Archidiaconus_Thomas_cps8, Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, 43HOME > 'moleste' in 'Archidiaconus_Thomas, Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, 43'
Archidiaconus Thomas, Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, XLII. De secunda captione Iadre <<<     >>> XLV. De bello, quod preparauerunt Spalatenses contra Tragurienseshide dictionary links

XLIII. De bello quod emersit inter Spalatenses et Tragurienses

1Itaque temporibus istis inter Spalatenses et Tragurienses bellum ex ea causa emersit quod Tragurienses occasione cuiusdam priuilegii, quod Bela Tragurii positus super quibusdam regalibus terris eis concessit, uolebant manus extendere ad quasdam patrimoniales terras Spalatensium, que includebantur intra metas eodem priuilegio comprehensas. Itaque Bernardus potestas armatis lignis a Spalato exiuit cepitque ex Traguriensibus quasi homines quinquaginta, quos Spaletum adductos ergastulis mancipauit.

2His diebus superuenit quidam relligiosus uir de ordine minorum, nomine Gyrardus, origine Mutinensis, homo ualde famosus et magne sanctitatis titulo reuerendus, per quem Deus multa dicebatur iam miracula ostendisse. Hic uidens inter has ciuitates crudele odium agitari ualde condoluit. Et uerens, ne forte instigatione dyabolica intestini et nefarii belli succrescens incendium, inter consanguineos et uicinos sanguinis effusionem induceret, cepit benigna partes allocutione demulcens eas ad concordiam multifarie inuitare. Unde factum est, ut ob tanti uiri reuerentiam utraque ciuitas de facili ad concordiam declinaret. Resignantes itaque Tragurienses quicquid ex bonis Spalatensium iure priuilegii uendicabant suos recepere captiuos.

3Sed antequam relaxatio ad integrum fieret captiuorum, ceperunt Spalatenses penitere crebris mussitationibus ad inuicem sussurrantes, quod huiusmodi compositio in derogationem honoris et iuris urgeret ciuitatis. Quod cum audiret Gyrardus, multum moleste ferebat, nec tamen cessabat obsecrando et monendo eorum animos allicere ad amorem dicens, quod per quam partem pacis huius uiolabitur bonum, non erit super sed subter. Verum quia iuramenti relligione interueniente compositio extitit celebrata, omnes captiui relaxati sunt et discordie procella parum perquieuit.

4Sed non quiescebat soccordia popularis, quin pro reformatione concordie obtrectarent maioribus, relligiosos derisionibus et oblocutionibus insectantes. Recedente uero predicto uiro sancto modica temporis intercapedine mediante, uulnus in antiquum rediit malesana cicatrix. Nam quibusdam modicis offensionum interuenientibus causis, obtectum odium ex fictis cordibus cepit in propatulum ebullire. Natura enim feralis odii solet esse huiusmodi, ut nisi proprio pondere collidatur, nisi dampnis et doloribus atteratur, nesciat habere quietem ad instar maris procellosis fluctibus concitati, quod non prius ad tranquillitatem reducitur, nisi missis desuper imbribus quadam uiolentia comprimatur. Sed Spalatenses peccatum peccato addentes grauamen sue parti non modicum ex subsequenti facinore induxerunt.


339w 1.6048879623413 s