Anonymus_cps22, Passiones Leudegarii Augustodunensis, 282HOME > 'moleste' in 'Anonymus, Passiones Leudegarii Augustodunensis, 282'
Anonymus, Passiones Leudegarii Augustodunensis, INCIPIT VITA VEL PASSIO <<<     >>> PASSIO II. AUCTORE URSINO. INCIPIT PREFATIO.hide dictionary links

(282) PASSIO I.

() C. GESTA ET PASSIO SANCTI LEUDEGARII EPISCOPI ET MARTYRIS. DOMINO VERE SANCTO ET APOSTOLICA VENERATIONE COLENDO HERMINARIO URBIS AGUSTUDUNENSIS EPISCOPO. Dum sepe a vobis iussus et spiritalium fratrum sancta flagitatione conpulsus, gesta beati Leodegarii martyris atque pontificis tandem scribere sum adgressus. Ideo enim diu implere iussa vel petita distuli, dum duplicem opinionem contra me videbam consurgere, unam ignorantiae caligine metuens et ignaviae, aliam prudentibus in dirisu verens patescere. Oro ergo vestram fidelem devotionem inprimis, ut meae rusticitati veniam detis et tantummodo, quae vobis placuit, clam soli interim lectitetis, donec aut cultiore sermone ea, quae nos, vobis iubentibus, usurpavimus, reparitis, aut aliorum presolum correcta iuditio, inreprehensibilis, quam post elegitis, post vos probata resedeat dictio. Hoc specialiter peto, ut vires ad huc opus exsequendum, quas mihi conscia denegat imperitia, vestrarum precum solerti studio apud Deum opteneat oportuna suffragia. EXPLICIT PROLOGUS. (283) (1). Gloriosus igitur ac praeclarus Leodegarius urbis Agustedunensis episcopus, qui christianorum temporibus effectus est martyr novus, ut terrena generositate nobiliter exortus, ita, divina gratia comitante, dum a primeva aetate in virili robore adcresceret, in quodcumque gradu vel ordine provehebatur, extitit prae ceteris erectus. Cumque a Didone avunculo suo Pectavi urbe episcopo, qui ultra adfines suos prudentia divitiarumque opibus insigne copia erat repletus, fuisset strinue aenutritus et ad diversis studiis, quae saeculi potentes studire solent, adplene in omnibus disciplinae esse lima politus, in eadem urbe ad onus archidiaconatus fuit electus. Tanta in eo subito fortitudinis atque sapientiae robor emicuit, ut inpar prae suis antecessoribus appareret; (284) praesertim cum mundanae legis censuram non ignoraret, saecularium terribilis iudex fuit. Et dum canonicis dogmatibus esset repletus, extitit clericorum doctor egregius. Erat quoque in disciplina delinquentium vividus, qui carnis luxo numquam extitit resolutus; sagati cura pervigil in ecclesiasticorum offitiis, strinuus in ratiociniis, prudens in consiliis, rutilans in eloquiis. (2). Incubuit interim causa necessitatis, ut in Agustudunense urbae eum ordinare deberent episcopum. Siquidem nuper inter duos contentio de eodem episcopatu exorta fuerat et usque ad sanguinis effusionem certatum. Cumque unus ibidem occubuisset in morte, et alter pro perpetrato scelere datus fuisset in exilii etrusionem, tunc Balthildis regina, qui cum Chlothario filio Francorum regebant palatium, divinum, ut credimus, inspirata consilium, ad memoratam urbem hunc strinuum direxit virum ibidem esse episcopum, quatenus et ecclesia, quae pene biennium iam quasi viduata in saeculi fluctuatione remanserat, huius gubernationem vel fortitudinem tueretur et ab his quibus inpugnabatur defensaretur. Quid multa? ita in adventum eius territi sunt omnes ecclesiae vel urbes illius adversarii, necnon et hii qui inter se odiis et homicidiis incessanter certabant, ut memoriam transacti scandali non vellent (285) audire: quia quos praedicatio ad concordiam non adduxerat, iustitiae terror cogebat. Iam enim in episcopato, despensante Domino, quantum in alimonia pauperum eius extetit praecipua cura, longum est enarrare per singula. Sed nobis ista tacentibus eius testantur opera vel matricola, quae ab eodem instituta residet ad ecclesiae ianuam, vel specierum pulchritudo , quae aureo fulgore rutilant in ecclesiae ministerio, necnon et baptisteri ornamenta miris operibus fabricata. Quantumque in amore martyrum eius mens fuit devota, silentibus indicat sancti Simphoriani martyris sepultura seu translatio sancti corporis gloriosa. Praeterea innuunt eius industriam ecclesiae pavimenta velaque aurea et atrii constructio nova, murorum urbis restauratio, domorum reparatio, et quae erant nimia vetustate consumpta per se reddentecrata, visa videntibus testimonia. Suffitiant haec inprimis pauca de plurimis. Ad illud tempus convertamus eloquio, quo adleta Christi contra diabolum dimicandi sumpsit exordium. (3). Sanctus itaque pontifex Leodegarius dum in Agustidunense urbe felix in pace conversavit episcopus, postquam omnia quae deruta fuerant innovassit et in divinis offitiis clericos erudisset praedicationemque assiduus caelestia populum commoneret, elymosinarum largitate pauperes refoveret et in Dei (286) custodiendis mandatis eius animus esset totus intentus, ita fuit efficax illius voluntas in omnibus, ut quaeque implere decrevisset, ei a Domino absque difficultate tribueretur effectus. Nec enim inmerito suam omnipotens Deus illi contulerat gratiam, quia prius ipsi se totum devoverat custodire mandata. Sed quia bona voluntate semper discordat malitia et antiquus serpens invidus semper invenit, per quos scandalum seminet, aliquid honorati spiritalia nescientes, sed potius potentiam secularem timentes, videntes hunc virum inflexibilem per iustitiae culmen existere, invido coeperunt livore torquere et statuunt, si sit aditus eius obviare profectibus. (4). Erat enim in illis temporibus Ebroinus, ut dicimus, maiordomus, qui sub rege Chlothario tunc regebat palatium; nam regina, quam supra diximus, iam in monasterio, quod sibi antea praeparaverat, resedebat. Praeterea memorati invidi adeunt Ebroinum et contra Dei virum eius in furore suscitant animum, et dum veritatis accussationem non invenerunt, mendatium falsitatis confingunt, quasi dum omnes Ebroini iussionibus oboedirent, solus Leodegarius episcopus eius iussa contempneret. Erat enim memoratus Ebroinus ita cupiditatis face succensus et in ambitionem pecuniae deditus, ut illi coram eo iustam causam tantum haberent, qui plus pecuniam detulissent. Cumque alii timoris causa, alii pro redimenda iustitia eum auri argentique inmensa replessent pecunia, quorundam animi ob huius causam expolii dolore tacti, contra eum (287) fuerant iam commoti, et quia non solum rapatitatis exercebat commertium, verum etiam pro leve offensa sanguinem nobilium multorum fundebat innoxium. Sanctum itaque Leodegarium episcopum ideo habebat suspecum, quia eum superare non valebat in verbo, nec adulationis ut ceteri ei inpendebat obsequium, et contra