Atto_Vercellensis_cps2, De pressuris ecclesiasticis, 2HOME > 'moleste' in 'Atto_Vercellensis, De pressuris ecclesiasticis, 2'
Atto Vercellensis, De pressuris ecclesiasticis, PARS PRIMA. De iudiciis episcoporum. <<<     >>> PARS TERTIA. De facultatibus Ecclesiarum. hide dictionary links

(PL 134 0068C) PARS SECUNDA. De ordinationibus eorumdem.

Illud plane diligenti observatione cavendum est, ut quod Deus bonis sacerdotibus, et spiritualibus populis concessit, nullus ad proprium audeat privilegium retorquere. Cum enim episcopali electione generalis, et non specialis quaerenda sit utilitas, et ecclesiasticae rei inquirendus sit dispensator, non publice, vel private aliquis procurator: quis unquam aliquem ad id idoneum reperire poterit, nisi ipse qui occultorum est cognitor? . . . . . . . . . (0068D) . . . . . . . . . . . . . . . . . , . . . custodiam? Qui merito hoc etiam bonis sacerdotibus, et spiritualibus cognoscere saepe concedit populis, quia ipse quoque alibi promiserat: Ubi fuerint congregati in nomine meo duo vel tres, in medio eorum sum (Matth. XVIII, 20) . Et in psalmis: Dominus stetit in synagoga deorum, in medio autem eos diiudicat (Psal. LXXXI, 1) . Plane ergo ipse facit quod ipsi faciunt, qui in nomine eius congregantur, quia revera patet quod ipsi absque eo esse ibi non possint. Ipse quidem est qui, tam in Veteri quam in Novo Testamento, sacerdotes per semetipsum eligere dignatus est. (0069A) Ait enim in Veteri Testamento de Levitis, scilicet Levi filiis, de quorum tantummodo stirpe sacerdotes illi in Israel constituere tunc placuit: Ecce eligo levitas de medio filiorum Israel pro omni primogenito quod aperit vulvam a filiis Israel, redemptiones eorum erunt isti, et erunt mihi Levitae; mihi enim sanctificavi primogenitum in terra Aegypti (Num. III, 21) . Ubi ait sanctus Ambrosius: « Non mediocre officium est Levitarum. Cognovimus enim, quia inter caeteros Levitae computantur, sed omnibus praeferuntur, qui eliguntur ex hominibus, et sanctificantur, ut primogenita fructuum atque primitiae, quae Domino deputantur, in quibus est votorum solutio et redemptio peccatorum. (0069B) » Unde et subditur: Non accipies, inquit, eos inter filios Israel, et constitues Levitas super tabernaculum testimonii, et super omnia vasa eius astare, et super quaecunque sunt in ipso. Ipsi tollant tabernaculum et omnia vasa eius, et ipsi ministrent ex eo, et in circuitu tabernaculi castra ipsi constituant, et promovendo tabernaculum ipsi statuant: alienigena quicunque accesserit, morte morietur (Num. I, 49) . Similiter et ad apostolos, quos revera fundamentum Ecclesiae, et primitias praesulum esse constat, in Evangelio ait: Vos de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo (Ioan. XV, 19) . Quod enim illis ait, et hoc successoribus eorum dixisse manifestum est. Et Paulus apostolus: Omnis pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur (Hebr. V, 1) . Ex qua re apparet, quia episcopi digne eligi, et iuste iudicari, nisi a Deo nullatenus possunt. (0069C) Hoc vero notandum est, quia cum ab ipsis quibus ab eo concessum est, legitime ordinantur, vel iudicantur, ab ipso procul dubio, sicut iam supra dictum est, hoc agitur. Expedit ergo ut tales de mundo ad hoc officium eligantur, qui, sicut ipse ait, iam de mundo non sint, et secundum carnem non ambulent. Qui etiam . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . fieri potest; verum princeps huius mundi non inveniat quidquam (Ioan. VIII, 13; Rom. VIII, 1; Ioan. XII, 31) . Irreligiosi tamen principes haec omnia parvipendentes, suum tantummodo in his parant praevalere edictum. (0069D) Solent etiam admodum indignari, si vel ab aliis aliquis cuiuscunque meriti sit, episcopus eligatur, vel si a se electus cuiuscunque pravitatis sit, ab aliquo reprobetur. Illorum sane quos ipsi eligunt vitia, quamvis multa et magna sint, velut nulla tamen reputantur. Quorum quidem in examinatione non charitas et