Anonymus_cps16, Adnotationes super Lucanum supplementum, 3HOME > 'praetor' in 'Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, 3'
Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, II <<<     >>> IVhide dictionary links

LIBER III

[1] CLASSEM (a) Pompeii. AVSTER (a) aura vel ventus.

[2] INCVMBENS (a) instans. MOVERE (aV) vel ‘tenuere’. TENVERE (D) vel ‘movere’.

[3] IN IONIOS (V) in mare Ionium, quod et Bosphorum dicitur quasi bove perforatum; ab Io videlicet Inachi regis filia, quae in vaccam ab Iove conversa, oestro ab Era immisso Ionium mare transivit. Sic ad Aegyptum pervenit atque in priorem formam conversa regina Isis ibi facta est. SPECTABAT (a) aspiciebat.

[4] AB HESPERIA (a) Italia.

[5] MAGNVS (a) Pompeius. DVM PATRIOS PORTVS (aADRV) cernit. NVMQVAM AD VISVS R. S. (a) quos numquam postea vidit.

[6] TECTVMQ. CACVMEN (a) dum cernit montes. (R) Scilicet Alpium.

[7] ET DVBIVS C. (a) dum. ET DVBIOS CERNIT V. M. (R) incertum est utrum montes sint an nubes. VANESCERE (aADRV) paulatim enim videntur deficere montes, dum longius in mare progredimur, sicut econtra illi crescere videntur, ad quos accedimus. (a) Obscurari.

[8] INDE (DR) deinde. SOPORIFERO (R) in. CESSERVNT (a) locum dederunt. LANGVIDA (a) infirma.

[9] DIRI TVM PLENA H. I. (aADRV) habitum futurae orationis ostendit.

[10] VISA (R) scilicet est. (a) Ab illo. PER HIANTES I. T. (aADRV) scilicet sepulchri. HIANTIS (A) sese aperientis. IVLIA (a) filia Iulii Caesaris.

[11] ACCENSO FVRIALIS S. S. (aADRV) unum pendet ex altero: ideo accenso sepulcro, quia furialis; Furiae enim cum facibus describuntur. FVRIALIS (aAV) quasi furia.

[13] AD STYGIAS (a) infernales. INQVIT (R) scilicet imago. MANESQVE NOCENTIS (a) ad.

[14] IPSA (R) ego.

[15] EVMENIDAS (aADRV) Furias. QVATERENT QVAS V. L. A. (aA) incuterent. (V3) Furiae enim dicuntur faculas habere, quas armis militum quatiunt, ut in furorem eos vertant. (DR) Ypallage: debuit enim dicere ‘quibus quaterent vestra arma’.

[17] PORTITOR (ADRV) Charon. (a) Vt vestrorum militum manes portet. LAXANTVR (a) spatiantur.

[19] LASSANT (R) ipsae poenae. (aADRV) Celeritate rumpendi.

[20] MAGNE (V) o.

[21] FORTVNA EST M. (a) scilicet tibi.

[22] IN CLADEM (a) mortem. FATO (DRV) per fatum. DAMNATA (a) ipsa Comelia; (aADRV) destinata.

[23] PAELEX (a) meretrix, non uxor. (ADR) Invidiose dictum ‘pelex’ quasi non uxor. (V) Pelex dicitur quae loco dimissae ac non defunctae coniugis nubit; dicta quod animos alterius mariti pelliciat vel quod pelle illiciat, id est pulcritudine suae pellis decipiat.

[24] HAEREAT ILLA (a) Cornelia.

[25] NON SECVROS L. M. R. S. (aADRV) non enim secure dormit, quem sequitur hostis.

[26] ET NVLLI VESTRO ETC. (DRV) aliter ‘et nullo nostro vacuum sit tempus amori’. ET NVLLVM (a) dum. VACVVM (a) habile. AMORI (a) tuo et Corneliae.

[27] SED TENEAT C. D. E. I. N. (aADRV) id est licet pater meus vivat adhuc et ego sim mortua, non tamen immemor sum tui, sed sicut ille sollicitat te die, ita ego nocte sollicitudinem tibi inferam.

[28] LETHAEAE (R) fluvii. ME NON LETHAEAE (aV) animae post mortem potantes de Letheo flumine obliviscuntur omnium quae in corpore gesserunt. CONIVNX (RV) o.

[30] PERMISERE (aR) scilicet me. SEQVI (aR) te.

[31] MAGNE (V) o. PER VMBRAS (a) scilicet meas. (R) Scilicet iuro.

[32] PERQ. MEOS M. (R) scilicet iuro. GENERVM (R) te. NON ESSE (aDR) id est deesse (a) licebit, id est non recedet a te Iulia. (A) Scilicet gener.

[33] ABSCIDIS (a) ab[h]ominaris.

[34] TE FACIET (a) scilicet esse. MEVM (a) maritum. FATA (ADR) locuta.

[35] VMBRA (R) Iuliae. DILAPSA (R) evanescens. MARITI (a) Pompeii.

[36] DEI (R) id est superi. MANESQ. MINENTVR (RV) propter Iuliam.

[37] MAIOR (a) audacior. CERTA CVM MENTE M. (a) securus malorum.

[38] VT (R) vel ‘et’. QVID (a) cur. AIT (a) ille. TERREMVR (R) vel ‘terrentur’.

[39] AVT NIHIL EST ETC. (a1) in hoc consolatur se. (a) Aut nullum sensum habet anima post mortem; (a1) et si hoc verum est, quod nihil sensus habet, falsum est quod vidi; si autem sensum habet, mors nihil est. (R) Si mors aliquid est, et nihil sensus animis a morte relictum est, [et] haec visio fallax est; aut si mors nihil est, et aliquid sensus animis a morte relinquitur, haec visio verax est. Sed mors aliquid est, et nihil sensus animis a morte relinquitur; ergo haec visio fallax est, nec ideo timenda. SENSVS (R) genitivus.

