Arnulfus_Mediolanensis_cps2, Gesta archiepiscoporum Mediolanensium, 5HOME > 'moleste' in 'Arnulfus_Mediolanensis, Gesta archiepiscoporum Mediolanensium, 5'
Arnulfus Mediolanensis, Gesta archiepiscoporum Mediolanensium, LIBER IV. <<<    hide dictionary links

(PL 147 0328C) LIBER QUINTUS.

(0327)

1. Quoniam in prima fronte praesentis opusculi nostri temporis gesta sum narrare pollicitus, absque mendacii nota silere non valeo, praesertim cum sciam lege cautum esse Mosayca: Si nolueris polliceri, absque peccato eris (Deut. XXIII, 22) . Ut autem recto narrationis incedam tramite, necesse est res gestas prout sunt, ordinate describere.

2. Praedictis igitur rebus non plane compositis, sed involutis utcumque, saepe iam dicti Mediolanenses pro petendo episcopo ultra montes Heinrico regi legationem dirigunt, mandantes Arlembaldicae interfectionis triumphum. Quo cognito laetatus est rex ille supra modum, quemcumque vellent se daturum episcopum promittens. (0328D)

3. Erat tunc temporis inter regem et Saxones lis acerrima valde, cuius ratio non est nostro discutienda iuditio. Verumtamen gens illa admodum ferocissima in rebellionem prorumpit apertam sub Ottone duce, adeo ut facta congressione partis utriusque, plus quam viginti milia hominum referantur occisa. Arrisit tamen Heinrico victoria.

4. Post dies hos ad secessum residens dux Gotefredus Gotefredi filius, gladio confossus interiit, coniuge relicta Matilda, Bonifacii ac Beatricis ad modum clarissima filia. (0329A)

5. Interea legatis Mediolanensium ex clero et populo re praefata regem adeuntibus, Tetaldus quidam Mediolanensis ecclesiae subdiaconus capella militabat in regia. Cui rex multa volvens et revolvens conscilia, proprio tandem indulgens arbitrio, Ambrosianum tradidit praesulatum, posthabita Gotefredi illius adhuc viventis investitura et unctione, Attonis quoque Romae tunc degentis electione. Quid plura? Susceptus est praesul ille a clero et populo, utpote novarum rerum usualiter avido. Cui etiam suffraganei idem ipsi qui Gotefredum consecraverant, manum benedictionis imponunt. Res quidem mira et cunctis retro temporibus inaudita, ut urbis unius uno electo antistite, sacrato altero, uno eodemque tempore tertius erumpat.

6. Erat tunc temporis Romae vir quidam nomine Cencius, qui propter iniuste possessas ecclesiae facultates papae Gregorio fuerat semper infestus. (0329B) Hic autem pravo usus conscilio, nocte ipsa nativitatis Dominicae ( an. 1075, Dec. 24), cum in basilica sanctae Theotocos pater ille sanctus, matutino iuxta morem peracto, nocturnae missae celebraret officium, cum gladiis et fustibus et coniuratione magna suorum, ense nudo ad capiendum papam violenter irrupit ecclesiam, instar Iudae Dominum nocte tradentis. Cumque per diversa quaesisset, invenit iuxta altare Domini sacerdotem mysteriis salutaribus intentum. In quem violenter irruens distraxit ac dilaniavit quamplurimum, impositumque equo suam usque perduxit ad turrim, clausum custodiens. (0329C) Facto autem diluculo, cum tam detestabile displiceret omnibus facinus, consurgunt omnes in arma Romani girantes turrim, nec a bello desistunt donec agnum lupi faucibus eripiunt, turre dirupta et omni facultate direpta. Verumtamen humanae divina successit ultio. Siquidem anno illo mortuus est Centius faucium ulcere suffocatus, quemadmodum Iudas proditor nexu laquei strangulatus.

