Anonymus_cps22, Vita Gangulfi, 8HOME > 'moleste' in 'Anonymus, Vita Gangulfi, 8'
>>> Anonymus, Vita Gangulfi, I. IN NOMINE DOMINI INCIPIT VITA SANCTI GANGULFI MARTYRIS CHRISTI.hide dictionary links

(170) II.

[HYMNUS DE GLORIOSISSIMO CHRISTI MARTIRE GENGULFO. (1). Salvator bone, rex, vita, salus, via, Gengulfi meritis martiris optimi Devotum populum respice, protege Cleinenterque tuis crimina submove. (2). Psallentes tibi nos, inclite, suscipe Et sancto renovans dirige munere Caelestisque chori vocibus accine Et vitam superam, poscimus, annue. (3). Non fisi meritis hoc tibi pangimus, Gengulfi meritis sed tua poscimus, Largiri solitus es quia nobile, Quod nescit hominum mens prece sumere. (4). Exaudi, petimus, organa, carmina Extendensque manum porrige dexteram. Confer laeticiam, nubila discute, Aufer mesticiam lumine perpete. (5). Hoc presta, genitor omnipotens pie, Per Christum genitum, omnia qui tenet Et nos vivificat flamine compare, Aeterno moderans secula tempore. Amen. INCIPIT VITA SEU ACTUS EIUSDEM VENERABILLIMI GENGULFI, CHRISTI MARTIRIS PRECIOSI, QUAE COMMEMORATUR V. IDUS MAI.]. VITA VEL PASSIO INCLITI MARTIRIS CHRISTI GENGULFI. Landes humanae vanitatis lugubresque triumphi, quibus presumptuose narratur humanus sepe effusus esse sanguis, vetustatis situ ne abolerentur, (171) antiquorum studio hic menbranarum cumulis, illic aureis marmoreisque decorantur titulis, non utilitate immitandae virtutis, sed siti adquirendi nominis: quo voto quoquo modo band frustrati talium scriptores, licet iam fabula et cinis, nobis fugam ostendere ociositatis, potissimum dum illos materies falsitatis, nobis autem exuberet auctoritas veritatis. Sunt autem non pauci, quorum palato parum sapit mel minus gustatae veritatis, dum menti eorum dulcescat ornatu verborum usitati amaritudo mendatii. Sed esto! Magni pendant ergo, qui velint, fraternam Thebanorum cedem, progeniem Cadmi ab stirpe evulsam, Sinonis astutiam, Haectoris fortitudinem, Achillis victoriam, Caesaris labores, Pompeii fugam et mortem; nos vero, filii aecclesiae, pro posse veneremur Christi sublimissimae humilitatis mirabilem victoriam, qua fortem illum alligans, armorum suorum ablatione dampnatum, atrio pervaso pepulit ac fidelibus suis consilium opemque de hoste triumphandi dando se liberatorem inveniendi viam patefaecit. Gratias igitur misericordissimae omnipotentiae eius, qui dignos nos fecit partis sanctorum in lumine et eripuit de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum per sanguinem eius, cuius pietati famulari securitas est aeternae libertatis! quam ut adipisci valerent sancti patres, omni voto et desiderio eius se servituti mancipantes, infestantis inimici tela scuto fidei non fessi reppulerunt, adeo ut omnes huius certaminis bellatores hostis gemat coronatos victores. Quorum principatum confortatum, numerum super arenam multiplicatum nostri memorem exorantes, ad consortem gloriae eorum, nostri specialem patronum, beatum scilicet Gengulfum, vertamus articulum eiusque vitae Deo dignam memoriam, quae ad nos usque qualibuscumque devoluta est litteris, congruenti, ut possumus, reddamus sermoni. Antiquo siquidem mandatam haud dubitamus stilo, sed dolemus inertiae deperisse somno, cum, etsi qui tunc temporis gentilem evasere gladium christicolae, flere potius quam lectioni insistere. Quare non modo huius beati viri, verum multorum sanctorum periere triumphi. Quod licet illorum apud Deum non minuerit gloriam, multis tamen, qui forte legendo exercerentur, non minimam intulit iacturam. Quoniam vero huius beati viri omnia gesta non possumus, scripta enim licet olim credantur, uspiam non invenimus, nam nec ipsi eius coaevi ex integro cognoverunt, cum multa clam egerit, quippe et quae Deus ad infirmorum instructionem de eius actibus ostendebat, quanto in ipso erat, occulere maluerit, ut potis est, quasi lineas vitae eius quasdam, quae per succedentium posteritates ad nos fideli relatu emanarunt, tangentes, ad laudem omnipotentis Dei proferamus. Mare igitur oceanum promunctorium cingit, quod antiquo vocabulo (172) Scathoraviam legimus nuncupari. Huius incolae Scathorii nominati, primo inde egressi cum uxoribus et liberis, multa difficultate itineris, paludum, silvarum, aquarum gentiumque formidinis in ripa Rhen i fluminis rerum substitere fessi. Tiberius senior tunc rerum potiebatur summa. Cuius timore et iussu retenti, castella, quae Theotonici burgos dicunt, in custodi a susceperunt. Unde, mutato nomine, iam Burgopharones atque post Burgundiones sunt dicti. Ibi itaque quot annorum curriculo multiplicati, temporibus Valentiniani imperatoris, amne transmisso, terras Romanas ut barbari invadentes, non parva cede hominum urbiumque periculo maximas Galliarum possessuri vastaverunt partes, quas communi vocabulo sui Burgundiam nominaverunt, primo