omnes minas suas semper eum cognoverat permanere intrepidum. Tyrrannicum edederat tunc edictum, ut de Burgundiae partibus nullus praesumeret adire palatium, nisi qui eius accepisset mandatum. Tunc de metu prioris fuerunt omnes suspecti, quod excogitaret ad suum facinus commulandum, ut aut quosdam capitis amissionem damnaret aut dispendia facultatum infligeret. (5). Interim donec causa suspenditur, rex Chlotharius a Domino vocatus de hac luce migravit. Sed cum Ebroinus eius fratrem germanum nomen Theodericum, convocatis obtimatis, cum solemniter, ut mos est, debuisset sublimare in regnum, superbiae spiritu tumidus eos noluit deinde convocare. Ideo magis coeperunt metuere, eo quod regem, quem ad gloriam patriae publicae debuerat sublimare, dum post se eum retineret pro nomine, cui malum cupierat audenter valeret inferre. Cumque multitudo nobilium, qui ad regis novi properabant occursum, mandante Ebroino, iteneris accepissent repudium, inito in cummune consilium, relicto eo, omnes expetiunt Childericum, iuniorem eius fratrem, qui in Auster sortierat regnum. Quod consilium qui tunc noluit adquiescere, aut (288) fugaciter evasit, aut cum vitae periculum incendium comminatus, adquievit invitus. (6). Cum enim omnes ob Ebroinum tyrrannico metu Childericum induxissent tam Neustrico quam Burgundiae regnum, cognuscens tyrrannus suum hoc facinus perpetratum, ad ecclesiae confugit altare, eiusque in multis partibus subito fuit thesaurum direptum: et quod iniquus diu congregaverat male, dispersum est subito bene. Episcopis tunc quibusdam intercedentibus et praecipue intervento antestitis Leodegarii eum non interficiunt, sed Luxovio monasterio dirigitur in exilium, ut facinora, quae perpetraverat, evadisset penitendo. Sed quia terrenae cupiditatis pulvere oculos cordis habuit cecos, et ideo in animam malivolam spiritalis non profuit sapientia. Cum enim Childericus germanum suum, supra quem petitus venerat, sibimet praesentare iussisset, ut adloqui ei deberet, tunc quidam, qui in regno videbant esse primarii et Childericum cupiebant a caede adulando placare, crinem sui domini temeritatis auso iusserunt amputare, sicque fratri suo eum studuerunt praesentare. Sed cum ab eo interrogaretur, quid de se age vellet, ille vero hoc solum, eo quod iniuste fuerat de loco regni deiectus, iuditium sibi a Deo celerem expectare professus. Tunc ad monasterium sancti martyris Dionisii resedere est iussus, ibique eo usque salvatus, donec crinem, quam amputaverunt, enutriret. Et (289) Deus caeli, quem se iudicem est habere professus, feliciter postmodum ipsum permisit regnare. (7). Interea Childerico rege expetiunt universi, ut talia daret decreta per tria quam obtinuerat regna, ut uniuscuiusque patriae legem vel consuetudinem deberent, sicut antiquitus, iudices conservare, et ne de una provintia rectores in aliis introirent, neque unus ad instar Ebroini tyrrannidem adsumeret, ut postmodum sicut ille contubernales suos despiceret; sed dum mutua sibi successione culminis habere cognoscerent, nullus se alio anteferre auderet. Ut vero illi libenter petita concessisset, stultorum et pene gentilium depravatus consilio, ut erat iuvenile levitate praeventus, subito quod per sapientium consilia confirmaverat refragavit. (8). Sanctum igitur Leodegarium, eo quod cognoverat prae omnibus sapientia luce esse conspicuum, secum assidue retinuerat in palatium. Huius rei (290) causa malorum crevit invidia redeviva, atque contra eum rursus accussationum exquirentes initia, ita ut, quaeque rex ageret aut iusto iniustove iuditio daret, illius criminant factum. Cuius si obtemperasset consiliis, in mandatis ambulasset divinis. Sed quia caelitus iam supervenerat data sententia, ideo cor eius non valuit adprehendere iustitiae disciplinam; sed iudicium, quod Theodericus se a Domino professus est expectare, caelerem meruit sententiam terminari. Vir autem Domini ut cognovit contra se invidiam diaboli recalescere, tunc iuxta apostolum sumens loricam fidei et galeam salutis et gladium Spiritus, quod est Dei verbum, contra antiquum hostem inivit singulare certamine. Et quia sacerdotalis integritas minas regis nescit metuere, Childericum coepit arguere, cur consuetudinis patrias, quas conservare praeceperat, tam subito inmutasset, simulque fertur dixisse, quod reginam, quam habebat coniugem, filia sui esset avunculi; et nisi aut haec facinora cum reliquis inlicitis sceleribus emendatione corregeret, aut divinam certe sibi ultionem subito imminere cognosceret. Et quidem primitus libenter coeperat auscultari, sed satellitum praeventus consiliis, dum verba eius debuerat ad emendationem aptari, de illius morte occasionis coepit inquirere, suadentibus hoc illis, qui iustitiam cupiebant evertere et indisciplinati iuvenalia opera regi favebant exercere, nec non et (291) his, qui suum decretum ei elicuerant inrupisse. Metuebant enim hii omnes et horum similes, in voluptatibus saeculi conversantes, a Dei homine sua opera destrui, dum enim iam noverant per iustitiae callem inflexibile iter gradire; virilitatem enim caelesti civi senex mundus, gravatus vitiis, non valuit sustinere. (9). Adfuit enim tunc in illis diebus vir quidam nobilis Hector vocatus nomine, qui tunc regebat in fascibus patriciatum Masiliae, quique generis nobilitate et prudentia saeculari, ut claro stigmate ortus, ita erat prae ceteris praeditus. flic enim ad Childericum regem pro quadam causa advenerat et per viri Dei intercessionem optinere petita sperabat, eumque gratia hospitalitatis in urbe sua Dei sanctus reciperat, donec, sicut petierat, suis intercessionibus eum regem comendare deberet. Nam sepedicto Childerico in ecclesia urbis suae in paschale solemnitate rogaverat advenire. Hanc invidi repperierunt occansionem, per quam nequitiam, quam nuper in cor regis effuderant, adimplerent. Maiorum domus tunc nomine Vulfoaldum in sua occasione coniungunt, mendacem fabulam de Leodegario et Hectore confingunt, quasi ideo insimul fuissent coniuncti, ut regiam dominationem averterent et potestatis iura sibimet usurparent. (292) (10). Aderat etiam tunc quidam sub religionis habitu ad monasterium sancti Simphoriani martyris, corpore non mente reclausus, nomine Marcolinus, sed ut postea publice patuit, potius ambiendis humanis laudibus vel honoribus specie ficti religionem nimium cupidus. De cuius conversatione, maxime dum omnibus patuit, melius puto silere quam loqui. Hunc ergo sepedictus rex ignorans, quasi Dei prophetam habebat in omnibus, eo quod de viri Dei accusationibus eius voluntatem favendum