Anonymus_cps16, Commenta Bernensia in Lucanum, p11, 5HOME > '������������������������' in 'Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p11, 5'
Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p11, ARGVMENTVM LIBRI NONI. <<<    hide dictionary links

[commenta in lib. 5]

[1] 

AD NON INFARIA MANES IACVERE FAVILLA alii existimant animas statim elisas corpore solui ac dissipari in principia sua, inter quos Epicurus. Alii solidas quidem, postquam exierint de corpore, permanere, sed deinde tractu temporis dissipari: haec opinio Stoicorum. Alii integras decedere, sicuti uenerint in corpora, et semper manere. Haec auctoritas in duas opiniones scinditur. Alii enim dicunt liberatas a uinculo corporis in caelum reuerti, inter quos sunt Peripatetici et cum Platone suo Academici. Alii ire per corpora multorum animalium, quadringentesimo sexsagesimo et altero anno rursus in corpora reuerti humana: huius opinionis conditor Pythagoras. [2] 

CONPESCVIT pro: continuit. [3] 

DEGENEREMQ ROGVM pro indigno meritis suis. [5] 

QVA NIGER ASTRIFERIS CONECTITVR AXIB A lunaris circulus qui est inferior omnibus circulis. QVA NIGER ASTRIFERIS CONECTITVR ACSIB AETHER inter summum aeris nigri et imum aetheris. QVA NIGER ASTRIFERIS CONECTITVR AXIB AETHER inferior est ceteris circulis luna et propior est terrae. QVA NIGER ASTRIFERIS CONECTITVR AXIB AER aer non magis ullam proprietatem habet coloris, quam ignis et quam aqua. Nam quemadmodum aliter in tenebris ignis lucet, [et] aliter interdiu [aliter inter solem] nam totiens mutatur, quotiens diuersitates temporum accipit et nullam permanentem coloris speciem retinet, et quem ad modum aqua semper ex coniuncta sibi materia quod aspicit capit nam argento infuderis, argento similis erit: auro infuderis, aureum colorem reddet —: sic aer alius nocte, alius interdiu est; quod ei non accideret, si proprium haberet aspectum. Nam si esset niger, sicuti alii colores interdiu esset niger. Quid ergo est? Potest uel secundum consuetudinem ‘nigrum’ dixisse, quoniam remoto sole in umbra id est niger relinquitur, uel etiam ex conparatione eius aeris qui semper inflammatur adque igneus est. Quem uocamus aethera, ultimum mundi supraque aera positum, semper lucentem, quod huic aeri non accidit. [6] 

QVOQ PATET TERRAS INTER LVNAEQ MEATVS mixtum dogma cum Platonico Stoicum. Qui uirorum fortium animas existimant in modum siderum uagari in aere et esse sic inmortales, ut non moriantur sed resoluantur, secundum Platonem ne resoluantur quidem. quas ‘semideos manes’ dixit, quoniam Graece ἥρωες ‘ἡμίθεοι’ uocantur id est semidei. [7] 

SEMIDEI MANES quos ἡμιθέους dicunt. QVOS IGNEA VIRTVS INNOCVOS VITA animae uirtutem significat, non corporis: quoniam Stoici animam ignem dicunt, ut Virgilius
‘igneus est ollis uigor et caelestis origo seminibus’. [9] 

ET ETERNOS ANIMAM COLLEGIT INORBES Pythagoras dixit animas in stellas conuerti uirorum fortium.

ET AETERNOS ANIMAM COLLEGIT INORBES animas philosophi tradunt diuino igne constare. Quae cum sortitae fuerint secundum suum meritum corpus atque eo pollutae contagionem labemque pertulerint, quo etiam dissolutae non carent, ut et Virgilius ait
‘non tamen omne malum miseris nec funditus omnes
corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
multa diu concreta modis inolescere miris.
Ergo exercentur poenis ueterumque malorum
subplicia expendunt’:

aliae uentis, aliae igne, aliae aqua purgantur. Hoc est aliae uentis per aerem traducuntur, ut purgatae aeris tractu in naturam suam reuerti possint. sic Virgilius
‘scilicet huc reddi deinde ac resoluta referri
omnia, nec morti esse locum, sed uiua uolare
sideris in numerum adque alto succedere caelo’.

Propter quod et hic
‘patientis aetheris imi fecit’,

hoc est in hunc aerem imum uenire et corpus regere ac deinde in suam sedem remeare hoc est in solis globum ac lunae. Aut quoniam Pythagoras dixit huius modi animas in stellas conuerti: quo modo accipimus ‘aeternos orbes’. [11] 

ILLIC POSTQVAM SE LVMINE VERO apud semideos. LVMINE VERO aut nimbo aut diuino. [12] 

STELLASQ VAGAS MIRATVS planetas. ET ASTRA FIXA POLIS septem triones. [13] 

QUANTA SVB NOCTE IACERET NOSTRA DIES quae noctu non lucet. [14] 

RISITQ SVI LVDIBRIA TRVNCI id est corporis, ut sit sensus: sui corporis trunci. [17] 

INSANCTO PECTORE BRVTI a quo postea est Caesar occisus. [19] 

ILLE VBI PENDEBANT CASVS Cato scilicet. [28] 

NIL CAVSA FECIT IN ARMIS ILLE SVA non magis iam sua quam libertatis causa disceptat. [30] 

QVAS NE PERLITORA FVSAS COLLIGERET * * * [35] 

QVIS PELAGVS VICTAS ARTASSE CARINAS ἀπὸ κοινοῦ crederet. Et ἀμφίβολον, utrum quod mare artauerit naues, an intellegi uelit angustum mare multitudine nauium fuisse. [36] 

DORIDA TVNC MALEAN ET APERTAM TENARON VMBRIS Lacones Dores uocantur, id est incolae Laconicae, cuius Maleos promunturium est. De quo Virgilius ‘Maleaeque sequacibus undis’. ‘Apertam’ autem ‘Taenaron umbris’, quoniam sub eo promunturio specus est per quem creditur ad inferos esse descensus. Spectat contra Cytheram et Cyprum. [38] 

DICTEA LEGIT CEDENTIB VNDIS id est scindentibus se nauigio. [45] 

CVM PROCVL EXALTO TENDENTES VELA CARINE quae Corneliam portabant et Sextum Pompeium. [46] 

