Anonymus_cps16, Commenta Bernensia in Lucanum, p3, 2HOME > 'praetor' in 'Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p3, 2'
Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p3, ARGVMENTVM LIBRI SECVNDI ‧ SIDONIVS SVBDIACONVS FECIT <<<    hide dictionary links

[commenta in lib. 2]

[2] 

SIGNA DEDIT MVNDVS uetustiores philosophi mundum semper et fuisse et esse et futurum esse adfirmant, in quo nec futuri terminus et sine fine aeternitas sit. Plato autem adfirmat causam creandi mundum dei bonitatem esse, ut nostrum munus effecerit quod singulus possidebat. Alii dicunt e confusione quadam mundum esse generatum ac duo regna confirmant, illut superius magni dei plenum quietis et luminis in quo diuinae atque innumerae potestates lucem habitant, ad quam animae post resolutionem corporis perueniunt purgatae primum lunae aquis post solis igni, ut ait Virgilius
‘infectum eluitur scelus aut exuritur igni’,

hoc uero regnum quod habitamus inferius malignis poenam esse uirtutibus quae bella caedes et has ceteras rerum uarietates adferant, adfirmantes inter has inferiores uirtutes et superiores mundum in quo habitamus quadam contentione uagari. Quod antiquissimus poeta adfirmat dicens
‘natura naturam uincit et dii deos’.

LEGESQ ET FOEDERA RERVM foedera legibus firmiora sunt. Nam leges aliis legibus inpugnantur. [3] 

MONSTRIFERO TVMVLTV eo quod monstra nascantur. [4] 

INDIXITQVE NEFAS denuntiauit, ut (Virgilius)
‘indicere bella Latinus’. [5] 

MORTALIBVS ADDERE CVRAM ut qui incerta pauerent, certa etiam magis agnoscerent. Proprium autem epitheton est ‘sollicitos mortales’. [7] 

SIVE PARENS RERVM Iuppiter aut natura. SIVE PARENS RERVM CVM PRIMVM I R M R F C R hic est sensus et ordo: siue rerum parens, natura, initio mundi et adhuc rudibus saeculis causas rebus quibus moueantur et ordinem dixit, lege qua uniuersa constringit et se ipsum tenens, rerum naturam, et certo atque inmoto fatorum limite disterminauit mundum iussa ferentem saecula, iussa autem a natura, siue nihil positum est et humana res atque ipse mundus ex casu magis quam ordine regitur, o summe Olympi rector, quodcumque est, subitum sit. INFORMIA REGNA chaos. [9] 

FIXIT I A C statuit. QVA CVNCTA CHOERCET S Q L T hoc secundum Stoicos dicit qui adfirmant mundum prudentia ac lege firmatum, ipsumque deum esse sibi legem. [10] 

ET SECVLA IVSSA FERENTEM a fatis pronuntiata. [11] 

INMOTO LIMITE inmutabiliter. [12] 

SIVE NIHIL POSITVM E siue nihil est fatale. SEV FORS INCERTA VAGATVR fortuna incerta ideo, quoniam modo bona modo mala uenit. Hoc autem secundum Epicureos qui mundum casu regi adfirmant. [13] 

ET HABENT MORTALIA CASVM ἀνθρώπινα ‘Casum’ euentum. [14] 

SIT CAECA FVTVRI MENS H F L S T conplexio finita. LICEAT SPERARE TIMENTI longior poena est timere quam perpeti. [16] 

ERGO VBI CONCIPIVNT sentiunt. [17] 

CONSTATVRA FIDES fides quae prodigiis monstrabatur. [18] 

IVSTITIVM iustitium quando ius stat nec causa agitur, sicut solistitium dicitur. | IVSTITIVM iustitium est, cum indicto bello ad arma curritur aguntur. PLEBEIO AMICTV sine toga, sine praetexta pulla ueste usi sunt. [20] 

TVM QVAESTVS TENVERE S ‘questus’ alii querellas intelligunt, alii lucra, ut nemo ex labore uel artificio commodi aliquid consequeretur. [21] 

ERRAVIT SINE VOCE D nemo loqui poterat quod timebat. FVNERE PRIMO incipiente morte. [22] 

ATTONITAE TACVERE DOMVS ‘tacuere’ quia plerumque adimit officium lacrimarum doloris immanitas. [23] 

NONDVM CONCLAMATA ante planctum. ‘Conclamata’ defleta (uel mortua, ut illud Terentii
‘desine: iam conclamatam est’

id est iam mortuus est). [25] 

SED CVM MEMBRA PREMIT aut mors aut mater. [27] 

NECDVM EST ILLE DOLOR SED IAM METVS OCCVBAT AMENS MIRATVRQVE MALVM ‘malum’ mortem. [28] 

CVLTVS MATRONA PRIORES D pacis ornatum. [27] 

NECDVM E I D S I M I A M Q M [et] utrumque ad matronam refertur quae ita malis obtorpuit ut nec dolorem nec metum sentiat, sed sola ammiratione (torpescat). [29] 

MESTAEQVE TENENT D CATERVAE propter preces. [30] 

HAEC LACRIMIS SPARSERE D non sufficeret ante deos flere, sed in gremio deorum lacrimas fundere. [33] 

CREBRIS FERIVNT VLVLATIBVS A (ut) inuidiam diis non precibus sed planctibus incitarent. [34] 

TEMPLO TONANTIS (in) Capitolio. Sic Virgilius
‘nec non ad templum summasque ad Palladis arces’. [35] 

DIVISERE DEOS partitae sunt pro religionis affectu. [36] 

INVIDIE FACTVRA PARENS inuidia deorum est cum homines de miseriis conqueruntur. [37] 

SCISSA GENAS figura(te), ut ‘nuda genu’. [40] 

ET SVMMIS SERVATE M aut nouissimis aut peioribus. NVNC FLERE POTESTAS aut ante mortem aut ante dominationem. [41] 

CVM VICERIT ALTER GAVDENDVM E non uoto sed necessitate. [44] 

IN NOMINA SAEVA QVE quod aut permitterent aut iuberent. [46] 

TEMPORA CANNARVM FVIMVS Lucius Aemilius Paulus et Publius Terentius Varro consules contra Annibalem missi inpatientia Varronis consulis infelicissime aput Cannas Apuliae uicum omnes paene spei Romanae uires perdiderunt. Nam in ea pugna •XLIIII• milia, Romanorum interfecta sunt, consul Aemilius Paulus periit, Varro cum •L• equitibus Venusiam fugit. Ac tunc Annibal in testimonium uictoriae suae tres modios anulorum aureorum Carthaginem misit quos ex manibus senatorum equitumque Romanorum detraxerat. TREBIAEQVE IVVENTVS uenienti Annibali de Hispaniis per Gallias ad Italiam Scipio consul primus occurrit qui commisso proelio ipse grauiter uulneratus per Scipionem filium admodum praetextatum morte liberatus euasit. Deinde eodem consule pugnatum ad fluuium Trebiam, ubi iterum Romani sunt superati ab Annibale. Sed et Sempronius consul idemtidem alio proelio aput eundem fluuium ab eodem Annibale superatus est. [47] 

NON PACEM PETIMVS SVPERI non pacem sed bella, non tamen ciuilia. [49] 

ACIMENIIS DECVRRANT MEDICA SVSIS A Parthis a rege dictis. SVSIS ciuitas Parthorum. [50] 

NON ALLIGET HISTER gelu scilicet non retineat. HISTER qui et Danubius. [52] 

ALBIS fluuius Sueborum hoc est Germaniae prouinciae. | ALBIS fluuius Galliae uel Scythiae qui dirimit Suebos a Cheruscis. ET INDOMITVM RENI CAPVT quoniam Gallos numquam eiecerant sede eos qui colunt caput Rheni. [54] 

OCCVRRAT HIBERIS ALTER exercitus. [56] 

NVLLA VACET TIBI ROMA MANVS sensus: facilius, inquid, omnibus gentibus quam uni bello civili occurrimus. [57] 

CONLATVS IN IGNES P A T P F DEC ecpyrosis (sit). [et] ostendit aethera ignem esse. [60] 

DVM NONDVM MERVERE militauere. TANTONE NOVORVM P S ‘nouorum scelerum’ quod primus monarchiam Caesar obtinuit. [61] 

