Anonymus_cps16, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, p3HOME > 'praetor' in 'Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, p3'
Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, IIII <<<     >>> PRO M. MARCELLO.hide dictionary links

PRO LIGARIO.

ARGUMENTUM.

Quintus Ligarius, legatus cum Considio fuisset profectus ad Africam, ita administravit ut, cum Considius ad consulatus petitionem vellet venire Romam, pro se Ligarium faceret. Coepit Ligarius Africam tenere legati iure, discedente Considio. Interea evenere bella civilia inter Pompeium et Caesarem. Fratres Ligarii cum Caesare senserant. Senatus iussit in sortem mitti nomina senatorum, ut imperatores novi mitterentur ad tenendas provincias. Africa evenit Tuberoni. Rumor pervenit ad Africam iam bella geri Pompeiana. Africa studio ferebatur in Pompeium, quaerebat ducem. Quodam tempore Varus in Africam praetor fuerat. Sic placuerat Afris ut, cum se optulisset, statim fieret imperator in Africa contra Caesarem. Navigavit Tubero cum Pausa patre. Cum venissent ad Africani, pro Pompeio mandavit illis Varus: "Decedite; iam ego teneo Africani: Pompeianis commissa est. " Interea, sicut dixit Livius, oppressus est Tubero et Pansa; fugerunt ad Pompeium, cum quererentur. Inter has mores supervenit Curio ad Africam. Victus est a Iuba rege Curio. Mandavit Varus ad Pompeium: "Scias Curionem ducem occisum esse in Africani: tua est provincia. " Gratulatus Pompeius vocavit Tuberonem et Pansam: "Quid querimini? " inquit "et illi nostri sunt: pro nobis dimicarunt, non possum vos vindicare. " Occisus postea Pompeius. Perseveravit in armis sola Africa. Ibi periclitatus usque ad extremum Caesar. Vnde oderat eos vel maxime qui in Africam fuerant, quia iam non pro Pompeio pugnabant, sed pertinacia. Vnde inexorabilis vel maxime fuerat his qui in Africa contra Caesarem arma susceperant. Victus est in Africa postea Iuba rex, occisus est Petreius, occisus Cato, occisus Scipio. Occisis partibus in Africa Ligarius latuit; semper quaerebat illum ad interitum Caesar eo tempore quo dedit indulgentiam Marcello vel maxime inimico. Spem coeperunt fratres Ligarii posse habere collecta multitudine populi. Postquam ignovit Marcello in senatu, coepit quasi populus R. pro Ligario petere. Stetit Caesar dubius. Cum vellet paene ignoscere, surrexit Tubero, cui iam indulgentiam dederat, et dixit: "in Africani fuit. " Scit enim quia eos maxime execrabatur qui in Africa fuerunt. Accusat modo Tubero vel Pausa pater eius: accusant Ligarium, quod in Africa fuit. Adest illi Cicero.

Status venialis per casum, per inprudentiam et per necessitatem: omni igitur a parte consistit. Narrationem probamus. Genus causae admirabile: quod iste odit reum, quod odiosa persona est Caesari. In ista oratione per hironiam esse principia intellegamus.

Novum crimen. Per irrisionem. Lapsa est admirabilitas: "magnum crimen adfero: quia in Africa Ligarius fuit". Quia oderat locum Caesar, ideo ergo ille odium obiecit Caesari Africae.

Propinquus meus. Dicebatur enim Tubero sororem Ciceronis duxisse uxorem.

Idque Gaius Pansa. Irridet patrem etiam.

Ingenio praestanti fretus fortasse. Quia ipse Pansa voluerat Africam tenere. G. Pansa non ausus esset hoc dicere nisi fretus familiaritate. Nam si crimen esset tenere Africam, ipse crimen de se intellegeret. Pansa enim ad Africani optinendam cum filio venerat.

Quo me vertam? Totum irridet.

Cum meus necessarius. "Consilium habuimus negandi. Fecit Tubero ut non habeamus integrum consilium; id quod cogitavimus fecit ne iam sit integrum. " Totum irridet.

Omissaque controversia. Esce venialis oratio.

Qua plurimi sunt conservati. Tangit ipsum Tuberonem et patrem ipsius, lei. qui indulgentiam meruerunt.

[2] Quintus enim Ligarius. Dixit principia. Narratio incipit per inprudentiam; nam partibus inprudentiae utitur ad venialem.

Decedens Considius. Ad consulatus petitionem.

[3] Bellum subito exarsit. Pompei et Caesaris. "Quare non hoc facto statim venit et iunxit se fratribus? " Quod qui erant in Africa antea audierunt geri quam parari. Ergo iam non poterant.

[4] Non modo nullum ad bellum. Pacis enim tempore profectus est.

Nam profectio voluntatem habuit. Venialis per casum et per necessitatem.

[5] An ille si potuisset? ...