adulabat prae omnibus. Ea igitur nocte, qua sanctae paschae vigiliae celebrantur in urbe, rex iam quasi suspectus ibidem noluit advenire, sed cum paucis tunc factoribus de praefati hipocritis requirentes consilium, iam contra Dei famulum malignum gestiens animum, illic temporaneum paschalem non timuit recipere sacrificium. Postea vero cum dedecore a vino iam temulentus, aliis ieiuniis sancta sollemnia praestolantibus, ecclesiam fuisset ingressus, Leodegarium clamitans requirebat ex nomine, ut eum quasi in fugam verteret, dum gladii percussione iam internuntios minitans terruisset. Cumque eum sepius clamitans esse in baptisterio cognovisset, ibi quoque introiens, ad tanti luminis claritatem seu odorem chrismatis, quae illic in baptizantium sanctificatione gerebantur, obstipuit. Sed cum ad clamorem eius ipse responderet: 'Adsum', ipsum nullatenus recognoscens, pertransiit atque in ecclesiae domum, ubi paratum erat, resedit. Episcopi vero alii, (293) qui cum Dei viro vigilias celebraverant, redierant ad hospitia; ipse vero ut sacrum peregit officium, intrepidus adiit regem iratum eumque verbis mitibus requisivit, cur ante vigilias non venisset, vel in tam sacrae noctis sollemnia repletus ira persisteret. Nam dum illius ineffabili sapientiae aliud turbatus non valuisset respondere, suspectum se eum quadam de causa dixit habere. (11). Igitur vir Domini Leodegarius cernens apud eius animum esse defixum, quod, suadentibus satellitibus, eum una cum Hectore, sicut decreverat, redderet interfectum, aut Hector in angustia, sicut timebant, contra regem subiret contemptum, non de sua veritus morte, sed de illorum, qui ad eum causa tuitionis advenerant, pertractans salutem, elegit potius interim latere per fugam, quam occasionem praeberet, ut per eius martyrium in resurrectionis Christi sollemnia cruentaretur vel diriperetur ecclesia, ut ne hi qui ad eum converterant inconsulte amitterent vitam suam. Nec enim quis eum aestimet formidasse adeo usque martyrium? Nam cum pridem per quendam monachum nomine Bertharium ei in dominica caena de suo ei fuisset interitu nuntiatum, die passionis Domini crastino regis adiit palatium, et ultro se ingerens, in eo die sanguinem offerre voluit Christo, quo pro mundi salute sanguinem Christus effuderat suum. Nam et rex eadem die ipsum propria manu percutere voluit, sed ob diei reverentiam optimatum quorundam sapientia consilium prohibitus fuit. Indubitanter credendum ad hoc eum devenitus tunc (294) fuisse servatum, ut si quid dehumana conversatione, quae sine culpa non ducitur, aliquid contrarium fortassis adtraxerat, longa persecutionis fornax exureret, ut postea velud aurum mundum in diadema sui regis inpositus, ad instar gemmarum fulgentium miraculorum virtutibus coruscaret. Cum igitur ab his, qui occasionis huius expectabant eventum, persequutio velox fuisset commota post eum, praedictus ibidem est interfectus; et quia viriliter se fuerat defensare conatus, permittente Domino, a multitudine fuit oppressus cum aliquis, qui comitabantur cum eo. Nec enim inpossibile creditur sancti martyris meritis posse apud Deum illis animabus veniam optinere, qui cum eodem innocenter persequutionis procella voluerant declinare. (12). Igitur Leodegarius Dei famulus cum a quibusdam tunc fuisset detentus, Childerico subito nuntiant factum; maximam regis gratiam se credidit habiturum, qui valuit conprehendere Leodegarium. Per consilio tunc optimatum vel episcoporum iubetur interim duci Luxovio monasterio, donec in commune consulerent, quid facerent de tanti nominis viro. Interea, cum hii qui videbantur esse primi palatii, cum simul ab Childerico fuissent conquisiti, quod iudicium de sancto Dei decernerent, hoc consona responderunt voce, ut, si ei vitam concederet, sub perpetuum exilium eum in Luxovio permanere iuberet, confirmans subito super hoc decretum iudicium, episcopis vero aliquibus vel sacerdotibus ideo consentientibus, ut ad praesens eum ab ira regis redderent (295) liberum. Nam sepedictus rex pravorum inlectus consilio, eum adduci iusserat de Luxovio, ut ad voluntatem accusantium cum inrisione depositum, prout voluissent, redderent interfectum, sicut quondam Herodis disposuerat Iudaeis facere Petrum . Aderat enim venerabilis vir abba sancti Simphoriani basilicae nomine Hermenarius, cui post discessum viri Dei rex petitionibus populi Agustidunum commendaverat urbem, cum inmensis praecibus crebro regis pedibus provolutus, ut eum in Luxovio permitterett resedere, ne ad expectatione crudelium, quos diabolus contra eum in furore succenderat, iuberet adduci. Tandem ob huiuscemodi precibus est tunc ab interfectionem salvatus, falso quidam opinantes, quasi ideo regis habitaculum frequentaret, ut accusantium primus esset, quo facilius ei episcopatum aliud tenere liceret. Nam. longe aliter extitit, et quia carnales oculos spiritalem dilectionem non vidit, testes enim postea illius extiterunt opera, quia, quousque praesente superfuit vita, eius necessitatibus in quod valuit caritate ministravit devota. (296) (13). In illis igitur diebus adhuc exsul in Luxovio resedebat Ebroinus monachali habitu tonsoratus, simulatam gerens concordiam, quasi dum uterque unam, sed disparem exilii accepissent sententiam, concordem ducerent vitam. His interim ita gestis, divina non diu distulit ultio suum de Childerico dare iudicium. Nam eius dissoluta conversatio omnibus increverat optimatibus palatinis. Tunc unus ex eis hoc molestius ferens prae ceteris, dum venationem in silva securus exerceret, eum vulnere mortis percussit. (14). Igitur priusquam evenisset, dum duces quidam duo, quibus iussum fuerat sanctum Leodegarium abduci de Luxovio, eatenus demorassent, conspiraverat unus eorum minister, ut si famulum Dei extra Luxovio cerneret, ipsum gladii percussione occideret. Ut enim ad hoc perventum fuit, ita cor illius intollerabilis pavor perfudit, ut non solum dixisse, sed cur etiam de Dei famulo tam gravia cogitasse, voce publica confiteret, et tremens eius provolutus vestigiis, indulgi sibi ab eo hanc nequitiam deprecaret. (15). Igitur cum Childerici mors subito nuntiata fuisset, tunc hii qui ob eius iussionem exilii fuerant condemnati, tamquam verno tempore post hiemem solent de cavernis serpentia venenata procedere, quidam sine metu fuerunt reversi: quorum debachante furore surrexit magna turbatio patriae, ita ut manifeste crederetur adventum imminere Antichristi. Hii vero, qui rectores (297) regionum esse debuerant, surrexerunt contra alios, fet qui pacis foedere debuerant continere, odiis se invicem