QVERVNT VTER IMPERET ORBI deest ‘eorum’. ‘Prouentu’ autem dixit ‘copia’ Virgilius:
‘prouentuque oneret sulcos atque horrea uincat’,

sed hic abusiue dixit ‘exitu’. [62] 

VIX TANTI FVERAT CIVILIA BELLA MOVERE VT N ut imperent pugnant, qui non debuerunt pugnare ne aliqui imperarent. [64] 

AT MISEROS ANGIT SVA CVRA PARENTES ‘sua cura’ quasi proprie senum sit cura. ‘Angit’ autem ‘suffocat’, tractum ab anguina, quam sues patiuntur. [65] 

VIVACIA FATA quod eos uita longa faciat multa perferre. [68] 

NON ALIOS INQVID MOTVS T F P ab exemplo. [69] 

CVM POS TEVTONICOS VICTOR Teutones Galli quos Marius uicerat. LIBYCOSQ TRIVMFOS de Iugurtha. Praepostero ordine dixit. [70] 

EXVL LIMOSA MA CAPVT ABD V cum senatus decreuisset ut Silla contra Mithridatem in Pontum mitteretur, quidam Sulpicius extitit tribunus plebi qui persuaderet consulibus iussu Marii, ut Marius mitteretur et Silla rediret. Ita annuente senatu profectus est Marius conglobatis militibus urbanis. Quare Silla regressus proteruum et inprobum Marium fugauit proscripsitque uoluntate senatus Marianos, et in absentia ei senatus ob facta aqua et igni interdixit. Dehinc cum missis inquisitoribus in agris Minturnensium in palude latuisset, a pastore inuentus traditus est principi Minturnensium et in carcerem missus. Ad quem interficiendum quidam carnifex Gallus genere missus cum uellet imperata perficere, horrendun uisu globos flammarum uertice exsurgere uidit uocemque patere subitam quae illum (a) Mario coerceret audiuit. Quibus monstris territus miles ea quae gesta sunt principi renuntiauit. Tunc Minturnenses nauicula data cum copiis Marium e finibus suis remittunt. Qui Vticam est delatus. Huius filius forte in Numidia ab Hiamsale rege in custodia detinebatur. Quem sua strenuitate liberauit profectusque cum eo in Africam collectaque ibi multitudine seruorum et latronum Cinnam inuenit, [qui Ardiaeorum et Latinorum manum contraxerat] profectique in urbem interfectis inimicis consules creati sunt absente Sylla. [71] 

AVIDI SOLI uoracissimi. LAXAEQ PALVDES putres lutosae molles. [72] 

DEPOSITVM FORTVNA TVVM creditum commendatum. [73] 

PEDOR inluuies. [74] 

FELIX MORITVRVS IN EVERSA V septimum enim consulatum agens Romae idibus ianuariis decessit. [75] 

POENAS A DABAT SCELERVM futurorum. [80] 

TERRIBILISQ DEOS SCAELERVM qui seruarent Marium bellis ciuilibus. MARIVMQVE FVTVRVM clare pronuntia ‘Marium’, ut fiat emphasis. ‘Futurum’ autem consulem uel uictorem talem qualis uere fuit. Fertur quod de capite eius exilierit ignis. [82] 

LEGIBVS AEVI fati sui legibus. [83] 

VANVM DEPONE FVROREM o Galle quid uis ferire quem non licet? [84] 

SI LIBET VLCISCI DELETE FVNERA G ut quodam modo Galli uindicarentur de Italis, si Marius euaderet moturus bella ciuilia. [85] 

NON ILLE FAVORE NVMINIS non est protectus in totum numinis (sui) fauore ab ira deorum. Nam postea multa passus est mala.

NON ILLE FAVORE NVMINIS fauerant ei, inquid, fata non illi propitia sed nobis aduersa. Vt Virgilius
‘fatisque deum defensus iniquis’. [88] 

PELAGO INIQVO [iniquo pel.] quoniam in mari non periit. [85] 

HVNC CIMBRI SERVATE SENEM si ueram, Cimbri, dignam quaeritis ultionem, non de unius Mari sed de totius populi Romani nece expectate uindictam. Leuis ira est, quae unius tantum sanguine uindicatur. Vltor uester est, quem uultis occidere. [90] 

NVDA TRIVMPHATI I P R I quem ipse spoliauit. ‘Triumphati’ de quo triumphauerat. Et sic dictum est ut ‘acri quondam regnata Licurgo’. Aliud enim est ‘triumphator’, aliud ‘triumphatus’. [92] 

CARTAGO MARIVSQ T inuicem de se tulere solacia aequanimiterque suos casus perpessi sunt, dum miseretur alter alterius. PARITERQVE IACENTES IGNOVERE DEIS pariter ferendo. [93] 

LIBICAS IBI COLLIGIT IRAS Romanis inimicas. [94] 

SERVILIA SOLVIT A ‘soluit’ aut compedibus uinctos aut seruitio. [97] 

SIGNA DVCIS Marii scilicet. NISI QVI SCELERVM IAM F V honorem sceleribus atquirebant. [98] 

PRO FATA exclamatio cum horrore. Virgilius
‘quis cladem illius noctis, quis funera fando explicet’. [100] 

QVANTOQ GRADV passu. [102] 

ET ANVLLO REVOCATVM EST P F nulli parcitum est. [103] 

STAT CRVOR IN T horrent. [104] 

NVLLI SVA PROFVIT AETAS nullum nec nobilitas nec nomen ciuis tuebatur, sine a nulla aetate uel sexu reuocatur ferrum. [107] 

INFANTIS MISERI N R F zeugma: non piguit. [108] 

CRIMINE QVO PARVI C P M ἐρώτησις. [109] 

SED SATIS EST IAM POSSE M non est parum spiritum tolli. Vt causa occidendi esset, quod erat qui posset occidi. | Pro nocente habebatur quisquis iam poterat mori. [110] 

ET VISVM LENTI QVAESISSE NOCENTEM lentus uidebatur qui tantum nocentem interficiebat, et contra fortis qui nulli parcebat. [111] 

INNVMERVM PARS MAGNA PERIT ut quoniam iam nobilis deerat qui periret et crudelitas cessare non poterat, etiam ignobilium hoc est de uulgo capita ferirentur. Siue tantus occidebatur numerus quantum iusserat Marius. Siue ‘inumerum’ sine numero. | INNVMERVM PARS MAGNA P ut uideretur Marius numerum potius adfectasse pereuntium quam nocentium poenam. [113] 

DVM VACVA PVDET IRE MANV exaggerabat crudelitatem scelere placiturus. [114] 

OSCVLA POLLVTAE F T D (ut) cui osculandam praeberet dexteram seruaretur, praeceperat Marius suis. [115] 

MILLE LICET GLADI M N S S apostrophe ‘(o) degener populus’. [116] 

DEGENER O POPVLVS qui pro breui uita scelera admiseris, cum uix decorum esset, si hoc pro longissimis temporibus faceres. DEGENER O POPVLVS oblitus dignitatis suae. VIX SECVLA LONGA DECORVM S M V (quia) quos osculo manus suae seruauerat Marius, Silla deleuit. [118] 

ET VITAM DVM SILLA REDIT occiderat enim Silla quos seruauerat Marius. CVI FVNERA VVLGI F V cum nobilium multitudinem flere non uacet. [119] 

VIX TE SPARSVM PERVISCERA BEBI Baebius Tamphilus Syllanus a Terentio quodam proditus per milites iussu Mari de domo extractus est et discerptus. Nam cum ei deessent uires ad sequendum senex enim erat rapto celerius trahebatur potius quam quod ibat. Quare consumptus inter manus, cum alii oculos effodissent alii brachia, ultimi caput auellerent, periit.