ANCIPITES TENVERE ANIMOS eorum qui naues uidebant. Cum enim uenisset Cato in Libyam, apparuerunt Corneliae naues. [47] 

PRAECEPS FACIT OMNE TIMENDVM VICTOR ordo: praeceps uictor. [51] 

NAM POSTQVAM FRVSTRA PRECIB CORNELIA NAVTAS ‘frustra’, quoniam non euenit ut corpus ad eos aestu referretur. [57] 

LACEROS EXVRERE CRINES zeugma: indigna fui. [58] 

MENBRAQ DISPERSI PELAGO CONPONERE MAGNI indigna fui. [60] 

OSSIB ET TEPIDA VESTES IMPLERE FAVILLA hoc est in sinu meo. [et] ἀπὸ κοινοῦ [zeugma]: indigna fui. [64] 

OBTVLIT OFFICIVM GRAVE MANIB O B N nescit a Cordo sepultum. [69] 

QVID PORRO TVMVLIS OPVS EST ἐπιδιόρθωσις. [75] 

OSTENDIT MIHI MAGNE TVI ordo: ostendit mihi aliquit tui. [76] 

POMPEIVMQVE FERENS VANESCIT SOLIS AD ORTVS quasi eo portaretur ad caelum. [81] 

TERREQ IACENTI NON HERERE QVAEROR CRIMEN COMMENDAT HARENAS quo rogum mariti conspiciam. [88] 

EXCIPITE O GNATI BELLVM CIVILE κατὰ τὸ σιωπώμενον. [91] 

INPELLITE FAMA NOMINIS id est nostri. [93] 

INVENIENT CLASSES QVISQVIS POMPEIVS siue tu siue frater. [97] 

SI FACIET PARTES PRO LIBERTATE CATONI si uolet adhuc contra Caesarem facere. [99] 

INSIDIE VALVERE TVE DECEPTAQ VIXI propterea quod iam prior obisti. [101] 

IAM NVNC TE PERINANE CAOS ‘chaos’ et ‘Tartara’ inferos singnificat: quos an sint dubitanter posuit. Neque inmerito. Nam has sedes poetae magis finxerunt quam ueritas tradit, allegoriam secuti significantes sub terris esse [hoc est sub nostris corporibus quae sunt terrena] umbras [animas] quia animae infusae sint corporibus: unde fieri, quidam ut aput inferos luant subplicia, quae non defunctorum sed uiuentium sunt. Nullam autem sedem uacuam esse sub terris illa docent ratione philosophi: terra talis est undique qualis uidetur. Videtur autem solida et partim oceano alligata. Quod si talis est, nullos habet intra se inferos terra. [102] 

QVAM LONGO TRADITA LOETO quam longa morte moritura sim nescio. Exigam animae uiuacis [poenis] ex ipsa anima poenas. [et] ostendit quo modo uiuax sit anima, ut supersit marito. [103] 

ANIME VIVACIS ABIPSA anima. [104] 

ANTE FERAM antequam moriar. [105] 

PLANCTV CONFVSA PERIBIT ergo hoc mihi expectandum est, ut luctu consequar mortem quam ferro aut laqueo * *. [108] 

TVRPE MORI POS TE SOLO NON POSSE D turpe est non posse pos te solo dolore mori; item turpe ueloci genere mortis occumbere. [111] 

ARTE COMPLEXA DOLOREM pro ualde. [123] 

STAT SVMMA CAPVTQ O Pompeius. [129] 

DIGNOVE PERIT AVTORE RVINAE non digno. [131] 

HOSPITIIS FRETVS SVPERIS ET MVNERE TANTO INPROAVOS CECIDIT DONATI VICTIMA REGNI superis hospitalibus fretus. Et ‘tanto munere’ quod Ptolomaeo regnum tuitionemque praestiterat uel proauis eius. [140] 

SCELERISQ FIDEM SERVASSE TYRANNVM quod caput seruatum est Caesari. [144] 

SVPERIS HEC CRIMINA DONO non inputo. [149] 

CLASSIS IN ADVERSOS ERVMPAT REMIGE VENTOS contra uentos aduersos enauigemus. [152] 

MAGNVM SATIARE TYRANNI deest: dispono. [153] 

NON EGO PELLEAS ARCES nonne. NON id est: nonne hoc et hoc faciam? [155] 

NON MIHI PIRAMIDVM TVMVLIS EVVLSVS AMASIS rex Aegyptiorum, cuius accepit filiam Cyrus unde Cambyses natus est. Cuius cadauer pyramidum sepulcris detractum dicitur ob facinora eius proiectum et uirgis caesum. [156] 

ADQVE ALII REGES NILO TORRENTE NATABVNT ergo non reges euulsi de adytis suis natabunt? [160] 

ET SACER INMAGNI CINERES MACTABITVR APIS Osiris Aegyptiorum deus tam hercule quam Anubis et Apis. Sed Apis sub specie sacri bouis aput eos colitur, unde ait
‘et sacer in Magni cineres mactabitur Apis, subpositumque deis uram caput’.
[159] 

* * linea enim habuerunt simulacra. [179] 

ILLE FVIT MISERE MAGNI CINIS ‘cinis’ rogus. [183] 

ET RENOVARE PARANS HIBERNAS APVLVS H Virgilius:
‘saepe etiam steriles incendere profuit agros’. [184] 

SIMVL ET GARGANVS ordo : simul lucent. ET ARVA VVLTVRIS montis. [185] 

ET CALIDI LVCENT BVCETA MATINI bucetum dictum ab eo quod est bos [est]. [187] 

OMNE QVOD INSVPEROS AVGET CONVICIA VVLGVS ordo: quod audet omne uulgus. [190] 

CIVIS OBIT INQVID MVLTVM MAIORIB INPAR tantum cedit prioribus quantum praecellit hoc tempore. [192] 

SALVA LIBERTATE POTENS ‘potens’ scit ὁμώνυμον esse. Dicimus enim potentem in iuuando, dicimus potentem in laedendo. Vnde hic exequitur, in qua re fuerit potens Pompeius. [193] 

ET SOLVS PLEBE PARATA PRIVATVS SERVIRE SIBI ordo: solus privatus parata sibi plebe seruire. [197] 

SED PLVRA RETENTIS INTVLIT aerario scilicet. [206] 