coeperunt lacessere; et dum rex tunc non erat stabilitus in culmine, quod unicuique rectum videbatur in propria voluntate, hoc agebant sine formidine disciplinae. Adeo tunc ira Dei manifesta cognovimus evenisse, ut etiam stella appareret in sidere, quam astrologii vocant comitem: in cuius ortu adserunt fame terram turbare, mutatione regum vel commotione gentium, percussione gladium imminere. Haec enim omnia manifesta ex tunc constitit evenisse. Sed quia, ut scriptum est, stulti non correguntur verbis, quantum minime signis, hii cum malivolo animo redierunt de exsilio; quicquid pro sua pertulissent facinora, Leodegarii factionibus haec se incusant fuisse perpessus. (16). His enim diebus vir Domini commemoratis ducibus erat ob salvationem detentus, a quibus nuper de Luxovio fuerat iam eductus. Tunc enim ibidem famulo suo gratia superna concesserat venerabilem dignitatem, ut in illis locis tam praedicti duces quam eorum matrone simulque ministri universequae familiae necnon et vulgus populi ita in eius conspirassent amore, ut si ita (298) necessitas immineret, semet ipsos pro eo non dubitarent offerre. Cumque illi, qui secum Dei famulum retinebant, circa se manentibus potestatibus aliis nuntiassent, eo quod divinam gratiam super Dei famulum Leodegarium cognovissent, religioso christianitatis amore iam se eorum auxilio fuerunt sociati, et conspirantes inter se confirmaverunt, ut dum indisciplinata hic dominata erat exorta turbatio, si priusquam Theodericum pariter sublimassent in regno, aliquis forsitan sanctum voluissent ledere Leodegarium, eorum protegeretur auxilium. His enim diebus egressus est de Luxovio etiam Ebroinus Iuliano similis, qui vita fincta monachorum tenuit. Etenim cum ipse tam amicorum quam famulorum constiparetur subito comitatu, praedicti exulis ad eius expetentes obsequium, malum quod de sua accusatione confixerunt, ipsum in capud constituunt, ut eius auxilium vel consilium usi in Dei homini valerent unanimiter vindicare. Ipse enim Ebroinus capud relevavit venenosum, et quasi vipera restaurans venena sua, simulans se esse tunc Theoderici fidelis et ob hoc ad eum cum sociis quantocius festinare. (17). Cum enim vir Domini cum sociis superscriptis eodem festinarent itinere, factum est, quantum nec unius diei itineris spatium, antequam Agustidunum urbe accederent, urguentibusfactoribus, Ebroinus inmemor amicitiae dudum (299) promissae eum ibidem voluit conprehendere, si non Genesi metropolis Lugdunensis episcopi consiliis fuisset prohibitus, aut manu valida qui cum eo adherant perteritus: et fictam rursus simulans amicitiam et mixto agmine pariter pervenerunt in urbem. Laetatur ecclesia de pastoris praesentia redeviva, plataeae ornantur virentiis, aptant diaconi caereis, clereci tripudeant cum antephonis, gaudet civitas tota de adventu sui pontificis post persequutionis procella. Nec inmerito laudum ei exhibebantur excubiae, quia praesente Domino ad coronam properabat martyrii, ibique pro adventu praesulis dilitias paraverunt etiam adversariis. Crastina vero diae exinde pariter promoventes, ut ad occursum Theoderici pervenirent uniti. (18). Interim dum isti coepti itinere pervenissent ad regem, de ipso itinere poene iam medio Ebroinus tyrrannus eorum deserens comitatum, ad suos usque pertransiens, clericatum abiciens, ad mulierem, ut canis ad vomitum, post sacrum velamen rediens. Et qui in castra Christi militare non potuit, cum adversariis secularem armam arripuit, et dum iam dereliquerat fidem et Deum, contra terrenum dominum etiam apertum se prodidit adversarium. Novientem enim (300) villam, iam recuperato regno, tunc Theodericus resedebat securus, cum repentino superventu Ebroinus cum Austrasius. Quis enim enumerare plene valeat, quae tunc fuit direptio de regale thesauro vel ecclesiae ministerium, quod ob amorem christianitatis catholici retro principes devoti in dominico contulerunt sanctoarium, maiorem domus eius etiam interfectum? (19). Ideo autem perpetravit hoc malum, quia a diabolicis viris invidis armabatur consilium. Dolebant enim se abiectos esse per meritum, dum populum universum fideliter cernebant declinasse post Theodericum eumque iam confirmatum in regno et Dei famulum Leodegarium cum illius gratia in suo urbe residium livore invidi turquire ceperunt iterum, quia dum iusti stabant erecti, ad recuperationem accedere non valebant perversi. Et quia, suadente diabolo, qui eos fide nudaverat, dum veritatis consilium iam cecati non invenerunt, per quod destruerent Dei sanctum, declinant ad maiorem interitum per falsitatis comentum, per quod in regno intulerunt magnum malum et stragem depopulationis in persequutione multorum. Denique acceperunt quendam puerolum, Chlothario fuisse confixerunt filium, hunc in partibus Austri secum (301) levantes in regnum. Qua de re multum colligerunt hostiliter populum, eo quod veresimile videbatur esse cunctorum. Etenim cum depopulando patriam subiugarent et iam in nomine sui regis, quem false fecerunt, praecepta iudicibus darent, tunc qui eis volens noluit adquiescere, aut iura potestatis amissit aut, si non fuga latitandi discessit, gladii internitione deperiit. Quanti enim per hoc caliditatis figmentum Theodericum tunc defunctum et Chlodovium Chlothario esse filium crediderunt? (20). Erant enim in hoc mendatio primi et quasi rectores palatii Desideratus cognomine Diddo, qui in urbe Cabillono quondam habuerat principatum, necnon et eius collega Bobo, qui civitatem Valentiam habuerat in dominium. Nec enim digni sunt, ut hii nominentur episcopi, qui magis terrenis desideriis [vel lucris temporalibus augenda pecunia vigilant, dum de animabus sibi commissis], unde districto iudici reddituri sunt rationem, nihil curant. Horum talium sacerdotum et similium optimatum Ebroinus tyrannus usus consilium, adeo usque elevatus et excecatus est in hoc saeculum, quousque inpoenitens praecipitatus est in infernum. Redeamus ad opus ceptum. (302) (21). In illis diebus, ita gestis per singula evolutis, postquam Childericus est interfectus, postquam episcopi vel patricii cum obtimatibus de Neustrico vel praesentia Theoderici partibus redissent Burgundiae, et iam ipso in regno confirmato, ad propria resederent securi, interi minvidi hoste moverunt ex adverso, primo que circa eum cum regi Childerico egisse putabat. Tunc valde. Qui festini perrexerunt ad civitatem. Vir autem Dei Leodegarius cum ad suam plebem restaurandam resedereturbe sua, ubi distinatum contra se hostium sensit inpulsum, non est passus, ut ultra fugaciter tenderit gressum, sed intrepidus