Anonymus_cps22, Vitae Ursmari et Erminonis, 8HOME > 'moleste' in 'Anonymus, Vitae Ursmari et Erminonis, 8'
hide dictionary links

(461) II. INCIPIT VITA SANCTI ERMINONIS EPISCOPI.

Dum apostolorum praecepta exemplaque patrum recitantur et victoriae martyrum ac conluctationes confessorum adversus spiritalia nequitiae in caelestibus contra principes tenebrarum rectoresque leguntur, corda audientium conpunguntur adque ad amorem caelestis patriae inflammantur et aliquando, sicut scriptum est, melius per exempla quam per praedicamenta gradiuntur, et unusquisque (462) audiens meliora praecedentium patrum opera, quam se vindicare cognoscat, humiliatur atque ad eorum beatitudinem pervenire quantotius festinat. Ego vero haec ita esse considerans, adiuvante Domino, opto, si possum, breviter succinctus transcurrere, qualiter in hac luce beatus Ermino episcopus bonorum memoriae dignus versaverat. (1). Igitur sanctus Ermino oriundus fuit in pago Laudonense non infimis parentibus, sed ex mediocri gente Francorum. Et quamvis nobilis esset progenie, nobilior tamen erat mente. Cum autem sacras litteras divinamque scripturam pleniter didicisset, propter incomparabilem vitam et religionem devotissimam ad presbiterii honorem sublimatus est seque commendavit cuidam pontifici nomine Madelgario. (2). Cumque cottidie ad meliora proficeret sub praefato pontifice, coepit fama illius ex bona conversatione longe lateque diffundi, ita ut sanctus Dei Ursmarus episcopus atque abbas de monasterio, quod dirivative ex nomine fluvioli decurrentis per monasterium in amne, quae proprie noncupatur Sambra, vocatur Laubacis, haec audiens vocaret ad se faceretque sibi eum familiarissimum amicum, tactus corde spiritali affectu. Qui cernens illum in bonis versantem operibus, praecepit illi, ut frequenter ad se conveniret gratia visendi. Qui ita crebro agebat et mores perfectos conversationemque sanctam velut apes prudentissima ab eo hauriebat. (463) (3). Factum est autem non multum post hos dies, ut homo magnus in palatio Pippini, filius Ansegisi, nomine Hailedaldus iter ageret per territorium Laudonense . Cum autem audisset praedictus Madelgarius episcopus transitum tanti viri per suam diocesim, studuit ei praeparare prandium locupletissimum donaque multa valde. Cumque pervenisset vir ille procerus ad domum episcopi audissetque, quod multa ei dona dare decrevisset, arcersivit eum ad se et ait illi: 'Rogo te, ne des mihi quicquam de tuis facultatibus in domo tua, nisi quod petam a te'. At ille respondens dixit: 'Pete, quodcumque volueris, et ego tibi gratanter tribuam'. Tunc gaudens Hailedaldus de sponsione episcopi, dixit ei: 'Petitio mea nihil est aliud, quam ut permittas unum de tuis presbiteris nomine Erminonem ire ad monasterium quod vocatur Laubacis adque ibidem stabiliter permanere, ubi sanctus Ursmarus pater monachorum esse cernitur, ut illuc coeptum opus ad finem felicem perducat'. Audiens autem Madelgarius talem petitionem, quamvis moleste accipiens, tamen nec voluit rennuere nec potuit; sed ilico concessit, dicens: 'Pergat, quocumque volueris'. Qui statim misit illum ad sepe dictum monasterium sancti Ursmari. Qui recipiens eum hilariter in suo sancto coenobio ac secundum morem ibidem degentium fecit spondere, obtemperare regulam et oboedientiam exibere maioribus, caritatis dilectionem minoribus. Quod ita postea implevit devotus. (464) (4). Receptus sane secundum ordinem, in tanta se humilitate adque oboedientia constrinxit, ut omnes pene antecederet. Qui imitatus vitam sancti Ursmari moresque, ad summum apicem christianae religionis adtigit. Dominus enim tantam illi gratiam