[40] AVT MORS IPSA N. (ADRV) secundum Driadas qui dicunt ‘regit idem spiritus artus orbe alio’. NIHIL (R) scilicet est. TITAN (R) sol. PRONVS (a) inclinatus.

[41] DEMERSERAT (R) in mare.

[42] QVANTVM DESSE S. L. (a1) notat tantum; in perfetionem lunae. SEV PLENA FVTVRA EST (a) scilicet cum ipsa luna.

[43] HOSPITA T. (ADRV) ‘hic’ et ‘haec’ hospes dicitur communi genere, sed hic usurpavit; ut Virgilius ‘bellum o terra hospita portas’.

[44] PVPPIBVS (R) Pompei. LEGERE (ADRV) nauticus sermo. RVDENTES (aAR) id est funes.

[45] POSITO (a) pro (aADRV) ‘deposito’. REMIS (aR) cum.

[46] VT (a) postquam. CARINAS (R) Pompei.

[47] ABSCONDITQ. (R) scilicet ut. ET LITORE SOLVS (R) ut.

[48] DVX (aR) Caesar. HESPERIO (R) Italico. PVLSI (R) fugati.

[49] QVERITVR (DRV) Caesar (R) apud se.

[50] HOSTES (R) sui.

[51] PRAECIPITI F. V. (a1) probat quia praeceps: etiamsi hoc in certo haberet, quod insequenti die victoriam plenam habiturus esset, nollet tamen ea de causa bellum usque in crastinum differre. NEC VINCERE T. (a) id est non tantum victoriam diligebat, ut bellum differret propter victoriam. TANTI (aR) scilicet pretii.

[52] TVNC PECTORE C. (a1) tunc scilicet, quando non potuit eum insequi.

[53] EXPVLIT ARMORVM (aDR) nihil curavit de armis. INTENTVS (a1) subaudis ‘erat’. AGEBAT (a1) cogitabat. (V) Scilicet pacem.

[54] QVOQ. MODO (a1) id est qualiter.

[56] MOMENTA (a) rerum discrimina. (R) Mutationes. (V) Id est auxilia; et pro utilitate *. TRAHI (a) ad proditionem. ADSERIT (a) cogit. (A) Probat. (DRV) Confirmat.

[57] EMITVRQ. METVS (aADR) a potentibus: id est pretium dant ut timeantur. CVM (R) quando. POTENTES (R) id est divites.

[58] ALVNT (R) cibant. NESCIT PLEBES I. T. (a) nisi alatur a potentibus.

[59] CVRIO (R) tribunus. SICANIAS (aADRV) Sicilienses.

[60] QVA (DR) ubi. QVA MARE ETC. (a) incertum est utrum fervore ruperit mare an Sicilia supervenerit. Sicilia enim olim Italiae coniuncta fuit.

[61] MEDIAS (RV) per.

[62] VIS (a) fervor. (R) Scilicet est. INGENS (a) scilicet erat. LABORANT (a) aestuant.

[63] REPETANT C. M. (a) iterum iungantur.

[64] BELLAQ. (a) populi per quos bella fiunt. BELLAQ. ETC. (R) scilicet a Curione. SARDOAS (ADRV) Graeca derivatio. SARDOAS ETIAM S. I. O. (R) Sardiniae insulae sunt, quae faveba[n]t Pompeio. ORAS (DR) terminos.

[65] VTRAQ. FRVGIFERIS ETC. (A) laus Siciliae et Sardiniae.

[67] MAGIS (R) quam illae.

[68] VBERE VIX GLEBAE S. (aADRV) ordo: vix Libye superat ubere glebae, cum cessantibus Austris tulit magnum annum effusis imbribus, Borea cogente nubes sub axem. VBERE (ADRV) ubertate. SVPERAT (aADR) illas insulas. CESSANTIBVS (ADR) flare desinentibus.

[69] CVM MEDIVM NVBES ETC. (aADRV) Boreas, cum apud Italiam serenus sit, apud Africam pluvias facit; e contrario Auster Italis pluviosus, sed in Africa siccus et calidus est. Ergo ex Borea fertilis est. NVBES BOREA C. S. A. (A) tunc pluit in Africa.

[70] MAGNVM (R) fertilem. LIBYE TVLIT (R) nominativus; (ADR) ipsa Libie.

[71] HAEC (V3) scilicet supra dicta. HAEC VBI SVNT P. D. (a) postquam dux haec providit. DVCTOR (DR) vel ‘victor’. VICTOR (a) compos voti. (A) Aliter ‘ductor’.

[72] SED PACIS H. V. scilicet simulatione.

[73] PRO (a) interiectio dolentis. (R) Poetae exclamatio. REMEASSET (R) Caesar. IN VRBEM (ADRV) Romam.

[74] POPVLIS (aR) subiectis. ARCTOQ. (a) septentrione.

[75] SERIEM RERVM (a) dispositionem dicit captivorum: nam triumphantem captivi sequebantur. QVAM SERIEM (D) quantam. (V3) Qualem ordinem. RERVM (R) captivorum. LONGA P. P. (V3) cum.

[76] BELLI FACIES (a) species. VT VINCVLA R. (a) ligatos duceret. RHENO /

[77] OCEANOQ. (ADRV) id est populis iuxta Rhenum et Oceanum habitantibus.

[77] CELSOS VT GALLIA C. (aADRV) victi enim triumphantium currus sequebantur.

[79] VINCENDO PLVRA T. (ADRV3) id est propter victoriam civilis belli. PERDIDIT (a1) vere perdidit, nam turbae non occurrerunt ei ovantes. (R) Caesar.

[80] LAETIS (R) cum. COETIBVS (a) cum populis urbes.

[81] TACITAE (R) propter metum. VIDERE (a) illum. METV (a) cum.