NVNC ET FICTA PERIT fides et libertas. [209] 

ET CVI QVERENDOS FARIVM SCELVS OBTVLIT ENSES felix est. Oblata est, quam ipse sibi debebat quaerere mortem, manu Pharia. [211] 

SCIRE MORI SORS PRIMA VIRIS SED PROXIMA COGI unum a uoluntate, alterum a necessitate. [213] 

NON DEPRECOR OSTI SERVARI DVM ME SERVET CERVICE RECISA ἀμφίβολον est quod intellegi * * * uictori me seruet decollatum. [215] 

VOCIB HIS MAIOR QVAM SI ROMANA S ROSTRA DVCIS quam si pro rostris, ut solet in funere clarorum uirorum fieri, laudaretur. [216] 

GENEROSAM VENIT ADVMBRAM MORTIS HONOR ordo: his uocibus maior honos ad umbram peruenit, quam si Romana rostra sonarent eius laudes. [219] 

LINQVENDI SIGNA CATONIS sustulit signa, ut Cato relinqueretur. [221] 

LITVS INEXTREMVEM TALI C V N * * * * [224] 

[IAM PELAGO] TVNC RESPICIT OMNES Cato scilicet. [228] 

PARTESQ FAVORE FECIMVS ideo, inquid, in partes iuimus, quoniam Pompeio fauebamus. [229] 

QVEM PACI PRAETVLIT ORBIS paci praetulit, dum maluit bellum. [230] 

CAVSAQVAE NOSTRA PERIT ob quam arma sumsimus. [233] 

PERIERVNT TEMPORA VITAE si de uita securi non sumus uel de morte. [235] 

BELLVM CIVILE SEPVLCRA VIX DVCIB PRAESTARE POTEST hoc propter Pompeium. [236] 

NON BARBARA VICTOS REGNA M nos scilicet. [240] 

SACRIS PRESTABITVR VMBRIS Pompei scilicet. [241] 

DOMINVM QVEM CLADES COGET H Caesarem non elegisset: necessitate suscepit. [243] 

POST TE FATA SEQVOR quem fata uoluerint. [246] 

CLAVSA FIDES MISERIS ET TOTO SOLVS IN ORBE EST Q V A P V P S nulli, inquid, misero nos credimus. [247] 

QVI VELIT a natura. AC POSSIT a felicitate. [256] 

ERGO PARI VOTO GESSISTI BELLA IVVENTVS hoc est, eo uoto ergo pugnasti, quo uicit Caesar: non libertatem Romanam intueris, set ut pro Pompeio dominum conpares. [258] 

QVOD NON INREGNA LABORAS Q T N D pro quando quidem. [259] 

QVOD ORBEM ADQVIRIS N sed tibi. [262] 

ET NESCIS SINE REGE PATI uteris consuetudine. [265] 

VNVM FORTVNA RELINQVID deest : tibi. [268] 

TOLOMEI MVNVS ET ARMA SPERNITE ‘munus’ quod uobis unum abstulit dominum. [276] 

QVAM VITAM VENIAMQ LIBET set et praemium. [278] 

TOLOMEI VINCITE MVNVS ille Sextum Pompeium dimisit, uos necate. [282] 

ET MAGNA MERITVM CVM CEDE PARATE ‘meritum’ apud Caesarem scilicet. [287] 

NEC IAM DEGVSTAT AMARVM DESIDIOSA TIMVM thymum hominibus amarum, non apibus. Virgilius
‘salices carpetis amaras’.
[288] 

FRIGII SONVS INCREPAT AERIS ut * * * [293] 

INCVLCATA VIRIS insinuata. IVSTI PACIENTIA MARTIS iustum enim fuit pro re publica dimicare. [297] 

PROXIMVS INMVROS ET MOENIA CIRENARVM EST LABOR placuit Cyrenas pergere. [299] 

POENAQ DE VICTIS SOLA EST VICISSE CATONEM poena de uictis Catoni sola est uicisse. [302] 

HAS AVDAX SPERAT SIBI CEDERE VIRTVS si ‘hanc’, naturam; si ‘has’, Syrtes. [304] 

INDVBIO PELAGI TERREQ RELINQVID ut incertum pelagus sit an terra. [305] 

NAM NEQ SVBSEDIT PENITVS QVO S P A N S D A A T non aratur ut terra, non nauigatur ut mare. [308] 

AEQVORA FRACTA VADIS ABRVPTAQ TERRA PROFVNDO incerta enim illic sunt maria et terrae. Vt Virgilius
‘praetentaque Syrtibus arua’.
[309] 

ET POST MVLTA SONANT PROIECTI LITTERA FLVCTVS belle dixit ‘post multa litora’. [313] 

SED RAPIDVS TITAN PONTO SVA LVMINA PASCENS ut ipse
‘Flammiger an Titan ut alentis hauriat undas
erigat oceanum fluctusque ad sidera tollat’.

Item
‘et adtracxit nubes, non pabula flammis’.

Virgilius
‘et bibit ingens arcus’.
[314] 

ZONAE VICINA PERVSTE κεκαυμένηι. [319] 

ACTVM MARE pulsatum. [321] 

INSVA REGNA FVRENS quoniam Africa ad meridiem posita austro subiecta est. TEMTATVM CLASSIB AEQVOR id est a classibus temtatum. [323] 

IN LATO CONFREGIT LITORE PONTVM quoniam Africa latissima est. [326] 

SPATIVM VICERE CARINE uela uicerunt nauis spatium uento turgentia. [330] 

QVAE FLVCTIBVS INCIDIT ALTIS non in Syrtibus. [334] 

ET OBNISVM VICTOR DETRVSIT INAVSTRVM ‘obnixum’ contra flantem. ‘Victor’ aestus. [335] 

HAS VADA DESTITVVNT alias. [338] 

TVM MAGIS INPACTVM BREVIVS MARE fortius uexabantur qui in breuibus erant. [339] 

QVAMVIS ELISVS ABAVSTRO fluctus scilicet. QVAMVIS ELISVS ABAVSTRO deest nam, ut sit: nam quamuis. [341] 

EMINET IN TERGO PELAGI * * * [347] 

TORPENTEM TRITONOS ADIT INLESA PALVDEM Triton Neptuni et Anphitrites filius. Ab hoc et Triton marinus deus et Minerua nomen acceperunt. [351] 