de se Domini expectabat iuditium. Cum enim ei tam familiares quam clerici vel fideles inminerent, ut thesauros, quos ibi ipse contulerat, auferret et abscederet, quatenus hostis, hoc auditu, a perditione civitatis vel illius persequutione desisterent, ille haec nullatinus adquiescens, sed eosque continuo in thesauro convocans, omnia quae ibi addiderat adsignans, talia prosequens verba: 'Haec omnia quam cernitis, fratres, quamdiu terrenorum hominum me voluit gratia Dei habere, ad communem ornatum, prout potui, illic fideliter contuli. Nunc vero forsitan ideo mihi irati sunt homines terreni, quia Dominus nos vocare dignatur ad gratiam caeli. Ut quid enim haec hinc auferam, quod mecum in caelo non tollo? Ergo si vobis placet, ego elego consilium, haec potius dare in usus pauperum, quam cum (303) turpe sarcina huc illucque oberrare per saeculum; et imitemur beatum Laurentium, qui pro eo quod dispersit et dedit pauperibus, iustitia eius manet in saeculum saeculi, et cornu illius exaltatum est in gloria'. Statimque iussit custodi discos argenteos cum reliqua vasa quam plurima foras eiecere et argentarios com malleos adesse, quae minutatim cuncta confringerint, quod per fidelium dispensationem iussit pauperibus erogare. Qui autem exinde fuerant ecclesiasticis usibus apta, ecclesiae addidit ministeria. Monasteria sane tam virorum quam virginum infra urbem vel terreturium de eodem argento consolavit paupertatem multorum. Quae fuit tunc vidua vel orfanitas vel omnis in commune paupertas, qui ibi adfuit, qui de eius largitate consolationem non habuisset? (22). Vir autem Domini ut erat plenus spiritu sapientiae, haec verba locutus est fratribus: 'Ego, fratres, decrevi iam de hoc saeculo nihil poenitus cogitare, sed magis spiritalem nequitiam quam terrenum hostem metuere. Terrenus homo si talem a Deo acceperit potestatem, persequatur, conprehendat, praedet, incendat, interfitiat: haec nullatenus possumus declinantes effugire. Et si hic tradimur de rebus transitoriis ad disciplinam, non disperemus, immo potius gaudeamus in futuro de venia. Muniamus ergo virtutibus animam simul et (304) civitatis custodiam, ne inveniant utrique hostes aditum, per quod inferre possunt periculum'. Commovens igitur universum urbis illius populum, cum triduano ieiunio, cum signo crucis et reliquias sanctorum murorum circumiens ambitum, per singulos etenim aditos portarum terrae adherens, Dominum praecabatur cum lacrimis, ut si illum vocabat ad passionem, plebem sibi creditam non permitterit captivari, et ita praestatum est evenisse. (23). Itaque cum ob metum hostium certatim populi undique se recipissent in urbe et meatus portarum forte obturassent serratu et super omnia stabilissint in ordine propugnacula, iussit vir Domini universos ingredi in ecclesia, cunctorum insimul postulans indulgentiain, ut si quempiam illorum, ut adsolet, dum pro zelo rectitudinis increpasset aut in verbo ledisset, ei indulgentiam darent. Sciebat autem vir Dei, iter passionis Ingrediens, non prodesse martyrium, ubi livore deterso non prius fuerit cor emundatus vel caritatis lampade inlustratum. Nullus tunc fuit ibidem tam ferreum possidens pectus, qui etiamsi fuisset A. graviter Iesus, non omnem cordis malitiam indulsisset devotus. Post haec nec diu vallatur civitas ab exercitu, eodemque die ab utraque populo fuit fortiter usque ad vespera demicata. Sed cum ab agmen hostium esset civitas obsidione valida circumdata et die noctuque vociferantes ut canes circuirent urbem, respiciens vir Domini civitatis inminere periculum, conpescuit omne supermurale conflictum et his verbis suum exortare adgressus est populum: (305) 'Sinite, queso, contra hos pugnandum confligere. Si mei tantum causa huic isti advenerunt, de memet ipsum paratus sum eorum satisfacere voluntatem eorumque mitigare furorem. Tamen, ne inauditi videamur egredere, mittatur unus ex fratribus eis inquirere, de qua causa hanc obsederunt civitatem'. Cum subito his Meroaldo abbate per muri repagulum parassent discensum, perveniens ad Deidonem, ait ei: 'Si haec nostra comiserunt facinora, peto, ut interim euangelica recordatis sententiam, ubi Dominus dixit: Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec pater vester caelestis dimittet vobis peccata vestra, et illud: In quo enim iuditio iudicaveritis, iudicabimini'. Simulque inprecans, ut hostem conpesceret et redemptionem quam volebat acciperet. Sed quia iam tamquam lapides duritiam, sicut quondam rex Aegyptius, obduraverat corda, ad verba divina nullatenus potuit emollire, comminans, non se ab inpugnatione civitatis discedere, quodadusque Leudegarium valeat conprehendere et suae furores vesanum desiderium satisfacere, nisi Chlodoveum, quem falso regem fecerant, promittere fidem. Haec enim erat simulata occansio, quia omnes cum sacramento Theudericum adserebant fuisset defunctum. (24). Audita itaque vir Domini haec verba dedit illis haec responsa: 'Hoc vobis notum sit omnibus, tam amicis et fratribus quam inimicis et hostibus, quia, (306) quodusque me Deus in hac vita iusserit superesse, non mutabor a fide quam Theuderico promisi coram Domino conservare. Corpus meum decrevi potius in morte offerre, quam anima per infidelitatem turpiter denudare'. Hostes vero, his auditis responsis, cum telorum iacula, cum incendia festinanter undique insistebant inrumpere civitatem. Ipse vero universis fratribus vale dicens, panes et vini participatione communicans eorumque dubia corda confirmans, suam eis ut Christus discipulis memoriam passionis comendans, ad portarum aditus perrexit intrepidus, apertisque claustris, spontae se obtulit pro civitate inimicis. Adversarii vero gavisi tamquam ovem inocuam et tamquam lupi suscoeperunt eam in predam, iniquissimum poene excogitantes comentum, nam ab eius capite lumen evellerunt oculorum, in qua evulsione ultra humana natura incisionem ferri visus est tollerare. Testes enim sunt multi inlustri viri, qui aderant in presente, quia nec vinculum in manibus est passus inponere, nec iemitum processit ab ore, dum eius oculi fuerunt abstracti a capite, nisi glorificans Dominum modolamine semper studuit canere psalmorum. (25). Inter ceteros dux quidam erat Campaniae, Waimeris vocatus in nomine, qui ad hoc malum perpetrandum a finibus Austri venerat cum Deidone. Hi duo cuidam Boboni, qui nuper cum anathemate fuerat de episcopato (307) Valentiae urbis eiectus, Agusteduno adsignaverunt in dominium, immo potius devastandum. Civis vero oppressi receperunt adversarium, quia iam pastorem amiserant suum, per cuius vero