[82] GAVDET (AV) Caesar. (a) Plus gaudet timeri quam amari. (a1) Quamvis turbae non gauderent, tamen ipse gavisus est, quod illis erat timori. ESSE T. (R) se.

[83] IAM (R) vel ‘tam’. ET SE NON MALLET A. (a) sed timeri. (DR) Scilicet quam timeri.

[84] SVPERAVERAT (R) scilicet Caesar. ANXVRIS (a) montis. (R) Genitivus, id est Iovis. (R) Anxiris dicitur (DRV) Iuppiter quasi sive novacula.

[85] ET QVA POMPTINAS (AV3) superaverat. (aADRV) Pomptina palus est in qua fures latescentes exactionem agebant; (aADV) inter duas enim paludes pergit via ideoque ait ‘uda via’. QVA (a) ubi.

[86] QVA (a) et ubi. (R) Scilicet est. NEMVS (R) Aricinum. REGNA (R) sunt.

[87] QVAQ. ITER (aR) superaverat. LATIIS (R) Romanis. FASCIBVS (D) honoribus.

[88] EXCELSA DE RVPE (a1) inde, hoc est de Alba, quae est in celsa rupe.

[91] (TE)NE (R) pro ‘an’. DEVM (R) scilicet piorum. SEDES (V) o. VLLO (a) aliquo.

[92] PVGNABITVR (R) ab illis.

[94] NEC IVNCTO (a) sibi. (V) Scilicet incubuit. SARMATA (aR) gens.

[95] GETES (aR) populus.

[97] QVOD (DR) eo quod. BELLVM CIVILE (aR) non extraneum.

[98] TERRORE (R) suo. NAMQ. IGNIBVS ATRIS (a1) probat quia erat attonita: nam credidit eum hoc et hoc.

[99] CREDITVR (R) ipse. RAPTVRVS (a) scilicet sit. (R) Destructurus.

[100] SPARSVRVSQVE D. (R) scilicet creditur. MENSVRA (DR) modus.

[101] VELLE PVTANT Q. P. (aADRV) illum facere (aR) malum. QVODCVMQ. P. (a) scilicet mali. OMINA FESTA (A) aliter ‘omnia festa’.

[103] VIX ODISSE VACAT (a) vix poterant demonstrare se illum odisse. ODISSE (R) illum. PHOEBEA (R) Apollinea.

[104] NVLLO COGENDI I. S. (a) consules solebant evocare senatum; modo tamen metu Caesaris nullo vocante convenerunt.

[105] E LATEBRIS (R) e domibus. NON CONSVLE (R) scilicet ullo.

[106] NON PROXIMA (a) scilicet consulibus. (R) Scilicet iuxta.

[107] VACVAEQ. ETC. (R) scilicet non. CESSERE (a) recessere. CVRVLES (a) sedes (a1) consulum.

[108] OMNIA CAESAR E. (a1) vere Caesar erat omnia, quia curia sedebat iudicare parata quicquid Caesari placeret, non ea quae ad rem publicam pertinerent. (aADRV) Omnem sibi dignitatem vindicabat. PRIVATAE (a) oblitae. (V) Id est absentis. CVRIA (aADRV) ipse locus.

[109] SEDERE PATRES (R) inviti. CENSERE (aADRV) iudicare.

[110] SI REGNVM (DR) scilicet excedere regno. SI TEMPLA (DR) incendi. IVGVLVMQ. SENATVS (DR) scilicet subire.

[111] EXILIVMQ. PETAT (aADRV) scilicet Caesar. MELIVS QVOD PLVRA I. (DR) scilicet est. (aADRV) Ordo: melius est, quod plura erubuit Roma iubere quam pati.

[112] ERVBVIT (a1) erubuisset. (RV) Scilicet Caesar. ROMA (R) o. PATI (R) scilicet te. TAMEN EXIT I. I. (a1) quamvis isti omnes ita essent parati ista omnia facere.

[113] VIRIBVS (RV) scilicet Caesaris.

[114] LIBERTAS EXPERTA V. (a) ordo: libertas experta per unum virum, an possint iura obsistere viribus, exit in iram. VIRVM (R) Metellum.

[115] REVELLI (R) id est aperiri.

[117] ANTE FORES ETC. (aADRV) ordo: ante fores constitit aedis prohibensque rapina victorem. Cetera per parenthesin dicta sunt.

[118] VSQVE ADEO ETC. (a) de Metello dictum est, quod amor pecuniae nec ferrum nec mortem timuit. Illud, quod sequitur, ex persona poetae dictum accipitur ‘pereunt discrimine nullo amissae leges et, pars vilissima rerum, certamen movistis opes’: solent enim poetae subito mutare qualitatem personae.

[119] AVRI NESCIT A. (aADRV) Metellum increpat, qui propter thesaurum se morti opponebat. PEREVNT D. N. (a) quia nullus obtulit se ad mortem pro legibus. (DRV) Quia non opponebatur pro lege, sed pro auro.

[120] PARS VILISSIMA R. (R) scilicet quae estis.

[121] OPES (R) o. RAPINA (RV) scilicet a.

[122] TRIBVNVS (RV) Metellus.

[124] NISI SANGVINE SACRO (a) tribuniciae dignitates sacratae habebantur, neque enim his alicui resistere licebat. SACRO (R) vel ‘nostro’.

[125] RAPTOR (R) o. VIOLATA (a1) a Crasso.

[126] ISTA (aDRV) tribunicia.

[127] DIRAE (ADRV) dicuntur Furiae quasi dei ira natae; sed hic ultrices significat id est vindictas. (a1) Vltrices (a) Furiae.

[128] DETEGE IAM F. (a) Metellus dicit. (R) Arripe (RV3) ad me occidendum. NEQVE ENIM TIBI T. V. (a) noli vereri pro turba, quae spectat scelus. VERENDA EST (RV3) timenda est.