TERRARVM PRIMAM LIBIEN ordo: terrarum primam Libyen tetigit. [355] 

QVEM IVXTA LETON TACITVS PRAELABITVR AMNIS hic ab obliuione nomen accepit, quod quisquis ex eo bibit, rerum a se gestarum obliuiscitur. Hic et aput inferos fluit: Virgilius
‘Lethaeum ad fluuium deus euocat agmine magno’. [358] 

HESPERIDVM PAVPER SPOLIATVS FRONDIB HORTVS Hesperus rex in Africa. Is nouem filias habuit nomine Hesperidas quae iuxta Oceanum mare hortum patris custodire dicuntur, in quo ferunt mala aurea sub draconis tutela fuisse. Alii Hesperidas Atlantis filias dicunt. [359] 

INVIDVS ANNOSO QVI FAMAM DEROGAT AEVO inuidus hortus qui annoso aeuo derogat, dum non habet mala quae habuit. Inuidus est profecto qui famam detrahit uetustati quique negat se poetas audire nisi uera dicant. [369] 

AVT VLTRA GARAMANTIDAS amplius noluit in illa Garamantum regione ire. [373] 

ET TERRA CINGERE SIRTIM circuire. [379] 

QVIB VNA SALVS PLACVIT M C S qui eligitis pro salute mori in libertate. [381] 

SVMMOSQ LABORES ingentes. [382] 

VADIMVS INCAMPOS STERILES EXVSTAQ MVNDI duo mala. [385] 

DVRVM ITER ADLEGES PATRIAEQ RVENTIS AMORE durum est iter quod ad leges patriae tendit et amore libertatis occumbit. DVRVM ITER AD LEGES nam ire ad dominum facile est. [387] 

SI QVIB IN NVLLO POSITVM EST EVADERE VOTO quibus euadendi non est cupiditas et ire laudi ducunt. [388] 

SI QVIBVS IRE SAT EST [NEQ ENIM MIHI FALLERE QVEMQVAM A E •] Virgilius ‘nam mihi facti fama sad est’. [389] 

TECTOQ METV PERDVCERE VVLTVS neminem in periculis uolo decipere. [390] 

HI MIHI SVNT COMITES QVOS IPSA PERICVLA DVRANT qui amore uirtutis et instinctu sapientiae, non oratione mea ducuntur. [391] 

VEL QVE TRISTISSIMA PVLCHRVM ROMANVMQVAE P quasi quicquid laboriosum et durum est, Romanum putent. [398] 

PRAETENTATE MEO experimini. [400] 

AVT EQVITEM PEDITVM PRAECEDERE TVRMAS uiderit. [402] 

SERPENS SITIS ARDOR ARENAE DVLCIA VIRTVTI Stoicorum auctoritate sub honesti qualitate uirtus accipitur. Inde Honoris et Virtutis templum est. Ergo cum dicit gaudere asperis uirtutem, Hesiodi sententiam explicat:
τῆς δὲ ἀρετῆς ἱδρῶτα θεοὶ προπάροιθεν ἔθηκαν
ἀθάνατοι.

Quam Seuerus ita scripsit
‘ardua uirtuti longeque per aspera cliua
eluctanda uia est. Labor obiacet omnis honori’. [404] 

QVOTIENS MAGNO SIBI CONSTAT ONESTVM laboribus honesta conparare satis est gratum. [408] 

INREDVCEMQ VIAM DESERTO LIMITE CARPIT ‘deserto’ quoniam per eremum. [409] 

ET SACRVM PARVO NOMEN CLAVSVRA SEPVLCRO morituri Catonis fatum Libya occupauit, cum tamen semper esset ille securus. [410] 

INVASIT LIBIAE SECVRI FATA C nominatiuus est ‘Libye’. [411] 

TERTIA PARS RERVM LIBIAE Epaphus Iouis et Io filius in Aegypto oppidum primum Memphin condidit. Is Libyen filiam procreauit, unde Africa Libyae nomen accepit.

TERTIA PARS RERVM LIBIAE SI CREDERE FAMAE quidam diuiserunt orbem in duas partes, ut Varro, id est Asiam et Europam, quidam in tris Asiam Europam et Africam, ut Alexander, quidam in quatuor adiecta Aegypto, ut Timosthenes. Lucanus autem melius in duas diuidit, scilicet ex cardinum contemplatione. [415] 

VNDE EVROPA FVGIT LIBIEN a quo loco id est a Gadibus. VNDE EVROPA FVGIT LIBIEN ET LITORA FLEXV OCEANO FECERE LOCVM columnas Herculis, inter Europam et Africam freto interueniente. [423] 

ET NOSTRIS REFICIT SVA RVRA SERENIS uapores Libyae saepe refrigerantur inpulsis in eam nubibus aquilonis flatibus, quae soluteae in pluuias liquescunt. Quibus et temperatur et reficitur. Hi aquilones existimantur causam praestare inundationis Nili. [426] 

TANTVM MAVRVSIA GENTI tantum genti illi robora Maurusia diuitiae sunt. [430] 

EXTREMOQ EPVLAS MENSASQ PETIMVS A O Virgilius
‘aurea fulcra toris epulaeque ante ora paratae’.

Citrum autem significat et aues, quae Numidicae uocantur a regione in qua nascuntur, rari saporis. [432] 

SVB NIMIO PROIECTA DIE μετωνυμικῶς sole. [435] 

ET NVLLA SVBILLA CVRA IOVIS TERRA EST non curat, si non pluat. [440] 

QVEM MVNDI BARBARA DAMNO SIRTIS ALIT quem barbara Syrtis damnis mundi alit. [444] 

NAVFRAGIIS NASAMONES HABENT Nasamones dicti a profunda regionis suae arena, ἀπὸ τῆς ἄμμου. [450] 

SCOPVLISQ REPVLSVM DISSIPAT ἀπὸ κοινοῦ non. [459] 

DISCVSSASQVE D ἀπὸ κοινοῦ uidet. [466] 

CONCVTERET TERRAS auster. [468] 

EXESIS AVSTRVM SCOPVLOSA CAVERNIS concuteret Libyam et terrae motum faceret, nisi esset arenosa nec ullis cauernis concaua. [473] 

INTENTVSQ TVLIT MAGNI PERINANIA CELI ἀπὸ κοινοῦ spiritus. [477] 