VIX TE SPARSVM PERVISCERA BEBI: uix te Baebi flere uacat, inter innumeras manus carpentis coronae membra (tua) discessisse. [120] 

INNVMERAS INTERCARPENTIS M C. ‘intercarpentis’ una pars orationis est. [121] 

AVT TE PRESAGE MALORVM ANTONI Marcus Antonius censorius orator et augur in senatu suadebat ut Marius et Silla arma deponerent. Sentiens itaque se posse interfici Antonius in cuiusdam pauperculae cella delituit. Qui per puerum cauponi proditur, per cauponem uero militibus. Quo cum pergerent milites, oratione ad eos magnifica usus est adeo ut inperfecto negotio discederent. Reliqui uero expertes eius orationis ascenderunt et caput eius in conuiuium Marii pertulerunt. Cuius linguam fertur Marius grafio idemtidem uulnerasse. Hic est Antonius Antoniorum pater magister Ciceronis. [123] 

FESTE MENSE quoniam kalendis ianuariis occisus est. RORANTIA recentia. [124] 

TRVNCOS LACERAVIT FIMBRIA CRASSOS lacerando truncos fecit. FIMBRIA Flauius Fimbria Cinnanus a Gaio Mario missus Crassos patrem et filium eius a uiculo Volaterris quo confugerant retraxit et occidit. [125] 

SEVA TRIBVNICIO MADVERVNT ROBORA T Marius Caelium tribunum plebi Sillanum de Tarpeio saxo praecipitauit, cum sit ipsis tribunis plebi permissum quosque merentes illo saxo praecipitare. Sextus Lucilius anni superioris tribunus plebi qui petulanter in Marium inuectus erat, post a sodalitate fili eius in simulatam amicitiam receptus est. Qui iussus kalendis ianuariis ad gratulandum in Capitolium uenire quo die auspicato laeta omnia ominari et precari fas erat, iussu Marii patris de robore praecipitatus est. Est autem ‘robur’ tigillum adfixum saxo Tarpeio ac rupi Capitolinae uncinis ferreis infixum quo praecipitatorum corpora excipiuntur. [126] 

TE QVOQ NECLECTVM VIOLATAE SC D Mucium Scaeuolam pontificem milites iussu Marii in templo Vestae interfecerunt. [127] 

ANTE IPSVM PENITRALE DEAE ne dis honos esset. [131] 

OMNIA PASSO QVE P F P A OM V Q M nihil in illum fortuna mediocre contulerat, siue cum secunda illi faueret, siue cum irasceretur aduersa. [132] 

QVAE PEIOR FORTVNA POTEST deest ‘inferre’. ATQVE OMNIBVS VSO QVAE MELIOR deest ‘dare potest’. [134] 

IAM QVOD APVT SACRI C C P ‘Sacri portum’ locus inter Circeium et Laurentinum agrum in quo Silla Marium adulescentem proelio superauit et in fugam Praeneste conpulit eumque obsideri iussit et ipse urbem occupauit. [133] 

MENSOQVE HOMINIS Q F P ab illo libratum est quantum boni uel mali posset mortalibus fortuna conferre. [134] 

SACRI CECIDERE CADAVERA PORTVM Sacri portum dicunt quidam fuisse Laurentum. | Sacri portus locus est in urbe ubi Gaius Marius superatus a Quinto Lucretio Afella confugit et uulneratus a Pontio Tullo per cuniculum effugit Praeneste. [135] 

AVT COLLINA TVLIT STRATAS Q P CATERVAS aput portam Collinam Pontium Telesinum Marianum Silla uicit et exercitum eius in deditionem accepit. [136] 

TVNC CVM PENE CAPVT MVNDI R Q P M T L cum Cinna tripertito agmine urbem inuasisset, suo, Marii et Ponti Telesini Samnitis, Telesinus promittebat ciuibus suis cum quibus in auxilium uenerat, quo fortius dimicarent, se imperium Romanorum ad illos translaturum. Hic cum uellet portam Collinam effringere, ictu saxi periit. [137] 

ROMANAQ SAMNIS V C S V F ordo: Romana uulnera sperauit Samnis ultra Caudinas furcas. Est autem Caudium oppidum Samnitum ubi Romani uicti sunt et sub iugum missi. | VLTRA CAVDINAS S V F Caudium oppidum Samnitum. Quod ibi uicti Romani sub iugum missi et exuti armis cum singulis tunicis dimissi a Pontio duce Samnitum, a quo hic originem trahebat. [141] 

AVSIT ebibit, consumpsit. [142] 

ET SECVTA EST manus scilicet. [147] 

SED FECIT SIBI QVISQ NEFAS in occassione Syllae multi committebant scelera. [148] 

INFANDVM DOMINI PER VISCERA FERRVM quoniam praemium seruis promiserat, si proscriptum dominum occidissent. INFANDVM DOMINI PER V F E F non quidem certam personam ostendit sed tantam licentiam fuisse inducit ut non dubitaret seruus extinguere dominum. Tamen potest hoc de Mario iuniore dictum intelligi qui a seruo suo occisus est cum per cuniculum Praenestinae ciuitatis uellet euadere. [149] 

NATI MADVERE PATERNO S siue ut Syllanum se fingeret ut uiueret, siue ne si pater ab alio necaretur, bona eius ipse non caperet. [150] 

CERTATVM EST CVI CERVIX CAESA P C ‘caesa’ caedenda. ‘Cederet’ eueniret, obtingeret, ut
‘cesserit Ausonio si fors uictoria Turno’. [151] 

IN FRATRVM CECIDERVNT P FRATRES ‘praemia’ illa dicit quae Silla se daturum promiserat pro relatis sibi capitibus proscriptorum. Significat autem Domitium qui occiso fratre Domitio agros eius pro praemio inuasit. [152] 

BVSTA REPLETA FVGA quoniam Silla praeceperat non debere interfectorum cadauera sepeliri. [153] 

LATEBRAE FERARVM siluae uel cubilia. [154] 

HIC LAQVEO FAVCES Ouidius
‘pars animas laqueo claudunt mortisque timorem
morte fugant ultroque uocant uenientia fata’.

[O] formidinis insania cupiditas altera mortis: quia nescit uiuere, formidinem fugat miser, mortem retinet. Sed de bonitate mortis humanum sumatur exemplum. Inter huius calamitatis diuersos interitus quamuis fugiatur hostis, tamen ubique mors sola diligitur: praebet auxilium quae timetur. Fit saepe in necessitatibus auxilium summum formidinis. Nam uidete, quam sit mortis dulce praesidium ciui cuius nascitur de uita contentio. [157] 

HIC ROBVRA BVSTI EXTRVIT I S ipse rogi sui ignes parabat, ut sibi raperet sepulturam quam negauerat Silla. [161] 

COGNOSCITVR ILLIC Q V I urbis clades in numero capitum noscebatur. [163] 

BISTONI STABVLIS PENDERE T ‘Bistonii tyranni’ Diomedis Thracii qui equis suis [homines uel] hospites subiciebat in pastum. Biston autem est ciuitas Thraciae. [165] 

IAM LACEROS ARTVS PISEA FLEVIT I A Pisa urbs in qua Oenomaus regnauit. Hic equos habuit mirae uelocitatis. Qui Hippodamiae filiae nuptias hac lege promiserat, si quis se equorum certamine superasset, ut haberet: uictos plurimos interficiebat. Ad huius puellae petitionem Pelobs Tantali filius uenit haec et ipse certamina subiturus. Huius amore uirgo capta, ne simili exemplo priorum procorum iuuenis interiret, fraude Mirtili aurigae patrem adfecit. Nam dicitur rotis euolutis et emissa axi esse Oenomaum superatum. [166] 

CVM IAM TABE FLVVNT aut capita aut corpora aut quod superius dixit ‘colla ducum’. [167] 

AMISSERE NOTAS signa. [168] 

PAVIDO S C FVRTO pro ‘ipsi pauidi’. [169] 

MEQVE IPSVM MEMINI senis uerba qui a summo coepit. [170] 

ROGO CVPIDVM cupidum rogo uetitisque flammis fratris ora inponere. [171] 

SILLANE PACIS εἰρωνικῶς aut quoniam Silla postea iussit incendi. [173] 

QVID SANGVINE MANIS PLACATOS C R Marcus Marius Gratidianus filius sororis Gai Marii a Mario mortem inimici Catuli postulauit. Catulus ne in manus Marii ueniret fumo se necauit. Post Catulus minor eius filius a Silla petiit, ut mortem patris de Mari uindicaret interitu. Abductus ad tumulum Catuli Marius Gratidianus trans Tiberim interfectus est membratimque discerptus. De quo Salustius historiarum libro primo ita locutus est ‘qui per singulos artus expiraret’. | QVID SANGVINE MANES PLACATOS C R Quintus Catulus partium Sillanarum fuit, uir Claudiae. Cum illi a Mario Gratidiano tribuno plebi Cinnano dies dicta esset ut eum cruci fige(ret, uoluntaria morte obiit. Huius filius permittente Silla Ma)rium interfecit. Sunt qui dicant Catilinam iussu Sillae hunc Marium Gratidianum uxoris suae fratrem ad tumulum Catuli occidisse. Quasi sic placaret. [175] 

