Anonymus_cps16, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, 1HOME > 'praetor' in 'Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, 1'
Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, IN ACTIONEM I. <<<     >>> INCIPIT II. hide dictionary links

ACTIO PRIMA.

[1] Quod erat optandum maxime, iudices. Attentum facit auditorem Et benivolum, dicendo oblatam esse rem quae possit invidiam ordinis purgare. Augusto enim mense coepta est causa. Condemnat Verrem ante accusationem, dicendo hoc solum ad infamiam iudiciorum pertinere sedandam, si Verres esset damnatus. Actionem quidam ideo dictam hanc orationem arbitrantur, quia haec tantummodo dicta est in iudicio, ceterae vero orationes postea scriptae sunt. Ad ordinem senatorium maxime pertinebat ut, idoneis hominibus accusantibus nocentes, rei convicti damnarentur.

Divinitus da[mna]tum. Sive quod gratum sit quod numina concesserunt, sive quia tam grande est, ut tantum a numinibus possit concedi. Datur quod petitur; offertur quod ultro praestatur.

Summo rei p. tempore. Summo nunc periculoso, ut

Venit summa dies et ineluttabile tempus.

Periculosum autem ideo, quia Aurelius Cotta legem tulerat ut equites cum senatoribus iudicarent, assentiente Quintio tribuno pl. , vel Palicano.

Nobisq. periculosa. Senatoribus, si iudicia transferantur. Nam dum contenditur de transferendis iudiciis, seditio fit, orta vero seditione res p. dispendiis periculisque plurimis afficiatur necesse est.

Percrebruit his iud. p. h. Ostendit ipsum ante iudicium pollicitum se posse absolvi.

[2] Cum sint parati qui contionib. et leg. Palicanus enim tres ordines iudicare dicebat: senatores, equites R. et tribunos aerarios. [Qui contionibus]. Alii Quintium tribunum pl. significari dicunt, qui Oppianicum defenderat reum veneficii Cluentio accusante et damnato Oppianico. Rumor enim factus est quod corruptis iudicibus damnatus esset Oppianicus: quam damnationem Quintius apud populum frequenter nominare solebat.

Vita atque factis. Moribus domesticis.

Omnium iam op. d. "Ante gesta"quomodo obiciuntur? Interdum enim anteacta vita praesens crimen defendit.

Sua spe et praed. Bene addidit sua spe, quia iniuriam iudicibus faciebat, si nocentissimum hominem in pecunia spem habere dixisset. Praedicatione: commemoratione vel rumore amicorum suorum.

Augerem invidiam ordinis. Dicendo quod senatoria iudicia corrumpuntur.

Adduxi enim hominem. Benivolos facit iudices. Et haec cum superioribus iunguntur, ubi dixit: inveteravit enim iam opinio.

Reconciliare. Reducere ad amicitiam pristinam.

Depeculatore aerarii. Publicae pecuniae quam furatus est, cum quaestor esset Carbonis G. Verres, qui Marianus fuit. Dum erat consul in Hispania, quaestor fuit et sublata pecunia publica suum consulem deseruit, et ad Sullanas transtulit partes. Victoria Sulla potitus pecuniam subreptam non requisivit. Vide autem quemadmodum per ordinem anteactae vitae crimine describit. In hoc autem loco omnem Verrinarum faait partitionem.

Vexatorem Asiae. Post quaesturam enim legatus est factus Dolobellae et hanc multis adfecit incommodis.

Praedonem iuris urbani. In praetura urbana, in qua ius vendidit, sarta tecta exegit.

Perniciem p. S. Provinciae, non unius civitatis. Et vide quemadmodum in quattuor partes totam accusationem divisit.

[3] De quo si [se] vere ac religiose. [se] Vere hic ad vindictam pertinet. Sed quid, si innocens est reus? Ideo religionem addidit. "Verum" est enim omne quod est religioni permixtum. Religiose nimium vere: "ne crimine, digna supplicio, leviora iudicetis, sed cum timore religionis": quoniam iurati iudicabant.

Iudiciorum religionem. Non dixit iudicum, sed iudiciorum, ut et admoneret simul et offensionem vitare videretur.

Veritatemque perfregerint. Bene, magnitudo enim solet frangere id quod obstat. Quia ergo ingentes divitias dixit, intulit perfregerint.

Aut accusator reo defuisse v. Vult ostendere Verrem corruptionem iudicum cogitantem.