fides, vel spes inquiruntur, sed divitiae, affinitas, et obsequium considerantur. Quae tria, vel quod potius minus esse videatur, si duo ex his in unam eamdemque personam convertant, hac iam revera inter coelicolas computabitur; et unum etiam ex his satis sufficere credunt, ad episcopalis scilicet cathedrae dignitatem. Sed quid talibus loquatur Dominus, sollicite perscrutemur. (0070A) Videamus ergo, charissimi, quemamadmodum amatoribus pecuniae ipse minetur in Evangelio: Non potestis servire Deo et mammonae (Luc. XVI, 23) . Et iterum: Facilius est camelum per foramen acus intrare, quam divitem intrare in regnum Dei (Matth. XIX, 24) . Et rursus ad divitem: Stulte, hac nocte repetent animam tuam, et ea quae parasti, cuius erunt? (Luc. XII, 20.) Et alibi. Nolite thesaurizare vobis thesauros super terram, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in coelis, ubi neque aerugo, nec tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur. Ubi est thesaurus tuus, ibi est cor tuum (Matth. VI, 19) . Ait enim beatus Ambrosius: Nullum adminiculum praestant divitiae ad vitam beatam. (0070B) Quod evidenter Dominus monstrat in Evangelio dicens: Beati pauperes, quoniam vestrum est regnum Dei. Beati qui nunc esuriunt et sitiunt, quia saturabuntur. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis (Luc. VI, 20) . Et ad divites: Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram. (0070C) Vae vobis qui saturati estis, quia esurietis; et illis qui rident, quia lugebunt (Ibid., 24) . Et Paulus apostolus: Cupiditas radix est omnium malorum (I Tim. VI, 10) . Et Iacobus ait: Exortus est sol cum ardore, et arefecit fenum, et flos eius decidit; et decor vultus eius deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescit (Iac. I, 11) . Et iterum: Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni quod repromisit diligentibus se? (Iac. II, 5.) Et paulo post: Nonne divites per potentiam opprimunt vos? (Ibid., 6.) Item Ambrosius ait: Ioachim qui aurum in obsidione servabat, nec dispensabat alimoniae comparandae, et aurum vidit diripi, et se in captivitatem deduci. Et paulo post: Illud . . . . . . quo utimur: quod autem. . . . . . non habet possessionis fructum, sed custodiae periculum. (0070D) Isaias quoque praevaricationem populi . . . . . . . . ait: Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones (Isa. I, 23) . Et rursus: Vae qui iustificatis impium pro muneribus, et iustitiam iusti aufertis ab eo (Isa V, 23) . Etenim si ii qui in stadio currunt, ita referuntur praeceptis informari atque instrui, ut unusquisque celeritate non fraude contendat, cursuque quantum potest ad victoriam properet: supplantare autem alterum, aut manu deiicere non ausit: quanto magis in cursu vitae istius sine fraude alterius, et circumspectione repetenda nobis victoria est. Ieremias namque ait: Vae habitantibus terrae, quoniam a minore usque ad maiorem student avaritiae (Ier. VI, 13) . Et iterum: Perdix fovet quae non peperit insipiens (Ier. XVII, 11) . Et item: Vae qui coniungitis domum ad domum, et agrum ad agrum copulatis usque ad terminum loci. Nunquid vos soli habitabitis super terram? (Isa. V, 8.) Salomon quippe ait: Munera obcaecant corda potentum (Eccli. XX, 31) . Non enim divinum simul obsequium, et pecuniarum potest acquiri lucrum. (0071A) Et Psalmista: Melius modicum iusto super divitias peccatorum multas (Psal. XXXIX, 16) . Et alibi: Quoniam non cognovi negotiationem, introibo in potentias Domini (Psal. LXX, 15) . Quae enim negotiatio peior esse poterit, quam sanctam Ecclesiam, immaculatam sponsam Christi, et omnium dominam, quam Dominus pretioso suo redemit sanguine, indignis sacerdotibus pecuniam venundare. (0071B) Unde et Dominus in Evangelio: Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis (Ioan. II, 16) . Beatus quoque Petrus pastor Ecclesiae ait ad Simonem Magum, cum ei pecuniam promitteret, ut donum Spiritus sancti acciperet: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam existimasti donum Spiritus sancti pecuniis obtinere (Act. VIII, 20) . Unde et haec haeresis simoniaca appellata est, quae tam vendenti quam etiam ementi noxia esse conspicitur. Quam et beatus Gregorius constantissime redarguens, viriliter contra plurimos expugnavit. Unde ad Brunichildim reginam Francorum scribens, inter alia ait (S. Greg. lib. VII, epist. 