Anonymus_cps16, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, p11HOME > '������������������������' in 'Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, p11'
Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, INCIPIVNT VERRINAE. <<<     >>> IN ACTIONEM I.hide dictionary links

IN VERREM DE PRAETVRA VRBANA.

ARGUMENTUM.

... quod Philodami hospitis filiam per vim stuprare temptaverit ; quod myoparonem Milesiorum vendiderit ; quod Malleolo quaestore Dolobellae mortuo tutelam filii eius perfide tractaverit; quod damnato Dolobellae lis aestimata sit sestertiis tot, ex quo Verres plurimum abstulerit. Praetura eius urbana sic infamatur, quod empta sit, quod illa iuris dictio venalis fuit. Hic obicit de Aselli bonis, quod possessionem eorum contra filiam dedisset; de bonis Minucianis; de sartis tectis aedis Castoris contra Iunium pupillum; de iudicio publico contra Opimium; et de falso codice ad subsortitionem Iunianam pertinente, Oppianico reo.

Vsque [in] eo multa in his observatione exactissima designata sunt, ut non tantum onerosum sit aestimare singula, sed etiam longum, quod huic opusculo contrarium est. De omnibus autem orationibus nec meam persuasionem subtraho nec tuam ignoro. Convenit enim inter nos nullam esse oratoriam virtutem quae non sit perfectissima in singulis quoque narrandis, verum uberrima esempla per omnium generum figuras eminere. Satis autem constat omnes in Verrem orationes ante aedilitatem editas esse.

Status coniecturalis. Benivolos facit in principio auditores. Benivolos autem auditores quattuor modis facimus: aut a persona iudicum, hoc est quando eos laudamus (quod brevi oratione faciendum est); aut ex nostra persona, hoc est quando nosmet ipsos commendamus, commemorando studium nostrum erga rem p. ; aut a persona adversariorum, vituperando eorum vitam aut mores; aut a causa, quando [aut] nostram laudamus causam quasi innocentiae subnixam ausilio. In hoc ergo prohoemio a causa adversarii benivolos facit Tullius iudices, scilicet de quo talis rumor extitit, qui reum se quoque condemnantem demonstret.

Facta est autem comperendinatio. Dixit enim accusator, deinde defensor. Item modo accusator dicit ad ea quae defensor dixit.

Quaerunt multi quare appellatur Praetura, cum quaesturae et legationis crimina continentur. Et dicimus: ideo quia praeturae crimina graviora sunt.

[1] Neminem vestrum. Genus causae anceps. Propositio.

Hunc per hosce dies s. . Qui fuerunt post primam Actionem usque ad principium secundae.

Sermonem vulgi. Vulgus est extrema pars populi, in populo etiam boni continentur. Singulis ergo propria dedit: vulgo sermonem, populo opinionem. Inest enim in opinione auctoritas. Nam vulgus loquitur, populus opinatur lege condemnandum.

Responsurum. Fingit illum praesentem esse; ille autem exierat.

Ad iudicium adfuturum. Bene dixit adfuturum, quia poterat adesse et non respondere.

Emanarat. Effluxerat: μεταφορὰ ab aquis.

Quod iste certe statuerat ac. d. . Statuere est aliquid proponere de quo deliberetur. Cum ergo aut subito aliquid facimus aut consilio habito, ostendit Verrem consilio habito fugam cogitasse. Deliberatio est statutae causae et propositae plena perfectio.

Convictus ora iudicum aspiceret. Quasi sententiam ferentium: quod iudices adtendunt litigatorum ora dicentes sententiam.

Populo R. ostendere auderet. Inpudens esset, si tantummodo venisset; inpudentior nunc est, quia et loqui voluit.

[2] Proiectus. Facilis, pronus.

Sic paratus ad audiendum. Vt et de eo audiatur et ut ipse de alιo audiat; sed hic ad audiendum dixit, id est ut audiatur de eo.

Defenditur. Patronorum inpudentia notatur, quia tam nocentem defendunt.

