Aphthonius_cps13, De metris omnibus, 1, p7HOME > '������������������������' in 'Aphthonius, De metris omnibus, 1, p7'
Aphthonius, De metris omnibus, 1, de rhythmo <<<     >>> de metrishide dictionary links

(0043) de pedibus

pes est certus modus syllabarum, quo cognoscimus totius metri speciem, compositus ex sublatione et positione. fiunt enim ex syllabis pedes ordine incrementorum, quem Graeci syllabicen parauxesin uocant; item temporum, quem Graeci chronicem parauxesin nominant. syllabarum autem incrementa fiunt quinque, incipientia a disyllabo usque ad hexasyllabum. temporum uero incrementa a duobus ad duodecim procedunt, id est a disemo ad duodecasemum. etenim cognationis et cuiusdam ad augmentum propagationis, qua pedes multiplicati noscuntur orti a disyllabis quattuor, ratio talis est. syllaba quae ad incrementum pedum adicitur aut longa est aut breuis: huius adiectione ita numerus propagabitur. sit pyrrichius e duabus breuibus: hunc breuis tribrachyn, longa dactylum aut anapaestum facit. sit spondeus e duabus longis: hunc breuis palimbacchium seu bacchium in prima sede posita, longa molossum reddit. quo genere trisyllabi et tetrasyllabi usque ad hexasyllabos adcrescunt. additamento temporum processerunt, ut dictum est, a disemo ad duodecasemum seu a dichrono ad duodecachronum. σημεῖον autem ueteres χρόνον, id est tempus, non absurde dixerunt ex eo, quod signa quaedam accentuum, quae Graeci προσῳδίας uocant, syllabis ad declaranda temporum spatia superponuntur, unde tempora signa Graeci dixerunt. sed et hoc loco suggerente non praetermiserim, eosdem figuras pedum secundum spatia temporum per litteras ita designasse, ut breuis syllabae (0044) loco, quae sit unius temporis, ponatur b, longae autem loco, quae sit temporum duum, m: hoc ideo, ut per litteras regula pedum facile intellegatur. pes autem dictus est, siue quia pars mensurae et modus quidam similiter pes uocatur, siue quia in percussione metrica pedis pulsus ponitur tolliturque, seu quia, ut nos pedibus nostris ingredimur atque progredimur, ita et uersus per hos pedes metricos procedit et scandit. inter pedem autem et rhythmum hoc interest, quod pes sine rhythmo esse non potest, rhythmus autem sine pede decurrit. non enim gradiuntur mele pedum mensionibus, sed rhythmis fiunt. pedes igitur simplices sunt duodecim, qui procedunt adcrescuntque a duabus syllabis ad tres, item a duobus temporibus ad sex. ex quibus disyllabi quidem quattuor duum uel trium uel quattuor temporum existunt. quorum princeps et auctor pyrrichius, qui et pariambus et dibrachys appellatur: sed pariambus ideo, quod minus habeat unum tempus ab iambo (παρά enim Graeci minus dicunt), subsistens e duabus breuibus, ut dea, temporum duum. ita enim ratio exposcit, ut a breui origo temporum coeperit, quippe cum eiusdem geminatio longum fecerit tempus, haud aliter quam in numeris: etenim ex uno multiplicato, ueluti primordio ac semine, reliqui gignuntur. nec immerito a Graecis hic pes, ut auctor et parens reliquorum, ἡγεμών dicitur. pyrrichius autem a celeri motu ac recursu, qui in pyrricha habetur, nuncupatus est. huic contrarius est spondeus e duabus longis, ut reges, temporum quattuor, dictus a tractu cantus eius qui per longas tibias in templis supplicantibus editur. unde et spondaulae appellantur qui huius modi tibias inflare adsuerunt. quorum uterque quantum in arsi tantum retinet in thesi. at qui e breui prima sequente syllaba longa digeritur, erit iambus temporum trium, ut parens ἀπὸ τοῦ ἰαμβίζειν, id est maledicere, quod in iambicis plerumque uersibus reperimus, uel ἀπὸ τοῦ ἰέναι βάδην: a breui enim profectus per longam porrigitur. huic contrarius trochaeus, dictus a cursu et celeritate (nam τρόχος ἀπὸ (0045) τοῦ τρέχειν uocabulum sumpsit), idem et chorius ἀπὸ τῆς χορείας {sumpsit}. e longa et breui temporum totidem, ut Roma. horum arsis et