113) : « Nec illud praeterimus, sed omnino exsecrabile et gravissimum esse detestamur, eo quod sacri ordines per Simoniacam haeresim, quae prima contra Ecclesiam orta, et districta maledictione damnata est, apud vos conferantur. Hinc ergo agitur ut sacerdotii dignitas in despectu, et sanctus sit honor in crimine. Perit utique reverentia, adimitur disciplina, quia qui culpas debuit emendare, committit, et nefaria ambitione honorabilis sacerdotii ducitur in depravatione censura. (0071C) Nam quis denuo veneretur quod venditur, aut quis non vile putet esse quod emitur? Unde valde contristor et terrae illi condoleo, quia dum Spiritum sanctum, quem per manus impositionem omnipotens Deus hominibus largiri dignatur, divino munere habere despiciunt, sed praemiis assequuntur, sacerdotium illic subsistere dici non arbitror. Ubi enim dona supernae gratiae venalia iudicantur, ad Dei servitium non vita quaeritur, sed magis contra Deum pecuniae venerantur. » Item eiusdem Theodorico et Tehodemperto regibus Francorum post aliqua (Idem in eod. lib., epist. 116) : « Fertur Simoniacam haeresim, quae prima contra Dei Ecclesiam diabolica plantatione subrepsit, et in ipso ortu suo telo apostolicae ultionis percussa, atque damnata est, in regni vestri finibus dominari. (0071D) Quae enim esse opera valeant sacerdotis, qui honores tanti sacramenti convincitur habere per praemium? Ex qua re agitur, ut ipsi quoque qui sacros ordines appetunt, non vitam corrigere, non mores componere studeant, sed divitias, quibus sacer honor emitur, congregare. Hinc fit etiam, ut insontes et pauperes a sacris ordinibus prohibiti, despectique resiliant, et dum innocentia pauperis displicet, dubium non est quod praemium illic delicta commendet; quia ibi aurum placet et vitium. Hinc igitur non solum in ordinatoris et ordinati animam lethale vulnus infligitur, verum etiam excellentiae vestrae regnum episcoporum culpa, quorum magis intercessionibus iuvari debuerat, praegravatur. (0072A) Si enim is dignus sacerdotio creditur, cui non actionis merita, sed praemiorum copiae suffragantur, restat ut nihil sibi in honores ecclesiasticos gravitas, nihil defendat industria, sed totum profanus auri amor obtineat. Qualem de se fructum producturus est, cuius gravi peste radix infecta est? Maior ergo metuenda locis in illis foret calamitas, ubi tales intercessores ad locum regiminis adducuntur, qui Dei in se magis iracundiam provocent, quam per semetipsos populis placare debuerant. (0072B) »

Item Syagrio episcopo Augustudunensi (Idem in eodem lib., epist. 110) : « Nuntio apud nos olim discurrente vulgatum est, quod in Galliarum partibus sacri ordines per Simoniacam haeresim conferantur Et vehementi toedio moeroris afficimur, si in ecclesiasticis officiis quemquam habet locum pecunia, et fit saeculare quod sacrum est. Quicunque ergo hoc pretii studeat datione percipere, sacerdos non esse, sed dici tantummodo inaniter concupiscit. Quid scilicet? quid per hoc aliud agitur, nisi ut nulla de actu probatio, nulla sollicitudo de moribus, nulla sit de vita discussio: sed ille solummodo dignus, qui dare pretium suffecerit, aestimetur? Ex qua re si recti libraminis examen pensetur, dum improbe quis ad inanem gloriam locum festinat utilitatis arripere, eo ipso magis, quod honorem quaerit, indignus est. Sicut autem is qui invitatus renuit, quaesitus refugit, sacris est altaribus admovendus: sic qui ultro ambit vel importune se ingerit, est procul dubio repellendus. (0072C) Nam qui sic nititur ad altiora conscendere, quid agit, nisi