contulit, ut nullus esset, qui non illum ex affectu diligeret. Nihil quidem arrogantia, nihil superbia de eius moribus usurpabat, sed omnibus benivolus, in terra positus, caelestibus se habitum moribus ostendebat. (5). Senescente vero sancto Ursmaro graviterque infirmante, permiserunt spiritales filii sui ei licentiam deponendi se de culmine regiminis. Qui depositus coepit suadere eis, ut hoc ipsum iugum sancto inponerent Erminoni episcopo. Protinus vox omnium clericorum ac laicorum una efficitur, ita ut nullus in his omnibus inveniretur, qui non eius electionem clamaret. Sublimatus quoque in fastigio regiminis, statim sic apparuit aptus et devotus officio, tamquam si quod noviter scanderat iugiter praefuisset. Fuit itaque in elemosinis largus, in vigiliis sedulus, in oratione devotus, in caritate perfectus, in humanitate profusus, in doctrina praecipuus, in sermone paratus, in conversatione sanctissimus, in hospitalitate laetissimus, venerans in eis Christum verum hospitem, et sinceritatem mentis vultus sui serenitate monstrabat et pietatem clementissimi cordis ostendebat in lenitate sermonis. Quicquid ad (465) salutem pertinere possit aeternam, non minus implebat beatissimi operis studio, quam sermonis praedicatione docebat. Maximeque ex omnibus aenumeratis virtutibus orationi incumbebat, ita dumtaxat, ut fere nullo tempore eum quis potuisset repperire, quo non oraret vel psalleret. (6). Quem nonnulli ferunt habuisse spiritum prophetiae, sicut narrare solet vir vitae venerabilis Fladbertus nomine, discipulus illius, testis valde idoneus. Porro quae narro, eo referente, cognovi. Nam cum Ragenfridus committeret bellum adversus Carolum, eodem namque die, priusquam invicem pugnarentur, vir Domini Ermino post matutinas laudes, fratribus quiescentibus, ipse secundum consuetudinem solus in oratorio remanens psallebat. Cumque diu decantaret, sopor inruit in eum in tantum, ut pene stare non posset. Repugnante autem illo hac reluctante, vox facta est ter ad eum, dicens: 'Caroli est victoria'. At (466) ille, surgentibus fratribus congregatisque in unum, narravit eis, quod sibi dictum erat. Ac ita postea probavit eventus, quia, fugato Ragenfrido exercituque illius vulnerato fere usque ad internetionem, Carolus universum regnum Francorum redegit in suam potestatem, sicut dictum fuerat sancto Erminoni episcopo. (7). Nec illud estimo fore silendum, quod dixit per indaginem sancti Spiritus, quando interiit vir gentilis nomine Radbodus princeps Frisianorum. Igitur cum completa esset malitia praefati viri Radbodi, coepit adunare turbas gentilium exercitumque valde copiosum, cupiens inrumpere in Francorum terras, ut suam in eis ultionem exerceret. Haec audientes Franci metuebant eum nimis, reminiscentes, quod olim ab eo graviter vulnerati terga vertissent. Tunc misertus Dominus servis suis, non permisit illum intrare in terram Francorum, sed percussit eum, et mortuus est. Contigit autem, ut ipsa die sanctus Ermino equitaretur de suo monasterio ad villam quae vocatur Fleon. Circa horam fere diei nonam paululum praefigit gradum et ait circumstantibus sibi comitibus: 'Vere dico vobis, cecidit modo terrena sublimis altitudo'. At illi qui (467) cum eo erant notantes diem et sollicite requirentes, invenerunt, quod percussus ac mortuus esset vir praefatus eodem die eademque hora, eo ipso momento, quo sancto Erminoni fuerat revelatum. (8). Non multum, ut arbitror, post hoc tempus, dum Carolus iter ageret secus monasterium sancti Erminonis, fertur dixisse suis famulis: 'Eamus ad monasterium Laubacis'. Statimque perrexerunt coquiac pistores cum reliquis ministris ad