Aristoteles_Boetius_cps2, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 3, 2HOME > 'moleste' in 'Aristoteles_Boetius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 3, 2'
Aristoteles Boetius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 3, CAPUT I. De meliorum eligibiliorumque problematumque locis. <<<     >>> CAPUT III. Alii meliorum eligibiliorumque loci. hide dictionary links

(PL 64 0935D) CAPUT II. Alii pro eisdem problematis loci.

Amplius, quando duo aliqua fuerint valde sibimetipsis similia, et non poterimus praeeminentiam aliquam conspicere alterius ad alterum, videndum ex iis quae sequuntur. (0936A) Nam cum consequens est maius bonum, hoc eligibilius; si autem sint consequentia mala, cui consequens minus malum, hoc eligibilius. Nam cum utraque sint eligenda, nihil prohibet molestum aliquid sequi, dupliciter autem ab eo quod sequitur consideratio, nam et prius, et posterius sequitur, ut addiscentem ignorare prius, scire autem posterius, melius autem ut plurimum, quod posterius, sumendum igitur eorum quae sequuntur quodcunque fuerit utile. Amplius, plura bona paucioribus, vel simpliciter, vel quando altera alteris insunt, ut pauciora in pluribus. Instantia, si alicubi alterum alterius gratia; nihil enim eligibiliora utraque quam unum, ut sanum fieri, et sanitas, quam sanitas, eo quod sanum fieri propter sanitatem eligimus. (0936B) Et non bona, bonis nihil prohibet eligibiliora esse, ut felicitatem, et aliud aliquid quod non est bonum, iustitia et fortitudine. Et eadem cum voluptate magis quam sine voluptate, et eadem cum indolentia quam cum tristitia. Et unumquodque in quo tempore magis valet, in hoc etiam eligibilius. Ut carentia tristitiae in senectute magis quam in iuventute, magis enim in senectute valet. Secundum haec autem, et prudentia in senectute eligibilior, nemo enim iuvenes eligit duces, eo quod non constat eos prudentes esse. Fortitudo autem e contrario, in iuventute enim magis necessaria secundum fortitudinem operatio; similiter autem et in temperantia, magis enim iuvenes quam senes concupiscentiis molestantur. Et quod in omni tempore, vel in pluribus utilius. Ut iustitia, et temperantia, fortitudine, nam illae semper, haec autem aliquando utilis. (0936C) Et quod cum omnes haberemus, nihil altero indigeremus, quam quod cum haberemus, indigeremus reliquo. Ut in iustitia, et fortitudine, nam si omnes essent iusti, nihil utilis fortitudo; si vero omnes essent fortes, utilis iustitia. Amplius ex corruptionibus et adiectionibus, et generationibus, et sumptionibus, et contrariis. Quorum enim corruptiones malae, ipsa eligibiliora, similiter autem et in abiectionibus, et in contrariis, nam si abiectio, vel contrarium fugibilius est, ipsum eligibilius; in generationibus autem et sumptionibus e contrario. Quorum enim sumptiones, et generationes et eligibiliores, et ipsa quoque eligibiliora. Alius autem locus est. Quod propinquius bono, melius atque eligibilius. Et quod similius est bono, ut iustitia iusto. (0936D) Et quod meliori eorum est similius, quemadmodum Aiacem Ulysse dicunt aliqui meliorem esse, eo quod similior est Achilli. Instantia huius est, quod non verum sit, nihil enim prohibet non qua ratione optimus est Achilles, eadem similiorem esse Aiacem: cum erit alter quidem bonus, non similiter autem. Considerandum autem si et in ridiculosioribus sit simile, ut simia homini quam equo, cum non sit similis: non enim est simia melior, similior tamen est homini. Rursum in duobus: si hoc quidem meliori, illud autem peiori est similius, erit melius quod meliori est similius. (0937A) Habet autem et hoc instantiam, nihil enim prohibet hoc quidem meliori parum simile esse, illud autem peiori valde, ut si Aiax quidem Achilli parum, Ulysses autem Nestori valde, ut si hoc quidem meliori in peioribus, illud autem peiori in melioribus, ut equus asino, et simia homini. Et quod maxime insigne, eo quod minus tale. Et quod difficilius, magis enim amamus cum habemus, quod non est facile adipisci. Et quod magis proprium, eo quod communius. Et quod magis incommunius, nam magis eligendum quod nulla molestia sequitur, quam quod sequitur. Amplius, si hoc illo melius, et omnino optimum eorum quae in hoc, melius eo quod in altero optimum. Ut si melior est homo quam equus, et optimus homo, optimo equo melior. Et si optimum optimo melius, et simpliciter hoc illo melius, ut si optimus homo, optimo equo melior, et simpliciter homo, simpliciter equo melior. (0937B) Amplius, ea quae volumus amicos participare, eligibiliora quam quae non. Et quae ad amicum agere malumus quam quae ad quemlibet, illa eligibiliora. Ut iuste agere et benefacere, magis quam videri, nam amicis benefacere volumus magis quam videri, quibuslibet autem e converso. Et quae sunt ex circumstantia necessariis meliora, aliquando autem et eligibiliora. Melius enim quam vivere, bene vivere, bene autem vivere est ex circumstantia, ipsum autem vivere necessarium. Aliquando autem meliora non etiam eligibiliora, non enim si meliora, necessario quod eligibiliora: philosophari siquidem melius quam lucrari, sed non magis eligendum indigenti necessariis. Ex circumstantia autem est quando, existentibus necessariis, alia quaedam adiiciuntur bonorum. (0937C) Fere autem fortasse eligibilius quod necessarium est, melius autem quod ex circumstantia. Et quod non est ab alio exquirere quam quod est et ab alio. Quale sustinet iustitia ad fortitudinem. Et si hoc quidem sine illo eligendum, illud autem sine hoc non. Ut potestas sine prudentia non eligenda, prudentia vero sine potestate eligenda. Et duorum, si alterum negamus, ut reliquum videatur nobis inesse, illud eligibilius quod volumus nobis videri inesse. Ut laborem diligere nos negamus, ut ingeniosi esse videamur. Amplius, pro cuius absentia minus increpandi sunt moleste ferentes, hoc magis eligendum. Et pro cuius absentia non moleste ferentem magis increpandum, id eligibilius.


HOME > 'moleste' in 'Aristoteles_Boetius, Interpretatio Topicorum Aristotelis, 3, 2'
799w 1.7976059913635 s