NOLENTIBVS VMBRIS Catuli. [176] 

PENDIT persoluit. NON FANDA PIACVLA sanguine scilicet humano. [179] 

NIL ANIME LOETALE D Marii Gratidiani. [183] 

SPIRAMINA NARIS ADV ‘naris’ pro ‘nasi’. Nares enim animalium dicimus. [184] 

ILLE CAVIS EVOLVIT S OR ut nullus inmunis esset a Mari morte. [186] 

VIX ERIT VLLA FIDES T S C V T P C C cui enim non mirum est, quod in uno capite nulla poena defuerit. [190] 

QVID PERDERE FRVCTVM hoc est sceleris. [193] 

AGNOSCENDVS ERAT poena erat agnosci. [194] 

CVNCTOS SIMVL ENSE R Marius (adolescens) a Silla fugatus Praeneste confugit, cuius ciuitatis coloni propter fidem Marii a Silla perierunt. [195] 

VNIVS POPVLVM PEREVNTEM T M ut simul singulos populos tam celeriter occideret quam solet unus occidi. [196] 

TVM FLOS HESPERIAE in legionibus aetas prima iuuentutis flos dicitur. Vt Virgilius
‘flos ueterum uirtusque uirum’. [197] 

ET MISERE MACVLAVIT OVILIA ROMAE ‘ouilia’ pro ‘septis’ dicit. Septa autem sunt in campo Martio inclusa tabulatis, ubi stans populus suffragia ferebat. Sed quoniam ouilibus similia sunt, pro se inuicem ponuntur. (septa pro ouilibus, ut) Virgilius
‘quamuis multa meis exiret uictima septis pinguis’.

| OVILIA dicebantur, ubi singulae tribus conueniebant ferentes suffragia his qui dignitates petebant. | Ouilia locus in urbe Roma ex grege Euandri nominatus, ubi Romulus omnes pastores conuocatos factis comitiis armauit. MISERE MACVLAVIT O R Silla cum legiones Marianas ad ouilia conuocasset, qui locus est in campo Martio, iussit (omnes) occidi uariis sortibus poenarum, extructo sibi in campo tribunali. [199] 

SEPE FAMES PELAGIQ F tytrobora morte. Vbique ‘fuit’ accipimus. [201] 

DENSI VIX AGMINA VVLGI inter uiuorum mortuorumque cadauera Sillani inmissi uix poterant manus exerere. [203] 

VIX CEDE PERACTA nisi standi locus non fuerat. [206] 

VIVA GRAVES ELIDVNT CORPORA T hic ostendit quem ad modum peragunt cadauera partem caedis. [207] 

INTREPIDVS non timens. TANTI SEDIT SECVRVS AB ALTO quoniam cum duas legiones praecepisset occidi, tribunal sibi iussit fieri, unde scelestum spectaculum probaret. AB ALTO tribunali. [209] 

NON TIMVIT IVSSISSE M ne aut bellum Romanis aut ex ipsis corporibus lues oriretur. [210] 

TIRRENVS GVRGES a Tyrrheno Telephi filio. [211] 

IN CORPORA SVMMI primorum scilicet, quoniam primi in aquam, posteri in corpora ceciderunt. [212] 

PRAECIPITES HESERE R eleganter, quoniam paulo post dicturus est ‘ad molem stetit unda sequens’: ante ‘praecipites’ nunc ‘haesere’. An PRAECIPITES currentes. [213] 

INTER RVPTVS AQVA F P A I A ut mole cadentium corporum amnis diuideretur, et prior pars aquae seruaret colorem, secunda in sanguinem uerteretur. [215] 

CAMPVMQVE E P O Martium scilicet. [216] 

TIBERINA IN FLVMINA fluenta. [217] 

HERENTIS ADIVVIT A ut sanguine aucta aqua molem corporum supergrederetur. Cadauera fecerant fluuio moram: sanguine eorum iter quaesitum est. [219] 

TANDEM TIRRENAS VIX ELVCTATVS I V ordo: alueus Tiberis posquam Tyrrenas in undas uix eluctatus exiit, torrenti sanguine caeruleum aequor diuisit. ELVCTATVS alueus scilicet. [220] 

TORRENTI DIVIDIT AEQVOR colorem uis sanguinis seruauit in mare. Vt Virgilius
‘arua noua Neptunia caede rubescunt’. [221] 

HISNE SALVS RERVM ἐρώτησις. FELIX HIS SILLA VOCARI quoniam ‘Felicem’ se iusserat appellari. FELIX HIS SVLLA V sceleribus. [225] 

QVAMQVAM AGITANT GRAVIORA METVS plus enim timere quam perpeti. [226] 

MAIORE IN PROELIA DAMNO ordo: multum maiore damno humani generis coitur in proelia. MAIORE DAMNO quam experti sumus. [227] 

EXVLIBVS MARIS patri et filio. BELLORVM MAXIMA MERCES R R F ut sibi redderet Romam. [230] 

OLIMQVE POTENTES CONCVRRVNT ordo: olimque potentes concurrunt ciuilia bella mouere, neuter contentus quod Sylla fuit. Sensus: ut hi pro dictatura uel consulatu dimicarent ut Silla et Marius, non pro imperio. NEVTER CIVILIA BELLA MOVERET Caesarem et Pompeium multo quam Sillam imperii auaros fuisse dicit, adeo ut non essent contenti eas terras obtinere quas Silla, sed amplius sibi asciscerent, quod confirmat primo libro dicens
‘tunc longos iungere fines
agrorum et quondam duro sulcata Camilli
uomere et antiquos Curiorum passa ligones
longa sub ignotis extendere rura colonis’;

uel certe neuter contentus dominationem deponere, quod Silla fecit. Si contenti essent, inquid, potentia quam habuit Silla post dominationem, bella ciuilia non mouissent. Talem enim potentiam habuerunt ante bellum qualem ille post dominationem. [234] 

AT NON MAGNANIMI PERCVSSIT PECTORA BRVTI T solus Brutus hos exitus non timebat. Hic post bellum ciuile cum Cassio Caesarem in senatu occidit. AT NON MAGNANIMI PERCVSSIT PECTORA BRVTI TERROR Marcum Iunium Brutum ait, qui inter alia quoque opera scripsit Laudes Catonis. Hic [Portiae] Catonis sororis filius idemque gener Catonis, qui Caesarem occidit in curia. Hic in Philippis campis [Pharsaliae] se occidendum praebuit, cum ab Augusto partes eius essent uictae. [porro Caesar auunculus erat Atiae matris Augusti Octauiani.] [236] 

PARS POPVLI LVGENTIS E quamuis esset pars lugentis populi, non tamen terrebatur. [237] 

PARRASIS OBLIQVOS E C V A Parrasos urbs Arcadiae, unde Callisto quae septemtrionalem circulum habet. Significat autem mediam noctem. ELICE nominatiuus graecus. [238] 

ATRIA COGNATI PVLSAT NON AMPLA CATONIS quoniam Seruilia soror Catonis mater fuit Bruti. ‘Cognatos’ enim dicimus filios sororum. NON AMPLA modica utpote philosophi. [240] 

CVNCTISQVE TIMENTEM SECVRVMQVE SVI secundum Stoicos qui dicunt uitam contemnendam esse pro laude pulcrumque esse inpendere gloriae quicquid te scias debere naturae. Virgilius
‘uitamque uolunt pro laude pacisci’. [242] 

OMNIBVS EXPVLSE TERRIS ordo: omnibus terris (olim) expulsae et fugatae uirtutis o sola fides Cato. Vt intelligatur enim qualis antea uirtus fuerit, tu fidem praebes. Quae uirtus omnibus terris expulsa est. (ut) illud Virgilii
‘extrema per illos
Iustitia excedens terris uestigia fecit’.

