Arnulfus_Lexoviensis_cps2, Epistolae, 36HOME > 'moleste' in 'Arnulfus_Lexoviensis, Epistolae, 36'
Arnulfus Lexoviensis, Epistolae, XXXV. AD EUMDEM. <<<     >>> XXXVII. AD EUMDEM.hide dictionary links

(PL 201 0064C) XXXVI. AD EUMDEM.

THOMAE Cantuariensi archiepiscopo suus ERNULFUS.

Diutius exspectavi, si quid forte auribus meis insonuisset quod vestrae sanctitati dignum ducerem intimare. Verum quoniam video vos et vestros oblivioni datos, tanquam mortuos a corde (Psal. XXX) , nec est qui consoletur vos ex omnibus charis vestris (Thren. I) , stupens admiror tantum charitatis defectum, (0064D) cum ex his quos vel excellentia gradus, vel obsequium multiplex comparasse videbatur, fidelibus et amicis ne unus quidem relictus sit, qui steterit in fide, qui non curvaverit genua sua ante Baal (III Reg. XIX) , omnibus quasi in commune sententiam proferentibus obedire magis homini quam Deo oportere. Filii alieni mentiti sunt vobis, filii alieni inveterati sunt (Psal. XVII) . Et nisi quia populus, quem non cognovistis, servivit vobis, in auditu auris obediturus (ibid.) , utique quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus (Rom. IX) . Me quoque, si liceat magnis componere parva, fortunae similis premit indignatio tanta, ut nullus eorum, qui verbo saltem hactenus mihi fuerant blanditi, nuntiis meis, per quos non semel (0065A) eos sollicitavi, nec ave dicere (II Ioan. X) , nec ullum prorsus dare velint responsum. Recens noster archiepiscopus, cuius promotionem plurimum mihi profuturam sperabam, ad gratiam sui regis nunquam, ut audio, tantis viribus anhelavit; eius nec in modico promissionis fidem adhuc experior. Superest igitur ut soli Deo omnia committamus, dicentes ei: « Domine, ad te sunt oculi nostri, unde veniet auxilium nobis (Psal. CXX) . Iudica causam nostram, qui solus Pater orphanorum, et iudex viduarum es, et iudicium facis iniuriam patientibus (Psal. CXLV) . » Ego quidem, si domino meo, cum sum labiis incircumcisus et corde, loqui audeo, per eum cuius causam agitis vos obtestor, ut vos a solio bonae conscientiae nullus unquam turbo deiiciat. (0065B) Nec moleste feratis quod quasi privatus vitam agitis, olim frequentia clientelae circumseptam. Quaecunque mundus irrogat, ipso altior sustincte, imo despicite; in omnibus gratias agite Deo, cuius misericordia vos ad praesens a tumultu saeculari segregavit, ut vel modicum tempus in contemplatione ducatis et quiete, et cum Maria, quae optimam partem elegit, ad pedes eius sedens verbum eius audiatis (Luc. X) . Supplico, Pater et domine, ut de salute vestra, sine qua nihil mihi iucundum in vita, et de statu vestro, cuius incolumitas sufficit ad meam, servum vestrum certificetis, et vestrae scripto beatitudinis consolari dignemini, ut consolatione vestra paupertatem meam aestimem divitias. Charissime Pater et domine, bene valete.


377w 1.6848740577698 s