Aphthonius_cps13, De metris omnibus, 3, 3HOME > '������������������������' in 'Aphthonius, De metris omnibus, 3, 3'
Aphthonius, De metris omnibus, 3, {de saturnio uersu} <<<    hide dictionary links

(0100) de coniunctis inter se et mixtis metris pragmaticus

decursis metrorum per nouem species fastigiis elementisque principalibus, quae Graeci πρωτότυπα uelut primas figuras appellando nominarunt, scilicet artis huiusce prima, ut ita dixerim, semina, dicendum dehinc secundum ipsam disciplinae originem consentaneum reor, quae ex isdem ueluti fontibus deriuata ad innumerabiles metrorum species nunc per adiectionem, nunc detractionem aut transmutationem uel concinnationem processisse uideantur. et quamuis non queant omnia ob immensam sui copiam comprehendi, utpote cum sint innumerabiles figurae compositionum, seu quas prisca aetas dedit, seu quas sequens aemula imitatione excogitando produxit, tamen ex his quae aut frequens usus celebrat aut potior auctoritas recipiendo commendat, prout potero, sollicita inuestigatione comprehensa depromam: quo subinde ea quae fallunt apud poetas metra praeceptis disciplinae instruendis facilius intellegantur, qua metrorum origine exorta, qua specie figurata aut situ temporum digesta aut copulatione conexa uideantur. habet enim metrorum inter se ratio summam in cognoscendo uoluptatem, qua et ueterum sub quacumque lege tradita celeriter comprehendere et multa ipsi aemulante studio noua concipere animo atque informare possimus. ita enim metrorum, quae ex origine noscenda e prototypis nouem profluunt, inter se uarietas multiformis et de praefinito ueluti quorundam seminum numero innumerabilis copia est, ut ille loculus Archimedius e quattuordecim crustis eburneis, nunc quadratis, nunc triangulis, nunc ex utraque specie uarie figuratis, {et} uelut quibusdam membris artis struendae causa compositus proditur. nam ut in illo praefinito ac (0101) determinato crustarum numero multiplici earundem uariatarum specie nunc nauis, nunc gladius, nunc arbuscula et siqua alia figurantur, ita metrorum certo ex origine numero intra decem prototypa comprehenso multiplex admodum uarietatis copia propagatur. nam ut {ea} exercentis aut ingenium aut uoluntatis arbitrium est, ita uariae ac multiformes metrorum species proferuntur. figurantur enim generalibus modis duobus, quantitatis et qualitatis, specialibus autem octo. nam quantitas immutabit metrum aut per adiectionem aut per deminutionem; qualitas autem per translationem, permixtionem, transfigurationem, diuisionem, unitatem, compositionem. et ex heroo quidem per adiectionem syllabae fiet ita, Musae mi Pierides Clariusque adsistat Apollo: mi enim syllaba detracta erit hexameter. per deminutionem autem syllabae octauae siue nonae ex trimetro iambico sic, beatus ille qui procul messibus. per translationem uero uerborum ex heroo sic, instimulata choris qualis socrus excutit ulnas: fiet tetrametrus trochaicus ita, in choris stimulata qualis socrus ulnas excutit. per diuisionem autem, si proceleumaticum in anapaesticum metrum diuidendo sic percutias, id agite peragite celeriter. per unitatem uero, cum pariambus duplex iungitur, agite iam agite cito modo mea, et fit proceleumaticus. per transfigurationem quoque, cum herous figuram trimetri accipit, uelut Albani muris Albam Longam cinxerunt: hic enim si per dipodias percutiatur, fiet trimetrus. sed et per mixtionem, cum diuersae bases miscentur, ut puta choriambica et iambica, ueluti Lydia, dic precor libens, unde uelis reuerti. per compositionem autem, si ex heroo dimetro, cui syllaba adiecta in nouissimo erit, quod penthemimeres uocatur, quod est tale,
arboribusque comae º
adiecto dimetro iambico fiat metrum tale, (0102)
arboribusque comae, ut prisca gens mortalium,
quale est in epodo Horatii,
scribere uersiculos amore percussum graui º
demonstratis igitur exemplis temptabimus procedente lectione, in quantum potuerimus, omnia huius generis siue simplicia siue immixta, quae in usum aut Graeci aut Latini receperunt, subinde prodere, si prius ea a quibus initium sumendum est docuerimus {dicemus igitur de metris per συμπάθειαν et ἀντιπάθειαν inter se coniunctis}. dicemus igitur de mixtis ac mutua conexione sociatis metrorum generibus, quorum bifariam ratio dispergitur. namque alia consentanea et ueluti cognata inter se ratione iunguntur, alia ex dissidenti ac contraria, quae Graeci κατὰ συμπάθειαν καὶ ἀντιπάθειαν appellant. erunt ergo per συμπάθειαν, id est per consentaneum adfectum, mixtae inter se iambicae bases choriambicis et antispasticis. nam quotiens copulantur sub quacumque sede, uideas ueluti ex una eademque specie id compositum metrum stare et quasi uniforme, quod monoides Graeci dicunt, procedere. adaeque et trochaicae bases ionicis pari consensione sociantur, cum epiplocarum, quas amplexiones metrorum diximus, mutua inter se successione uariantur. et quamuis non solum trochaeum et solutionem eius tribrachyn, sed et spondeum cum suis solutionibus, id est dactylum et anapaestum, admittant, tamen uniformia metra sentiuntur, cum ex similibus et familiaribus pedibus sit ista coniunctio. similiter dactylicis anapaestica incidunt, ut