OLIMQ FVGATE VIRTVTIS animae continentiam dicit, non corporis fortitudinem. [247] 

DVX BRVTO CATO SOLVS ERIT exemplo tuo militabo. PACEMNE TVERIS (frueris uel defendis. Id est siue in pace manseris siue bellis miscearis, te solum sequar). [249] 

DVCIBVS SCELERVM bene ‘scelerum’, non ‘bellorum’. [250] 

CLADIB INMIXTVM CIVILE ABSOLVERE B ut si tibi placuerit arma sequi, non habeant crimen bella ciuilia tua sententia conprobata. (quasi esset) defensio ad bella uenientium, si idem fecisse probetur et Cato. [251] 

QVEMQ SVAE RAPIVNT S I P C id est ut non uindicandae libertatis gratia dimicent sed ut scelera sua inpunita habeant quasi bellis absoluti. [252] 

HOS POLLVTA D zeugma: rapit (in proelia). LEGESQVE IN PACE T quia propter homicidium uel cuiuslibet admissum uindictae (timentur). Et enumerat omnium causas qui bella ciuilia comitantur, uel iustas propter odium uel propter scelera necessarias. [253] 

FVGIENDA FAMES egestas. Et est zeugma: rapit. [254] 

PROMISCENDA FIDES debitum abiuratum. NVLLVM FVROR E I A sed causa uel crimen. [255] 

CASTRA PETVNT MAGNA VICTI MERCEDE merces erat sceleratis ad bella confugere, ne in pace legibus punirentur. TRIBVNI tribuni Curio, Antonius et Cassius. [256] 

PER SE BELLA PLACENT si tamen placuerint, pugnabis non aliqua causa, sed solo amore bellorum ciuilium. QVID TOT DVRARE PERANNOS deest ‘tibi’: quid profuit solum incorruptum corruptos mores horruisse? Et subintellegimus: si ad bellum animus inclinauerit. [259] 

ACCIPIENT ALIOS FACIVNT TE B N supra enim ostendit magis sceleratos ad haec bella properasse. ACCIPIENT ALIOS deest ‘quod’. [261] 

HAS ETIAM MOVISSE M ut maius nefas sit Catonem interesse, quam ipsa bella tractari. [263] 

NE TANTA INCASSVM V E in Catone. INGERET OMNIS SE BELLI FORTVNA T unus quisque ad solacium interitus Catonis se telo perire iactabit. Vt est
‘nomen tamen haut leue patrum manibus hoc referes’.
[264] 

QVIS NOLLET INISTO E M deest ‘nam’. [267] 

SICVT CAELESTIA SEMPER uirtus morum tuorum cum astrorum lege contendat. [272] 

MINIMA RERVM DISCORDIA TVRBAT ut est populus Romanus. MINIMA terrena. MAGNA caelestia. [273] 

PACEM MAGNA TENENT ut es tu. [274] 

TANTVM VENISSE I P CIVEM Catonem. [275] 

NAM PRAELATA SVIS N D D laetabitur, inquid, Caesar, quod uenias ad bella ciuilia, nec dolebit praelata partibus suis arma Pompei. [276] 

NIMIVM PLACET IPSE C (Caesar) ut auctor belli. [277] 

PARS MAGNA SENATVS sollicitant, inquid, nos senatus consul et proceres alii, quod quasi omnes sub Pompeium esse uideantur. [281] 

SOLVS CAESAR ERIT accedente Catone partibus Pompei solus sibi Caesar uidebitur liber. LEGIBVS AEVI FERRE IVVAT PATRIIS secundum Epicureos. [283] 

NVNC NEQVE POMPEI BRVTVM NEQVE CAESARIS H nec Pompei nec Caesaris hostem se ait esse, sed futurum eius hostem qui uicerit. NEQVE CAESARIS H innocentiae est quod bellis non uult interesse ciuilibus, uirtutis quod se spondet uictoris inimicum. Cuius promissi fides extitit. Nam post ciuile bellum uictorem Caesarem in curia Brutus occidit. [286] 

SVMMVM BRVTE NEFAS CIVILIA B F summum nefas fatemur esse bella ciuilia, set sequimur. [287] 

VIRTVS SECVRA ‘animum lucis contemptorem’ secundum Stoicos dixit. [289] 

MVNDVMQ VELIT S C ἀντὶ τοῦ tantam urbem. [290] 

EXPERS alienus (a metu). QVIS CVM RVAT ARDVVS A elegans metaphora, tamquam mundus Roma sit, sidera Romani. [295] 

PROCVL HVNC ARCETE FVROREM furor est non furere in periculo ciuitatis. [296] 

MOTVRA DAHAS Roma scilicet. [297] 

SECVRO ME ROMA CADAT ordo: ut securo. CEV MORTE PARENTEM N O bene patri conparatur. Alibi ‘urbi pater est’. [299] 

IVVAT IGNIBVS ATRIS funebribus. [301] 

IPSVM ATRAS TENVISSE FACES funebres. [302] 

TVVMQ NOMEN LIBERTAS quia nulle libertas inanis umbra. [303] 

ET INANEM PERSEQVAR VMBRAM quoniam sub Silla et Mario uera libertas perierat. VMBRAM libertatis. [304] 

ROMANA PIACVLA DIVI ‘piacula’ proprie hostiae quae immolatae expiant deos. [305] 

NVLLO FRAVDEMVS SANG B etiam me polluto. [306] 

O VTINAM CAELIQVE DEIS EREBIQ L tamquam dis sine fatorum uoluntate nil liceat. Et hoc secundum Stoicos qui omnia dicunt fato regi et semel constituta nec a numinibus posse mutari. [308] 

DEVOTVM HOSTILES DECIVM P C Decii pater et filius se pro patria obtulere dis minibus. Pater Latino, filius Samnitum bello sanguine suo Romanis contulere uictoriam. Huius modi exemplo se quoque etiam Cato promittit. [311] 

EXCIPIAM MEDIVS T V F ut sufficiat fortunae Catonem perisse pro patria. [313] 

QVICQVID ROMANI M PENDERE et ‘cedere’. [314] 

AD IVGA CVR FACILES faciles ad servitium. [315] 

REGNA P PERIVNT mercantur sibi bello dominum. (et) laboribus conparant ut sint serui. ME tuendae libertatis auctorem. [317] 

HIC DABIT HIC PACEM I qui contra dominum reluctatur. [320] 

NEC SI FORTVNA FABEBIT nec si secundum Pompeium fortuna fecerit. [322] 

NON BENE inueniet enim hostem (in) Italia post Caesaris bellum, si noluerit publicam esse uictoriam. NON BENE CONPERTVM EST ordo (est): nec non bene conpertum est hunc quoque si fortuna fauebit totius ius sibi promittere mundi. Id est: scio quidem et bene conpertum habeo hunc quoque id est Pompeium quem secor totius sibi mundi ius promittere, si uicerit. Sed ideo me milite uincat, ne sibi se uicisse putet. IDEO ME MILITE VINCAT (ideo pro patria dimicabo, non pro Pompeio). [326] 

PHOEBO G P T mane. [327] 

PVLSATAE SONVERE FORES Catonis. [328] 

ORTENSI MERENS INR M B a rogo enim Hortensi ad Catonem reuersa est. MARTIA Philippi filia. [329] 

MELIORIS I MARITI Catonis. [330] 

MOX VBI CONVBII PRAETIVM M S E aput ueteres mos fuerat ut quisque susceptis quod libitum fuerat liberis propter utilitatem ciuitatis alii uxorem suam traderet, ut illi filios procrearet. Vel quoniam philosopho magnae sapientiae uiro Catoni contempnenda libido fuerat, susceptis tribus liberis uxorem suam Hortensio tradidit. MERCESQ SOLVTA EST ut Virgilius
‘Veneris nec proelia noris’. [332] 

IMPLETVRA DATVR liberis. GEMINAS ET SANGVINE MATRIS P D ut duas domos partu sociaret. [337] 

NON ALITER PLACITVRA VIRO quam hoc habitu, quo lugebat. [338] 

DVM SANGVIS INERAT ectasis metri causa. [339] 

FETA pro ‘fecunda’. [342] 

INLIBATA TORI non polluta. [343] 

LICEAT TVMVLO SCRIPSISSE C ut mausolea nostra tuo nomine decorentur. CATONIS ‘uxor’ subaudimus. [346] 

NON ME LAETORVM S A notandum ‘laetorum’. Est enim anacoluthon. Graece uoluit dicere τῶν καλῶν. [347] 