[130] NON FERET E N. (a) id est portabit, id est nullus miles Caesaris recipiet praemium servitii ex nostris scilicet Romanis opibus. E NOSTRO (DR) scilicet sanguine.

[131] MOENIA (aR) scilicet sunt.

[132] PACIS AD EXHAVSTAE (a1) quam tu abstulisti. NON COGIT E. (a1) nulla. (A) Scilicet dare inanes res. (R) Facere.

[133] BELLVM C. H. (ADRV) id est non defecerunt omnes gentes quasi non habeas quibus spolia subtrahas, dum spolium Romae aufers. CAESAR (R) o. VICTOR (a) scilicet Caesar. (D) Aliter ‘ductor’.

[134] VOCIBVS A. (a) Metelli.

[136] METELLE (R) o.

[137] NVLLVS HONOR (a) id est nulla tua dignitas. TE VINDICE T. R. (a) o Metelle, quae tuta fuerit. (a) Yronice. (DR) Hyronicos.

[138] ADEO (a) in tantum.

[139] LONGVS S. D. (a1) longum tempus. VT NON SI V. M. (a) quam; (a1) si hoc est, quod a te debent servari.

[140] MALINT (a1) magis velint. CAESARE (a1) me.

[141] DIXERAT (aARV) Caesar. TRIBVNO (aADRV) Metello.

[143] TOGAM (a) pacem, quam simularat; nam tempore pacis Romani toga utebantur.

[144] COEPTO (a) a.

[145] REGNA (DR) id est reges.

[146] CVIVS (aADRV) scilicet libertatis. SERVAVERIS (a) o Metelle.

[147] IVBEARE (aR) pro ‘iubearis’ (a) a Caesare. VELIS (R) implere.

[149] DEGENERISQ. (a) qui degeneres facit. METVS (a) genitivus.

[150] AVERTAT (aADRV) Caesar (aV3) si nihil negaverimus. MALA SEMINA B. (R) pecuniam.

[151] DAMNA (R) pericula. DAMNA MOVENT P. (a) dum superantur populi ab alia gente. SI QVOS SVA IVRA T. (V3) si qui populi per leges valent se defendere. (DRV) Quos defendit sua lex.

[152] DOMINO (R) scilicet suo.

[153] ABDVCTO (aDRV) remoto.

[154] RVPES TARPEIA (aAR) Capitolium. (R) Tarpeius mons est. RECLVSAS (a) scilicet esse. (DRV) Apertas.

[155] TESTATVR (a) manifestat. STRIDORE (DRV) sonitu.

[156] ERVITVR (a) evellitur.

[157] CENSVS (DRV) gaza. QVEM P B. (aAR) censum dederant. (DR) Silempsis. PVNICA (DRV) Affricana.

[159] QVOD (A) aurum. ROMA (RV) o.

[160] REGI (aRV) Philippo (DRV) regi Samnitarum.

[161] QVICQVID (aAV3) et egeritur. PARCORVM (V3) frugalium.

[162] QVOD DITES ETC. (a) et egeritur.

[163] VICTORIQ. (R) scilicet quod. MINOIA CRETA (R) insula. (V) Vbi Minous rex fuit.

[164] CYPRO (V) scilicet de. (DR) Cyprus insula a civitate, quae in ea est, nomen accepit; ipsa est et Pafos Veneri consecrata in Carpatio mari vicina Austro, famosa quondam divitiis, et maxime aeris; ibi enim prima huius metalli inventio et utilitas fuit.

[165] VLTIMA (D) efexegesis.

[166] PRAELATA EST (D) excelluit. GAZA (DRV) lingua Persica divitiae dicuntur.

[167] EGERITVR (a) extrahitur. (DRV) Foras emittitur. RAPINA (R) vel ‘ruina’.

[168] CAESARE (a) per Caesarem. (D) Id est quam Caesar[e].

[169] MAGNI (aV) Pompeii.

[170] SECVM CASVRAS (a1) iam destinatas in mortem.

[171] PROXIMA (a) iuxta Italiam. GRAECIA (R) Epirus.

[172] AMPHISSA (aADRV) civitas (DV) Phocaicae regionis. MANVS (aR) scilicet misit. SCOPVLOSAQ. CIRRHA (a) in montibus posita civitas. (A) Dat Phocaicas manus. (R) Mons Epyri. (R) Scilicet misit manus. (DRV) Insula Apollini consecrata; inde et Cirraeus Apollo dicitur. PHOCAICAS A. M. (a) Phocis civitas est dicta a Phoco Eaci filius, quem Peleus et Helenus occidisse dicuntur; in hac enim civitate Oedippus Laium occidit, dum patrem quaereret.

[173] PARNASOSQ. (R) mons Epiri. VTROQ. (a) Cirra et Nisa.

[174] BOEOTII (R) Boeotia provincia Thebanorum. (V3) Qui Boetiam servant. (DRV) Ellados vero duae sunt provinciae, Boetia et Peloponnensis; Boetia autem dicta hac ex causa: dum Cadmus, Agenoris filius, Europam sororem a Iove raptam ex praecepto patris quaereret nec reperiret, patris iram formidans confirmato animo elegit exilium. Nam bovis forte conspectae secutus vestigia, amplexus est sedem ubi illa recubaverat, sicque locum de nomine bovis Boetiam nominavit, ubi et Thebas urbem construxit. Eadem est Aonia vocata a fonte quodam Apollini et Musis consecrato, qui in eadem Boetia est. COIERE DVCES (R) scilicet ad bellum.

[175] CEPHISOS (aA) nominativus. CADMEAQ. DIRCE (a) scilicet misit manus. (DR) Civitas, ubi Cadmus natus est. (V) Civitas, ubi Cadmus in anguem versus est.

[176] PISAEAEQ. M. (a) ruunt in bellum. (R) Coierunt.

[177] ALPHEOS (A) nominativus. (R) Coiit. (RV) Fluvius. TVM MAENALA L. (a) ideo quia in bellum ruit.

