Aphthonius_cps13, De metris omnibus, 1, p11HOME > '������������������������' in 'Aphthonius, De metris omnibus, 1, p11'
Aphthonius, De metris omnibus, 1, de uersu <<<     >>> de strophe et antistrophe et epodohide dictionary links

(0056) de poetice

qui uersus facit παρὰ τὸ ποιεῖν dictus est ποιητής, Latina lingua uates, quod uerba modulatione conectat. uiere enim conectere est; unde uimen dictum uirgulti species et uitis et uietores. poetice est ars ipsa: nam poesis et poema distant eo, quod poema uno tantum modo clauditur carmine, ut tragoedia uel rhapsodia, poesis autem ex pluribus, id est corpus operis confecti, ut Ilias Homeri et Aeneis Vergilii. poematum autem seu carminum species sunt tres: alia enim a Graecis κατὰ στίχον, alia συστηματικά, alia μικτά dicuntur, quae etiam ἀμετάβολα et μεταβολικά. igitur κατὰ στίχον sunt quae eodem metro constant, ut metrum epicum Homeri et Maronis nostri, uel quod ex trimetris (0057) et tetrametris continuis subsistit aut colis aut commatibus eiusdem metri; systematica autem, quae ex plurimis metris neque ex uno uersu aut eodem colo uel commate continentur, ut sunt epodoe et quae apud lyricos inuenimus, quae syzygiis gradiuntur; mixta autem, quae partim sunt κατὰ στίχον partim ex trimetro et tetrametro mixta, quamquam non {in} uno uersu semper sensus expleatur, ut in elegia uel epodis: nam neque per se uersus hexameter sine sequente pentametro elegiacum metrum implebit, neque in epodis singuli uersus sine clausulis suis et adsequellis audiri poterunt epodoe, quae similiter κατὰ δίστιχον fiunt. eadem ferme ἀμετάβολα et μεταβολικά erunt. nam ἀμετάβολα dicta sunt quae sui generis qualitatem mensuramque semper obtinent, ut sunt Homeri carmina et ea quae κατὰ στίχον appellari diximus; μεταβολικά autem, quae ab aliis metris ad alia genera transitum faciunt, qualia esse tragica et comica paulo ante memoraui. nam et Menander in comoediis frequenter a continuatis iambicis uersibus ad trochaicos transit et rursum ad iambicos redit. haec etiam in carminibus, quae mutuo adnexa ita ex se pendent, ut alterum sine altero audiri non possit, προῳδικά et ἐπῳδικά uocauerunt, id est antecantatiua et postcantatiua, ut sit {in hexametro} προῳδικόν ipsum epos, ἐπῳδικόν uersus pentameter, qui ei subiungitur in elegiis. item antecantatiuum erit trimeter iambicus, ut
ibis liburnis inter alta nauium º
erit dimeter postcantatiuum, (0058)
amice propugnacula º
et quaecumque alio quolibet metro scripta sequentes clausulas quorumlibet metrorum ad se trahunt, ita appellabuntur, quia proodicis uersibus ἐπᾴδονται, id est accinuntur.


347w 1.3640100955963 s