sibi rege Gonduico, martyris et regis beati Sigismundi avo. Huius ergo gentis nominatissimo sanguine, opibus eximiis et, quod his est prestantius, parentibus christianis, iam tenebris seculi circa finem densescentibus, velut sidus luciferi ortus est Gengulfus. Quapropter quique filii aecclesiae, coheredes vitae aeternae, adoptati Christi sanguine, emulemur carismata meliora et per excellentiorem viam ab apostolo demonstratam ambulando non mira facere, sed miram ineffabilemque Dei karitatem meritis sui Gengulfi queramus videre. Ut in aliquo vero curiositati deesse nos non querantur, pauca, quia pre multitudine omnia non valemus, de plurimis perstringamus. Neque enim decet nostra deprimi desidia, quod ad laudem sui nominis per meritum sancti sui martyris cottidiae operatur divina clementia. (1). Cum, iubente et iuvante Deo, Leuchorum urbis domnus presul Gerardus regimen suscepisset, mox mirabiliter totius sui animi vim aecclesiae cultui mancipavit, et circa corpora, reliquias memoriasque sanctorum occupans, sicubi beata pignora mereri poterat, suae aecclesiae illata honore debito exhibebat. Unde a Linguonense pontifice nactus beati Gengulfi pretiosi martyris reliquias, cum (173) Tullum gaudenter deferret, ubi noctu mansionem accepit, ante scrinium, quo sancti reliquiae continebantur, ut dignum est, luminaria statuere iussit. Quae repente, vehementi exorto flatu, quotiens extincta, sine alterius luminis adiutorio, ut divina clementia apud se sanctum suum vivere monstraret aeterna claritate, restauravit lumine redivivo. Quare omnes in Domino gaudentes domum, ut ceperant, sunt reversi. Ad promerendam autem misericordissimi Dei clementiam plebs fidelis huius urbis devotionem exequebatur indicti sibi ieiunii. Dies vero erat IIII. Kl. Iul. et, ut mos est fidelium, cum his beatissimi martyris pignoribus reliquiisque aliorum sanctorum locos Deo sacratos cum populo domnus circuibat episcopus veneratque ad beati Apri confessoris Christi patrocinium, et ecce! a patre proprio puella contracta parvula ferebatur. Ut ergo Dominus in adventu devotorum ostenderet, suae visitationis gratiam adesse meritis amborum, debilem illam pedum restauravit offitio et, quae nunquam incesserat, surrexit et ambulabat. Interea suam quisque letus repetierat domum, factaque est dies crastina. (2). Cecus autem quispiam, necessitate et spe recuperandi visus actus, ęcclesiam sancti martyris, quam intra moenia suae urbis prefatus antistes devote statuerat, est ingressus. Vix vero limen attigerat, cum, illuminata facie, peregrinum lumen miratus obstupuit, ibique usque ad finem missae, quae tunc forte celebrabatur, perseverans, visum integerrimum meruit. (3). Cursu volvente temporum, dies irruerant laetaniarum, quorum III. feria beati erat martyris festivitas. Tunc Deo devotus pontifex Gerardus, aecclesiae (174) suae restaurationem sitiens, ob accelerationem reaedificandi nam pars quaedam monasterii ceciderat operari in ea consultu suorum iusserat. Beatus autem Dei martyr ruinam adhuc stantis, sed infirmi parietis peccato populi videns imminere, ut alii, si qui essent sanioris animi, excederent, in tali laborantes debilitavit opere. Dicentibus vero omnibus, ob neglectam sui diei festivitatem hoc eum voluisse agere, simul et hoc quod acciderat mirantibus, hora advenit, qua populi Christi laetanias more aecclesiastico aggrediuntur. Cumque sub eodem pariete, iamiam nescientibus suam ruinam minitante, plebs pertransiret, vix extremi huius agminis exierant, cum, dato immenso fragore, terrae consternatus est paries, ut aperte intelligeres, meritis Gengulfi cunctum populum mortis periculum evasisse. Concito ergo gradu pastore et grege ad ecclesiam beati viri cum gratiarum actione venientibus ibique ob vitam, sibi a Deo meritis eius servatam, devote referentibus, paries residuus, ne postmodum alicui saltem de ruentibus noceret, cecidit, atque mox operarii, qui debiles fuerant delati, virtute martyris pristinae sunt sanitati restituti. (4). Postmodum quoque vir quidam captus et, culpis exigentibus, conpedibus ferreis mancipatus hisque utcumque expeditus, auxilium sancti martyris expetiit et mortis fuga turriculum aecclesiae subiit. Quem duo homines inibi laborantes exinde moleste deturbant et non sine iniuria beati Gengulfi foribus aecclesiae cedendo propellunt. Verum ut sanctus Dei sibi velle honorem deferri apperiret ac sibi factam in molestato suis conspectibus homine iniuriam non sileret, postera die operarii illi, videlicet duo, ex hoc quod misero fecerant cum quodam ludibrio exultantes, ceteris incolomitati donatis, terra oppressi, in qua defossa laborabant, vitam cum gemitu exalarunt.

HOME > 'moleste' in 'Anonymus, Vita Gangulfi, 8'
>>> Anonymus, Vita Gangulfi, I. IN NOMINE DOMINI INCIPIT VITA SANCTI GANGULFI MARTYRIS CHRISTI.
1241w 10.76987695694 s