Cum multae m. a G. V. i. Eunti in Siciliam propter crimina requirenda vel redeundi.

Tantum periculum m. a. vis. s. Ne corrupto iudicio ego invidiam subeam.

[4] Glabrioni p r. Praetori qui praeerat iudicio aliquando, quaesitori.

Sociis. Id est Siculis.

Se tantum eripuisse. Subripit qui clam aliquid tollit; eripit qui palam et per vim. In aliis ergo subripuisse dixit, de Verre eripuisse.

Nihil esse tam sanctum. Ad iudices rettulit, quoniam iurati iudicabant sanctum; munitum ad leges, quae poenam habent pro commisso. Virgilius:

Quid non mortalia p. c. !

[5] Quodsi quam audax est. Hoc dixit, ne obiceretur illi: "unde scis hoc Verrem cogitare? "

Audax. Promptus.

Ad conandum. Ad faciendum.

In agendo. In cogitando de corruptione iudicum.

Fortasse aliquando fefellisset. Dicendo "fortasse" laudat latenter diligentiam suam: quasi sapiens obscure egit.

Percommode cadit. Optime cadit.

Audacia singularis stultitia coniuncta est. Ostendit ipsum nihil posse latenter agere quasi sapientem, sed omnia audacia, quod proprium est stulti.

Nam ut apertus in corripiendis. Quo enim modo aperte rapuit pecunias, simili modo et corruptionem iudicum, quam sperabat efficere, palam omnibus fecit stultitia sua.

Sua consilia conatusq. Quibus vult corrumpere iudices.

Semel ait in vita se pertimuisse. Omnis enim novitas habet timorem.

Cum primum reus a me f. Quando venit de provincia.

E provincia recessisset. Solet enim odium minuere absentia. Sed hic similiter odio laborabat etiam post absentiam: ideo fortiter timebat.

Diuturna flagraret. Dicebat enim semper se flagrare invidia pristina.

Ad iudicium corrump. Quia iudices eo tempore de Iuniano consilio damnati fuerant: quod exemplum dicens valde iudices perterrebat.

Tempus alienum of. Quia non poterat corrumpere propter angustias temporis.

[6] Itaque cum ego diem requirendi. Bene tempus dicitur dies, quia secundum philosophos dies non finitur, sed reversione nobis non videtur, sed apud antipodas lucet.

Breviorem diem p. Suppositus accusator.

Etenim ille Achaicus. Quidam Dasianum, alii Pisonem dicunt.

Diebus quinquaginta obii. Ne propter festinationem neglegenter egisse videretur, hoc ideo addit. Praetor "Achaicus" Oppius dictus est.

Privatorumque l. In quibus crimina Verris fuere conscripta.

Tempus obsideret. Aucuparet vel observaret.

[7] Quibus ipse insignis i. f. Insignis medium est: perfectam enim vel malam rem vel bonam significat.

Tot tam gravis. Ad numerum tot, ad qualitatem tam.

Auctoritatibus. Quia missi sunt a civitatibus.

[8] Haec cum ita sint. Cum videt multos testes esse contra se paratos.

De omnibus bonis m. ex. Qui oderunt ipsum, quorum vita integra est.

Senatoria iudicia perdita. Ita ut nulla sint. Profligata autem violata, addicta.

Tempus i. e. Ne posset ante Kal. Ian. accusari submisso accusatore.

[8] Iudicii sui. Certe enim per illum Achaicum inquisitorem tempus emit iudicii sui.

Emere postea posset. Consulibus iam creatis Hortensio et Metello.

Criminum subterf. vim. Impetum quo accusabatur a me.

Procellam temporis. Ante Kal. Ianuarias. Procellam autem dixit tempus, et nunc periculosum.

[9] Quodsi non modo in causa. Hic omnia enumerat et pecuniam tacet propter iudicum offensionem. Nam si nihil de his est de quibus enumerat, in quo confidit? In pecunia sperat.

N. haec omnia colligeret atque aucuparetur. Id est si vel causae merito confisus esset vel eloquentia patronorum; id est si profiteretur quidem se crimina commisisse, speraret autem vel per defensionem patronorum vel per suae vitae pristinae merita posse se liberare.

Aucuparetur. Captaret. Ex Verris persona plerumque iudices dicit esse corruptos, ne ipse in eorum offensionem incurrat.

Non usq. eo d. Despicimus inferiores, contemnimus aequales, aut despicimus vultu, contemnimus animo.

