Anonymus_cps16, Periochae Livii, 12HOME > 'praetor' in 'Anonymus, Periochae Livii, 12'
Anonymus, Periochae Livii, Ex libro XI <<<     >>> Ex libro XIIIhide dictionary links

Ex libro XII


Cum legati Romanorum a Gallis Senonibus interfecti essent, bello ob id Gallis indicto, L. Caecilius praetor ab his cum legionibus caesus est. Cum a Tarentinis classis Romana direpta esset, IIuiro qui praeerat classi, occiso, legati ad eos a senatu, ut de his iniuriis quererentur, missi pulsati sunt. Ob id bellum his indictum est. Samnites defecerunt. Aduersus eos et Lucanos et Brittios et Etruscos aliquot proeliis a compluribus ducibus bene pugnatum est. Pyrrhus, Epirotarum rex, ut auxilium Tarentinis ferret, in Italiam uenit. Cum in praesidium Reginorum legio Campana cum praefecto Decio Vibullio missa esset, occisis Reginis Regium occupauit.


100w 0.82323002815247 s