IN CVRAS VENIO PARTESQ LABORVM indicium pudicitiae. Statius
‘nescis pater optime, nescis
quantus amor castae misero nupsisse marito’. [352] 

VANAQ CARENTIA POMPA sine strepitu, sine ambitione sola lex placuit nuptiarum. [353] 

SACRISQVE DEOS A TESTES non homines. Vt ‘conscius aether conubii’. [354] 

FESTA CORONATO N P L S enumeratio solitorum quae tunc deerant. [355] 

INFVLAQVE INGEMINOS D C P olim obseruabatur ut sponsi foribus infula dependeret, ut uenienti uxori domus sacrosancta uideretur. [357] 

STAT TORVS lectus genialis genio nuptiali dicatus. Ordo: non stat torus. [358] 

TVRRITAQ PRAEMENS FRONTEM M C mos fuit nubentium uirginum capita coronari in figuram matris deum, quae multis filiis fuit fecunda. Virgilius
‘laeta deum partu, centum complexa nepotes’. [359] 

TRANSLATA VITAT CONTINGERE L P hoc secundum Romuli morem, ut regiam uelut raptae uideantur ingressae. Aut ne offenderent, quod esset omen intrantibus. TRANSLATA VITAT CONTINGERE L P pro religione. Vnde et ‘uestibulum’ dictum est eo quod Vestae consecratum sit. Vnde religionis causa nubentes puellae limen non tangunt. [360] 

NON TIMIDVM NVPTE LEVITER TECTVRA P ordo: non lutea flammea demissos nouae nuptae uultus uelarunt tectura timidum pudorem. Et est ‘tectura’ participium futuri temporis. ‘Flammea’ dicta quod leni flatu moueantur quippe tenera, uel quod flammei sint coloris. Tegit autem uultum sponsa, ne aut flamen aut quod uideat omen aduersum. [362] 

BALTEVS AVT FLVXOS GEMMIS ADSTRINGIT AMICTVS zona matronalis. [364] 

SVBPARA pro amiculis. ‘Suppara’ genus uestis quod alii stolam dicunt, alii toracem uel amiculi genus. Alii ‘uestes angustae sine manicis pube tenus quibus uirgines nupturae induuntur’. [365] 

MESTI SERVANS L C sine decore. [366] 

QVOQ MODO NATOS HOC EST AMPLEXA MARITVM simplici affectu et pudico. [367] 

OBSITA FVNEREA CAELATVR PVRPVRA LANA ‘obsita’ dixit obtecta, respiciens historias. Nam cum Cannensi pugna Romani essent graviter caesi et lugenti Romae pulla uestis deesset, sacerdotes iusserunt purpuram uestium mutari, ut latitudo eius in angustius suta constringeretur intrinsecus. [370] 

PIGNORA NVLLA DOMVS aut Ortensi filios aut certe quod ‘arras’ dicimus. | PIGNORA N D uidetur Ortensi filios tangere. [371] 

CONTENTIQ AVSPICE BRVTO Cicero ‘nullis auspicibus’. ‘Auspex’ dicitur paranimphus qui interest nuptiis eo quod ab eo nuptiae auspicentur et quod primus ‘feliciter’ dicat. Auspices ab inspiciendis auibus appellati. Auspicato enim Romulus filias rapuit Sabinorum. [372] 

ILLE NEC ORRIFICAM SANCTO D A O C dixit de Marciae cultu, nunc dicit de Catonis. CAESARIEM barbam. ORRIFICAM intonsam. [375] 

RIGIDAM non marcidam senio, sed censoriam, uigoratam. [376] 

MESTAM BARBAM quae maestis apta sit. [377] 

STVDIIS ODIISQVE C et a fauore et ab odio inmunis. [380] 

HI MORES fuerunt. IMMOTA SECTA fixa.

HAEC DVRI IMMOTA CATONIS S F His uersibus declarauit Stoicum Catonem fuisse: cuius philosophiae finis secundum Chrysippum ille est ὁμολογουμένως τῆι φύσει ζῆν hoc est: congruenter naturae uiuere. Qui autem sapiens summa praestare poterit? Si habuerit quatuor uirtutes, iustitiam frugalitatem prudentiam fortitudinem. Quas dixit Lucanus fuisse in Catone. Nam frugalitas est non esurire non algere, id est quod diuisit in epulas et uelamenta in epulas: non elaboratas sed naturaliter sumtas; uela: inculta et domicilium quod uocat domum quae excludat hiemem. Quod utrumque expressit cum dixit
‘huic epulae uicisse famem, magnique penates
summouisse hiemem tecto, pretiosaque uestis
hirtam membra super Romani more Quiritis
induxisse togam, Venerisque hic maximus usus
progenies’.

Omnibusque cupiditatibus modum inposuisse sicut libidini ex eodem loco frugalitatis pendet. Item habuisse iustitiam, quae et ipsa exigit multiplicem diuissionem, summam tamen duplicem, in deos et homines. Et definitio eius talis est: scientia recti et iniqui, uelut scientia iuris et iniuriae: * * * quantum ad homines pertinet, quantum praestare debeat. Locus ille quidem est * * * de officiis declarat: quae homini a prima conciliatione nascendi sumuntur. Inde enim colligit unum hominem sociale esse animal et cum sibi tum omnibus hominibus natura esse conciliatum. Haec sic esse in eo Lucanus adfirmat ‘iustitiae cultor’ et ‘in commune bonus’. In illo etiam fortitudinem. Quae ita definitur: fortitudo est scientia ferendorum secundorum aduersorumque. Hanc uno uerbo et generali uirtutis nomine significat dicens ‘rigidi seruator honesti’. Prudentiae nulla fit mentio, sed ut dixi per ‘honestum’ generalis uirtus ipsa explicatur, cuius haec definitio est: habitus consentiens uitae. Sed potest per analogiam si alias nominet, et illam significare. Nam qui generalem habet et speciales, qui speciales et generalem uirtutem. In hac Stoicorum summum bonum est positum, Epicuri in uoluptate quae contraria uirtuti est, idque ita confirmat Lucanus
‘nullosque Catonis in actus
Subrepsit partemque tulit sibi nata uoluptas’.

Epicurus autem cum dicat propter uoluptatem omnia esse facienda, exclaudit ab officiis actuque ciuili sapientem et sibi tantum oportere uiuere adfirmat. Stoicorum uero sapiens erit ciuilis, hoc est in administratione rei publicae. [381] 

* * * * quod est seruare modum omnium rerum. FINEMQ TENERE [ut post liberos non quaereret uenerem.] Virgilius:
‘et seruare modum rebus sublata secundis’.

Cicero ‘tantum in summa potestate rerum omnium modum’. [382] 

NATVRAMQ SEQVI amare enim ciues suos et patriam lex est naturae. [383] 

NEC SIBI SED TOTI GENITVM SE C M uel exemplo uitae uel publica cogitatione. Cicero ‘si tibi soli uiueres aut si tibi soli natus esses’. [384] 

HVIC EPVLAE VICISSE FAMEM πᾶν μέτρον ἄριστον. VICISSE FAMEM cibo qualicumque. MAGNIQVE PENATES domus. [387] 

INDVXISSE TOGAM togam primus Numa Pompilius inuenit. [et] togam pallium dicit, namque modo togam solam dicit. [388] 

VRBI PATER EST ‘pater’ dum consulit, ‘maritus’ dum defendit. [390] 

INCOMMVNE BONVS N Q C I A S hoc est quod superius dixit ‘studiis odiisque carenti’. NVLLOSQVE CATONIS INACTVS pro: nullos Catonis in actus subrepere potuit uoluptas, ut partem sibi aliquam peteret. [392] 

INTEREA TREPIDO D festinanti uel timido. DISCEDENS ab urbe. [393] 

MOENIA DARDANIDVM C quod Capys Troianus Campaniam condiderit. Virgilius
‘et Capys, hinc nomen Campanae dicitur urbi’.
[395] 

SPARSAS EXTENDERE P zeugma: placuit. [397] 

ERIGIT ITALIAM altam facit. Et bene ‘Italiam erigit’, quoniam in aliis partibus humilis est. Virgilius ‘humilemque uidemus Italiam’. NVLLOQVE A VERTICE TELLVS L I ‘qua’ parte scilicet altius intumuit. | Subaudimus ‘parte’, id est: qua parte nullo uertice tam late intumuit. [398] 