dispensationem paene omnem praesidium asportaverunt aecclesiae. Nam pro civitatis redemptionem, occansionem repertam, in quinque milibus solidorum fuit aecclesiae argentum distractum preter spoliam civium. Et quamquam aecclesia pertullisset de transitoriis rebus dispendium, nullum exinde permisit Dominus abduci captivum. (26). Igitur cum hostes laetanter divisi sunt spolia, supradicto Waimeri Dei hominem tradiderunt in custodiam, qui cum eodem vel omni exercitu festinus rediit ad patriam. Desideratus vero cognomento Deidoni una cum Bobone et cum Chadalrico duce, quem ipsi volebant patritium fuisse Provintiae, ob patriae subiugandum perrexerunt usque Lugdunum, ut iam exinde abduxerant Genesium, sicut de Agusteduno dudum expolerant Leodegarium, sed manu valida populi undique collecti urbem hanc maximam Deo praesule non permiserunt inrumpere. (308) (27). His vero qui Dei famulum duxerunt Leodegarium, ut nuntiaverunt Ebroino, quod fuerat factum, in silvarum secreta eum iubet retrudere et de eius morte quasi enegatum in aquis fabulam mendacem confingere, etiam et tumulum sepulture eius construere, donec ipsum longe famis inaedia deberet consumere. Quod qui audire potuit aut videre, verum credidit esse. Sed qui Eliam per corvum pavit in heremum, nec suum ibi deseruit famulum. Etenim post longam quam Dei martyr pertulit famis inaediam reminiscens Waimiris humana in eo natura non aliter ita posse durare, nisi eum Christi gratia sustentaret, in domum suam eum iussit perducere; dura etenim eius viscera pietate iam ceperant emullire. Cum enim in familiare conloquium ei fuisset adsuetus, ita feritate illius in parvo temporis tractum edomuit et tam ipsum quam coniugem ad Dei timorem convertit, ut argentum aecclesiae, quod nuper pro redemptione civitatis Agusteduno receperat, ei devotus offerret, quicquid exinde facere decrevisset. Quod vir Dei acceptum per quendam fidelem abbatem nomine Bertonem ad praedictam rediregens urbem ipsumque iuxta apostolum ad domesticos fidei dividens, voluntatem eius opere caritatis fideliter adimplevit. (28). Igitur cum, sicut dictum est, suum facinus diutius Ebroinus (309) occultare non possit, de rege, quem falsum fecit, declinat ingenium, ut in Theoderici rediret palatium. Quorundam vero factionem suscoeperunt, et iterum subito palatii maior domus efficitur. Sed cum eo alii gaudentes, alii timentes in culmine sublimassent honoris, continuo talem dedit edictum, ut si quisqui cuiquam in turbatione qui fuerat intulisset dispendium vel praeda, nullius ex hoc generaretur colompnia. Haec fuit occansio, ut non redderet spoliam, quod ministri sui ei contulerant depredatione multorum. Cum enim tumere in rediviva coepisset superbia, dolens simul et metuens, si superstitem habere emulem, quorum parentibus intulerat malum: iam enim iure potestatis adeptus, duplicavit malitiam cum invidia. Nam potiores obtimates coepit instanter persequere, aut quem conprehendere valuit, gladii internitione prostravit aut ad gentes extraneas, ablatis facultatibus, effugavit, sane feminarum nobilium monasteria distruens eorumque religione primarias in exilium dirigens. Et quia margaretarum ornamenta conculcandi acceperat potestatem, ideo sine ulla miseratione ut porcus non timuit thesaurum inrumpere Christi. Et (310) quoniam non valebat respicere caelum, ideo cor eius in terreni cupiditatis lutum ultra modum fuit defixum. (29). Etenim cum Ebroinus de supradictis rebus suum satiasset furorem, rursum occansionis coepit exquirere, ut blasphemiam suae crudelitatis valeret ab oculis humanis afferre. Tunc de Childerici morte simulans se dolere, cum nullus eum prior quam ipse voluit interire, publicae enim aliter eos quem odisset non audebat persequere, sanctum igitur Leudegarium iam ab occulis retrahit de exilio, et hunc asserens cum iermano suo Gaireno de Childerici morte primarium. Quam ob rem labia eius et faciem concava crudeliter iussit incidere ferro necnon et linguae plectrum ferro secante auferre. (311) Predictum vero Gairenum lapidibus iussit obprimere, ipseque a sancto fratre comonitus, Deo gratias agendum amisit spiritum. (30). Sanctum itaque Domini Leudegarium diutius ad vindictam servaverunt vivum et turpiter dinudatum per platearum palustria iusserunt pertrahi nudum eumque ad vindictam quasi deformatum tradiderunt Waningo, ut sub eius graviori dominium emitterit cruciatus spiritum. Cum enimlonge esset eius hospitium, sanctum Dei martyrem inposuerunt in vile iumentum. Et ut cognovit ita esse impletum, aperiens hunc psalmi versiculum: Ut iumentum, inquid, factus sum apud te, et ego semper tecum. Et cum labia iam non haberet et lingua, silere Deo laudes non potuit mens devota, quas voci qua valuit insonuit de cordis archana. Cumque omnes eum sic cernerent graviter cruentatum, crediderunt, ut ob hoc emittere deberet spiritum. Etenim cum unus ex nostris fratribus abba nomine Winobertus ad praedictum usque hospitium a longe secutus fuisset post eum, inprecans custodibus, ut latenter (312) ad ipsum ei accedere non negarent, ut enim tandem obtenuit, repperit eum iacentem in stramine, opertum de vetusto panno tentorie, tenue spiritu palpitante. Et dum illum ad praesens crederet exspirare, insperatum invenit miraculum. Nam inter sputamina sanguinum incisa lingua sine labia solitum reddi coepit eloquium. Et quia desectio labiorum ordinis nudaverat dentium, tamen ab intro afflato tacte sonitum reddiderunt verborum. Tunc his, qui ei funeris excubiis venerat exhibere ad transitum, coepit flere prae gaudio et concitu gradu Herminario episcopo nuntiat factum. Ipse quoque adiens Waningo, postulat aditum ad Dei martyrem Leudegarium accedendum. Cumque etiam sub metum ei fuisset concessum, omnes enim ut leonem metuebant iratum saevum tyrannum, vulnera eius studuit diligendo curare et arte qua valuit potu cyboquae reficere vestemque quam habuit meliorem induere. Non enim iam ut terreno hominis, sed ut translato martyrii reverenter inpertivit honorem. Qua de re non solum indulgentiam de praeteritis, verum etiam benedictionem ab eo promeruit de futuris. (31). Postquam enim Waningus eum perduxit ad propriam, Dei (313) comitantem gratiam, coeperunt velotius eius contra natura recrescere labia similiter una cum linguam, necnon et verba vidi ultra solito ab eius hore indesinenter effluere. Cum hoc miraculum cognovisset Waningus, non obdurat animum, eius inpendere malum, ut tyrannum fuerat iussum, sed versa vice iam Dei martyrem recognoscens, vix monasterium virginum, quod condam, Domino monente, construxerat, ei