Anonymus_cps16, Periochae Livii, 97HOME > 'praetor' in 'Anonymus, Periochae Livii, 97'
Anonymus, Periochae Livii, Ex libro XCVI <<<     >>> Ex libro XCVIIIhide dictionary links

Ex libro XCVII


M. Crassus praetor primum cum parte fugitiuorum quae ex Gallis Germanisque constabat feliciter pugnauit, caesis hostium XXXV et ducibus eorum Casto et Gannico. Cum Spartaco dein debellauit, caesis cum ipso LX. M. Antonius praetor bellum aduersus Cretenses parum prospere susceptum morte sua finiit. M. Lucullus procos. Thracas subegit. L. Lucullus in Ponto aduersus Mithridaten feliciter pugnauit, caesis hostium amplius quam LX. M. Crassus et Cn. Pompeius coss. facti (S. C. Pompeius, antequam quaesturam gereret, ex equite Romano) tribuniciam potestatem restituerunt. Iudicia quoque per M. Aurelium Cottam praetorem ad equites Romanis translata sunt. Mithridates desperatione rerum suarum coactus ad Tigranen, Armeniae regem, confugit.


105w 1.8409900665283 s