PROPRIVSQ ACCESSIT O Appenninus. [400] 

INFERNI SVPERIQ M Tirreni et Adriatici. [403] 

HINC VASTIS I ACCIPIT A ubi Appenninus erigit Italiam. [404] 

FLVMINAQVE INGEMINI SPARGIT D in Adriaticum mare cadit Metaurus, apud quem Asdrubal frater Annibalis cum copiis quas ad Italiam adduxerat fusus est. [406] 

CRATVMIVM ex cuius nomine et ciuitas nuncupatur. SAPIS qui regionem Ariminensium et Rauennatium finit, qui nomen suum uicinae indidit ciuitati. Flumen etiam SENA a quo et oppidum dicitur. AVFIDVS uero fluuius iuxta Canusium impetu fertur ingenti, quem ‘longe sonare’ dicit Horatius. [405] 

VELOXQVE METAVRVS haec eiusdem regionis flumina sunt. Et quorumdam ex his nominibus etiam urbes uocantur, ut Pisaurum et Ariminum, ut Sena. [406] 

CROTVMIVMQ CAPAX ET IVNCTVS S I fluuius fluuio. [407] 

SENAQVE ET AVFIDVS fluuii sunt. [408] 

QVOQVE MAGIS NVLLVM TELLVS S S I A E ordo: et Eridanus cadit, praeter quem nullum in amnem sic se tellus soluit. [410] 

HAESPERIAMQ EXAVRIT quasi tota tellus iuri eius seruiat. Triginta enim flumina ex Appennino et Alpibus in eum fluentia ad mare Adriacum deferre narratur. HVNC FABVLA PRIMVM dicit. [411] 

POPVLEA FLVVIVM RIPPAS VMB C Phaethontiadas dicit quae ibi in populos uersae sunt. [412] 

TRANSVERSO LIMITE D non solito. [414] 

GVRGITIBVS RAPTIS siccatis, quasi non essent. [415] 

HVNC HABVISSE PARES ut tantum hic funderet quantum ille torreret. [417] 

LIBICAS NILVS S A Aegyptus enim uicinus est Africae. per Syrtes. | LIBICIS ARENIS dixit ‘Aegyptiis’. Quaedam enim pars Aegypti Libia dicitur. [418] 

NON MINOR HIC HISTRO qui et Danubius. [419] 

CASVROS IN QVAELIBET AEQVORA FONTES A incertum esset enim in quam partem maris caderent, si non in hunc fluerent. [421] 

DEXTERIORA PETENS MONTIS D T V F unda petens dexteriora montis decliuia Tibrim facit. Significat autem Tirrenum mare. [422] 

RVTVBAM CAVVM quod sola sua exhauriat, siue altum. DELABITVR INDE dextro latere. [424] 

SARNVS zeugma: labitur. ET VMBROSAE LIRIS PER REGNA MARICAE Liris per Maricae paludes in mare effunditur. Manica silua uel potius nimpha. Virgilius
‘hunc Fauno et nimpha genitum Laurente Manica
Accipimus’.

[Liris in Vestinum cadit.] | LIRIS lacus uel fluuius. [425] 

RADENSQ SALERNI TECTA SILER zeugma: delabitur inde. Siler autem fluuius. [427] 

ALNOS naues. Virgilius
‘tunc alnos primum fluuii sensere cauatas.

LVNA est ciuitas Etruriae. [429] 

DEVEXASQ ALPES obliquas. [430] 

TVNC VMBRIS MARSISQ FERAX tunc Appenninus ferax amplexus indigenas Latii populos non fugit Hesperiam, nisi cum ad Siciliam uenerit. [432] 

INDIGENAS inde genitos. [434] 

IN TEMPLA LACINIA R Virgilius
‘adtollit se dina Lacinia contra’ Iunonem dixit. Iuno Lacinia. [435] 

CONFINIA ‘confinia’ loca sunt finibus proxima. [436] 

SOLVERET INCVMBENS TERRASQVE R A et hoc tam diu quamdiu inuidiosum mare montem inruptum aequaret Italiae. [438] 

SICVLO PELORO Pelorus fieret qui Appenninus esset. [439] 

NISI SANGVINE FVSO GAVDET HABERE VIAS de quo dixerat ‘gaudensque uiam fecisse ruinam’. [440] 

QVOD NON TERAT HOSTE VACANTES H F gratulatur quod hostes illi non deerant quos uicisset. [442] 

ATQ IPSVM NON PERDAT ITER dum dimicat. [444] 

NEC TAM PATIENTE C nec tam iuuat. [446] 

CIVEMQVE VIDERI zeugma: pudet. [447] 

TVNC VRBES LACII DVBIE quem sequerentur incertae. [453] 

PRONIOR INMAGNVM POPVLVS uel quod pro re publica pugnaret, uel quod popularis esset. PVGNATQVE MINACI CVM TERRORE F contra terrorem Caesaris cum Pompeio sentiebant. Vt quod hac fides suadebat, illac terror inpediat. [455] 

HVNC A T S austrum. [458] 

QVAMVIS ICTA NOVO a Caesare. VENTVM TENVERE PRIOREM Pompeium. [460] 

VINDICAT VNDA NOTVM prioris uenti. FACILIS SED VERTERE MENTES T E ut plus fide terror posset. [461] 

DVVIAMQVE FIDEM F P fortuna Caesaris dubiae fidei faciebat uniuersos. [462] 

FVGA TREPIDI NVDATA LIBONIS Libo praefectus Etruriae Pompei partium fuerat. [463] 

IVSQVE SVI PVLSO IAM P V T quoniam in Caesaris uenerat potestatem. [464] 

NEC GERIT AVSPICIIS CIVILIA BELLA PATERNIS Silla Sillae filius Pompei gener qui Capuam deseruit, postea in Africa captus est a Caesare et occisus propter quod non illi respondit set Capuam deseruit. AVSPICIA PATERNA paternam felicitatem dixit, quoniam Silla duobus bellis ciuilibus extitit uictor. NEC GERIT AVSPICIIS CIVILIA B P quoniam Silla hic perit ubi pater uicit. Hic enim Caesarem fugit, ille Marium uicit. TERMVS legatus Pompei de Vmbria a Curione legato Caesaris expulsus, quam cum quinque legionibus insidebat. SILLA Silla Faustus. [466] 

VARVS qui praetor erat. ALAE Caesaris scilicet. [467] 

PERDIVERSA RVENS N M T ordo: per diuersa moenia ruens fugit. ‘Neclecto tergo’ quoniam qui fugit, tergum neclegit, cum illut praebet hostibus uulnerandum. [469] 

LENTVLVS consularis. [470] 

DEVEXITQVE ACIES aut fugientes, aut suas post fugientes. [471] 

ET NVLLAS DVCENTIA SIGNA C ordo: solus fugit dux et signa nullas cohortes ducentia. [473] 

SCIPIO cuius filia Cornelia. QVAMQVAM FIRMISSIMA PVBES H S C firmissimam pubem dicit legionem quam post proelium Gallicum quod Caesar habuit, Crassus accepit in ausilim Parthici belli. Fuit autem Magni. Nam hac legione Magnus partis suae caesum exercitum Caesaris integrarat. [475] 

PARTHORVM SEDVCTA METV post Crassum a Parthis interfectum decretum est ut Pompeius et Caesar singulas legiones ex suis darent. Pompeius commodauerat Caesari legionem post caesos Cottam atque Titurium. Ad eam repetendam * * * ut et Pompei legionem redderet et alteram daret, nouo dilectu in Gallia cisalpina [Luceriae Auximi] habito diminutum explet exercitum. Hae Luceriae in Apulia erant. Ad eas Publius Scipio consularis misus. QVA GALLICA DAMNA S M qua pube scilicet suppleuit. Bene uerbo militiae usus est, ut ‘supplementum’ in exercitu dicitur, cum in locum amissorum alii subrogantur. Quod aput Salustium creberrime inuenimus. Vnde et Virgilius ait
‘remigium supplet. ’ [476] 

DVMQVE IPSE ADBELLA BACARET ordo: dum ipse uacauit donauit ad bella Romani sanguinis usum. | Quod scilicet ad tempus commodasset. [477] 

DONAVIT SOCERO R S V quo tempore Caesar insidiis Gallorum Cottam et Titurium legatos amisit cum exercitu. [479] 

PVGNAX DOMITIVS quoniam cum ei Lentulus suaderet ut periculum praesens uitaret et iam Pompei litteris accerseretur, negauit se sine certamine cessurum. Qui dimissus a Caesare campis Pharsalicis ‘labitur ac uenia gaudet caruisse secunda’. Hic est Domitius, qui Caesari successor decretus erat. [480] 

OPPOSITVS QVONDAM P T M hanc enim legionem secum habuit in iudicio Milonis. POLLVTO caede Clodi. | POLLVTO MILONI polluto caede Clodi. [483] 

SOCII DECVRRITE DIXIT F A R tale est illud ‘ultro occurramus ad undas’. [484] 

VNDEQVE INMERGITE PONTEM fluminis. [486] 

ATQ OMNES TRAE G A notandum ‘gurgitem’ dictum fluuium. VT SPVMEVS ALNOS D C F aut nauiculas quas Caesar facturus erat aut pontem. ALNOS fabricam. [488] 

HAEC HOSTIS LENTVS TERAT O R ‘lentus’ otiosus, ut
‘Tityre tu lentus in umbra’

et
‘teris otia terris’

et
‘qui nunc lenti consedimus aruis’.