ut crescendo decrescat, et ascendendo exterius, interius ad profunda descendat. Itaque, fratres charissimi, in sacerdotibus ordinandis sinceritas vigeat, sit simplex sine venalitate consensus, pura praeferatur electio, ut ad summa sacerdotii non suffragio venditorum provectus, sed Dei credatur esse iudicio. Nam quia omnino grave facinus sit Dei donum pretio comparare, vel vendere, evangelica testis est auctoritas. Templum enim Dominus et Redemptor noster ingressus, cathedras vendentium columbas evertit. Quid aliud est columbas vendere, nisi pretium de manus impositione percipere, et Spiritum sanctum, quem omnipotens Deus hominibus tribui misericorditer voluit, venundare? (0072D) quorum sacerdotium ante Dei oculos cadere, cathedrarum utique patenter eversione signatum est. Et tamen exerit adhuc nequitiae pravitas vires suas; nam cogit vendere, quos decepit ut emerent: et dum non attenditur quod divina voce praecipitur, Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8) : agitur ut crescat, et geminata fiat in uno eodemque delicti contagio, ementis scilicet et vendentis. Et cum liqueat hanc haeresim ante omnes radice pestifera subrepsisse, atque in ipsa sua origine apostolica esse detestatione damnatam, cur non cavetur? Cur non perpenpenditur, quia benedictio illi in maledictionem convertitur, qui ad hoc ut fiat haereticus promovetur? (0073A)

« Plerumque igitur adversarius animarum, dum non potest in his quae ad faciem sunt prava subripere, callide specie quasi pietatis iniecta nititur supplantare, suadetque forsitan debere ab habentibus accipi, ut sit quod possit non habentibus erogari, dummodo vel sic venena mortifera eleemosynae celata obumbratione transfundat. Neque enim eleemosyna reputanda est, si pauperibus dispensetur quod ex illicitis rebus accipitur, quia qui hac intentione male accipit, ut quasi bene dispenset, gravatur potius quam iuvetur. Quoniam liquet ea esse perpetua, ac solida, quae vera sunt, et quae sincere potius quam dolo congregantur. Eleemosyna Redemptoris nostri oculis illa placet, quae non de illicitis et iniquitate congeritur. (0073B) Unde etiam illud certum est, quia et si monasteria, aut xenodochia, vel quid aliud construatur, mercedi non proficit: quoniam dum perversus emptor honoris in locum transmittitur, et alios ad sui similitudinem sub commodi dilatione constituit, plura male ordinando destruit, quam ille potest aedificare, qui ab eo pecuniam pro ordinatione accepit. Ne ergo sub obtentu eleemosynae cum peccato aliquid studeamus accipere, aperte sacra Scriptura nos prohibet, dicens: Hostiae impiorum abominabiles, quae offeruntur ex scelere (Prov. XXI, 27) . Quidquid enim in Dei sacrificio ex scelere offertur, omnipotentis Dei non placat iracundiam, sed irritat. Hinc rursus scriptum est: Honora Dominum de tuis iustis laboribus (Prov. III, 9) . Qui ergo male tollit, ut quasi bene praebeat, constat procul dubio quod Dominum non honorat. (0073C) Hinc quoque per Salomonem dicitur: Qui offert sacrificium de substantia pauperis, ac si victimet filium in conspectu patris (Eccli. XXXIV, 24) . Quantus autem dolor patris sit perpendamus, si in eius conspectu filius victimetur. Et hinc facile cognoscimus, quanto Deus omnipotens dolore exasperatur, quando ei sacrificium de rapina tribuitur. Nimis ergo declinandum est, dilectissimi fratres, sub obtentu eleemosynae peccata simoniacae haereseos perpetrare. Nam aliud est propter peccata eleemosynas facere, aliud peccata propter eleemosynas committere. (0073D) »