thesis alterna mutatione uariatur, siquidem in iambo arsis primam breuem, in trochaeo autem longam habeat incipientem, thesis uero contraria superioribus sumat. trisyllabi autem pedes octo, in quibus mensura temporum a trisemo siue trichrono ad hexasemon siue hexachronon usque porrigitur, primum habebunt pedem tribrachyn, sicut disyllabi dibrachyn, dictum a temporum substantia. idem et pygnomus a quibusdam, ne uos praetereat, uocatur. subsistit autem e tribus breuibus, ut anima, temporum trium. contrarius huic molossus, dictus a Molossis, qui in Thessalia degunt, e tribus longis, ut Eumedes. hi temporum inter se breuitate et extentione discrepant; nam prior trium, sequens sex temporum spatio prolatatur, quod in disyllabis in pyrrichio et spondeo docuimus. at qui prima longa duabus breuibus subiectis ordinatur, dactylus dicitur temporum quattuor, ut Virbius: qui {et} a situ et similitudine digitorum, qui in manibus habentur, uocabulum traxit. nam ex utraque parte breuiores longiori iunguntur. huic contrarius mutata temporum uice, pari autem magnitudine, erit anapaestus, qui et antidactylus uocatur, ut scopulos. horum in arsi et thesi tempus congruit, etiamsi in percussione discrepent syllabae. anapaestus autem a situ contrario et repercussione dactyli, quod est ἀντιπαίεσθαι, dictus; ideoque antidactylus nuncupatur. cum uero longis duabus praeponitur breuis, fit bacchius temporum quinque, ut Catones, qui a Bacchi carminibus seu cantilenis, quae aptissime hoc metro componuntur, nomen accepit, uel quia familiariter hic rhythmus bacchantibus aptus sit. cui mutato temporum ordine, mensura autem permanente, palimbacchius contrarius dabitur siue pompicus temporum totidem, ut Romanus. horum arsis ac thesis eadem est, quae anapaesto et dactylo. superest amphibrachys cum contrario sibi amphimacro siue cretico. prior pes e breui longa et breui temporum quattuor erit, ut Homerus; sequens duabus utrimque longis media breui temporum quinque scribitur, quae Graeci κρητικά (0046) uocant, ut Eumenes. uterque autem a compositione temporum uocabulum traxit. horum arsis ac thesis longe inter se discrepant. nam amphibrachys in triplo, creticus, cui de gente inuentoris nomen est, in sescuplo pensatur: de qua re in superioribus plenissime dictum est. hoc pede ὑπορχήματα componuntur. inter haec ne quispiam nos aut ignoratione aut incuria praeterisse forsitan putet, quod per diuisionem et coniunctionem inter se temporum et syllabarum disyllabi pedes in metris extendantur, trisyllabi uel tetrasyllabi contrahantur, quod supra cursim attigi, repetendum hoc uobis existimaui. nam trochaei seu iambi longa in duas breues diuisa tribrachyn pedem efficiet. adaeque in spondeo soluta in breues prior longa anapaestum, sequens dactylum procreabit. utraque autem diuisa tetrasyllabum e quattuor breuibus, id est proceleumaticum pedem, dabit, qui rursus {contra} consociatis inter se breuibus ad originem reuertetur, id est spondeum reformabit: quod aeque dactylus et anapaestus breuibus suis in longam copulatis efficient. molossum {eum} quoque trium tetrasyllaborum parentem pedum in promptu est cernere. nam diuisa prima eius longa ionicum ἀπὸ ἐλάσσονος, tertia ionicum ἀπὸ μείζονος, media choriambum gignit. hoc idem et pedes ceteri, quos superuacuum est persequi, facere poterunt. unde orta progenies pedum, ausim dicere, merito credatur. nec te syllabarum adcrescentium in metris terreat numerus, cum uni cuique pedum praestituta legitime tempora custodiantur, quod frequenter in iambicis et trochaicis et ceteris metrorum generibus excepto heroico reperies. memineris sane trisyllabos pedes temporum dumtaxat quinque uel sex, ut est bacchius et molossus, cum in quibusdam metris, sicut in galliambico, longae eorum soluuntur in breues, uim tetrasyllaborum obtinere idem hoc et tetrasyllabis per disyllabos aut trisyllabos coniunctione