Anonymus_cps22, Chronica et catalogi Langobardorum, 524, 28, 37HOME > 'moleste' in 'Anonymus, Chronica et catalogi Langobardorum, 524, 28, 37'
Anonymus, Chronica et catalogi Langobardorum, 524, 28, 32. <<<     >>> 38.hide dictionary links

(536) 37.

Ante dies quoque fere quadraginta vidisti apud me eum cuius superius (537) memoriam feci, venerabilis vitae presbyterum Sanctulum nomine, qui ad me ex Nursiae provincia annis singulis venire consuevit. Sed ex eadem provincia quidam monachus ante triduum venit, qui gravis nuntii moerore me perculit, quia eundem virum obiisse nuntiavit. Huius ergo viri etsi non sine gemitu dulcedinis recolo, cum tamen sine formidine virtutes narro, quas a vicinis eius sacerdotibus mira veritate et simplicitate praeditis agnovi. Et sicut inter amantes se animos magnum caritatis familiaritas ausum praebet, a me plerumque ex dulcedine exactus, ipse quoque de his quae egerat extrema quaedam fateri cogebatur. Hic namque quodam tempore cum in praelo Langobardi olivam praemerent, ut in oleum liquari debuisset, sicut iocundis erat et vultus et animi, utrem vacuum ad praelum detulit laborantesque Langobardos laeto vultu salutavit, utrem protulit et iubendo potius quam petendo eum sibi impleri dixit. Sed gentiles viri, quia toto iam die frustra laboraverant atque ab olivis exigere oleum torquendo non poterant, verba illius moleste susciperunt eumque iniuriis insectati sunt Alio quoque tempore vehemens ubique famis incubuerat, et beati Laurentii martyris ecclesia a Langobardis fuerat incensa. Quam vir Dei restaurare cupiens, multos artifices ac plures subministrantes operarios adhibuit, quibus necesse erat ut cotidiani sumptus laborantibus sine dilatione praeberentur Die etenim quadam a Langobardis captus quidam diaconus tenebatur ligatus, eumque ipsi qui tenuerant interficere cogitabant. Advesperescente autem die, vir Dei Sanctulus ab eisdem Langobardis petiit, ut relaxari eique vita concedi debuisset. Quod posse se facere omnino negaverunt. Cumque mortem illius deliberasse eos cerneret, petiit, ut sibi ad custodiam tradi debuisset. Cui protinus responderunt: 'Tibi quidem eum ad custodiendum damus, sed ea conditione interposita, ut, si iste fugerit, pro eo ipse moriaris. Quod vir Domini libenter accipiens, praedictum diaconum in sua suscepit fide. Quem nocte media, cum Langobardos omnes somno gravi depraessos aspiceret, excitavit et ait: 'Surge et concitus fuge; liberet te omnipotens Deus'. Sed isdem diaconus, promissionis eius non inmemor, respondit dicens: 'Fugere, pater, non possum, quia, si ego fugero, pro me sine dubio ipse morieris'. Quem vir Domini Sanctulus ad fugiendum conpulit, dicens: 'Surge et vade; te omnipotens Deus eripiat. Nam ego in manu eius sum; tantum in me possunt facere, quantum ipse permiserit'. Fugiit itaque diaconus, et quasi deceptus in medio fideiussor remansit. Facto igitur mane, Langobardi, qui diaconum ad custodiendum dederant, venerunt illi, quem dederant petierunt, sed hunc venerandus presbyter fugisse respondit. Tunc illi inquiunt: 'Scis ipse melius, quid convenit'. Servus autem Domini constanter ait: 'Scio'. Cui dixerunt: 'Bonus homo es, nolumus te per varios cruciatus mori, elige tibi mortem quam vis'. [Quibus] vir Domini respondit, dicens: 'In manu Dei sum; ea morte me occidite, qua me occidi ipse permiserit. Tunc omnibus qui illic aderant Langobardis placuit, ut eum capite truncari debuissent, quatenus sine gravi cruciatu vitam eius conpendiosa morte terminarent. Cognito itaque, quod Sanctulus, qui inter eos pro sanctitatis reverentia magni honoris habebatur, occidendus esset, omnes qui in eodem loco inventi sunt Langobardi convenerunt sicut sunt nimiae crudelitatis laeti. Ad (538) expectaculum mortis circumsteterunt acies. Vir autem Domini deductus in medium est, atque ex omnibus viris fortibus electus est unus, de quo dubium non esset quod uno ictu capud eius abscideret. Venerandus igitur vir inter armatos deductus, ad sua arma statim cucurrit. Nam petiit, ut sibi paululum orandi licentia daretur. Cui dum concessum fuisset, in terram se stravit et oravit. Qui dum paulo diutius oraret, hunc electus interfector calce pulsavit, ut surgeret, dicens: 'Surge et flexo genu tende cervicem'. Surrexit autem vir Domini, genu flexit, cervicem tetendit, sed tenso collo eductam contra se spatam intuens, hoc unum fertur publice dixisse: 'Sancte Iohanniss, suscipe illam'. Tunc electus carnifex evaginatum gladium tenens, nisu forti in altum brachium percussurus levavit, sed deponere nullo modo potuit; nam reperite diriguit, et erecto in caelo gladio, brachium inflexibile remansit. Tunc omnis Langobardorum turba, quae ad illud mortis expectaculum aderat, in laudis favorem conversa, mirari coepit virumque Dei cum timore venerari, quia profecto claruerat, cuius sanctitatis esset, qui carnificis sui brachium in aere ligasset. Itaque postulatus ut surgeret, surrexit; postulatus ut brachium sui carnificis sanaret, negavit, diceris: 'Ego pro eo nullo modo orabo, nisi mihi ante iuramentum dederit, quia cum manu ista christianum hominem non occidat'. Sed Langobardus isdem, qui, ut ita dicam, brachium contra Deum tenendo perdederat, poena sua exigente conpulsus est iurare, se christianum hominem numquam occidere. Tunc vir Domini praecepit, dicens: 'Depone manum deorsum'. Qui statim deposuit. Atque ilico adiunxit: 'Remitte gladium in vagina'. Et statim remisit. Omnes igitur tantae virtutis hominem cognoscentes, boves et iumenta, quae depraedati fuerant, certatim ei ofFerre in munere volebant. Sed vir Domini tale munus suscipere renuit. Munus autem bonae mercedis quaesivit, dicens: 'Si mihi aliquid vultis concedere, omnes captivos quos habetis mihi tribuite, ut habeam, unde pro vobis debeam orare'. Factumque est, et omnes captivi cum eo dimissi sunt, atque superna gratia disponente, cum se unus pro uno morti optulit, multos a morte liberabit.

HOME > 'moleste' in 'Anonymus, Chronica et catalogi Langobardorum, 524, 28, 37'
Anonymus, Chronica et catalogi Langobardorum, 524, 28, 32. <<<     >>> 38.
809w 7.2260899543762 s