Vt arbitratu eius deligeretur. Oppium significat ex praetore Achaiae, cuius accusatorem subditum esse dixit a Verre. Bene autem ad invidiam eum Cicero perducit senatorum, dicendo electum esse "ex senatu, qui reus fieret. "

[10] Quibus ego rebus. Qua comperendinatione.

Et quo animum intendat. Id est ad iudicum eorruptionem: qua spe inlectus verum iudicium putavit se posse declinare.

Facile perspicio. Quia sperabat corrumpere iudices.

Quamobrem vero se conf. Hic iam recuperatio eorum quae supra in iudices dicta sunt. "Proficere"autem evitare periculum.

Hoc praetore. Id est Glabrione.

Et hoc consilio intellegere non possum. "Quia hi iudices integre iudicaturi sunt, non possum intellegere quare putavit se posse corrumpere talem praetorem et tales iudices. "

In reiectione iudicum. Id est quo tempore ego iudices reiciebam; nam tunc P. R. intellexit omnem spem esse Verris in corruptione iudicum. In reiectione autem prior accusator reiciebat et sic defensor vel reus.

Salutis in pecunia. Cicero non facit iniuriam iudicibus, qui populi dicit opinionem.

Hoc erepto praesidio. A me, quia malos reieci.

Tanta facultas. Facultas ad celeritatem, copia ad longitudinem orationis.

[11] Vitam. Privatam, ante honores adipiscendos.

Cuius ut adulescentiae m. praeteream, q. Καταδρομή violentissima.

Carbon. s. pecunia publica, nudatum. Nam spoliato aerario confugit ad Sullam. Qui spoliatur quodcumque habet, qui nudatur nihil retinet.

Relictam prov. Galliam.

Sortis necessitudinem. Qua filii loco esse debet quaestor consuli vel praetori. Vide αὔξησιν per omnia.

Cuius legatio exit. f. A. Post quaesturam legatio: Dolobellae enim fuit legatus, imperatoris Ciliciae.

In provinciis multas domus. Quas transeundo ad Ciliciam vastavit.

Αὔξησιν a privatis ad sacra [vitam pro vitam, ante honores adipiscendos]:

Fana depeculatus est. Signa enim de templis abstulit.

Suum scelus illud pristinum. Non quia et Gn. Dolobellam deseruit, sicuti Carbonem, sed quia et hunc laesit, centra eum testimonium dicendo.

Pro quaestore fuisset. Nam Dolobella, mortuo quaestore suo Malleolo, fecit Verrem etiam vicem quaestoris agere.

Non solum deseruit, sed etiam oppugnavit. Scaurus accusator Dolobellae omnia peccata Verris, quaecumque commiserat in legatione, coacta in unum libellum ipsi obtulit Verri, dicens: "Quodsi vis his tot criminibus liberari, confitere mihi omnia facinora Dolobellae. " Huc Verres conscientia stimulatus omnia consilia Dolobellae patefecit et delicta, et testimonium etiam in eum dicere est ausus.

Sed etiam oppugnavit ac prodidit. Vt similitudinem Carboniani criminis faceret, metaphora usus est proelii: testimonium enim dixit in ipsum.

[12] Aedium sacrarum. Dicit templum Castoris propter sarta tecta.

In iure dicendo. Id est indicando.

Contra omnium instituta addictio. Addictio interdum potest e iure fieri, ideoque, ut iniquitatem ostenderet, addidit et condonatio. Προσκύρωσις est addictio.

Iam vero omnium vitiorum suorum. Αὔξησις, id est tanta fecit in Sicilia, ut pristina crimina eius ante oculos omnium verterentur.

Monumenta et indicia. Omnia monumenta dicuntur quae faciunt alicuius rei recordationem, ut Virgilius:
Ferra sui d. m. et p. a.

Praetores aliqua ex parte recreari. Ὑπερβολικως nec partem dixit posse recreari: "tantum laesit unius inprobitas, ut vix per iustos hoc ex parte possit sanari. "

[13] Suas leges. Regis Hieronis. Omne enim ius aut civile est, aut quod proprium est civitatis aut civium Romanorum, quod a populo Romano suscepit prs. Iura gentium sunt.

Neque communia iura. Populi Romani. Nam hic inter decem legatos missus est, qui ex senatus consulto iura Siculis constitueret.

Hominis avarissimi et libidinosissimi. Libidinosus omnia perscrutatur, avarus numquam satietate vincitur. Cum ergo haec vitia habuerit Verres, constat esse Siculos spoliatos.