temporum fieri. nam paeones primus et quartus coeuntibus in unam longam duabus suis breuibus amphimacrum uel bacchium uel palimbacchium gignunt. id Graeci κατὰ διαίρεσιν et συναίρεσιν siue ἕνωσιν, cum metri necessitas postularit, fieri memorant, quod necessario insinuandum esse credidi, ne syllabarum numero inducti aut simplices aut compositos pedes proprii status uim semper cum uocabulo obtinere catholice pronuntiaretis. (0047) nunc de disyllabis coniunctis, qui et duplices et tetrasyllabi pedes appellantur, quos etiam quidam sotadios uocant, referemus, quorum coniunctio basis appellatur. nam Graeco sermone duorum pedum copulatio basis dicitur, ueluti quidam gressus pedum. qui si eiusdem generis, id est pares, iugati fuerint, dipodian, aut, ut quidam, tautopodian, sin dispares, ut trochaeus cum iambo, syzygian efficiunt: in qua arsis unum, alterum thesis pedem obtinebit. quamquam in his non numquam syllaba pro integro pede in ultima dumtaxat uersus parte accepta propriam impleat thesin. igitur tetrasyllabi pedes erunt omnes sedecim, ut geminato numero eadem taxatione trisyllabos, quam illi disyllabos, antecedant. in quibus spatia temporum a tetrachrono ad octachronum, id est a quattuor temporibus ad octo, producuntur. quorum origo proceleumaticus e quattuor breuibus subsistens, ut Minucius, habebit contrarium dispondeum, e quattuor longis scilicet, ut compositum a spondeo nomen ostendit, qui solus in tetrasyllabis octrachronos siue octasemus inuenitur, cuius exemplum Calliclides, haud alias quam spondeus inter disyllabos tetrachronos est. sequitur antispastus, cuius prima et ultima breuis, mediae duae longae, id est ex iambo et trochaeo compositus, ut Aristippus. huic contrarius est choriambus ex longa et duabus mediis breuibus et longa, scilicet ex trochaeo et iambo copulatus, ut Penelope. quorum mensura mutato tantum inter se temporum ordine {apud eos} congruit. at cum prior breuis subiecta longa, rursus breuis longa terminante componitur, erit diiambus pes, id est e duobus iambis adnexus, ut Simonides. rursus cum praecedentem longam sequitur breuis, geminatum hoc facit ditrochaeum, ut Zenodorus. consimilis ferme his et illa ionicorum ordinatio est. nam praeeuntibus duabus longis subiectae duae breues, ueluti spondeo pyrrichius adnexus, ionicum ἀπὸ μείζονος procreabunt, ut Demetrius. rursus mutato temporum situ, cum breues in prima sede, in secunda autem longae constituuntur, id est pyrrichio spondeus iugatus, ionicum ἀπὸ ἐλάσσονος gignit, ut Diomedes. sequuntur paeonici pedes numero quattuor, qui sunt pentasemi: sescupli enim ratione subsistunt, ideoque metris minime utiles existimantur. sed et epitriti dicti ob adiectionem tertiae partis quam sunt paeones, (0048) meritoque a Graecis ita dicti ἐπίτριτοι: nam sunt heptasemi. unde ex tetrasyllabis, qui sunt numero XVI quattuor tantum utiles adseruntur, id est choriambus et antispastus aequalitatis ratione constantes, sed et ionici duo, ceteris decem non adeo necessariis: nam ditrochaeum et diiambum inter disyllabos magis aptos haberi uolunt. igitur paeon primus erit prima longa cui tres continuae breues adhaerent, ex trochaeo et pyrrichio copulatus, ut Caecilius. secundus paeon praecedente breui, sequente longa, cui subiciuntur duae breues, ex iambo et pyrrichio formabitur, ut canephorus. tertius e duabus breuibus, longa tertia, quarta breui syllaba, compositus ex pyrrichio et trochaeo, ut Epicurus. quartum autem quarta longa, tribus breuibus syllabis in prima regione positis, ex pyrrichio et iambo conexum accipiemus, ut Diogenes. supersunt epitriti, qui et hippii, adaeque numero quattuor, quod{que} est ueluti genus paeonicorum, praesertim cum sint spatio temporum dispares, forma consimiles: sunt enim heptasemi, id est temporum septem. quorum primus priore syllaba breui, sequentibus longis tribus, ex iambo et spondeo