[178] ARCAS (AV3) de Arcadia aliquis. TRACHINIVS (R) a loco. (aAV) De Tracia; (a) liquit. OETEN (a) mons Herculi sacratus. (R) Archadiae (DR) mons, ubi ustus est Hercules.

[179] QVERCVSQ. SILENTIS (R) Dodonam silvam.

[180] CHAONIO (a) in. (DRV) Chaonius mons est tantae altitudinis, ut ibi nullae aurae sint. SELLOE (R) populi.

[181] EXHAVSIT (a) evacuavit. DELECTVS (DRV) id est electio militum. (a) Delectus quoniam nomen est, quartae declinationis est, et significat electionem militum; est autem delectus, ubi aetas et condicio observatur; modo autem licet delectus tamen [h]unanimiter omnes Athenienses, faventes Pompeio, ad bella venerunt. ATHENAS (R) civitas in Attica.

[182] TENENT (DR) tamen.

[183] PETVNT (a) veniunt. VERAM CREDI (R) scilicet se (ADRV) ab hominibus. SALAMINA (R) civitas Cypri.

[184] CENTENIS (a) cum.

[185] CNOSOSQ. (a) nominativus: venit in arma. (ADRV) Civitas est Cretae.

[186] EOIS (ADRV) Parthicis. GORTYNA (aADR) civitas; (ADR) scilicet venit in arma. (V3) Civitas (V) Cretae ubi bonae fiebant sagittae.

[187] TVNC QVI ETC. (a) populus venit in arma.

[188] DISPERSVS SILVIS (a) propter latitudinem. ATHAMAS (R) rex Tebanorum; (aADRV) scilicet hic venit in arma.

[189] ENCHELIDAE (V) enchelus Graece dicitur anguis. VERSI (DR) scilicet in draconem.

[190] COLCHIS (a) venit in arma. (R) Civitas Scithiae. ET HADRIACAS ETC. (R) venit. ABSYRTOS (a) flumen est. (R) Insula.

[191] PENEI (aRV) flumen (R) Thessaliae. QVI RVRA COLVNT (aR) scilicet veniunt (a) in arma. QVORVMQ. LABORE (a) veniunt in arma.

[192] THESSALVS (aADRV) Thessalicus. HAEMONIAM (a) Thraciam.

[193] INDE (a) ab Haemonia primum. LACESSITVM PRIMO MARE (R) modus navigandi inventus est. ARGO (R) navis.

[194] TEMERATO (R) pro vasto. LITORE (a) pro ‘litori’.

[195] PRIMAQ. (aADRV) scilicet Argo. FVRENTIBVS V. (a) cum.

[196] COMPOSVIT (a) coniunxit. FATISQ. (a) sacerdotalibus legibus.

[197] TVM LINQVITVR HAEMVS (DR) hi omnes venerunt ad Pompeium. (V) Mons.

[198] POPVLVM PHOLOE M. B. (a) rex Traciae aliquando immisso oestro perdidit boves cumque mitteret milites ut eos persequerentur et dum illi eos persequi non possent pedibus, equos ascenderunt et coeperunt currere post eos; cumque equi biberent in fluminibus, putabant alii semiomines et semiequos, unde invenit fabula locum Centaurorum. PHOLOE (R) mons Thessaliae. (a) Mons Traciae plenus leonibus.

[199] TEPIDO (A) calenti.

[200] BISTONIAS (R) id est Tracias. AVES (ADR) grues. CONE (R) fluvius Sarmatarum vel Rusciae.

[201] SARMATICAS V. P. A. (a) ibi deseritur. PERDIT (a) ipsa Cone. SPARSAMQ. PROFVNDO (a) immissam mari.

[202] MVLTIFIDI (a) propter septem ostia. (ADRV) Quia finditur in septem ostia. VNVM CAPVT (DRV) subaudi ‘et illud deseritur’. ALLVIT (ADRV) irrigat.

[203] MOESIAQ. (aA) et deseritur. (AV3) Mysia provincia est, Moesia civitas Frigiae haud longe a Troia. (R) Vulgaria venit. ET GELIDO T. P. C. (a) et deseritur. PERFVSA (ADR) quia Caicus fluvius per Mysiam fluit. CAICO (a) fluvius.

[204] EXILIS (R) sterilis. ARISBE (aR) scilicet et deseritur.

[205] QVIQ. C. P. (a) scilicet et illi veniunt in arma. (R) Scilicet venerunt. PITANEN (a) fluvius. (R) Civitas Frigiae, quae nunc Laodicia dicitur. TVA MVNERA P. (V2) Minerva cum contenderet cum Neptuno de nomine Athenarum, placuit omnibus ut ipsius nomine civitas nominaretur, qui melius munus mortalibus obtulisset. Tunc Neptunus percusso littore frementem equum produxit, Minerva vero oleam, quae res melior visa est. Hinc Athenae dicta est civitas ex nomine Minervae, quae Athene dicta est quasi athanate id est immortalis. PALLAS (V) o.

[206] LVGENT DAMNATAE ETC. (a) scilicet et illae veniunt in arma. CELAENAE (R) civitas Phrygiae, quae nunc Apamia dicitur. (a) Civitas Lydorum, in cuius antro Marsia victus ab Apolline est et supplicio affectus; de cuius sanguine natus est fluvius cum eius nomine dictus. (V) Celaenae civitas est abundans olivis. Cum igitur Apollo et Minerva quandam inter se contentionem habuissent et faventibus illius civitatis populis Apollo vicisset, Pallas irata exsiccavit eorum olivas; et hoc est quod dicit ‘tua munera, Pallas, lugent’.

[207] QVA (a) ille locus deseritur. DESCENDENS (a) id est cadens. MARSYA (R) fluvius Frigiae.

