Anonymus_cps16, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, 3HOME > 'praetor' in 'Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, 3'
Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, INCIPIT II. <<<    hide dictionary links

III.

ARGUMENTUM.

Deprehensi sunt coniurati ad pontem Mulvium, deducti ad senatum. Vulturcius cum litteris et Galli sollicitati ad hoc bellum, qui tunc forte legati venerant Romam, deprehensi sunt. Omnia celebrata sunt in senatu, purgatus est ipse Cicero. Novimus enim quia propter invidiam sedandam processit ad populum et allocutus est: iam ergo purgatus est, iam non timet. Narrat modo populo quid actum sit in senatu vel insultat. Tantum in hac [in hac] oratione brachylogia hac arte utitur: quid actum sit in senatu narrat.

[1] Rem p. , Quirites, vitamque omnium vestrum. Auget beneficium ea arte qua exposui superius: quasi deorum tantum hoc beneficium dicatur. Post deos se ipsum posuit.

Periculis meis. Non Antonii.

[2] Et si non minus nobis iucundi ...

[6] Septem sunt vigiliae noctis: crepusculum fax concubium intempesta gallicinium conticinium aurora. Crepusculum circa horam undecimam quando claudunt opera; fax quando accenduntur lumina; concubium quando dormitum it ur; intempesta quando alta nox est; gallicinium quando pulli cantant; conticinium quando omnes silent ; aurora prope lucem.

[14] ... Qui sibi procurationem incendendae urbis depoposcerat. Damnavit tantos senatus: detrahet senatus invidiam. Ne crudele senatus videatur, dicit:

Lenitate senatus. Fuisse clementem.

[15] Atque etiam supplicatio diis inmortalibus. Antea supplicatio dabatur bis qui in bello fortiter fecissent, ut quasi rem p. vindicassent. Ciceroni decreta est supplicatio inde quod quasi in coniuratorum arma sit versatus lege bellorum et decreta est quod rem p. conservasset, cum aliis decerneretur quod rem p. bene gesserint. Supplicatio inquit diis inmortalibus decreta est pro singulari eorum merito meo nomine, id est in senatu causa mei diis inmortalibus actae sunt gratiae.

Nam Publius Lentulus. Iam dixerat superius: cum se praetura abdicasset, in custodiam traderetur. Timet invidiam Lentuli praetoris, quia dicebatur Lentulus nobilis praetor.

Vt quae religio G. Mario. Novimus quia in primo dixit: Servilium praetorem mors ac rei p. poena remorata est? Ipsum dicit Gaium Servilium Glauciam: qui dictus est, quoniam a Mario occisus est in praetura.

Vt quae religio. Id est ut, quomodo Marius non dubitavit praetorem etiam sine decreto senatus occidere, sic nos praetura deposita et facto decreto non dubitemus punire privatum.

Ea nos religione liberaremur. Id est ea nos dubitatione liberaremur, ne diceremur praetorem et sine decreto punisse: quod fecit Marius, nos non fecimus.

[16] Somnum. Alii somnium, alii somnum habent. Vtrumque exponitur. Si somnum, segnitiem, quia amabat dormire: "praeter consuetudinem" inquit "proxima nocte vigilaverat". Si somnium, vanam spem de fatis Sibullinis, quod dicebat se fore dominum Romae.

Nec Lucii Cassi adipes. Quia crassus, inquit, erat.

Poterat [et] audebat: consilio neque lingua neque manus deerat. Quae nunc illo absente gesta sunt; quia, si ille praesens fuisset, non ita gererentur.

[18] Quamquam haec omnia, Quirites. Illa arte qua solet dare numinibus quod ipse praestitit. Vt deorum immortalium consilio gesta esse videantur: prima coniectura quia tantas rea humanum consilium non caperet; alia coniectura ex ostentis ipsis et ex portentis.

Ab occidente faces. De parte Galliae, quia excitati erant Allobroges.

[19] Cotta et Torquato consulibus. Percussum fuerat crebris fulminibus Capitolium. Illic Iovis statua sic turbine depulsa est, ut caput perderet et mergeretur in medio Tiberi. Tunc haruspex quidam, cum sacerdotes sequerentur vestigia fulminis et caput deiectum quaererent nec invenirent, hasta pulsum locum invenit et dixit "Ecce caput" et levavit de hasta. Capite Iovis re vera periclitari caput imperii significabat; nam eodem auspicio constitutum imperium fuerat. Tunc placuit, quia quos aspicit felices facit (ut Virgilius Aspice nos, hoc tantum! ), contra orientem ponerent statuam et contra forum curiamque, ut orientem aspiceret.

Legum aera liquefacta. Etiam leges liquefactae fuerant illis fulminibus.

Statuae veterum hominum deiectae. Quod significabat nobilitatis dedecus futurum propter Lentulum et Catilinam.

Suo numine prope fata ipsa flexissent. Tria sunt genera fatorum: unum est inmobile, alterum quod potest differri, tertium est quod flectitur. Inmobile genus fatorum: Stat sua cuique dies: omniaque orta occidunt. Differuntur fata: atque instantibus eripe fatis; decemque alios superesse annos. Flectuntur autem fata quando grave aliquid est et leve fit; quemadmodum inminebat Troianis ut satis diffiderent fatis, et tamen flexum est fatum.

[20] Simulacrum maius et in excelso collocare. Quia quos aspicit Iuppiter, beatos facit, ut Aspice nos, hoc tantum!

[24] Superavit postea Cinna cum Mario. Sulpicius tulit legem ut tolleretur Mithridatica provincia Sullae et daretur Mario. Iratus Sulla adduxit exercitum, occidit Sulpicium. Marius latuit in Minturnensibus paludibus. Inde reperta illi navis est, et fugit ad Africam: illic latuit. Fecit Sulla duos consules Cinnam et Octavium. Iure iurando astrinxit eos ut nullus contra acta Sullana faceret, discessit. Coepit Cinna de libertinorum suffragiis agere, Octavium cum senatu contra ipsum habuit: ortum est bellum civile. Expulit Octavius Cinnam: expulsus corrupit milites, pretio collegit exercitum. Misit ad Marium in Africa: composuit legiones solutis ergastulis et venit. Tunc occisus est Octavius et occisus Antonius orator Crassi Catuli, ipsa lumina civitatis. Nuntiatum est Sullae: adduxit exercitum et iterum ultus est mortem nobilium. Ille delevit partes Marianas. Tunc Marius moritur sua sponte. Post Sullae autem interitum facti sunt duo consules Catulus et Lepidus. Lepidus volebat infringere acta Sullana, Catulus defendebat: orta sunt bella civilia. Primum bellum ergo civile fuit inter Sullam et Sulpicium, secundum bellum inter Octavium et Cinnam, tertium inter Cinnam et Marium, quartum inter Sullam et Marianos, quintum bellum inter Lepidum et Catulum. Vt ergo gravius hoc bellum ostendat civile, enumerat omnes qui bella gesserunt civilia.

Octavius expulit. Cinnam collegam dicit.

Clarissimis viris. Ipso Octavio, Antonio et Crassis.

[26] Nihil me mutum potest delectare. Id est statua vel imago.

Vnoque tempore. Quomodo se iungit cum Pompeio. Pompeium dicit et praetulit se Pompeio, quia plus praestitit.

FINIT LIB. III


HOME > 'praetor' in 'Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, 3'
Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, INCIPIT II. <<<    
890w 13.251862049103 s