Anonymus_cps16, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, p7HOME > 'praetor' in 'Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, p7'
Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, ARGUMENTUM ROSCIANAE ORATIONIS. <<<     >>> MILONIANA.hide dictionary links

POMPEIANA.

[3] ... Lucullus. Et dum persequitur, adiit multas civitates et rediit praeda plenus. Ab hoc ergo Tigranes inimicus factus populo R.

[4] Relictus. Quod eum voluntate reliquerit, eum possit occidere.

Aguntur. Periclitantur.

Exercendis. Contra exigendis.

Occupatae. Fatigatae.

[5] Bithyniae quae. Bithynia antea a Nicomede rege tenebatur. Iste mortuus est intestatus: pervenit ergo eius regnum ad populum R. Misit ergo populus R. ad regnum illud tenendum Ariobarzanen.

Quod finitimum est ve. . Quod [ne] inter Armeniam et Asiam iacet.

Lucullum magnis rebus. Lucullus missus est bellaturus contra Mithridatem: victoriam perdidit.

Huic qui successit. Glabrionem dicit, quod satis debilis fuerit.

Vnum ab omnibus. Pompeium dicit. Virgilius: Et petiere sibi et voluere adiungere gentes.

[6] Primum mihi videtur. Divisio. Partitio finit narrationem; ab hoc capite incipiunt argomenta.

Agitur. Fatigatur.

Aguntur. Pereunt.

Pacis ornamenta. Magistratus dicit.

Subsidia belli. Dixit stipendia quae mittunt imperatoribus civitates amicae.

[7] Mithridatico bello. Mithridates cum pacem fecisset cum Sulla et dedisset Asiam, Sulla iratus in civitatibus illis Romanum exerccitum servande fidei indigenarum gratia posuit. Cum igitur Sulla recessisset, Mithridates illas civitates corrupit et fecit milites Romanos ab oppidanis occidi.

Sed emergere. Translatio a sole.

Asiae lucem. Servavit metaforan, quia eum "emergere" dixit quasi solem.

[9] Ad eos duces quibuscum tum bellum gerebamus. Sertorius civis quidem fuerat Romanus, sed proscriptus a Sulla fugit in Hispaniam et ibi coepit civile bellum perficere. Multo tempore pugnavit et multos interemit Romanos iste eo tempore quo Mithridates misit ad Sertorium, dicens "Tu adgredere parte ex ista Romanos, et ego ex ista, ut sint undique circumvallati. "

Vt cum duobus in locis. Ex Hispania et Ponto, id est a Mithridate et Sertorio; nam Mithridates in Ponto regnabat, Sertorius partes Hispania optinebat.

[10] In altera parte. Hic minuendo, id est contra Mithridatem.

Eius, sed virtuti. Vbi vicit, vicit ut forti: ubi perdidit, perdidit ut infelix.

[11] Maiores nostri. Exemplum a minore ad maius.

Naviculariis. Navicularii dicuntur qui transferunt frumenta in urbem aut ubicumque est imperator: propter quos bellum fecere Romani.

Legati quod errant. Populus R. Graecis subactis permisit uti suis legibus. Mos fuerat apud omnes Graeciae civitates Corinthi habere conventum. Populus R. veritus ne communi consilio novitatis consilium caperetur, misit legatos imperane ut singulae civitates apud se contionandi haberent consuetudinem nec liceat coadunari in unum totius Graeciae multitudinem. Exarsit iracundia turba Graecorum adeo ut legati de contione lapidibus pulsi apud hospites laterent et nocte fugerent Romam: iratus populus R. Corinthum delevit.

Qui legatum populi Romani. Mithridates legatum invenit quendam M. Aquilium et eum inclusa in cavea: dedit illi domicilium ferae et cotidie efferebat et verberibus fatigabat.

Illi libertatem. Scilicet naviculariorum.

[12] Atque amicus. Esset Ariobarzanes, si vester socius non fuisset.

[13] Omnia et eum. Omnes iste virtutes possidet solus.

Ad maritimum bellum. hoc est contra piratas pugnaturus.

Ab hostili expugnatione differant. Sunt imperatores et saepius mittuntur contra hostes notalium civitatem defendant, et hostem quidem prohibent a rapina, ipsi tamen civitati hostes existunt.

[14] Philippo. Rege Macedoniae.

[15] Nam in ceteris rebus. Vt puta: in naufragio nulla sine immersione calamitas; in incendio cum flamma coeperit, aerumna sentitur; belli tempore bellum damna praecedunt.

Scriptura. Pecorum vectigali.

[19] Fidem concidisse. Mithridates Asiam cepit, publicanos oppressit et omnium bona rapuit. Nemo ergo iam ad Romam credebat propter priora exempla. Necessarium ergo Pompeius eligendus est, qui semper rei p. necessitatibus militabat.

[20] Structas fuisse. Bene suspendit: "non etiam vicisset".