praeparare fecit ospitium, ibique ob metum fidei tam ipse quam coniux universaque eidem quoherentes tam venerabilem exibuerunt famulatum, quam si ipsum videre meruissent dominum Christum. Ob cuius assidua praedicatione omnem deposuit superbie feritatem, et orationibus eius adiutum, ita cum suis in Dei timore est devotus effectus, ut quasi ex bestia agnus fuisset mutatus. Ubi dum intra parvo spatio horis, faciei vel lingua recepisset offitium, eo quod oblatus fuerat ipse iam Domino, cotidianum immolare studuit sacrifitium. Et dum intrinsecus eum hix spiritalis impleverat, de corporeis oculis nichil curabat. (32). Igitur cum post tot flagella, ut decebat martire, fideles populi ei famulatum exhiberent venerabilem, quia non potest sub modio lucerna abscondi, manifeste omnipotens omnibus declaravit: coepit tunc adversarius eius ulciscere. Nam dum per biennium fere ibidem in Dei laudibus resedisset, aut eos illi nuntiaverunt interfectos aut pro infidelitatis culpa in regionibus aliis (314) effugatos; quos ille graviter deflens, non de ultione gavisus, sed cur sine paenitentiam eos conprehenderet mortis occasus. (33). Igitur ad beati martyres perfabricandam coronam artifex versutus ex illis Ebroinus superfuit unus, qui ea quae passionis eius gloria supererat adimplere deberet. Iterum antiquus serpens invidus, moleste ferens se ab eodem loco eius orationibus fuisse expulsum, stimulare rursus coepit Ebroino, adque reduci eum praecepit ad palatium, ut in episcoporum concilium eius disrumperet vestimentum, quatinus ob hoc ei esset interdictum, ut ultra offerre non praesumeret sacrifitium. Ubi dum deductus fuisset ad medium, inquirentes ab eo verbum, ut de Childerici mortem fuisse confitere se conscium, cognoscens igitur, per diabolicum commentum rursum sibi inminere conflictum, ut de humanum se non excusavit delictum, ita de hoc facinus nullatenus dixit fuisse (315) se consilium, sed Deum potius quam hominibus hoc est scire professus. Et cuin diu flagitantes ei aliud non valuissent elicere, eius tonicam conscinderunt a capite, eumque Chrodoberto cuidam viro, qui tunc comis erat palatii, iussit tyrannus impius tradere et praesentem vitam in gladii percussionem auferre. Laetabatur enim Dei martyr in omni patientia, quia debitam sibi, remunerante Domino, martyrii sentiebat adpropinquare coronam. Etenim commemoratus vir cum eum in domo propria perduxisset, ita in eius adventum benedictionem caelestem recepit, ut cum omnes illic habitantes hoc manifeste cognoscerent, peccata propria confitendo relinquerent et certatim ad paenitentiae medicamenta confugirent. Hanc enim gratiam suo famulo Dominas inlustraverat, ut ubicumque exsul fuisset traditus, ut ei inferentur nequitiae, versa vice famulabilem illi omnes inpenderent reverentiam. (34). Tandem pervenit dies muneris, in quo persequutionis eius esse iam fines. Tunc a palatio sententia mandatur decreti, Leudegarium diutius vivere non debere. Et timens impius Ebroinus, ut a fidelibus christianis honor (316) ei inpenderetur martyrii, in silvarum condensa iubet perquirere puteum et ibidem corpus eius inmergere trucidatum, quatinus, hos putei terram vel lapidibus obturatum, incognitum esset hominibus illius sepulchrum. Prefatum etenim Chrodobertum interim, eo praedicante, iam aliquantulum coeperat esse conversus. Ideo non ferens mortem viri Dei conspicere, duobus iniunxit famulis, ut ea quae sibi fuerant iussa deberent explere. Ut enim in illius domum pervenit hoc nuntium, eius coniux luctum flere coepit amarum, eo quod in viri sui ministerium pervenisset tam crudelis flagitium. (35). Igitur ut cognovit vir Domini suum adesse iam terminum, mulierem coepit consolare lugentem, dicens: 'Noli, quaeso, mei transitus causa flere, quia nequaquam tibi mors mea ad vindictam requiretur, sed potius benedictio de caelis datur a Deo, si corpusculum meum devote condideris in sepulchrum'. Et cum haec dixisset, urguentibus ministris, vale dicens educitur in silva, ut iussionis inplerent sententiam. Igitur enim antea quesierant puteum, ubi corpus illius absconderent, sicut fuerat iussum; et nullatenus fuit ultra ab eis repertum. Dum querentes puteum, errassent frustrati et ob hoc eum morassent percutere, interim Dei martir passus est orationi incumbere suoque transitu Domino comendare. Imminentibus vero percussoribus, coepit utrisque per spiritum prophetiae futura praedicare. Unus enim ex illis, ab antiquo hoste succensus, ad hoc perpetrandum nimium erat cupidus; alter vero, mansuetudinis habens spiritum, tremens deprecabatur ei, ne super ipsum redderet vindictam. Ille vero utrisque respondit, dicens: 'Tu quidem, qui invitus comples mandata, statim confitere (317) sacerdoti peccata tua priora et penitendo etiam hanc poteris evadere culpam'. Alten namque ait: 'Et tu si non similia feceris, statim Deo subitanea ultione praesentandus eris'. Rursumque in oratione decumbens, animam suam cum fidutia Christo domino comendavit. Et exsurgens, cervicem tetendit, gladiatorem commonuit, ut, quod sibi iussum fuerat, adimpleret. Cumque ille, quem supra diximus, huius caput subito amputasset, beati martyris Leodgarii spiritum angelorum choros Domino praesentandum gaudens perduxit ad celos, cum omnibus sanctis regnaturum, ubi dominus noster Iesus Christus in leticia est sanctorum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. (36). ITEM DE MIRABILIBUS SANCTI LEODGARII. Glorificato igitur Dei martire Leudgario per cruorem effusum, mox, ut praedixerat, ultio divina gladiatorem perculit suum. Nam publice spiritalibus flamis adhustus, quarto die de corpore mugiens est avulsus. Igitur cum reliquias sancti martiris, eo quod iuxta sevi tyranni iussa non invenerunt puteum, in silvarum condensa studuissent abscondere, quatenus hominibus incognitum permanere, perfecta mulier eum est egressa perquirere, ut, sicut devoverat, ipsum debere venerabiliter tumulare. Quo reperto, studiose transtulit in oratorium, fidenter exibens famulatum martiri, quia vere eum viderat pro Christi nomine devote desiderasse martirium. Ex tunc enim coeperunt habere initium hac micare hominibus eius signa virtutum. Quae dum Ebroinus cum suis consentaneis nollent, audita iobet et visa occultare, ne cuiquam debeat innotesci, sed cum ob huiuscaemodi [odium] de hac credulitate errare multorum, tunc ut sol in altum conscendens, splendescere atque incalescere coeperunt ad gloriae suplementum. Nam ad loco, ubi prius iacuit sanctum corpus occultum, primum cecus recepit visum et debilis gressum, ibique praedicte mulieres studium