[208] ERRANTEM (a) tortuosum. MAEANDRON (R) fluvius Frigiae. (DRV) Meandros fluvius in Mileto flexuosissimus, ideoque ‘errantem’ adit et redit Meandro commixtus ipse Marsias. De sanguine autem Marsiae hic fluvius factus dicitur.

[209] PASSAQ. (aADRV) scilicet et deseritur.

[210] PACTOLON ETC. (aADR) Pactolus et Hermus flumina sunt aureas harenas trahentia. PACTOLON (RV) fluvius (R) Lydiae. QVA CVLTA S. (D) et scilicet venit ille populus. NON VILIOR (D) Pactolo. HERMVS (V) mons.

[211] ILIACAE (R) Troianae.

[212] NEC FABVLA T. (a) secundum rei veritatem magis Caesarem sequi debuerant, quod ab horum stirpe descenderat per Iulum Aeneae filium.

[213] CONTINVIT (a) scilicet (aADRV) illos. PHRYGIIQ. FERENS S. C. I. (a) scilicet e sanguine; (AV) scilicet (aADV) non continuit illos. (R) Scilicet nec. FERENS (DR) scilicet re-.

[214] ACCEDVNT (a) ad bella. DESERTVS ORONTES (a) quod incolae eius in bello erant. (ADRV) Accedit. (ADRV) Fluvius Syriae (R) iuxta Antiochiam.

[215] ET FELIX S. F. N. (a) scilicet accedit. SIC FAMA (R) scilicet est. NINOS (R) Ninive civitas. VENTOSA D. (a) et accedit. DAMASCOS (aV) civitas Syriae.

[216] GAZAQ. (a) scilicet accedit. ET ARBVSTO ETC. (ADRV) Idume civitas Phoenices, ubi multae arbores palmarum nascuntur. ‘Dives’ ergo palmarum accipimus. Virgilius ‘Primus Idumeas referam tibi, Mantua, palmas’.

[217] ET TYROS I. (a) scilicet accedit. PRETIOSAQ. (R) nobilis. MVRICE (AR) purpura.

[218] NON FLEXO L. P. (a) sine ullo circuitu.

[219] CERTIOR HAVD V. (aA) quam illis carinis, (a) quae inde vadunt.

[220] PHOENICES P. (a) scilicet accedunt. (DRV) Syriae populi.

[221] MANSVRAM RVDIBVS ETC. (a) quia [illi] sicut nos scribimus litteris, ita illi ante inventionem literarum scribebant sculptis imaginibus avium et ferarum. RVDIBVS (a) cum. (R) In novis. VOCEM (R) humanam. (a) Literarum. FIGVRIS (R) literis.

[222] FLVMINEAS (a) in flumine crescentes. BIBLOS (V) id est maximos iuncos.

[223] SAXIS (RV) in. TANTVM (ADRV) tantummodo. VOLVCRESQ. F. (a) scilicet sculptae erant.

[225] PERSEAQ. T. (a) deseritur.

[226] CORYCIVMQ. PATENS (aADRV) in Corico civitate Ciliciae antrum famosissimum est paene ab omnibus celebratum. (R) Deseritur.

[227] MALLOS (aR) deseritur. EXTREMAE RESONANT N. AE. (a) quia venerant in bella.

[228] ITQ. (R) in proelium. CILIX (R) urbs. IAM NON PIRATA (a) Cilicem enim Pompeius vicit. (D1) Piratae dicuntur praedones maris.

[229] EOOS ... RECESSVS (a) secreta Orientis loca.

[230] TOTO QVI SOLVS I. O. (a) Ganges. (a) Hic enim solus contra Orientem fluit.

[231] OSTIA NASCENTI ETC. (V) nam contra Orientem vadit (aADR). In aestate maxime crescit. NASCENTI (R) orienti. SOLVERE (R) id est emittere.

[232] IN EVRVM (a) Eurus ab Oriente flat. (ADRV) Eurus enim ventus est orientalis subsolano coniunctus; dictus autem Eurus quia ab eo[o] flat.

[233] HIC VBI (R) in illo loco. (a) Impellit fluctus. (V3) Subaudi fama movit bellorum. TETHYOS (R) genitivus. DVCTOR (R) Alexander.

[234] ET MAGNO ETC. (a) quia non potuit totum circuire. (R) Vbi. FASSVS (R) a verbo fateor.

[236] MIXTVM NON SENTIT H. (a) Indus accipiens in se Ydaspen flumen. (V) Indus et Hidaspes duo sunt flumina ex uno fonte descendentia, quae inter se divisa post magna terrarum spatia iterum copulantur. Sed Hidaspes in Indum cadens nomen suum perdit; hoc est quod dicit ‘mixtum non sentit Ydaspen’.

[237] QVIQ. B. (a) scilicet illi venerunt. (R) Id est Indi. (V3) Et eos movit fama.

[238] ET QVI ETC. (R) scilicet Indi. TINGVENTES (RV3) colorantes. MEDICAMINE (R) colore.

[239] FLVXA (a) pendentia. CARBASA (R) vestes.

[240] QVIQVE ETC. (a) scilicet illi venere. (R) Id est Indi. PYRAS (R) id est rogos.

[241] PROH (R) poeta. (aDR) Interiectio. GENTI (R) scilicet Indorum.

[242] MANVM (R) scilicet suam. FATIS (R) id est morti.

[243] QVOD SVPEREST (R) scilicet de vita. DONASSE (R) consecrasse. VENERE F. (R) scilicet ad bellum.

[244] DVRI POPVLVS N. C. A. (a) et venit. (R) Scilicet Cappadocum. AMANNI (a) mons.

[245] ARMENIVSQ. (a) venit. (R) Scilicet populus, scilicet venit.

[246] TANGENTIS S. (R) suas arbores.

[247] ARABES (V) o.

[248] MIRATI (DRV) scilicet veniunt populi. NEMORVM (DR) arborum. NON IRE SINISTRAS (R) sed dextras.