Corenorum. Romana civitas erat: istam Cotta tenebat, missus ipsam servare de servitio Mithridatis. Deinde Lucullus missus est ut Mithridatem persequeretur. Vt venit, invenit obsessam civitatem a Mithridaticis ferre frumentum; sed milites Mithridatis ex fame paulatim morte consumebantur. Ergo mortuorum corpora milites comedebant, deinde confecti versi sunt ad fugam.

[21] Quae ducibus Sertorianis. Marium dicit et Lucullum.

Patefactum. Pontus eo tempore potuit aperiri Romanis nam Mithridates tenebat quo tempore Lucullus cum Mithridate pugnavit et eum vicit. Accessit alia provincia populo R., superante Lucullo.

Sinopem atque Amisum. Sinope et Amisus opimae sunt civitates Ponti: istas civitates expugnavit Lucullus et cepit, et, quamvis tales erant istae civitates, tamen deletae sunt a Lucullo.

Spoliatum. Non victum, sed spoliatum: quasi hoc tantum Lucullus fecerit.

A nullo istorum. Multi dicebant malevoli quod Cicero subtrahit laudes Luculli, ut erigeret Pompei famam.

[22] Primum ex suo regno. Incongruum videtur exemplum, quod imperatori feminam comparavit, sed ex omni parte quadrare monstratur: primum ex loco, quod Mithridates Ponticus fuit, quae patria Medeae est; ex facto, quod, ut illa parricidium fecit, sic et iste auctore Sallustio et fratrem et sororem occidit; ad postremum comparans exitum.

Medea illa. Iason missus est aureum vellus adferre: hunc Medea adamavit et eum adiuvit, deinde redeuntem ad patriam secuta est. Aeetes pater eius, ubi cognovit suae filiae fugam et illius rapinam, persecutus est. Illa fugiens suum fratrem occidit et membra eius per iter dispersit. Cum igitur Aeetes illos persequeretur, vidit suum filium sparsum in via et coepit eum colligere; et cum colligit ita per funus moras, fugam lucrata fuit Medea.

Sic Mithridates. Bene Mithridatem Medeae comparavit, nam et ipse parricida est: fertur enim fratrem suum occidisse et matrem bello superiore contra Sullam

[23] Hunc in illo timore. Mithridates postquam multo tempore a Lucullo fatigatus est, exul ab illo susceptus est. Ille accepit timidum et fecit confidentem et mutavit hospitio fortunam.

Tametsi urbem ex Tigranis. Miles Romanus licet prospera pugna fuerat usus et magnam civitatem tulerat Tigrani, tamen, quia multum fecerat tempus neque suos viderant, et fortitudinem cupiditas pia frangebat.

[24] Iam hoc fere sic fieri. Regalis fortuna quamdiu floret imperio, laborat invidia, defecta miserationem meretur.

[25] Impetum fecit. Sinite hoc loco. Mithridates postquam fugit et a Tigrane fuit receptus, iussit milites sedere in loco obscuro, ut, quando veniat legatus Luculli ad oppida illa vastanda, contra ipsum impetus fiat. Illi sederunt: venit legatus ad rapinam faciendam. Fit contra eum impetus: ita omnes deleti, ut nec nuntius possit existere; ita omnes extincti sunt.

Vt poetae solent. Omnes qui historias scribere solent, ubi ad calamitatem veniunt populi R., praetereunt neque illam dicunt, ne videantur in calamitate exultare.

[26] Dimisit. Quasi inbellem.

Multa praetereo. Ostendit se parcere Lucullo et non tantum dicere quantum meretur audire.

Novus imperator. Glabrio.

[27] Antiquitatis memoriam. Apud antiquos "magni" erant viri fortes.

[28] Ego enim sic existimo. Prima divisio fuit: primum dicendum est de genere belli, tunc de magnitudine, de imperatore. Nunc divisionem fecit: quid debet habere imperator? Omnes imperatores quattuor debent ornari virtutibus. Primum debet esse in bellis peritus, ut scientia omnia pericula venientia superet; deinde debet esse fortis: nihil enim valet peritia, nisi accessit virtus; deinde strenuus in bello debet esse; deinde felicissimus. Cicero ultimum posuit quod est necessarium. Lucullus in istis omnibus fuit peritissimus, fuit fortis, fuit strenuus, sed infelix.

Patris exercitum. Socii aliquando civitatem petiere Romanam. Hos adversum senatus: irati arma sumpsere missis principibus. Contra hos pater Pompei missus est. Patri filius legatus fuit, puer in studiis, ad bellum maturus.

Extrema pueritia. Veniente Sulla contra partes Marianas Pompeius ex militibus patris magnum comparavit exercitum; Sullae, cum tyrannidis rumoribus notaretur, tradidit se Pompeius.

Maximi exercitus. Contra Clupeanos fugitivos.

Quam quisquam cum inimico. Nunquam fuit tanta contentio verborum inter inimicos, quantas contentiones telis confecit.