LENTVS sine bello. [493] 

RVMPI ITER pontem. [494] 

NON TANTIS EST MVRIS LATEBRAS quasi non bellis inuenti sint muri, sed pauoris subsidio. [495] 

OBSTRVITIS CAMPOS ‘obstruitis’ clauditis, ut est ‘placitasque uiri deus obstruit aures’. [496] 

NON SI TVMIDO ME GVRGITE GANGES S Ganges Indiae fluuius qui LXX milibus passuum latus dirigitur. [498] 

POSTRVBICONIS A non quoniam tantus est Rubicon ut Gangi debeat conparari, sed quoniam ibi pacis iura dirrupta sunt, ubi a proelio nec imagine potuit patriae prohibentis arceri. [499] 

RVITVRVM E P et iam ruiturum. [503] 

PVLSA STATIONE custodia. [504] 

ET ADTVTAS HOSTIS C A nominatiuus casus est ‘hostis’, non genitiuus. [505] 

TVRRES ad aequiperanda moenia. [506] 

VINEA machina per quam hostis intactus ascendebat, a ui dicta. [511] 

VENIAMQ TIMERI propter crimen uidelicet. [512] 

NOLIS ET NOSTRO M D C D hic erit gloriae meae titulus, ut salutem mihi tuam erubescas debere‧ pereas susceptae dignitatis titulo, uiuas tropaeo. Quem si uita delectat, mihi supersis ad gloriam: si uenia non capit, tibi uiuas ad poenam. [514] 

EXEMPLVMQVE MEI ut tibi, ceteris parcam. [515] 

ET NIHIL HAC VENIA S V I P nolo reciprocum beneficium. [518] 

PARCERE ROMANO POTVIT F P si fuisset occisus. PARCERE ROMANO P F P uiro forti parcere genus est ultionis. [519] 

POENARVM EXTREMVM CIVI ultimam poenam. Et est ordo: extremum poenarum sit ciui ignosci. QVOD CASTRA SECVTVS S P M Q D T Q S IGNOSCI qui fidem patriae seruauerat, pro laude indulgentiam promeretur. [522] 

ET SECVM Virgilius
‘haec secum’. [524] 

RVE CERTVS non ametur quam hostis praestitit uitam. [528] 

IAMQVE SECVTVRO altera die. [532] 

QVAE ROMANA MANVS quod et hostes Romani essent. [532] 

QVIBVS ARMA SENATVS non ut Caesar qui pro se dimicat. [536] 

IAM TETIGIT SANGVIS P C E habemus quod debeamus ulcisci, prouocat nos ad bella uindicta. [540] 

PATRIAE SED VINDICIS IRA ‘ira patriae’, quod sit morte ciuium uiolata. [543] 

EXERTIQVE MANVS VESANA GETEGI Cethegus insigne familiae suae perpetuum habuit hoc quasi sacerdoti genus, ut nudo humero sollemnibus procederet diebus. Cuius illa uulgaris causa redditur: interfecto in curia Romulo cum unus quisque discerpti corporis particulam inde secum auferret, ne uiso eius cadauere in ultionem populum conpellerent, dicitur suam obuolutam ea parte tunicae quae circa brachia est nudato humero cinctutus tulisse. [545] 

MAGNISQ VELIM MISCERE METELLIS Metellus quo tempore Marius et Cinna urbem expugnabant, per legatos * * ad liberandam patriam cum exercitibus a Lucania properauit. [546] 

AD CINNAS MARIOSQ V quoniam Cinna et Marius consules gesserunt bella ciuilia. [547] 

VT CATVLO IACVIT LEPIDVS Lepidus geminari sibi consulatum petebat, qui in campo adiuuante Gneo Pompeio deiectus est. [548] 

SICANIO TEGITVR QVI CARBO S huic in Sicilia ipse abstulit caput missus a Silla. [553] 

SCITICIS ABORIS quoniam Parthi ab Scithia habent originem. [554] 

VT SIMILI CAVSA CADERES QVA SPARTACVS HOSTIS Spartacus gladiator fuit qui XL milia hostium pastorum fugitiuorumque seruorum collegerat, quem superauit Crassus. Qui Capuae ex ludo fugerat Lentuli cum septuaginta suae conditionis. [556] 

VALET INTORQVENDO DEXTERA P * * * [559] 

ILLE SOLVTVM qui triumphare consueuit. [558] 

DISCET NON ESSE AD BELLA F Q P P P deest ‘nos’ quos creditis degenerasse. [559] 

QVI PACEM POTVERE P qui pacem aequo animo passi sunt. [560] 

NE VOS MEA TERREAT AETAS quoniam magis prodest consiliis, prodest usu bellorum. [561] 

DVX SIT INHIS CASTRIS S D M I I . ut quod in his castris prosit, obsit in illis. [563] 

SVPRAQVE NIHIL NISI R R ut triumphis regnum deesset quod nolui. [568] 

MVLTISNE REBELLIS GALLIA IAM L Gallia rebellis hanc spem Caesari dat ‘aetasque inpensa labori’. [572] 

TERRITA QVESITIS O T B pertimuit quos quaesiuit. [575] 

NON TE FVGIVNT ME CVNCTA SECVNTVR aduersum te uenientem, unde supra ‘armatam urbem’ dixit, qui illos ostendat occurrere, non fugere. [576] 

TOTO FVLGENTIA PONTO ‘toto Ponto’ contra unam Galliam. [577] 

ANTE VIS EXACTOS QVAM QVINTIA C O contra ‘aetasque inpensa labori’. Dicitur enim XL diebus bellum gessisse piraticum. [581] 

INDOMITVM REGEM Mitridatem. [581] 

ROMANAQ FATA MORANTEM quoniam XLVII annis cum Mitridate pugnatum est. [582] 

AD MORTEM SILLA FELICIOR IRE COEGI quia Mitridatem Silla superare non potuit, quoniam cum ad bellum ciuile aduersus Marianos * *, pacem dederat Mitridati. [587] 

ATQVE VMBRAS NVMQVAM PELLENTE SIENE legitur et ‘numquam flectente’. Quod non ad omne tempus refertur saeculi. Nam uix semel in annum et una hora nec plena umbrae non inueniuntur in Siene. Sed ‘numquam’ ad perpetuitatem temporum referendum est, nam quamuis semel hoc in uno anno fiat, tamen illo ipso tempore numquam praeterit quin faciat. [588] 

OCCASVS MEA IVRA TIMET TETINQVE FVGACEM omnes hae gentes [in] auxilio uenerant Mitridati. [591] 

ENIOCI gens in Ponto. NOTIQ EREPTO VELLERE COLCHI quoniam Argonautae iussu Peliae uellus aureum transtulerunt. [593] 

INCERTI IVDEA DEI Liuius de Iudaeis ‘Hierosolimis fanum cuius deorum sit non nominant, neque ullum ibi simulacrum est, neque enim esse dei figuram putant’. MOLLISQ SEFONTE ciuitas Armeniae. Ideo ‘mollis’ quod ibi uiri totum corpus tegant. [594] 

CILICASQ FEROS hi piratae fuerunt. [609] 

BRVNDVSI TVTAS CONCESSIT M I A