimitur. Interpretatur autem Naaman decus sive commotio eorum. (0503D) Sed iste vir, licet fortis et dives fuerit, tamen leprosus esse memoratur, quia quamvis per potentiam regni, ac rerum abundantiam dominari videretur, tamen per erroris nequitiam et idololatriae lepram foedus apparuit.

« Porro de Syria egressi fuerant latrunculi et captivam duxerant de terra Israel puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris Naaman. Quae ait ad dominam suam: Utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria! Profecto curasset eum a lepra quam habet. » Latrunculi quippe de Syria, quae interpretatur sublimitas, egressi sunt, cum cupiditate ducti et diversis negotiis impliciti, sperantes in incerto divitiarum, gentiles per totam terram vagabuntur. (0504A) Hinc et ad terram Israel venientes, captivam mulierculam duxerunt, quae in captivitate posita, de propheta in Israel testabatur, quia fama de Israel per negotiatores gentium translata in tota urbe curiositati hominum, quam uxor Naaman significat verum prophetam et salvatorem omnium in Iudaea manere patefecit.

« Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei, dicens: Sic et sic locuta est puella de terra Israel. Dixit ei rex Syriae: Vade, et mittam litteras ad regem Israel. Qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti, et sex millia aureos, et decem mutatoria vestimentorum, detulit litteras ad regem Israel in haec verba: Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua. (0504B) » Cum hi ad quos notitia verbi Dei pervenit, his qui sibi praesunt, suggerunt scientiae spiritualis magnitudinem. Mittit rex Syriae litteras ad regem Israel pro salute servi sui. Cum primatus gentium audiens Deum esse in Israel, quia « notus in Iudaea Deus: in Israel magnum nomen eius (Psal. LXXV) , » salutem suorum praevidens legationem in Iudaeam mittit, ut per apostolicam doctrinam Salvatoris fidem accipiat. Unde Cornelius centurio de Caesarea in Ioppe ad Petrum misit (Act. X) . Et Paulo per visionem vir Macedo apparuit (Act. XVI) , qui eum exhortabatur ut veniens adiuvaret eos qui in Macedonia erant, sicut in Actibus apostolorum legitur.

« Cumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua, et ait: Nunquid Deus ego sum ut occidere possim et vivificare? (0504C) Quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua. Animadvertite et videte, quod occasiones quaerat adversum me. Quod cum audisset Elisaeus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum, dicens: Quare scidisti vestimenta tua? » Quid significat rex iste Israel, qui audita legatione Syriae, de salute a propheta Israel quaerente expavit, nisi sacerdotes, scribas et pharisaeos, rectores Iudaeorum? Qui, considerantes quod undique plebes ad Redemptorem nostrum salutis suae causa veniebant, quasi blasphemiam existimantes, vestimenta sua scindebant, sicut in Evangelio (Matth. XXVI) principem sacerdotum, audita Christi praedicatione, fecisse legimus. (0504D) Sed licet rex Israel in tali auditu pertimescat, tamen propheta Dei quos ad se migrasse cognoverat, ad se pervenire persuadebat, dicens: « Veniat ad me, et sciat esse prophetam in Israel. » Et Dominus noster: « Quos praescivit, hos et vocavit, et quos vocavit, illos et iustificavit (Rom. VIII) . »

« Venit ergo Naaman cum equis et curribus, et stetit ad ostium domus Elisaei. Misitque ad eum Elisaeus nuntium, dicens: Vade, et lavare septies in Iordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae, et curaret me. (0505A) Nunquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci omnibus aquis Israel, ut laver in eis et munder? » Veniens quidem gentilis populus ad domum Elisaei nostri, sanctam videlicet Ecclesiam, promissum ab eo nuntium accepit, ut se in Iordane septies lavaret, et sic sanitatem reciperet, atque mundaretur: quia per evangelicos praedicatores Dominus dicit: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Ioan. III) . » Et item: « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI) . » Iordanis itaque aquae sacrum baptisma significant, quia in eis Salvator noster baptismum nobis consecravit. (0505B) Quod autem Naaman indignatus de tali responso, lavationem aquae Iordanicae despexit, simplicitatem significat rudium, qui spiritualem non potuerunt intelligere efficaciam; « quia animalis homo non percepit ea quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II) . »