SIC ILLA PROFECTO SACRIFICO CECIDERE NVMAE Numa Pompilius ad fidem faciendam Romanis finxit se cum diis habere conloquium et sibi Iouem tertio die pollicitum esse demissurum arma in quendam locum. Quae ex praeparato quadam arte mechanica aduocato populo uisa sunt de caelo uenire. Ea quoniam ex omni parte amputata erant, cognominata sunt ‘ancilia’. Quae certo die festo mouentur principum iuuenum manibus. [479] 

PATRITIA CERVICE MOVET Salios dicit. [481] 

SIC ORBEM TORQVENTE NOTO arenarum scilicet. [484] 

VIX SIC INMOBILIS AVSTRO * * *. [488] 

ALLIGAT zeugma: agger. [492] 

QVI NVLLAS VIDERE DOMOS VIDERE RVINAS quoniam casae ibi sunt, non domus structiles. [496] 

OSTENDIT LIBICAE FINITOR CIRCVLVS ORAE ea parte Africae quam Nasamones tenent et Syrtes Gaetulae, ita se clima habet, ut cum proxima sit regio aequinoctiali, prematur uero solstitiali circulo qua cancer est, ea sidera quae ad septentrionem sunt, illis non omnia conspiciantur: id est ὁρίζων non contingit cardinem septentrionalem. Hunc ὁρίζοντα dixit ‘marginem’.

* * * * * [542] 

PROCVL AXIS VTERQVE EST tantum, inquid, abest haec plaga a nobis, quantum et ab illis. Media enim est inter utrosque mundos. [548] 

DEFAMA TAM LONGI IVDICAT AEVI ut probet si uera essent quae de Ammone dicerentur, id est si uere certa responsa daret. [550] 

SORS OBTVLIT INQVIT a possibili. [552] 

CONSILIVMQVE DEI pro responso posuit. [555] 

DICTVROSQVE MAGIS ordo: cui magis. [557] 

SEQVERISQ DEVM imitatione et instituto. [558] 

INQVIRE INFATA INFANDI CAESARIS hoc ex animo dolentis est dictum. Nam qui inquirit dubia, quid inmineat solum interrogat, non et contra. [560] 

IVRE SVO POPVLIS VTI LEGVMQ LICEBIT si uincimus. [561] 

AN BELLVM CIVILE PERIT si uincimur. [562] 

DVRE SALTEM VIRTVTIS AMATOR QVERE QVID EST VIRTVS si amator es sapientiae, require sapientiam. Hanc enim posuit ‘uirtutem’. [563] 

QVAERE QVID EST VIRTVS ideo sub figura Labienus exigit, ut ex oraculo sciat Cato quid sit uirtus et quid honestum, quoniam Epicurei sine substantia uirtutem esse dicunt uanumque ei nomen, et ideo neminem posse ex praecepto Stoicorum sapientem fieri, sed tantum polliceri. [566] 

QVIT QVERI LABIENE IVBES iniuria numinum est interrogare quod noueris. Aut cur interrogem quod in mea est positum potestate, scilicet ut eligam mori quam esse subiectus? [568] 

AN SIT VITA NIHIL si plus uirtus potest quam fortuna. AN SIT VITA NIHIL secundum Epicureos qui dicunt post mortem animam non durare sed interire cum corpore. Et ‘uitam’ posuit modo pro anima. Virgilius
‘uitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras’.

SED LONGA AN DIFFERAT AETAS secundum Pythagoram qui dixit animas in reuolutionem uenire. | [et] dum semper moritur semper uiuit, longa aetate differtur. Virgilius
‘scilicet huc reddi deinde ac resoluta referri
omnia, nec morti esse locum’. [569] 

AN NOCEAT VIS VLLA BONO sapientem enim uiolentia nulla conmutat, nec fortuna terret amissione aut adquisitione rerum. Libenter subit quicquid inimica fortuna protulerit. Stoici negant sapientem malis adfici, cum * * * [570] 

OPPOSITA VIRTVTE MINAS pro sapientia. LAVDANDAQ VELLE SIT SATIS thesis philosophica. LAVDANDAQ VELLE SIT SATIS sufficit nobis laudanda uelle, id est si bonam conscientiam habeamus nec uelimus culpanda et sapientes simus. [571] 

ET NVMQVAM SVBCESSV CRESCAT HONESTVM quicquid crescit aut minuit, perfectum non est. Quod enim crescere potest, perfectum non fuit, quod autem minuit, perfectum non est. [573] 

TEMPLOQ TACENTE NIL FACIMVS NON SPONTE DEI his uersibus locum stringit de fato: hoc omnia esse constricta et ex aeternitate quadam catenatione causarum implicata destinatis diebus et nasci et finiri, mentesque nostras iam tunc ita formatas secundum uoluntatem deorum [id est Fatorum] cuncta facere, et debere nos aequo animo necessitati publicae parere tamquam domino subiectos. NIL FACIMVS NON SPONTE DEI Virgilius
‘deum namque ire per omnis
terrasque tractusque maris caelumque profundum’.

NIL FACIMVS NON SPONTE DEI Virgilius
‘totamque infusa per artus
mens agitat molem et magno se corpore miscet’. [575] 

DIXITQ SEMEL NASCENTIB AVCTOR ‘dixit semel’, cum nascentibus fata dedit. [576] 

QVICQVID SCIRE LICET scire debemus moriendum potius quam seruiendum; nihil esse quod uiuimus, nihil interesse quam diu uiuamus; bono nocere nihil posse, honestum prosperis non augeri, fortunam uirtuti nocere non posse; laudanda uelle sufficere etsi non fueris consecutus. STERILESNE ELEGIT HARENAS coniecturaliter. [578] 

ESTQVAE DEI SEDES NISI TERRA ET PONTVS ET AER quae enim alia est dei sedes nisi elementa haec quae dicit? Ait enim Posidonius Stoicus: θεός ἐστι πνεῦμα νοερὸν διῆκον δι’ ἁπάσης οὐσίας: ‘deus est spiritus rationalis per omnem diffusus materiam’ hoc est terram aquam aera caelum. Hunc spiritum summum deum Plato uocat ‘artificem’ permixtum mundo omnibusque quae in eo sint. Quod si ita est, omnes eum uidemus. [580] 

IVPPITER EST QVODCVMQ V Virgilius
‘Iouis omnia plena’.

