Anonymus_cps21, Sacrum commercium sancti Francisci cum domina Paupertate, 1, 20HOME > 'moleste' in 'Anonymus, Sacrum commercium sancti Francisci cum domina Paupertate, 1, 20'
Anonymus, Sacrum commercium sancti Francisci cum domina Paupertate, 1, Capitulum 18 - Responsio eorum. <<<     >>> Capitulum 20 - Avaritia nomen Discretionis assumit. hide dictionary links

(1720) Capitulum 19 - Paupertas loquitur de bonis religiosis.


"Non potuit emula mea expellere me de finibus eorum tempore
illo,
quia multi adhuc inter eos magni fervoris magneque caritatis
viri
erant in principio conversionis eorum, celum pulsantes clamoribus
et
penetrantes orationum instantia, se ipsos excedentes in contemplatione,
contemnentes
omnia que terrena erant. Tunc precepit
mihi
Creator omnium et qui creavit me, dicens: "In Iacob inhabita
et
in Israel hereditare et in electis meis mitte radices". Ego vero
hec
omnia diligentissime faciebam. Cumque sic essem cum eis et viam
regiam
incederemus pariter, habebant propter me claritatem ad turbas
et
in conspectu potentium admirabiles erant; honorabantur ab
hominibus
et sancti vocabantur ab eis. Ceperunt ipsi moleste ferre (1721)
sanctitatis
nomen et recordantes quod dixit Filius Dei: "Gloriam ab
hominibus
non recipio, oblatam gloriam penitus recusabant"".


129w 1.3844630718231 s