Si reticeat et absit. Si tacendo in exilium isset spontaneum.

Patior, iud. , et non moleste fero. Moraliter locutus est; nam nemo est qui moleste ferat fructum laboris sui.

Virtutis vestrae f. e. l. Nam fructus accusatoris erit, si optimus videatur accusator; iudicum, si non corruptionis notentur infamia.

Minus aliquanto quam mihi opus esset. Ad fructum consequendum, id est ad bonam opinionem comparandam.

In hac accusatione comparanda. Quando crimina colligebam. Omnes enim ex hac accusatione cognoscunt quod inprobos omnes, non solum Verrem odio habeo; quod minime fuisset, si Verres abesset.

Constituenda. Quando incipiat accusatio, quando dies petitur ad accusationem, ut praesens condemnetur.

Tenuis plane atque obscura, iudices, esset. Si absens condemnatus esset. Tenuis res vel videtur ex parte, obscura non videtur. Ergo per αὔξησιν dixit tenuis atque obscura.

[3] In eo quem nemo ausus sit defendere. Ideo in eo dixit et non in eum, quia hoc in utrumque casum profertur, sicut Virgilius: Talis in hoste fuit Priamo, eum in hostem Priamum dicere debuit. "Nam si praesenti repugnetis et condemnetis eum, ibi nimia comprobatur integritas; nam absens ideo potest videri condemnatus, quia se redimere noluit. "

Potentissimorum hom. def. Optat contendere cum adversariis, ut ex maiore certamine gloriosam victoriam sortiatur.

Cum illorum omnium cupiditate. Id est qui volunt illum absolvi corrupto iudicio.

Cum istius pecunia. Quia conatur corrumpere iudices.

Patronorum minis. Minae defensiones.

Potentia. Pecunia.

In contentionem certamenque v. Quod sine certamine gloria non potest comparari.

[4] N. tam sibi consuluisse. Quod inpudentiae pudentem exitum quaesierit.

Neque enim salus ulla rei p. Conclusio.

Hoc tempore reperiri. Quod dixit iudicia non integra celebrari.

Pernicies o. ulla. Ideo pernicies omnium, quia nisi haec suspicio iudiciorum sublata fuerit, incipit populus de iudiciis transferendis contendere, contradicentibus senatoribus necesse est oriatur seditio.

Veritatis. Iustitiae.

Integritatis. Propter corruptionem.

Fidei, religionis. Quia iurabant.

Hoc ordine abiudicari. Notandum est quod, ubi est vituperatio, ordinem dixit, ubi laus, iudices, ne eorum offensionem incidat: simul hoc, quod noluit

dicere "transferri iudicia", quasi omen fugiens iudicia abalienari, quod est abiudicari.

[5] Itaque mihi videor. Secundum prohoemium.

Et prope depositam. In ultimo positam, desperatam, ut recreari non possit. Virgilius:
Ille ut depositi proferret fata parentis.

Partem. Iudiciorum scilicet

[45] Genus animadversionis videte. ... proponere sine illis localibus faleris melius est. Nam tanto maior fides adquiritur nostris criminationibus, quanto videmur tragoedia praetermissa veluti nuda propositione esse contenti. Velim tamen et in hac brevitate perspicias non abesse Ciceronis studi τῆς αὐξήσεως. Id enim egit, ut, quamvis proponeret, tamen acerbitatem mali facinoris extolleret. Ignem parum erat dixisse: subiecit ex lignis viridibus, quod est intolerabilius; addidit etiam umidis, quo spiritus magis magisque auferri solet. Superposuit in loco angusto, ubi densior fumus animam haurientes urgeret. Post haec deinde intulit hοminem ingenuum, domi nobilem, P.R. socium atque amicum, fumo excruciatum semivivum reliquit. Totum si gradatim consideres, αὐξητικὸν est. Et nihilominus visus est tantum proposuisse, non et exaggerasse, cum robustius non potuerit augere. Ita si rem spectes, magna copia est; si verba numeres, summa brevitas.