constabit, ut Aristocles. secundus e longa et breui, subiunctis ei duabus longis, erit ex trochaeo et spondeo copulatus, ut Archimedes. tertius, in quo primae duae longae, tertia breuis, longa ultima, ex spondeo et iambo concretus uidebitur, ut Demosthenes. restat complendo tetrasyllaborum pedum numero epitritus quartus, quem primae tres longae, quarta in ultimo breuis ex spondeo et trochaeo conexum esse demonstrant, ut Irenaeus. hac inspectione conicere poteris, quem ad modum ex disyllabis et trisyllabis pentasyllabi, sed et geminatis trisyllabis hexasyllabi pedes formati uideantur, quorum syllabatim per tempora species comprehendi poterunt. nam etiamsi propriis nominibus, ut alii pedes, minime exprimuntur, tamen situ syllabarum et substantia temporum manifesti sunt qui rursus soluti exigente usu ad proprium statum condicionemque reuocabuntur. igitur cognatio et quaedam ad incrementum propagatio, qua pedes a primordio multiplicati noscuntur, talis est. nam ex primigeniis duobus pyrrichio et spondeo adquisitis facta temporum permixtione iambo et (0049) trochaeo quattuor disyllabi pedes effecti sunt. quorum status adiectione syllabarum simul ac temporum propagatus in trisyllabos pedes octo processit, qui pari ratione adcrescentes tetrasyllabos ex se geminato trisyllaborum numero XVI ediderunt. rursus XVI tetrasyllabi simili ut superiores geminatione triginta et duo ex se schemata, id est figurationes, pedum pentasyllaborum reddiderunt. hi quoque dum per syllabas, ut priores, augentur ac tempora, hexasyllabos pedes pari ratione in schematibus sexaginta et quattuor simili duplicatione protulerunt. ita {ut} summa omnium ad centum uiginti et quattuor pedes redacta est, ita ut simplices numero duodecim, compositi centum et duodecim habeantur. hi aut eiusdem inter se mensurae sunt aut sescuplo anteeunt aut duplo. ex quibus magis mele et rhythmi lyricorum modulorum quam metra formari poterunt. incipiunt autem et porriguntur tempora in pentasyllabis a quinque usque ad decem, id est a pentasemo ad decasemum χρονικῇ παραυξήσει, ut sit pentasemus Philopolemus e quinque breuibus, a a a a a; decasemus autem e quinque longis, ut Atroxiclides, cuius canon per quinque b b b b b signabitur. item hexasyllabi ab hexasemo ad duodecasemum χρονικῇ παραυξήσει, ut Menelaophorus e sex breuibus: huius canon a a a a a a, qui est duplex tribrachys. alter e sex longis, quibus tempora duodecim subsistunt, ut Callistochermedes, qui est duplex molossus, hoc canone signabitur, b b b b b b, ut sit duodecasemus. non parua autem in pentasyllabis copulandis quaestio est, qua colliguntur differentiae figurarum. namque interest mediam syllabam cui parti uelis adnectere. aliud est enim, si duabus praecedentibus sociata faciat coniunctionem ex trisyllabo et disyllabo; contrarium autem, si a duabus praecedentibus diuulsa postremis duabus subsequentibus copuletur, ut sit coniugatio e disyllabo et trisyllabo. qui fit ut multiplex harum figurarum numerus per differentias oriatur. erit igitur in exemplo hic uersus,
armiger in Ida pede uago litora petens º
nam si ut trochaicum scandas, erunt omnes coniugationes e trochaeo et anapaesto; si contra, ut a trisyllabo incipias, erunt omnes coniugationes ex dactylo et iambo et efficietur iambicus uersus. iuxta quae intellegi datur uaria diuisione coniugationum naturam uersuum uel a trochaico in iambicum uel ab iambico in trochaicum posse transduci. hoc igitur de cunctis triginta duobus pentasyllabis pedibus accipiendum est: quae quidem uariatio non in aliis quam in pentasyllabis coniugationibus euenire (0050) consueuit causa mediae syllabae, quae mouetur, cum aut praecedentibus aut subsequentibus syllabis copulatur.


HOME > '������������������������' in 'Aphthonius, De metris omnibus, 1, p7'
Aphthonius, De metris omnibus, 1, de rhythmo <<<     >>> de metris
2114w 3.82120013237 s