Aut satietati superfuit. Ergo nihil habent, quia avaritia numquam satietate vincitur.

Nulla res tam patria. Tunc enim maxime dolemus, quando a maioribus traditam possessionem amiserimus.

Innumerabiles p. e. a. Quas in Frumentaria dixit.

Instituto. Invento.

Cives Romani. "De suppliciis. "

Indicta causa damnati et eiecti. Prohibiti in suam venire civitatem.

Maximae tutissimaeq. u. Syracusanam significat. Nam minus naves instructas Verres contra piratas misit; ideoque piratae victores naves usque ad portum persecuti sunt Syracusanum ibique classem P. R. incenderunt.

Optimae atque oportunissimae. Optimae bene fabricatae aut bene armatae aut aedificatae. Et hoc ad ignaviam pertinet: perisse classem P. R. Oportunissimae in necessariis locis constitutae.

Ignominia P. R. Id est quia et fugientem incenderunt classem P. R. piratae, cum mediocre esset malum, si vel resistentem.

[14] Idem iste praetor m. "De signis. "

Monumenta. Statuas et imagines.

Antiquissima regum locupl. Hieronem Agathoclen Dionysium Falarim significat.

Victores civitatibus S. aut ci. aut reddiderunt. Marcellus subacta Suracusana civitate nihil abstulit, Scipio reddidit Africanus, quia, quae Afri rapuerunt de Sicilia, post victoriam revocavit.

Aut dederunt. Id est donaverunt quae nunquam habuerant.

Adfabre. Eleganter.

Liberos. Pro filiabus.

Petulantia. Temeritate.

[15] Mecum recognoscere. Cognoscimus nova, recognoscimus vetera.

Iste homo amens ac p. Perditus, qui prodidit tot, amens qui occultare nescit.

Mecum r. a. p. Temporis conperendinatione ad corrumpendum iudicium.

Adrogantium nomina. Hortensium Scipionem Sisennam significat, Verris defensores.

Quam adiuvant, quod noti sunt. Ac per hoc invidia laborabunt, si quid ausi fuerint contra ius facere.

Noti sunt. Id est ab omnibus observantur.

Nobiles sunt. Nobiles semper ad bonam paene partem pertinent. Notus autem maxime inclinat ad malam, quemadmodum in Caeliana: mulier non solum nobilis, sed etiam nota.

Iam diu machinetur. Id est corrumpere iudices.

[16] Redemptio est huius iudicii facta. Id est data est quibusdam pecunia, qui se corrupturos esse iudices promittebant.

Ea mansit in condicione. "Vt, si non corruperimus, aut eandem pecuniam aut ampliorem recipias. "

Iudices reiecti sunt. In quibus spes erat iudicii corrumpendi.

Quod et in sortitione istius spem. Nam iudices semper sortiebantur, et sortitione facta non omnes iudicabant, sed electio fiebat et reiciebantur ab utraque parte usque ad certum numerum inparem. Hoc ergo dixit quod, "ut ex sorte severi iudices venirent, fortuna fecit P. R.; in reiectione vero, ut severi non reicerentur, mea industria. " Per decurias erat senatus divisus: unam decuriam dabat, ut ex hac iudices reicerentur. "Ergo fortuna quidem P. R. fecit ut ea decuria daretur a P. R. quae paucos habuit malos; mea autem diligentia fecit ut meliores eligerentur. "

Renuntiata est tota c. Redemptio corruptelae, id est sequestres pecunias reddiderunt. "

[17] Praeclare se res h. Bene, commode.

Libelli nominum v. Nomina iudicum apud quaesitorem ponebantur, et aliquando quaesitor corruptus nomina pro nominibus inserebat, hoc est tollebat honestorum nomina et ponebat levium. Hoc sciens Cicero plures libellos fecit et per multos qui iuxta tribunal starent distribuit, scilicet ne quis auderct populo teste peccare.

Nulla nota. Id est varia cera. Facit autem corrupti iudicii mentionem ab Hortensio, quod supra memoravit.

Adlini posse. Induci inhaercre conglutinari. Mos erat iudicum nomina libellis scribi et dari per singulas tribus, ut scirent iudicaturos. Hoe autem ad integritatem iudicum fieri solebat, qui, metu populi, corrumpi minime audebant.

Ex alacri atque laeto. Laetus animo; alacer motu corporis. Qui ambulando manus iactat alarum in modum, ille proprie alacer dicitur.