oratorium est hedificatum et monachorum offitium iuge psallentium institutum, (318) ubi fidelibus incessanter coruscant prodigia sanitatum. Sanantur languidi, curantur obpressi, refrigerantur febrizitantes, publice evomuntur spiritus inmundi, et quaeque innumera sunt mala, qua corpora vexantur humana. Quicumque eadem adierint loca, sancti martiris intervento omnium merentur invenire medelam, regnante domino nostro Iesu Christo, cui est onor et gloria in saecula saeculorum. Amen. (37). ITEM DE MIEABILIBUS SANCTI LEODGARII. Presbiter vero deserviens in oratorium, ubi transtulerant corpus sanctum, in nocte sepius ad ostium lumen vidit mirificum ultra solitum et terrebiliter cum iusiurandum canticum se illic adserui audisse angelicum, [adeo ut tremens refugiret, nec insolens spiritali visui interesset]. Igitur Ebroinus′ audita non credit; unum ex suis fratribus ad verum cognoscendum direxit. Sed cum ad sepulcrum martiris Leudgarii cervice rigida, ubinam Leudgarius iaceret, inquireret, et cecus, qui visum receperat: 'Huic in virtutibus Dei sanctus quiescit', dicere et ipse, receptum lumen, deserviret, hoc nullatenus credidit, sed superbia tumidus, dum rediret, in limine pedem inpinxit, et non nisi famulorum manibus levatus, surrexit. Et cum in lectulo proiectus fuisset, eadem nocte spiritum exalavit. Et quod elatus non credidit, allisus conpulsus est cognoscere, quem dispexit. Sed cum tanta rei devulgaret opinio et fidelibus pervenisset ad gaudium, mox (319) etiam ut Hebroino fuit percognitum, noluit corrigere quod fecerat malum, sed corde iam ceco cum suis sequatibus incredulitatis obdurat obstaculum. Iubebat enim minando abscondere, quod Christus dominus ad confortandum incredulus ad gloriam sui martyris supra candelabrum aecclesiae ad inlustratione fidelium dignatus est demonstrare. Etenim cum mens tyranni hebetans errabunda nutaret et nullatenus ad humilitatem vel emendationem sui converteret, etiam ultra solito in fasto superbiae cervice eius contra omnes diabolus diriguisset, tunc in eum fuit impletus Salomonis proverbium: Priusquam humiliet cor hominis, elevatur, et ante ruina exaltatur spiritus. Et nec tanti piaculi factum inpoenitus evaderet, ipse sibi velud freneticus articulum mortis inquirit. Nam cuidam obtimati, qui tunc functionem fiscali administrabat, inventa occansione, eo usque intulit spoliam, donec poene offerre omnem eius praesidium; insuper minitabat etiam mortis periculum. Cernens vir ille iam post spolium mortem sibi insuper inminere, auxilium obfirmat animum atque matutinum ad eius hostium ante lucem observat egressum. Dies (320) enim agebatur dominica, ideo processurus erat ad matutinarum solemnia. c. Cum enim ille pedem foris misisset de limine, ecce! iste inspirate prosiliens gladio eum percussit in capite; ob cuius ictum duplicem decidit in mortem. Et ita est ablatum de regno eius iniquum dominium, sicut quondam David a filiis Israel abstulit obprobrium, prostrato Alophilo Philisteo. (38). Transactum vero spatium pene annorum trium semper lugiendus Hebroinus longe lateque percrebuit. (39). Post haec igitur ut serenitatem regis eiusque palatio de virtutibus sancti martyris veraciter fuit percognitum, quod Christus dominus ad titulum sui laudis sic eum clarificasset signa virtutum, cum admirationem rex credidit factum et coepit vere venerare ut martyrem, quem per accussationem tyranni crediderat prius fuisse culpabilem. (40). Tunc perlatum est cum laude in palatio, quod multis diebus ab aemulo latuit absconsum. Erat quod veraciter teneretur. Iam tunc sine ambigui tate sanitatem. Nulli etenim negabatur sanitas, cum ex fide tangeret huius feretri opertorii fimbrias. (41). In pago enim Caturnino, quibusdam enim fidelibus (321) poscentibus fratribus, et praecipuae petitionibus Herminane abbatisse, qui hoc opusculum inpatienter inter ceteros nobis conpulit scribendum, de sanctis quae comitabantur virtutibus relationem veram misit memoratus Audulfus, ubi inseruit, quod a multitudine non valere scribere, solomodo dum deferetur, quanta, cooperante Domino, viderat miracula coruscare: sed adserens, in quo viderat, ad magnitudinem rei in scribendum volumen psalmorum excedere. Nos vero, quod per eandem relationem cognovimus, audire desiderantibus breviter intimamus: (42). in quodam villa, cuius est vocabulum Gaudicum, ubi erat puella quaedam –. Ex quo iam libera facta se cernebat iam sana. His itaque gestis perventum est ad Thoronis urbem ipsa tamen vascula plena remausissent. Post haec vero cum ad Vincennam fluvium in vico Sannone vocabulum pervenissent, diluculo vero infans lumen quod amiserat recepit. Deinde recto itinere pergentes, perventum est ad quendam villam Gelnacum hucusque devota deservit. Igitur cam ipsum sanctum corpus amotus fuisset ab urbe, cuius gloria manet in caelo. (322) Deinde vero sublatum est corpus beatissimi martyris atque a demonibus rexantium reddita est incolomitas sanitatum. (43). Nam dum in itinere differeretur, paene sine numero fuit multitudo portantium . Matronae vero nobiles vestimentorum ornamenta gestantes, oblatis palleis, velamen ex auro et olesirico et ornamentis offerentes super feretrum martyris, in tantum ut his melior in meritis esse gauderet, qui in honorem martyris prior votum suum Domino obtulisset. (44). In ipsius beatissimi martyres honore iussu pontificis domno Ansoaldi episcopi opere huius Audulfi patris monasterii mirae magnitudinis fabricata est domus, cuius fabricae aedificatio est dissimilis omnium basilicarum constructio. Qua carismata, supradictus pontifex, votum quod vovit perficere volens, huic loco accessit cum omnibus suae ecclesiae sacerdotibus ac turba magnificorum catervaque plebe populi magna. Et quidem cum magnis laudibus sanctum sepelivit corpus beati martyris, in quo loco operantur culmina virtutum. Ubi ad laudem nominis Christi perpetuum sit gaudens recursus ad populi medilla languentium, indulgentia peccatorum, et omnibus qui ex fide adeunt praecum suarum obtinere concedere supplimento, praestante domino nostro Iesu Christo, cui est honor et Imperium, virtus et potestas per infinita saecula saeculorum! Amen. (45). Cumsummatum martyrium sancti Leodegarii episcopi quinto Nonas Octob. et dedicatio basilicae ipsius III. Kl. Novemb. , translatio vero sancti corporis medio Martio mense. EXPLICIT.

HOME > 'moleste' in 'Anonymus, Passiones Leudegarii Augustodunensis, 282'
Anonymus, Passiones Leudegarii Augustodunensis, INCIPIT VITA VEL PASSIO <<<     >>> PASSIO II. AUCTORE URSINO. INCIPIT PREFATIO.
7040w 27.963445901871 s