[6] Cuius ego causam animadverte qua fide. Omne leve peccatum vel magnum paene innocentiae personam sumit comparatione peioris. Puta, homicida est; compara illi parricidam, et innocens invenitur. Voluntate ipse Cicero arma suscepit et voluntate pugnavit; et defendendo Ligarium non voluntate pugnasse: cum illum sic defendit, se prodidit. Damnat enim eos qui voluntate sumpserunt. Ergo si hi qui voluntate sumpserunt arma absoluti sunt, ille qui necessitate oppressus est damnari debet?

[7] Suscepto bello. Ista confessio Ciceronis defensio est Ligarii.

Qui cum hoc sciret. Quia voluntate ad arma venissem.

Vt essem idem qui fuissem. Iussit enim illum etiam imperatorio iure tenere Italiam dictatorio iure.

Hunc nuntium. Inter nuntia et nuntium multum interest: nuntius est qui nuntiat; nuntia sunt quae nuntiantur, neutro genere. Sed hic pro neutro masculinum posuit. Nam si de re dicit quae nuntiata est, non de persona quae nuntiavit, hunc nuntium inquit audivi; non hunc nuntium, sed hoc nuntium dicere debuit, quia de re dicit.

[8] De Ligario autem audeo. Quia non voluntate suscepit arma.

[9] Quid enim, Tubero, tuus ille? Quemadmodum arguit pudorem eius.

Commoveri videtur. Erubuit Tubero.

[10] Atque in hac causa nonnihil equidem,Tubero. Quod non intellexit non stare controversiam.

Nam si vidisset. Id est si intellexisset genus causae.

Arguis fatentem. Ecce monomeres.

Aut, ut tu vis, parem. Ecce "a pari".

[11] Haec non modo mirabilia. Hoc incredibile est: contra naturam quia sanguinem petit.

Externi isti mores sunt aut Graecorum aut barbarorum [aut]. Gallos quosdam et Graecos secum habebat, qui illum ad inimicitias inpellebant: hos tangit.

[12] Ne apud eum quidem dictatorem. "Apud Sullam" dicit. Constat enim Caesarem contra Sullam fuisse, nam paene occisus est. Denique aliquot annis post occasum Sullae multos accusavit et damnavit Sullanos.

Quod [ne] nos domi petimus. Peius est, inquit: petis ne ignoscat. Nam iam non unius, sed omnium excludis petitionem.

[14] Et in tali miseria. Ecce quare dicit in publico.

[15] Per te, inquam, optines. Quia tum dedit clementiam soli ipsi: ne videatur suasione aliorum ignoscere.

[16] Quodsi probare Caesari possemus. Si vellemus dicere quia Ligarius in Africam non fuit. Nam semper honestum est pro salute mendacium.

[17] Ac primus adituset postulatio. Sic coepit oratio Tuberonis: "Volo de scelere Ligarii dicere. " De hoc verbo modo contendit: "Quare dixisti partem Pompeianam in qua etiam tu fuisti? Caesar dicit errorem fuisse rei p. , tu scelus. "

Ac mihi quidem si proprium. Per necessitatem "venialem" tangit.

[18] Quando hoc ex te quisquam? Hic "scelus" partem Pompei fuisse contendit.

Contumeliam propulsare. Quia tibi negabatur triumphus.

[19] Non par fortasse eorum. Quia senatus cum Pompeio fuit.

[20] Sed ut omittam communem causam. Coepit de civili bello tractare, et omisit causam. Modo redit ad negotium et causae contentionem. Dicit enim quod facilius potuit Tubero non ire ad Africani quam Ligarius reverteretur ex Africa. "Facilius erat ut tu non ires, (nam liberum erat arbitrium) quam illum exire. " Sed obiecit Tubero dicens: "Senatus me misit, non potui nisi obsequi senatui. "Sed et Cicero dicit: Ligarium senatus miserat, et miserat in pace: tu in bello isti. "

[21] Post adfines. Quia sororem Ciceronis habuit.

Verborum pondus. Pondus verborum est, quia dicebatur illi: "Solus tu pro Pompeio non sentis. "

[22] Amplissimi viri. Pompei.

Vna est profectus. Quia ad diversas provincias missi erant optinendas. Vos Africam, arcem. Verba ipsius repetit. Tubero enim hoc obiciebat Ligario: "Africam tenuit provinciam natam semper contra imperium populi Romani. " Vnde modo Cicero verbo ipsius refert: nam si crimen est aliquem voluisse Africam tenere, quod dico aliquem, non fuit is Ligarius, sed Varus.

[23] Vide quid licentiae nobis. Hoc vult dicere: "si volebas prodere Pompeium, merito pulsus es".

Non enim si tibi ea res grata fuisset. "Prodidisti amicum tuum, inimicum meum mihi; quamquam res est grata, tamen tibi non probata.

[24] Vnam ex omnibus. Iterum verbis illius repetit quemadmodum obiecit Ligario.

Rex potentissimus. Iuba, rex Maurorum.

Cum videam quid feceritis. Quia ad Pompeium profecti sunt expulsi e provincia quam dederat senatus.

FINIT PRO LIGARIO.


HOME > 'praetor' in 'Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, p3'
Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, IIII <<<     >>> PRO M. MARCELLO.
1189w 8.0756220817566 s