QVODCVMQ MOVERIS σολοικισμός. [589] 

ET NVLLA VEITVR CERVICE SVPINVS lectica scilicet. [591] 

CVM TANDEM FONTE REPERTO INDIGA COGATVR LATICIS POTARE I. laticis indiga iuuentus certare cogatur. [594] 

ET SI SVCCENSV NVDA REMOTO ordo: et si successu remoto nuda uirtus per se inspicitur. [596] 

MAIORVM FORTVNA FVIT non uirtus. QVIS MARTE SECVNDO QVIS TANTVM MERVIT POPVLORVM SANGVINE NOMEN plus hic laudis fuga adquisiuit quam alii proeliis. [605] 

ET PLAGA QVA NVLLAM SVPERI MORTALIB VLTRA iam plaga calcatur qua nullam diem superi mortalibus concesserunt. [614] 

NOCXIA SERPENTVM EST ADMIXTO SANGVINE PESTIS tunc serpentes nocent homini, cum sunt in sanguinem eius admissi. [616] 

POCVLA MORTE CARENT μετωνυμικῶς aquam. [625] 

DIMISSO SOLE C ‘demisso’ occidente. [626] 

SQVALEBANT LATE PHORCINIDOS ARBA MEDVSAE Medusa quondam speciosa uirgo Mineruae crinibus suos anteposuit. Qua re indignata dea eius crines in serpentes conuertit tribuitque ei ut suo aspectu homines in saxa mutaret. Ad quam interficiendam Perseus missus est, qui * * * [632] 

FEMINEAE COME genitiuus est singularis, ‘more’ ablatiuus singularis. [636] 

HOC ABET INFELIX CVNCTIS INPVNE MEDVSA QVOD SPECTARE LICET hoc solum licet, inquid, ex ore eius inpune uidisse id est colubras. [642] 

EVMENIDVM CRINES SOLOS MOVERE F uult hanc deteriorem ostendere. [645] 

HOC MONSTRVM TIMVIT GENITOR Virgilius
‘odit et ipse pater Pluton’.

NVMENQVE SECVNDVM post Neptunum. [648] 

MVNDOQ OBDVCERE TERRAM totum mundum saxeum facere potuit. [654] 

ILLA SVBHESPERIIS STANTEM TITANA COLVMNIS IN CAVTES ATLANTA DEDIT Perseus cum uellet caelum petere et ad Atlanta peruenisset ut ab eo inponeretur mundo et is recusaret hoc praestare, ostenso ei Gorgonis capite fecit eum montem. Columnas autem Herculis dicit ubi Atlas conuersus in montem est. [655] 

CAELOQ TIMENTE pro dis. [656] 

GIGANTAS EREXIT MONTES in montes eos conuertit. [661] 

ARCADOS AVTORIS CITARE quoniam creditur ossa ceruina iunxisse uel, ut quibusdam libet, cornua et neruis intendisse. Inuentor palaestrae idem traditur, unde in gymnasis hermae in effigiem eius quadratae ponuntur: quadratae ideo quoniam ἀλληγορικῶς Mercurius est oratio: haec ex quattuor partibus constat, littera syllaba loquella oratione. | ARCADOS AVCTORIS CITARAE atqui lyrae inuentor est, non citharae. Sed translatione usus est. LIQVIDEQ PALESTRE aut quoniam oliui usum habet aut quoniam solutiora membra et mobilia efficit. [662] 

ET SVBITVS PRAECEPS CVLLENIDA SVSTVLIT ARPEN ordo: harpen sustulit Arcados, qui est auctor citharae palaestraeque. [668] 

GORGONOS AVERSO SVLCANTEM REGNA V ordo: Gorgonos regna. [671] 

QVAM SOPOR AETERNAM TRACTVRVS MORTE QVIETEM OBRVIT ordo: quam sopor obruit. [678] 

QVOS HABVIT VVLTVS quam toruos. AMATI VVLNERE FERRI falcato ense. [683] 

TEXISSETQ ORA COLVBRIS ipsius Gorgonae, ne uel decollatam uideret. [685] 

ILLE QVIDEM PENSABAT ITER PROPIVSQ S A poterat quidem ille conpendio ire. [689] 

ZEPHIRO CONVERTITVR ALES id est a zephyro ad austrum. [691] 

SIDERIB FOEBOQ VACAT PREMIT ORBITA SOLIS κεκαυμένη zona. [692] 

NEC TERRA CELSIOR VLLA NOX CADIT INC deorsum uersus altior. [694] 

SIC FLEXVS OBLITA VAGI PERRECTA CVCVRRIT S luna scilicet. ‘Oblita uagi flexus’ quem solet facere, ne incurrat in solem, obscurata umbra terrae altae si incurrat. PER RECTA CVCVRRIT SIGNA quoniam dixit ‘non obliqua meant’. [695] 

NEC INBOREAN AVT IN NOTON EFFVGIT VMBRA quoniam si fugeret, sicut solet, incurreret. NEC INBOREAN AVT INNOTON EFFVGIT VMBRA nox nil est aliut quam umbra terrae. Porro sub hoc solstitiali circulo terra media est, unde nox certissime efficitur. Super quam si quando luna posita exaduersum habuit infra terram solem obpositum, eclipsim patitur eo quod sub media is terra positus ex nulla parte potuit lunae lucem subministrare. [701] 

ASPIDA SOMNIFERAM TVMIDA CERVICE LEVAVIT serpentum nomina aut a Macro sumsit de libris Theriacon nam duos edidit —, aut quaesita a marsis posuit. Quae ab euentu dicta sunt siue natura ipsarum siue effectu artium quae sunt eius modi. ASPIS haec cum percussit, ita grauem torporem efficit morienti, ut uideatur per somnum mori. [706] 

INDE PETVNTVR HVC LIBICE MORTES increpat auaritiam. [708] 

AN NON STARE SVVM MISERIS PASS C ‘miseris’ scilicet hominibus. [709] 

HEMORROIS sanguine fluens. [710] 

NATVS ET AMBIGVE COLERET QVI SIRTIDOS ARBA CERSIDROS ordo: et chersydros natus qui arua coleret ambiguae Syrtidos. ‘Ambiguae’, quoniam nec mare nec terra est. ‘Chersydros’: χέρσος terra, ὕδωρ aqua. * * * [712] 