Humilis atque demiss. [animo]. Quia reddita ei pecunia fuerat.

Eadem illa vetera c. De corrumpendo iudicio.

Pecunia maiore repetuntur. Ideo maiore, quia antea populum corruperat, ut consul Hortensius declararetur.

Insidiae per eosdem h. Caecilium et Hortensium significat.

Quae res primo, iudices. Corruptionis apparatio.

[18] Quae ille si commemorare noluisset. Ostendit eum stultum fuisse, qui ea quae celanda erant palam dixit.

A me pedetemptim. Summatim, paullatim. Pedetemptim autem proprie dicimus quando per loca lubrica incedentes temptamus utrum sit firmus incessus, suspenso pede.

Illius habita ratio. "Ne videar quasi inimicus. "

[19] Ad ipsum fornicem Fabianum. Arcus est prope Vestam, aut a Fabio quodam praetore dictus qui eum curavit, aut quia ibi multae statuae Fabiorum stant.

Propinquis necessariisque. Atqui si et Hortensio amicus erat et Verri, magis gratulari debuerat qui summum honorem fuerat consecutus. Sed forte non poterat, quia turba erat circa ipsum. Quid quod nec necessariis eius gratulatus est? quod est consuetudinis, ut vel per alios nostrum votum nuntiemus. Ostendit ergo nihil ab hoc nisi de omni Verris absolutione cogitari, qui et amicos in felicitate positos contemnebat.

Quod cum tam multi homines. Dixit signum: verum signa possunt derivari ad alteram partem suam. Hoc signum conatur auferre et argumento dat rumorem populi, scilicet quod, eum tam multi audissent, aliis ridiculum videbatur.

Ridiculum. Quod dixit Curio.

Altius perspiciebant. Interius acutius melius.

[20] Etenim sic ratiocinabantur. Qui intellegebant illam vocem ad corruptionem pertinere.

Loquebantur, aperte. Apertum est quod non latet. Perspicuum quod omnibus notum elt.

Nulla esse iudicia. Iam quasi tractantium adlocutionem inducit.

Quid igitur? Obiectio.

Quid iud. ? Iterum interrogatio.

Non crimina, non testes. Quia populus R. vult damnari nocentes.

Non. Responsio.

Iste quidem tibi eripietur. Verba optimorum virorum, qui "mecum loquebantur".

Sed nos. Id est senatores.

De transferundis. Ad equites.

[21] Neque eos tam istius hominis. Non commovebat spes Verris senatores, id est quia sperabat absolvi, sed gratulatio Curionis.

Hominis amplissimi. Id est Curionis.

Nova gratulatio com. Bene addidit nova, quod consule designato Hortensio coepit gratulari.

Id moleste ferre. Gratulationem Curionis.

Cupiebam animi d. v. t. Quod in mediocri metu fieri potest; nam in maiore dixit: quod etiam toto corpore perhorresco.

V. tegere. Celare.

Cum praetores designati sortirentur. Ex sorte enim accipiebant provincias.

Et Marco Metello obtigisset ut is de p. r. Metelli tres fuerunt fratres: unus qui prae ...

[30] Homo tristis m. i. o. N. D. Quaesturam intellegimus. Nam omnes ceteri magistratus Kal. Ian. procedebant, soli vero quaestores Nonis Decembris.

Acerrima fortissima. Severissima integerrima.

Lucius Cassius. Cassiana familia ideo severissima ad iudicandum existimata est, quia sic iudicabat: "cui bono fuit? " Vt quaeratur si ei prodesse poterat factum, non utrun fecerit necne.

Tres hi homines v. . Optimi, integerrimi, antiquae nobilitatis.

Secundum Kal. Iuxta vel post, unde secundum cras dicimus.

[31] Nonae sunt Sex. Hic iam ex sua persona loquitur.

Diem iam ne n. q. Id est adversarii.

Ante ludos v. De victoria Sertoriana aut Mithridatica aut piratica.

Cont. R. Id est ludi: fiunt autem mense Septembre.

Ita prope X L d. . Quia non dixit quot dierum Romani, addidit prope.

Deinde se ducturos t. . ᾽Υφ’ἔν legendum est, id est tracturos tempus; dicendo respondendo; excusando causais occupationum fingendo.

Ad ludos Victoriae. Quos Sulla constituit post victoriam Marianam.

Cum his pleb. esse. Voluptarios.