« Cum ergo vertisset se et abiret indignans, accesserunt ad eum servi sui, et locuti sunt ei: Pater, etsi rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras: quanto magis quia nunc dixit tibi, lavare et mundaberis? Descendit et lavit in Iordane septies, iuxta sermonem viri Dei, et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli, et mundatus est. (0505C) » Bene ergo servi Naaman meliore consilio, ad perficiendum illud mandatum propheticum, persuaserunt, quia saepe Dominus iuniori revelat quod melius est (Matth. XI) . Et secundum Petri vocem, « personarum acceptor Deus non est (Rom. II) , sed in omni gente qui timet Deum, et operatur iustitiam, acceptus est illi (Act. X) . » - Abiit et lavit septies iuxta sermonem viri Dei, et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli: quia mundatus aquis baptismatis, per invocationem septiformis Spiritus, quisque veram recipiet sanitatem, ut ad innocentis vitae infantiam redigatur, et vitae aeternae ingressum percipere mereatur. Unde ipsa Veritas suis discipulis ait: « Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII) . »

« Denique reversus Naaman ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit alius Deus in universa terra, nisi tantum in Israel. (0505D) » Haec est enim catholica professio, quod « Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob, non est mortuorum, sed viventium. » (Marc. XII.) « Quoniam omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit (Psal. XCV) . » Et ut cuncta hic baptismi scires sacramenta praemonstrata, in quo abrenuntiare Satanae, ac fidem Domini confiteri praecipimur, negat se Naaman ultra diis alienis litaturum, soli per omnia Domino serviturum. Partem quoque terrae sanctae secum tollere gaudet, quia baptizatos oportet Dominici quoque corporis participatione confirmari.

« Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quae attulit. (0506A) Vivit Dominus quia curram post eum, accipiam aliquid ab eo, » et reliqua. Post haec autem Scriptura narrat, quod Giezi puer viri Dei concupiverit de pecuniis quas praedictus Syrus homini Dei attulerit, sed eo nolente aliquid accipere, inde ipse per mendacium turpe acquisivit, quod suus magister accipere per fidem renuit. (0506B) Giezi quoque interpretatur praeruptum videns, sive vallis visio, et significat Iudaicum populum, qui aliquando puer viri Dei, propheta attestante, vocabatur, sicut Osee dicit: « Puer Israel et dilexi eum (Ose. XI) . » Sed postquam spreto Evangelio, et crucifixo Filio Dei, semetipsum Dei tali dignitate in foveam avaritiae praecipitans, cupiditatem secutus est terrenam, quam Filii Dei per baptismum renati spreverunt, per sententiam iusti iudicis Dei, lepram erroris quam credentes deposuerant, ipse sibi conscivit, necnon et omnes qui post baptismum et emendationem vitae ad pristina vitia revertentur, sordibus quibus se exutos sperabant, iterum impliciti involvuntur. Unde scriptum est: « Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti, sic stultus qui iterat stultitiam suam (Prov. XXVI) . »

« Dixerunt autem filii prophetarum ad Elisaeum: Ecce locus in quo habitamus coram te, angustus est nobis. Eamus usque ad Iordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum. Qui dixit: Ite. (0506C) Et ait unus ex illis: Veni ergo et tu cum servis tuis. Respondit: Ego veniam. Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Iordanem, caedebant ligna. Accidit autem ut, cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam. Exclamavitque ille, et ait: Heu, heu, heu, Domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam. Dixit autem homo Dei. Ubi cecidit? At ille monstravit ei locum. Praecidit ergo lignum, et misit illuc. Natavitque ferrum, et ait: Tolle. Qui extendit manum, et tulit illud. » Haec itaque actio bene Redemptori nostro convenit per significationem. (0506D) Cum igitur securibus ligna caederentur, de ligno ferrum exsiliens in profundum fluminis mersum est, atque in lignum desuper ab Elisaeo proiectum reversum est: ita etiam cum impios Iudaeos, per corpus operata praesentia Christi, tanquam infructuosas arbores caederet, quia de illa Ioannes dixerat: « Ecce securis ad radicem arborum posita est (Matth. III) , » ab eis interveniente passione corpus ipsum deseruit, profunda descendit, quod in sepultura depositum, tanquam ad manubrium, spiritu redeunte resurrexit. Aliter: Ferrum in manubrio, donum intellectus in corde est. Ligna vero per hoc caedere, est prave agentes increpare. Quod nonnunquam dum fluxe agitur, dum lapsus vanae gloriae in accepta eadem scientia non vitatur, ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere intelligentia fatuatur. (0507A) Quam profecto intelligentiam, ad hoc novimus dari, ut ante dantis oculos, ex bona debeat actione restitui. Unde recte is qui ferrum amiserat, clamabat: « Heu, heu, heu, Domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam. » Habent enim hoc electi proprium, si quando eis in sua scientia furtive vanae gloriae culpa subrepit, ad cor velociter redeant: et quidquid in se ante districti iudicis oculos damnabile inveniunt, lacrymis insequuntur. Qui flentes non solum caute inspiciunt, quae mala commiserunt, sed ex accepto munere quae reddere etiam bona debuerunt: qui nimirum tanto se