CENCRIS quod milio similis est, Graeco nomine. [714] 

TEBANVS OFITES [Thebanum] Aegyptiacum marmor. [716] 

AMMODITES a latendo sub arena. CERASTE quod capitibus uelut cornua erecta gerunt. SPINA TORQVENTE cerastam Helena rapta a Paride in Aegyptum dicitur calcasse: inde spinam fractam habere. [717] 

ET SCITALE aequali rotunditate. Hoc enim Graeci σκυτάλην, rutundum fustem, baculum. [718] 

TORRIDA DIPSAS quod percussos siti mori faciat. [719] 

AMFISBENA quod utraque parte capud habeat et utraque serpat. Ἀμφίς utrimque, βαίνειν ambulare. [720] 

ET NATRIX VIOLATOR AQVAE masculino genere dixit, cum sit feminino. Est tamen ex his nominibus quae communicatiua uocamus, ut est passer aquila. Nam illius serpentis masculinum nomen inuenimus. [720] 

IACVLIQ V iaculando [sagittando] se. [721] 

PARIAS quoniam erectus semper in caudam est. [722] 

PRESTER ab inflando ceruices suas et ora. [723] 

TABIFICVS SEBS quod percussus ab eo statim putrescit, ἀπὸ τοῦ σήπειν. [725] 

ANTE VENENA NOCENS quoniam et sibilo nocet. [726] 

BASILISCVS siue propter eximiam uim ueneni, siue speciem, nam uelut diademate albo insignis est. [728] 

DRACONES a uisu acutissimo dicti. Δέρκειν enim ‘uidere’ uocant Graeci. [733] 

NEC VOBIS OPVS EST ADNOXIA FATA VENENO mole sola sufficitis ad nocendum. [759] 

FERROQ APERIRE TVMENTIS SVSTINVIT VENAS ATQ OS INPLERE CRVORE secuit, inquid, sibi uenas et bibit sanguinem suum. [762] 

SITIM latine δίψαν dixit. [766] 

PARVA MODO SERPENS τῷ μέτρῳ. [773] 

DISSILVIT STRINGENS VTERVM MEMBRANA ‘membrana’ dicta eo quod membra cooperiat. [776] 

INMINIMVM MORS CONTRAHIT OMNIA VIRVS ad modum ueneni corpus redactum est. [785] 

HAEC QVOQ DISCEDVNT ossa scilicet. [787] 

CINIFIAS INTER PESTES TIBI PALMA NOCENDI Cinyphus amnis in Africa et ciuitas. Virgilius
‘Cinyphii tondent hirci’. [789] 

ECCE SVBIT FACIES LETO DIVERSA bene ‘diuersa’ quoniam [hic] ille flucxit, hic inflatus est. [807] 

MIRATORIQ CATONIS Stoico. [809] 

CORICII PRESSVRA CROCI Corycus Ciliciae mons, ubi crocum multum est. [814] 

TOTVM EST PROVVLNERE CORPVS pro uno uulnere totum corpus uulnus est. [821] 

TOXICA FATILEGI CARPVNT MATVRA SAITE Sais urbs est Aegypti templo Mineruae insignis, ubi toxicum nascitur quod simile est Arabiae odoribus. ‘Toxicum’ dictum quod sagittas tinguat. [822] 

SEVOS STERILI SE ROBORE TRVNCI terra ipsa est sterilis. [836] 

TESTE TVLIT CELO VICTI DECVS ORIONIS inmittente Diana scorpius Orionem interemit caelumque praemium meruit. Qui ita κατὰ διάμετρον positi sunt, ut altero oriente uelut fugiat alter et adhuc inimicitias exerceant. [837] 

SALPINGA genus serpentis modici, quam Plinius dixit animal formicae simile quod Hispania ‘salpungas’ dicit. [839] 

QVIETEM somnum. [851] 

ET PERAGVNT CIVILIA BELLA CERASTE quae a Caesare sunt coepta. [852] 

AXIS INVSTVS ‘in’ ualde. [863] 

PERSECRETA TVI BELLVM CIVILE RECESSVS ‘tui recessus’ genitiuus singularis.

PERSECRETA TVI BELLVM CIVILE RECESSVS nos milites bellum ciuile gerentes μετωνυμικῶς. [866] 

[INGRESSIS] COEVNT IGNES STRIDENTIBVS VNDIS oceani, ubi sol cadit et stridorem dat. [872] 

EVROPAMQ A S ASIAMQ VIDENTEM ἀπὸ κοινοῦ [zeugma] uidentem: non requiro Europam et Asiam uidentem alios soles. [874] 

CIRENIS ETIAM IAM BRVMA RIGEBAT hic autem aestas est. [878] 

SVBPEDIBVS IAM ROMA MEIS arbitrantur aput antipodas iam errare. [884] 

QVOCVMQ VOCATVS A quando aliquis uocabatur, Cato ueniebat, tamquam ipse uocaretur. [890] 

TANTO LASSATA PERICLO ‘lassata’ inferendo pericula. [894] 

IPSE CRVOR TVTVS συνεκδοχικῶς pro toto corpore. [916] 

EBVLVM genus pigmenti. PEREGRINAQ BALSAMA SVDANT haec omnia aut graminibus nascuntur aut de arboribus colliguntur. [917] 

EOAQVE COSTOS de Arabia uenit quae est iuxta orientem. [919] 

ERICINAQ TAPSVS quod in Sicilia nascatur. [920] 

ET LARICES zeugma: sonant flammis. [921] 

ET LONGE NASCENTIS CORNVA CERVI aut diu uiuentis aut quoniam non nascuntur cerui in Africa. [923] 

TVNC SVNT MAGICE MIRACVLA GENTIS tamquam magicae, quoniam hic quoque cantu utitur ut magi. [928] 

MVRMVRE CONTINVO NEC DAT SVSPIRIA SANGVIS uulnus ne serpat ulterius eo interuallo. [940] 

VIS POSITIS FOEBE FLAMMIS V L R hoc per singulos dies fit. [941] 

VIDIT ARENIVAGVM SVRGENS FVGIENSQ CATONEM hoc per singulos menses fit. [943] 

CEPIT ET INTERRAM LIBIAE non in puluerem. [948] 

PROXIMA LEPTIS ERAT Tripolitana ciuitas. [952] 

CVIVS VESTIGIA FRVSTRA TERRIS SPARSA LEGENS quem non inuestigatum in terra per maria quoque persequitur. [954] 

TREICIASQ LEGIT FAVCES Bosporon. ET AMORE NOTATVM amore Helles notatum, quam dilexerat Neptunus et detracxit arieti. Vel Hero et Leandri. [958] 

QVAMVIS BVZANTION ARCTO Byzantium a Pausania rege Spartanorum condita est et a Constantino meliorata.

