Anonymi_cps13, Frg. Parisinum de idiomatibus casuum, p3HOME > '������������������������' in 'Anonymi, Frg. Parisinum de idiomatibus casuum, p3'
Anonymi, Frg. Parisinum de idiomatibus casuum, de uerbis quae regunt uarios casus <<<    hide dictionary links

(0572) de figura sermonis

figura sermonis per quattuor declinationes nominum ita componitur. in prima declinatione nominis feminini sic legimus, et per datiuum ea uerbis aptamus: dicimus enim curae mihi est pater φροντίζω τοῦ πατρός, infamiae mihi est luxuria ὄνειδός μοί ἐστιν ἀσωτία, gloriae mihi est eloquentia δόξα μοί ἐστιν τῆς εὐγλωττίας, miseriae mihi est uigilia θλίβει με ἀγρυπνία. in secunda declinatione neutra nomina figurata sic legimus et per datiuum casum uerbis aptamus: dicimus enim odio mihi est labor μισῶ τὸν κάματον ἤτοι ταλαιπωρίαν, taedio mihi est labor σικχαίνομαι τὸν κόπον, ludibrio mihi est aduersarius uel hostis καταπαίζω τοῦ διαδίκου, καταπτύω τοῦ πολεμίου, damno mihi est luxuria ζημιοῖ με ἀσωτία, adiumento mihi est amicus ὠφελεῖ με φίλος, studio mihi est pudicitia σπουδάζω τῇ αἰδοῖ. in tertia declinatione et masculina et feminina et neutra nomina inuenimus: masculina sic, honori mihi est eloquentia δόξα ἤτοι τιμή ἐστίν μοι εὐγλωττία.


150w 1.4439039230347 s