[46] Eaque in onerariam navem suam coicienda curavit. Copiam rapinarum et signorum multitudinem de modo navis os tendit. Quippe si ad haec spolia templi avehenda oneraria navis admota est, apparet quantitas oneris de alvei magnitudine.

Tum subito tempestates coortae sunt. A consequentibus signis argumentatur ad divinum quoddam testimonium et magis invidiosum reum facit, quod non humanis probationibus, sed indiciis numinum deprehensus sit.

Ita magni fluctus eiciebantur. Enniano emistichio usus est ex ea tragoedia quae Achilles inscribitur.

Signa Apollinis reperiuntur. Expedita βραχυλογία usus est, ut gratissime multa concluderet. Sed et ipsa velocitas magnam habet virtutem probandi; nam consequetur ut violentiae tempestatis illa causa fuerit, quod Verres templum Apollonis spoliasset, cum redhibitis omnibus tranquillitas restituta sit.

[47] Apollinemne tu Delium? Decore amplificationem prosecutus est, quasi plus sit Apollinem Delium violasse quam quemcumque alium, propterea quod apud hanc insulam maior illi quaedam non tantum numinis verum etiam nativitatis religio debeatur. Ἀφορμὴ praeterea elegans animadvertenda est, quemadmodum veterem fabulam sic intulerit, ut Verrem admoneret puerilis eruditionis, ne levius fieret hoc non erit Λατος induceretur.

[48] Apollinem Dianamque peperisse. Huic opinioni repugnare videtur Herodotus. Nam cum res Aegyptias persequeretur, sic ait: Ἀπόλλωνα δέ καί Ἄρτεμιν Διονύσου καὶ Ἴσιος λέγουσιν εῖναι παῖδας, Λητοῦν δὲ τροφὸν αὐτοῖσι καί σώτειραν γενέσθαι

Vt ne Persae quidem. Δεινῶς μετὰ παραδείγματος. Exemplo invidiosissimo reum deprimit, quod legatus P. R. id apud socios admiserit quod etiam Persarum hostile ingenium recusavit.

[49] Tenen ipsum. Συλλογιστικῶς καὶ μετὰ ἐπιμονῆς obstinate inmorando huic parti, quo magis videatur universam Tenedum diripuisse auferendo simulacrum conditoris: ut, quoniam ipse urbis auctor fuisset, in eo existimaretur Verres totius oppidi statum depopulatus esse.

[50] Non ad prae. , sed Romam deferri oportere. Vigilanter, ne videretur iudicio Neronis C. Verres absolutus, cum fanum Iunonis Samiae diripuisset, ait illum non de innocentia Verris pronuntiasse, iudicium omne ab se ad senatum removisse.

[52] Contra sectorem quaestoremque pugnare. Quoniam bona proscriptorum sectores mercabantur et eorum pretia quaestores in aerarium referebant.

Eoque se absolutum. Παραδειγματικῶς praeiudicatum dicit esse de criminibus legati absoluto Charidemo, quem [cum] Samii apud Chios reum fecerant: qui eo potissimum defensus sit, quod ostendisset omnem illam direptionem ad populi R. legatum pertinere.

[53] Plostris avecta exportataque esse. Animadvertamus plerasque apud M. Tullium conpositiones non lascivire, sed ad rigorem vetustatis interri. Quod autem pertineat ad virtutem partis huius: non intulit nominatim signa, quot abstulisse Aspendo videbatur; sed cum generaliter dixisset plostris, ait exportata esse, ut de qualitate vehiculorum appareret multitudo eorum quae plostris avecta sint.

Aspendium citharistam. Simulacrum dicit huius citharistae abstulisse Verrem. Fuisse autem fertur tantae subtilitatis, ut non exerta manu nervos citharae inpelleret, sed perquam occultis motibus; ac propterea proverbialiter dictus est in se canere solitus. Simulque orator χαριέντως ut illum ipsum inquit artificio superasse videatur, callidiorem videlicet ostendens hunc in furando quam illum in psallendo.