Ad agendum. Ad iudicandum: postea enim feriae sunt.

Refrigerata. Id est omni calore accusationis extincto.

Quem ego h. Ὑποφορά, πεῦσις: id est 'reiecissem sicut alios suspectos iudices.

[32] Tabellas com. Non quia mos erat dare iudicii praetori tabellas, sed quia poterat iubere ut iudices absolverent G. Verrem.

Ego v. . "Vtrum perpetua debeam uti oratione, id est continua, an per singula

crimina debeam testes producere. "

Mihi prof. t. d. Bene conparticipes sui consilii facit iudices, ne arroganter agere videatur.

Meo legitimo temp. Aut perpetua oratione aut ex lege constituto, quia horis certis dicebant accusatores sive defensores per clepsydram. Centum et decem dies legitimum tempus erat.

Mei laboris ind. dil. q. . Industria qua invenimus; diligentia qua inventum perficimus. Ali dicunt industriam segnitiae contrariam, [a]ut quae in persequendo officio labore non deficit.

Paratior. Paratus accusator est qui multa crimina obiecturus est reo. Vigilantior qui omnia circumspicit, ne reus evadat. Copiosior ad varietatem dicendi rettulit.

Ne elabatur summum periculum est. Evadat, effugiat.

Obscurum est quod difficile invenitur; absconditum quod penitus ignoratur.

[33] Nunc hom. tab. , test. "Nam si voluerimus perpetua uti oratione, quantum quidem ad eloquentiae os ..."

[38] ... fuisset susceptum similiter quemadmodum in Septimio senatore.

[39] Pr. urb. sortiente. Ex sorte dante, quia ipse, quasi praetor, iudices dabat.

In eum reum. Oppianicum significat.

In eodem iudicio. Cum consuetudo fuerit ut viginti et septem dicbus iudex audiret, Fidiculanius Falcula non audivit a principio, sed triduo, quia sorte subrogatus est, et sic Oppianicum damnavit. Ergo hic oratorie agit; nam cum unus se iudex corruptus sit, augendi criminis causa omnes iudices pecuniam accepisse dicuntur.

[40] Iam vero quomodo ego illam labem, ignominiam? Tangit iterum iudicium in quo Hortensium dixit iudicibus imperasse prope rei absolutionem.

Totius ordinis conquerar, hoc factum esse. Cum indignatione hoc est pronuntiandum, id est "tantum malum".

Vt discoloribus signis. Post omnia crimine venit ad Hortensii facinus, ut cunctis peius esse ostendat.

[Cum] haec omnia me diligenter. Diligenter ad inquirendum rettulit.

Severe. Cum gravibus sententiis et omnem misericordiam excludentibus.

S. aliqua ratione esse violatum atque commissum. Id est quomodo tunc, cum diversis coloribus tabulae erant notatae. Et perverse dixit: nam primum committitur et sic violatur aliquid, sine commisso autem violatur nihil; verbi causa: si cogitaverit quis sacrilegium facere et non fecerit.

Hominem potentem. Hortensium significat.

Praeclare. Id est bene, commode.

Quaestum. Lucrum.

Iudicio reservaret. A persona iudicum odii comparatio.

[41] Ex quo mihi in mentem venit. Ex his scilicet quae Verrem audivi dixisse.

Satis facere posse, nocentissimi victoriae non p. "Haec me dicente populus commotus est, quod de tollendo iudicio repetundarum locutus fueram. "

[42] Malam opinionem animo inbibisset. Quia scilicet iudicium corrupturum esse speravit.

Inbibisset. Percepisset.

Apud vos odio esse. Quia scilicet tales vos speravit futures.

[43] Quoi loco. Hoc est opinioni vestrae.

Nulla in iudiciis severitas. Quia nocentes subtrahuntur.

Religio nulla. Quia peieratur.

... Despicimur vultu verbo simulatione.

[44] Neque hoc Q. Catulum f. Propter iudiciorum iniquitatem quod P. R. tribuniciam potestatem reposcebat.

Pompeio viro f. Pompeio enim et Crasso cons. reddita est tribunicia potestas.

Patres C. iud. m. et f. t. Ideo quod P. R. tribuniciam desiderabat potestatem,

[45] Ad urbem cons. designatus. In urbe vel prope urbem, quoniam interdum extra urbem consules contio...


HOME > 'praetor' in 'Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, 1'
Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, IN ACTIONEM I. <<<     >>> INCIPIT II.
3133w 43.9018471241 s