7. Per idem tempus quorumdam suorum hortatu contra papam rex erexit sese Gregorium, adeo ut nullam sibi defferet obedientiam. Praesul vero Romanus saepenumero paratus ignoscere, clementer universa tractabat, regiam diu praestolando ac multis monitis invitando conversionem. Cumque nichil omnino proficeret, illum cum suis fautoribus a sanctae matris Ecclesiae segregavit ( an. 1076, Feb. ) communicando luminibus, tenore tamen futurae dignaeque conversionis proposito. (0329D) O infelicia tempora, in quibus nostris exigentibus culpis contra se ipsam pugnare sancta videtur Ecclesia, quam Veritas sic ipsam laudando commendat: Una est columba mea, amica mea (Can, VI, 8) . Quae si una est et amica, quomodo scindi ac sibimet debeat inimicari, non invenio. Iesus Christus duo sunt unius personae vocabula, unde liquido comprobatur reges ac sacerdotes, christos scilicet Christi uniri uno debere consensu. Quid ergo? Numquid errat uterque? Absit. Romana certe numquam errasse perhibetur Ecclesia, ex quo divina voce dictum est Petro: Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum. Ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua (Luc. XXII, 31) . A Romana ergo ecclesia quicumque dissentit, non est revera catholicus, quemadmodum beatus ait Ambrosius. Nonne ipsi haec ista legerunt episcopi? et si legerunt cur contra Romanum praesulem adunati Placentiae, de ore proprio coniuraverunt? (0330B) Cur postea Papiae convenientes iniustum anathema, imo invalidum sibi conclamaverunt, iusta prophetiam (Is. V, 7) , non iustitiam, sed clamores facientes? unde iustissime apostolico sunt mucrone perfossi. Respondeant, ut solent, regio se obedisse mandato. Sed quid dicit Scriptura? Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V, 29) . Item: Reddite quae Caesaris sunt Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII, 21) . Et alibi: Deum timete , regem honorificate (I Petr. II, 17) . Non ergo debetur honor regi, nisi praecedente iusto timore Dei.

8. Eodem tempore gens Teutonum illa barbarica, praecipue duces Bertaldus, Rodulfus, et Welfo cum comitibus et episcopis, cognita excommunicatione Romana, a regio prorsus se subtraxere consortio, in nullo communicantes. (0330C) Insuper in multis accusantes eum criminibus infamia denotabant. Interim conscilio sanctissimi Cluniacensis abbatis, Agnetis quoque regiae matris, nec non sapientissimae iam dictae Matildae, statuitur generale colloquiunt inter ipsos regem et apostolicum, pacis ac iustitiae causa. Cumque exiret ab Urbe papa profecturus Alamaniam ( an. 1077, Ian. ), Matildae fretus iuvamine, venit Italiam. Cumque moraretur ibidem, multis ab ea cumulatur honoribus ac hominibus. Cui festinanter occurrit Heinricus, declinans statutum in patria sua colloquium. (0330D) Fuerat comitissae opidum Canossa nomine, multis moenibus ac loci natura circumquaque munitum inexpugnabile revera praesidium. Ubi praesidente apostolico ( an. 1077, Ian. 25), rex nudis incedens pedibus, humi prostratus, post multas lacrymas promeruit veniam suorum iuramenta fidelium pacta confirmans, sub conditione iustitiae faciendae. Sic Matildae magna prudentia consolidata sunt pacis eorum foedera invitis episcopis ac in lite manentibus. (0331A)

9. Recessit a compositis, cum se sentiret Mediolanensium populus Tedaldi praesulis societate culpabilem, divina prohibente lege communicari excommunicato. Missis domno papae legatis solutionem implorant. Cui legationi ipse ego interfui, de praeteritis satisfaciens, in futuro castigari promittens. Papa vero sapienti usus consilio venerabiles viros Lucensem et Ostiensem episcopos direxit Mediolanum, daturos veniam quibuscumque poscentibus. Ubi vero ingressi sunt urbem, laetata est civitas universa. Qui toto illo triduo confluentibus ad eos civibus divina praedicantes eloquia, cunctos absolventes, benedicunt universos. (0332A) Quod Tedaldus indigne satis ac moleste tulit, adeo ut seditionem in populo bellumque conaretur inferre; sed minime valuit. Interea praefati duces Teutonici, comites et episcopi illis in partibus de sua inter se ipsos concordia ac statu regni, novi quoque regis electione cottidie tractare non cessant, asserentes Heinricum multis ex causis diademate indignum.

10. Ad ultimum vero convenientes Maguntiae ( Mart. ), omnium consensu Rodulfo duci regni iura committunt, iureiurando cuncta corroborantes. Quo audito rex vehementer in semetipsum turbatur; degebat enim Papiae, et congregans omnes quos habere poterat Langobardos, Veronam proficiscitur, ibique valefaciens omnibus, reversus est patriam, pro tuendo regno usque ad mortem pugnaturus. Papa vero diebus aliquot moratus in Italia, Romam rediit, ingenti Romanorum susceptus laetitia.


HOME > 'moleste' in 'Arnulfus_Mediolanensis, Gesta archiepiscoporum Mediolanensium, 5'
Arnulfus Mediolanensis, Gesta archiepiscoporum Mediolanensium, LIBER IV. <<<    
1011w 1.229868888855 s