QVAMVIS BIZANTION ARCTO PONTVS ET OSTRIFERAM DIRIMAT C C dicit Asiam ab Europa angusto freto separari. Quamuis, inquid, fretum inter Chalcedona ac Byzantium angustum est, non tamen Hellesponto angustius. [960] 

EVXINVMQ FERENS PARVO RVAT ORE PROPONTIS ‘Euxinum’ Scythicum. ‘Euxinum’ post dictum est: nam antea ‘axenum’ dicebatur hoc est ubi peregrini esse non possent. * * ‘mari nomen inhospitale quaesiuerunt’. Hoc autem ideo dicitur, propter iniurias Iasonis uel propter Mediam et pellem auream. Est autem ordo: ferensque Propontis Euxinum paruo ore ruat. Propontis sinus Euxinum pontum suscipiens. [962] 

ET GRAIO NOMINE BVSTVM ibi Aiax sepultus est. [963] 

ROETION ET MVLTVM DEBENTES VATIB VMBRAS Homero qui carmine suo haec inlustrauit. [970] 

ASPICIT HESIONES SCOPVLOS SILVASQVE LATENTIS ‘scopulos’ ad quos alligata fuit a patre Laomedonte beluae. ANCISAE TALAMOS siluas in quibus cum Venere concumbebat. [971] 

QVO IVDEX SEDERIT ANTRO Paris, cum inter Iunonem Venerem Mineruamque iudicauit. [972] 

VNDE PVER RAPTVS a Ioue in forma aquilae. [973] 

LVXERIT ENONE ab hac Paris dilectus est: qui cum a Philoctete occisus esset, acceptum corpus herbis quibusdam animauerat rursusque eum passa est mori, cum ille recepto spiritu nominaret Helenam cum suspirio. | LVSERIT OENONE nympha Cebrenis fluminis filia Paridi quondam nupta, cum ille Helenam rapuisset, diu fleuit et irata occulte filium suum misit ad Graecos dicens Ilium capi non posse nisi Palladium fuisset ereptum. Quae tamen cum Paris esset occisus, saxo se praecipitauit. [979] 

HERCEAS MONSTRATOR AIT NON RESPICIS A Ἐρκείου Διός. ‘Herceae arae’ Iouis , quas Priamus sacrauerat in regia sua, ad quas a Pyrro occisus est. | Item: id est Ἐρκείου Διὸς βωμούς, Iouis propulsatoris, ab arcendo mala. Fecerat hoc templum Priamus Ioui, mala prohibiturus. [982] 

INVIDIA SACRE CESAR NE TANGERE FAME noli his inuidere quos carmen inlustrat. [984] 

QVANTVM SMIRNEI DVRABVNT VATIS HONORES Homeri a Smyrne ciuitate, qui ex nympha Critheide et Melete amne creditur natus fuisse. [993] 

IGNIS ADHVC FRIGIVS Vestam dicit. [998] 

RESTITVAM POPVLOS deest uobis. RESTITVAM POPVLOS GRATA VICE MOENIA REDDENT ipse restituit Ilium a Fimbria dirutum legato Sillae. [1007] 

QVAM TVTAS INTRARET AQVAS id est portum. [1016] 

REX TIBI PELLEVS BELLI PELAGIQ LABORES D ipsum Pompeium. [1019] 

TESSALICAS QVERENS MAGNVS REPARARE RVINAS ne uile uideretur uictum occidere. Ideoque dicit: quoniam reparere uolebat aciem. [1023] 

ACCIPE QVICQVID PROMAGNI CERVICE DARES aut se aut Ptolomaeum dicit. [1029] 

TV NOMINA TANTO INVENIES OPERI tu dignum nomen tali facto inpone. [1040] 

NON ALITER MANIFESTA POTENS ABSCONDERE MENTIS mire latinum facit de graeco participium, οὐ δυνάμενος ἄλλως. [1043] 

QVI DVRO MEMBRA SENATVS CALCARAT VVLTV sine lacrimis. QVAM DEBERE CAPVT quam beneficium pro capite ipse debere. [1046] 

SORS DVRISSIMA FATI fati tui o Pompei. [1049] 

TE GENERIS NEC NATA IVBET MERERE NEPOSQVE quondam. [1057] 

SCILICET HOC ANIMO TERRAS ADQ AEQVORA LVSTRAS ironia. [1063] 

ADQVIRITQ FIDEM SIMVLATAM FRONTE DOLORIS ordo: fidem simulati doloris fronte adquirit. [1065] 

PEIVS DECESARE VESTRVM Q D P peius uos odi quam ipse Pompeius. [1073] 

ERGO INTESSALICIS PELLEO FECIMVS ARBIS IVS GLADIO ut liceret Romanos occidere. [1080] 

FAME CVRA MONET deest: set. [1082] 

CREDITE VICTOREM id est me. [1084] 

MALORE PROFECTO QVAM METVI POTERAT DISCRIMINE CESSIMVS A certum est maiore periculo nos pugnare quam credidi. Nam cum ego Romam et Pompeium timerem si uictus fuissem, longe alid inueni timeri debuisse id est Ptolomaeum. [1088] 

SCIAT HAC PROCEDE TIRANNVS NIL VENIA PLVS POSSE D hoc sit praemium, quod ignosco. [1096] 

DVM VITAM FARIO MAVVLT DEBERE CLIENTI dum uult Ptolomaei beneficio uiuere, non meo. [1097] 

LAETA DIES RAPTA EST qua eramus in gratiam redituri. [1108] 

O BONA LIBERTAS CVM CAESAR LVGEAT AVDENT ironia: quibus palam non licet flere, cum lugeat Caesar.


HOME > '������������������������' in 'Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p11, 5'
Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p11, ARGVMENTVM LIBRI NONI. <<<    
5177w 49.548094987869 s