monasterium, dicentes: 'Carolus insequitur iter nostrum'. Sanctus vero Ermino cantabat psalmos orabatque in oratorio, quod sibimet ipsi dedicaverat in onore sanctae Mariae semper virginis et sancti Iohannis euangelistae et sancti Andreae. Cum autem repleretur pene omnis locus monasterii de exercitum praedicti principis, praepositus monasterii Martinus nomine misit unum de monachis ad praedictum oratorium, ut suaderet episcopo egredi ad eos ob (468) adventu Caroli. Qui cum introisset, ille decantabat hunc psalmum: Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis. Tunc, qui missus fuerat, dixit ei humiliter, quod sibi fuerat imperatum. At ille respondens, praecepit illi, dicens: 'Egredere hinc'. Qui egressus, ipse nihilominus psallebat. Martinus autem iterum misit alium, simile illi mandatum dans. Profecto sanctus Ermino et hunc iussit similiter egredi, ab oratione tamen non cessans. Denique Martinus, iam felle commotus, ingressus est ad eum cum furore et dixit: 'Mirabile est, quod agis. Cur non egrederis ad nos et dicis, quid facere debemus, quoniam senior noster Carolus hic quantotius festinat venire? ' At ille, completa oratione hac repletus spiritu prophetiae, dixit illi: 'Vade ad eos qui hic advenerunt foras et, quodcumque habent necesse, impertire illis simulque die eis, ut exeant post dominum suum, quia vere dico tibi, non est Carolus visurus istud monasterium in hoc anno'. Qui parens imperium pii patris, dedit eis omnia necessaria; ac sic sunt omnes a monasterio regressi, et Carolus iter quod coeperat peregit, ut sermo sancti Erminonis impleretur, quod Dominus oranti illi revelaverat in auriculam cordis eius. (9). Iterum fore haud arbitror tacendum, quod Dominus revelare dignatus est illi de Pippino, filio Caroli, cum nasceretur. Itaque, nato puero, (469) contigit, venisse a Carolo quendam hominem ad monasterium plurime dictum locutumque fuisse cum homine Dei Erminone. Cumque diu loquerentur, subiungens inquid: 'Natus est filius Caroli'. At ille sollicitus de nomine pueri ait: 'Quomodo vocatur nomen eius? ' Et ille: 'Pippinus', inquid, 'est nomen eius'. Regrediente autem illo, sanctus Ermino ait suis familiaribus : 'Iste, inquam, puer habiturus est regnum Francorum solide in tantum, ut nullus de progeniae illius ante eum tam solide tenuisse dinoscatur'. Et ita demum cernimus nos sublimatum eum in universo Francorum regno, sicut sanctus Ermino praedixit fore fiendum. (10). Igitur alio tempore cum esset idem vir Dei sanctus Ermino apud aliud monasterium, quod vocatum est Elnon, ubi corpus sancti Amandi (470) requiescit, distans a suo fere triginta milia, obiit quidam monachus in suo coenobio Winebertus nomine. Qui absens, ut dixi, protinus agnovit statimque monachis ibidem consistentibus supplicavit, quatinus exsequias sui monachi celebrarent et sacras hostias Deo pro absolutione illius offerrent. Qui ita gratanter cum gaudio fecerunt. (11). Hoc quoque etiam operae praetium est promere, quod nullius umquam personae potentis subcubuit timendo vel adulando, ut minus annnuntiaret aut subtraheret verbum praedicationis; sed auctoritas apostolica et praedicatio inflexibilis in eo perman sit. (12). Ad postremum profecto, discipulis suis perfecte instructis traditamque eis cibariam tritici mensuram, provectus aetate et plenus dierum in senectute bona anno septingentesimo et trigesimo septimo ab incarnatione domini nostri Iesu Christi VII. Kal. Maias perrexit ad Dominum, cui est honor et gloria et imperium et potestas per infinita saecula saeculorum. Amen.

HOME > 'moleste' in 'Anonymus, Vitae Ursmari et Erminonis, 8'

1452w 19.939898967743 s