[249] ORESTAS (DR) gens ultima barbaricae.

[250] QVORVM (R) Carmanorum.

[251] NON TOTAM (R) licet. TAMEN ASPICIT (R) ex parte. ARCTON (R) septentrionem.

[252] EXIGVA (a) scilicet aestiva. BOOTES (a) custos plaustri, bubulcus; ipse est Artofilax.

[253] SOLVM (R) terram. QVOD (a) scilicet solum.

[254] REGIONE (R) parte. POLI (DR) id est zodiaci. LAPSO (a) curvo.

[256] CAPVT (R) suum. TIGRIDE (R) fluvius.

[257] EVPHRATES (ADRV) duo flumina Tigris et Eufrates uno fonte procedunt, sed Tigris vadens contra Assirios, Eufrates contra Chaldaeos Mesopotamian mediam inter se terram faciunt, unde et Mesopotamia dicitur: nam mesos medius, potamos fluvius apud Graecos dicitur. Quae duo flumina, nisi Mesopotamia separaret, incertum esset utrum Eufrates an Tigris diceretur. QVOS (D1) fluvios. NON DIVERSIS F. (R) sed uno. EDIT (D1) gignit.

[258] PERSIS (aRV) regio (V3) Persarum. (D1) Mons est de quo simul egrediuntur. MISCEAT (R) in unum.

[259] QVOD POTIVS S. N. A. (R) an Tigris vel Eufrates.

[260] PHARIAE (a) Aegyptiacae. (DR) Aegyptiae. PHARIAE VICE F. V. (ADRV) ideo autem ‘vice fungitur Phariae undae’, quia sicut Nilus fertilem reddit Aegyptum, ita et iste sic inrigat terras et fertiles facit. VNDAE (a1) id est Nili.

[262] TEGIT (R) tellus.

[263] FONTE NOVO (a) cum. PELAGI (aD1) maris. NON ABNEGAT (a) scilicet tellus. (D1) Et ipse Tygris. (DR) Scilicet se.

[264] DIVERSAQ. (aDR) scilicet contraria.

[266] CONTENTI (D) sufficientes. DVOS (R) duces.

[267] QVOS (D) populos. BACTROS (a) nominativus.

[269] HINC LACEDAEMONII ETC. (a) scilicet tinxere sagittas id est arma rapuerunt. (D1) Veniunt. (R) Scilicet venerunt in arma. GENS (D1) venit.

[270] ENIOCHI (V) eniochus Graece, auriga Latine. SARMATA (a) populus. (D1) Venit.

[271] COLCHORVM ETC. (D1) veniunt. PHASIS (a) fluvius. (DR) Phasis est fluvius Indorum.

[272] QVA CROESO F. H. (aR) secat rura. FATALIS (V) quia ibi occisus est Croesus. HALYS (DRV) fluvius.

[273] RIPHAEO (a) de. TANAIS (DRV) fluvius. DIVERSI NOMINA M. (D1) id est nomina diversi mundi, quia unum mundum appellat Europam atque Asiam antequam divisa fuisset.

[274] IDEM (D) scilicet Tanais.

[275] DIRIMENS C. T. (a) Asiae et Europae.

[276] NVNC HVC (DR) scilicet flectitur. HVC (aDR) id est Asiae. ILLVC (aDR) id est Europae. QVA (DR) id est per quae loca.

[277] QVAQVE F. T. (aV3) et illi tinxere sagittas. (R) Scilicet veniunt. FRETVM TORRENS (R) angustum mare movens suis fluctibus. MAEOTIDOS (aV) palus est. (R) Vel ‘-das’.

[278] PONTVS (R) mare Mediterraneum. ET HERCVLEIS A. G. M. (R) ubi. METIS (DR) id est finibus.

[279] OCEANVMQ. N. (R) ubi populi. ADMITTERE (DV) adsumere. (R) Recipere. GADES (R) insulas. (aADRV) Gadis insula est in finibus Baeticae provinciae sita, quae dirimit Europam ab Africa, in qua Herculis columnae visuntur et unde Tyrrheni maris faucibus Oceani aestus inmittitur; est autem a continenti terra centum viginti passibus divisa. Sciendum tamen est, quod hoc nomen plerumque pluraliter effertur: (ADRV) Iuvenalis ‘omnibus in terris, quae sunt a Gadibus’. Incertum autem est, cui mari haec insula adscribatur, Oceano an Mediterraneo, ideoque dicit ‘Oceanumque negant solas admittere Gades’.

[280] HINC (R) ex una parte. ESSEDONIAE GENTES (a) tinxere sagittas. (D1) Veniunt. (R) Scilicet venerunt.

[283] MASSAGETES (D1) venit. QVO (R) unde. VOLVCRESQ. G. (D1) veniunt.

[284] NON CVM ETC. (V3) sic descendit.

[285] CYRVS (a) rex Persarum. (R) Scilicet venit. TELIS (a) tot.

[286] DESCENDIT P. (a) non cum tot navibus. PERSES (a) vel ‘Xerxes’. FRATERNIQ. V. A. (D) Agamemnon et Menelaus non tantis classibus percusserunt aequora. AMORIS (a) raptae Helenae.

[287] CVM TANTIS (a) scilicet non.

[288] HABVERE (R) scilicet numquam. COIERE (aDR) convenerunt.

[289] CVLTV (aR) vestium.

[290] ORA (a) locutiones. MISSVRA (a) ipsa fortuna.

[291] MAGNI (R) Pompei.

[292] NON (D) vel ‘nec’. CORNIGER HAMMON (V3) harenosus Iuppiter, qui apud Libiam colitur.

[293] BARBARICAS (A) aliter ‘Marmaricas’. MARMARICAS (D) vel ‘barbaricas’.

[294] QVICQVID ETC. (D1) id est ubicumque. (V) Quicquid in Orientem ab Occidente. LIBYE (a) nominativus.