Quam ceteri legerunt. Constat Lucullum usque ad tempora consulatus expertem fuisse bellorum, post in consulatu historiis studuisse, ut bella destituta cognosceret. Hoc in illo dialogo, qui scribitur Lucullus, Cicero docet, unde et in se Hortensio Lucullus historiam laudavit. Bene ergo plura bella gessit, et attendit Lucullum, quam[quam] ceteri legerunt.

Cupierunt. Vt dicit Sallustius, Lucullus pecuniam Quintio dedit, ne illi succederetur.

Non alienis. Semper unusquisque qui militiam ingreditur legit aliena facta et ita formatur praeceptis. Praetor Lucullus secum habebat monitores.

Suis imperiis. Ergo Pompeius non legendo, sed videndo factus miles.

Offensi. Propter Lucullum, qui in Ponto perdidit militem.

Civile Sullanum. Africanum contra Domitium et Clupeanos. Transalpinum Gallicanum. Hispaniense contra Sertorium. Servile contra reliquias Spartaci.

[30] Testis Italia. Namque Sulla contra Mithridatem dimicante Mariani occupaverunt rem p. , ita ut omnis fugata nobilitas ad Asiam perveniret. Pompeius inter haec militem collegit voluntarium eumque tradidit Sullae, unde Sulla dicebat Pompei virtutibus liberatam Italiam.

Testis Sicilia. Quia fugientem praeoccupavit Carbonem.

Gallia. Praetor Hispanos inrupit, Gallos occidit.

[32] Vectigal[ibus] vobis. Piratae cum multas civitates ceperunt, etiam vectigalia annua prohibebant.

Cum legati populi Romani. Legatum quendam oppressum a piratis pretio uxor liberavit.

Duodecim secures. Bilienus consul captus cum legatis suis et cum insignibus imperii venundatus est.

[33] Portus. Asiae portus cepere piratae.

Spectante populo Romano? Videbat populus Romanus, cum raperetur vectigal.

[37] Quem enim imperatorem? Aut Glabrionem, qui Ciliciae praeerat, aut Marium dicit.

Centuriatus. Ordo est militaris dignitatis.

Qui pecuniam. Quando ibat Lucullus ad bellum, petierat pecuniam infinitam, ut suis militibus bello daret: iste accepit et partem pecuniae dedit multis magistratibus, ut eorum auxilio non succederetur.

Vestra murmuratio. Multi dicebant scientes talia fecisse Lucullum. Dicebant latenter quod de Lucullo dicit, propter divisam pecuniam magistratibus.

[38] Nostri imperatores. Procaelius quidam Romanus imperator iter faciens ingressus in provinciam postulabat pecuniam. Si non illi dedisset, provinciam illam expugnabat.

[39] Sed ne vestigium quidem. Semper qui rapit manus suae vestigia relinquit....

[47] metro farrem Marcello Mario exercitus datos, id est bella commissa.

[50] Ipsis locis assit. Glabrio erat in Asia, hoc est in Mithridatico bello, et Pompeius in maritumo. Hoc ergo dicit quod, si data fuerit Pompeio potestas, iuxta est ut citius possit accipere a Glabrione exercitus.

[55] Exercitatus dicitur qui in bonis actibus summam peritiam habet, exercit[at]us autem qui malorum peritiam habet.

Exuviis navium. Primum populus R. contra Antiates bellum gessit et duodecim captivis navium rostris forum ornavit, non, ut imperiti dicunt, Carthaginiensium navibus.

[58] An Falcidius, Metellus? Ciceronis familiares erant: ut, quando probatione deficitur, utatur exemplis.

Cuiusquam initia edictum. ... Proposuerat ut nemo referat de Pompeio, ut ipse hoc bellum experiatur.

Intercessio. Intercessio dicitur aeatio dictionis tribuni pl.

[60] Cimbris. Gallis.

Lucius Philippus dixisse dicitur. Consulibus Sertorianum bellum detrectantibus Pompeius electus est. Cum interrogarentur patres quali debeat cum potestate mitti, Philippus, consulum ridens ignaviam, "pro consulibus" dixit. Cicero hoc rapuit, quasi hoc dixerit laude Pompei, non consulum vituperatione.

[65] Quod enim fanum putatis? Omnia in Lucullum figurate dicuntur.

[68] Publius Servilius. Iste florebat, in senatu princeps erat, amabatur a populo.

[69] Manili. Gaius Manilius tribunus pl.

[70] Vt hominem praestare. Sed temeritatis est sibi repulsionis pericula polliceri. Praestare aliquando ponitur pro promittere.

[71] Obscuras partem. Luculli et Hortensi.

FINIT POMPEIANA.


HOME > 'praetor' in 'Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, p7'
Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, ARGUMENTUM ROSCIANAE ORATIONIS. <<<     >>> MILONIANA.
1641w 14.480459928513 s