Anonymus_cps16, Periochae Livii, 25HOME > 'praetor' in 'Anonymus, Periochae Livii, 25'
Anonymus, Periochae Livii, Ex libro XXIV <<<     >>> Ex libro XXVIhide dictionary links

Ex libro XXV


P. Cornelius Scipio, postea Africanus, ante annos aedilis factus. Hannibal urbem Tarenton praeter arcem, in quam praesidium Romanorum fugerat, per Tarentinos iuuenes, qui se noctu uenatum ire simulabant, cepit. Ludi Apollinares ex Marci carminibus, quibus Cannensis clades praedicta fuerat, instituti sunt. A Q. Fuluio et Ap. Claudio coss. aduersus Hannonem, Poenorum ducem, prospere pugnatum est. Tib. Sempronius Gracchus procos. ab hospite suo Lucano in insidias deductus a Magone interfectus est. Centenius Paenula, qui centurio militauerat, cum petisset a senatu ut sibi exercitus daretur pollicitusque esset, si hoc impetrasset, de Hannibale uictoriam, VIII acceptis militum dux factus conflixit acie cum Hannibale et cum exercitu caesus est. Capua obsessa est a Q. Fuluio et Ap. Claudio coss. Cn. Fuluius praetor male aduersus Hannibalem pugnauit. In quo proelio XX hominum ceciderunt; ipse cum equitibus CC effugit. Claudius Marcellus Syracusas expugnauit tertio anno et ingentem uirum gessit. In eo tumultu captae urbis Archimedes intentus formis, quas in puluere descripserat, interfectus est. P. et Cn. Scipiones in Hispania tot rerum feliciter gestarum tristem exitum tulerunt, prope cum totis exercitibus caesi anno octauo quam in Hispaniam ierunt. Amissaque eius prouinciae possessio foret, nisi L. Marci, equitis Romani, uirtute et industria contractis exercituum reliquiis, eiusdem hortatu bina castra hostium expugnata essent. Ad XXVII caesa, ex mille octingentos, praeda ingens capta. Dux Marcius appellatus est.


220w 2.3868200778961 s