arma uirumque cano º
etenim adiectis duabus breuibus, ut supra ostendimus, fiet anapaesticum per συμπάθειαν sic, ades arma uirumque cano. qua uicissitudine et ex trochaicis iambica et ex anapaesticis dactylica metra inter se formantur. per ἀντιπάθειαν uero, id est per contrarium adfectum seu passionem, iunguntur ea quorum inter se contrariae species haud facile copulantur. est enim coniunctionis genus nimis scabrum atque asperum, ut sunt ionica ἀπὸ μείζονος cum iambicis uel dactylica cum trochaicis semper dissentientia inter se atque abhorrentia. unde et ἀσυνάρτητα a Graecis, id est inconexa, appellantur, ut est beatus ille qui uacans mente uiuit integra. nam compositus apparet uersus ex dimetro iambico acatalecto et dimetro trochaico catalectico ex diuersis et contrariis amplexionibus: hi enim, etiamsi genere congruunt, specie tamen discrepant. (0103) item ex anapaestico dimetro acatalecto et iambico dimetro catalectico, ut est age nunc comites rabidae Cybeles uocant choros ad aras. intellegis igitur atque ipso sensu abhorrentium aurium percipis duo metrorum cola dissidentia inter se ita confragose atque aspere coisse in unitatem conexionemque, ut superiora lenem ac liquidam {nequaquam} conuenisse uidentur. item si quattuor dactylis tres trochaeos, quos uocant ithyphallicum, iungas, erit ἀσυνάρτητον, ut est illud, tunc et amoris amor uenit improbus aliger Cupido. praeterea permixtiones colorum {id est membrorum} in metris quadripertitae sunt. aut enim metra ex duobus colis imperfectis conciliantur aut ex duobus perfectis aut ex perfecto et imperfecto aut contra, id est ex imperfecto et perfecto, quod ἀσυνάρτητον appellauimus metron, quale est ex iambico dimetro acatalecto et ithyphallico compositum ita, iubar superne fulgida lucet arce caeli. aut contra ex trochaico dimetro acatalecto et iambico dimetro catalectico, uelut caeruli Menoeta ponti ratisque rectitator. in eius modi enim uersibus membrorum manifesta discretio est. quae autem ex duobus imperfectis colis {id est membris} conciliantur, uix est eorum separationem diuisionemque cognoscere, in his praecipue, quae minimae proceritatis conexa iunguntur: exempli gratia si sit iambicum dimetrum catalecticum et sequatur dactylicum dimetrum brachycatalectum ita, dicata ex fario, cum sit traditum colum ita demum iustae proceritatis accipi, si decem et octo temporibus suppleatur. cum autem nec coli mensuram breuitas ista (0104) conficiat, quantum a perfecti uersus mensura discordet, {et} utique manifestum est, cum colum portio uersus esse tradatur. sunt item quae primam trochaicam, secundam choriambicam, tertiam trochaicam, sed et quartam syllaba breuiorem coniugationem habeant, quorum exempla plerumque apud comicos in Diphili et Menandri comoediis reperiuntur. uerum haec hactenus noscenda sunt, ne quid per imperitiam praeteriisse uideamur: alioquin et uitanda et respuenda sunt. nam perfecto poetae leuia et sonora sectanda sunt; quae autem fragosa et aspera, dicis causa, non ut imitentur, sed ut uitentur, noscenda sunt. quorum, sicut et aliorum complurium, auctor et parens fertur Archilochus singularis artificii in excogitandis ac formandis nouis metris, qui primus epodos excogitauit alios breuiores, alios longiores, detrahens unum pedem seu colum metro, ut illi subiceret id quod ex ipso detractum esse uidebatur: ut in heroo, a quo primum coepit, tamquam
diffugere niues, redeunt iam gramina campis º
dehinc epodus sui generis,
arboribusque comae º
et illud, cum heroi uersus secundo colo ithyphallica epodos per ἀντιπάθειαν respondet, ut Priamique euertere gentem fata iam parabant: et multa alia, quae in processu operis demonstrabimus. omnia enim ex dactylo et iambo principalibus orta noscuntur. nam quaecumque protuleris, ex his profluere fontibus et ad haec referri ueluti semina examinando reperies. haec enim sola duo metra, quamuis et iambicum heroi sit traductiuum, utpote cum trimeter de hexametro manasse noscatur, haec sola possunt prototyporum prototypa dici et omnium metrorum elementa, reliqua autem horum ἀποτμήματα: quorum modos, in quantum colligi potuit, studiosi lectoris auribus intimabo.


HOME > '������������������������' in 'Aphthonius, De metris omnibus, 3, 3'
Aphthonius, De metris omnibus, 3, {de saturnio uersu} <<<    
1238w 0.85302186012268 s