[54] Quae, malum, est ista audacia atque amentia? Ne infrigescat impetus accusationis: postquam breviter multa proposuit, adicit locos vehementes ad augendum, ut iudex postquam didicerit inflammetur. Congregata enim debent esse haec officia dicentis, et maxime in accusationibus, ut indignationi calor subiciatur.

Neque in suburbana amicorum. Hortensium praecipue videtur significare, qui huiusmodi signis et tabulis pictis familiariter delectabatur. Id manifestius in Hortensio ostendit dialogo: cum in villam Luculli bellum esset omni apparatu venustatis ornatum.

[56] Vereor ne haec forte cuipiam nimis antiqua et iam obsoleta videantur. Aput ineruditos iudices exempla de vetustate prolata minus efficaciae habent, quoniam videri possunt ab oratore confingi. Hoc etiam Demosthenes κατὰ Ἀριστογείτονος in consilio habeas ita dixit : καὶ τί δεῖ λέγειν περὶ τῶν παλαιῶν; ἀλλὰ τοὺς ἐφ’υμῶν ἀναλογίσασθε et reliqua.

P. Servilius. Collega fuit in consulatu Appio Claudio bellumque gravissimum in Cilicia gessit. Inter cetera etiam Phaselida et Olympum subiecit, unde rebus bene gestis Isauricus cognominatus est.

[58] Vidi conlucere omnia furtis tuis. Vehementi παραπροσδοκία καὶ μετὰ ἐπιβολῆς conlucere omnia furtis illius vidisse se dixit; quasi non esset ornatus fori, sed confessio rapinarum.

Qui se iudiciorum dominos dici volebant, harum cupiditatum esse servos. Ἐκ τῶν ἀντιθέτων aspere laceravit Hortensium, cum illum dicat habuisse in iudiciis dominationem, eundem tamen pati significet in his luxuriae apparatibus quandam libidinis servitutem.

[59] Ex suis templis ablata in foro venerabantur. Graecorim quidem mentes caerimoniosas et deorum observantissimas ostendit, invidiam tamen, hoc ipso Verris accumulat, quo magis illos miserabiles facit qui Romae simulacra deorum recognoscentes venerarentur, ut, quamvis effigies sacrae locum mutassent, nihil tamen de officio suo animi religio perdidisset, quominus illi ubicumque inventos adorarent quos apud se colere consuessent.

In foro P. R. et reliqua. Senatores hac in parte proscindit: quibus exprobrat infamiam iudiciorum, quod in foro libere et sine metu magistratuum furta publicentur, ubi damnari potius oporteret.

[60] Mercator signorum publicorum tabularumque pictarum missus est. Εἰρωνικῶς καὶ καταὰ συνχώρησιν infertur haec quaestio στοχαστικοῦ ζητήματος. Nam cum sit coniecturaliter tractaturus omnia illa non emisse G. Verrem, sed eripuisse, concedit interim per qualitatem (quasi emisse concedat) et hoc magistratui Romano: per provincias agere mercaturam. Verum post haec ἄτεχνος πίστις opponitur, inartificalis probatio, recitatione tabularum in quibus emptio non inveniretur.

[62] Quo facilius ad Siciliam possim. Oratorie simulat ad principalem causam Siciliae, de qua sine dubio dici oportet, se festinare: nimirum ut, quaeque retro ἐκ τῆς παρασκευῆς dicta sunt et altius ad praeparandum repetita, necessario dixerit, non studio loquacitatis ingesserit.

Oppidum est in Hellesponto Lampsacum. Alta ἐπιδιήγησις Vtcumque praesentis causae ratio postulavit, videmus ele ...


HOME > '������������������������' in 'Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, p11'
Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, INCIPIVNT VERRINAE. <<<     >>> IN ACTIONEM I.
1797w 22.253452062607 s