[295] EOA AD LITORA (R) usque.

[296] NE NON (aR) scilicet ut (a) acciperet.

[297] PHARSALIA (R) Thessalia. PRAESTITIT (R) scilicet illi.

[298] TREPIDANTIS (a) timentis.

[299] RAPTO (a) accepto.

[301] PHOCAIS (a) civitas Graeciae. (D) Phocensis; (ADRV) Graeca derivatio. IN DVBIIS (aDRV) scilicet rebus, (a) inter Caesarem et Pompeium.

[302] NON GRAIA L. (a) non ea instabilitate, qua Graeci sunt. SIGNATAQ. IVRA (a) id est datas leges. (D) Id est data a Pompeio. (V) Ideo dicit ‘signata iura’, quia Pompeius designatus erat a senatu, quod Caesar minime erat.

[303] ET CAVSAS (a1R) id est Pompeium. (D) Rei gratiam. (V) Id est veritatem. NON FATA S. (a1RV) id est Caesarem. ANTE (aD) adverbium; (a) pro antea.

[304] DEFLECTERE (R) mulcere. MENTEM (a) voluntatem.

[305] PACIFERO (R) vel ‘pacifico’. PARANT (aR) Phocenses.

[306] CECROPIAE P. F. M. (ADRV) ideo ‘Cecropiae Minervae’ dixit, quia Minerva hanc sibi defenderat civitatem (ADR) olivam ibi producendo, dum Neptunus equum produxisset.

[307] EXTERNIS (V3) alienis, non civilibus.

[308] MASSILIAM (R) nostram urbem.

[309] ANNALIBVS (R) libris.

[310] IGNOTO (ADRV) longe posito.

[311] DEVOTAS (a) voluntarias. EXTERNA IN P. (aADRV) non in civilia. DEXTRAS (aR) nostras.

[312] FVNESTAS (a) mortiferas.

[313] DISCORDES L. (aADRV) discordes sunt lacrimae quando laesi a civibus deflent cives; (a) concordes quando ab externis gentibus comprimuntur. (a1) Vos. LACRIMAS (R) ut queramur.

[314] SECRETVMQ. DAMVS (aA) fidem. (a) Vel ‘damus secretum’ id est separationem a civilibus armis, id est separati erimus a vobis. (aADRV) Ab eo quod sequitur, id quod praecedit: praecedit enim fides ut secretum subsequatur, unde et manu velata panno Fidei sacrificabant antiqui, ostendentes fidem secretam esse debere. (V) Id est secernimus nos a vobis. (R) Vt celemus.

[315] TRACTANTVR (R) vel ‘-tentur’. VVLNERA N. (R) Romanorum. SACRA (a1RV) exsecrabilia. ARMA DEDISSET (aDR) argumentum a maiori.

[316] TERRIGENAE (AD) Terra geniti. TEMPTARENT A. G. (ADRV) ut quondam fecerunt.

[318] VOTIS PRODESSE (R) sacrificiis succurrere.

[319] IGNARVM M. G. (a) scilicet quoniam. TANTVM (a) tantummodo.

[320] CAELO (R) in.

[321] ADDE (aADRV) ad id quod dicimus. CONCVRRVNT (a) ad Pompeium. (R) Ad civile bellum.

[322] HORRET (R) id est timet. (V) Expavit. INERS (R) insanus. (V) Segnis.

[323] VT GLADIIS ETC. (a) scilicet spontaneos habeant gladios. (V) Ac si diceret: non est necesse, ut cogatur quis ad civile bellum, quia omnes paene sponte conveniunt. GLADIIS (R) nostris.

[324] SIT MENS I. (a) o Caesar. (aADR) Ista dictikos dicit id est demonstrative; sensus est: utinam ista voluntas, quae in nobis est, sit cunctis, scilicet ut recusent vestra fata, id est nolint bellare.

[325] NEC HAEC ALIVS (aDRV) scilicet nisi Romanus.

[326] CVI (aDR) scilicet filio. (V) Scilicet militi. LANGVEBIT (a) languida erit. PARENTE (a) patre vel fratre.

[327] TELAQ. ETC. (a) scilicet non. DIVERSI P. S. F. (D) divisi in Pompeiana sive in Caesariana parte. PROHIBEBVNT (R) congressi.

[328] FINIS ADEST RERVM ETC. (aV) id est civilium bellorum, si non committitis illis arma, quibus lex est. (a) Id est exteris gentibus; id est si non deduxeritis exteras gentes ad bella, quibus licet pugnare contra Romanos, numquam finiet civile bellum. ADEST (R) venit. SI NON C. I. (ADR) a contrario facit declamationem: id est si committitis quibus fas non est. NON (R) vel ‘nunc’.

[329] ARMA (R) scilicet vestra. HAEC SVMMA P. (ADR) hoc solum poscimus.

[330] AQVILAS (R) vexilla. RELINQVAS (aR) scilicet ut.

[331] VRBE (a) scilicet ab. (R) Scilicet nostra. PROCVL (AD) longe. VELIS (a) tu.

[332] ADMISSO C. (DR) intromisso (aAD) vel recepto te.

[333] SIT LOCVS (aR) scilicet noster. MAGNOQ. (aR) Pompeio.

[334] FATVM SI CONSVLAT (a) id est si consilium praestet. VRBI (a) nostrae vel (aR) Romae.

[335] FOEDERA SI P. (a) iungant et Pompeium. SIT QVO VENIATIS I. (a) scilicet noster focus, ad quem. (DV) Iste locus. INERMES (a) pacifici.

[336] CVM TANTA V. (a) scilicet te, his temporibus. TANTA (R) multa. VOCENT (R) nos vel te. DISCRIMINA M. H. (AV) nam ad Hispaniam tunc Caesar ibat, ut ipse paulo post ‘vana movet Graios nostr