Hae sunt Gregorii sanctissimi et doctissimi papae pro simoniacis et illicitis ordinationibus saluberrimae admonitiones; nec acquievit omnino donec collecta generali synodo haec sub anathemate damnata penitus impetraret; sed astuta turpissimae cupiditatis iniquitas non sufferens se commodis licet turpissimis, imo periculosissimis, angustari, commentum satis artificiosum reperit, quo scilicet illos sacerdotio sublimaret, qui sibi post consecrationem tanto subiectiores esse debuissent, quanto non divino, quin potius humano iudicio se fuisse promotos, ipsi procul dubio reputarent. (0074A) Quapropter omnipotentis Dei praeco Gregorius in Evangeliorum tractatibus (hom. 4 in Evang.) , ut scilicet frequentius legi vel audiri potuisset, disputat inquiens: « Sunt nonnulli qui quidem nummorum praemia ex ordinatione non accipiunt, et tamen sacros ordines per humanam gloriam largiuntur, atque de largitate eadem laudis solummodo retributionem quaerunt, ii nimirum quod gratis acceperunt, gratis non tribuunt, quia de impenso officio sanctitatis nummum expetunt favoris. Unde bene cum iustum virum describeret propheta ait: Qui excutit manus suas ab omni munere (Isai. XXXIII, 15) . Neque enim dixit, qui excutit manus suas a munere, sed adiunxit ab omni, quia aliud est munus ab obsequio, aliud munus a manu, aliud munus a lingua. Munus quippe ab obsequio est subiectio indebite impensa; munus a manu, pecunia; munus a lingua, favor. Qui ergo sacros honores tribuit, tunc ab omni munere manus excutit, quando in divinis rebus non solum nullam pecuniam, sed etiam humanam gratiam non requirit. (0074B) » Unde et Ioanni episcopo Corinthiorum idem Gregorius post multa scribens ait (lib. IV, epist. 55) : « Oportet ut nec per commodum, neque per gratiam, aut quorumdam supplicationem aliquos ad sacros ordines consentiatis vel permittatis adduci. Nam et peccatum, sicut diximus, grave est, et sine correptione hoc non patimur remanere. » Quare nullatenus voluit Gregorius . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Propterea vos non auditis; quia ex Deo non estis (Ioan. III, 47); et alibi. (0074C) Si quis diligit me, sermonem meum servabit (Ioan. XIV, 23) . Et Psalmista de viro iniusto ait: Noluit intelligere ut bene ageret (Psal. XXXV, 4) . Quamvis igitur ab avaritia pecuniae in ordinandis episcopis aliquantulum ii tales videantur quoquomodo manum retrahere, non ideo ad legitimam liberalitatem ecclesiastica electio pertinebit; sed aut consanguinitatis affectio, vel amicorum dilectio, seu etiam familiarium obsequia praevalebunt. Et quid prodest declinare a laqueo, si in foveam incidamus? Ait enim beatus Hieronymus: Electio sacerdotum non iam iuxta sanguinem, sed iuxta merita et virtutes deferenda est. (0074D) Cum enim aliquis dignissimus sacerdos diu in Ecclesia militans, ab episcopali electione ipsius cui servierat Ecclesiae, a principibus reprobatur, nunquid non Dei filius despicitur, ut illud: Ego dixi: dii estis, et filii excelsi omnes? (Psal. LXXXI, 6.) Cum vero alicuius potentis filius impar meritis, et iniuste praeponitur, quid aliud quam Barabbas eligitur, qui filius patris interpretatur, ut merito eveniat quod scriptum est: Ego sum Deus omnipotens, reddens iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus (Exod. XXXIV, 7) . Quidam autem adeo mente et corpore obcaecantur, ut ipsos etiam parvulos ad pastoralem promovere curam non dubitent, quos nec mente nec corpore idoneos esse constet. Et qui adhuc nec ipsa rudimenta humanae naturae suffecerint discere, hos ad magisterium elevare non formidant, iudicesque constituunt animarum, qui adhuc quid anima sit intelligere penitus nequeunt. Et qui docere populum instanter debuerant de divinis, doceri de saecularibus et etiam vilibus, praeceptorum verberibus incipiunt. Et qui vereri ab omnibus debuerant, ipsos etiam scholasticos timent. (0075A) Nam quemadmodum olim sancti praesules a paganorum ritibus recedentes, iniurias et verbera ab infidelibus illata sustinuerunt, sic et isti rursus eadem patiuntur, ut paganorum regulis possint erudiri. Et nec indoctos elevare metuunt ad cathedram, et rursus elevatos disciplinae philosophorum submittere non formidant. (0075B)

Beatus quippe Gregorius omnes pontifices a lectione librorum gentilium inhibebat: quapropter Desiderio Galliarum episcopo scribens ait (lib. IX, epist. 48) : « Pervenit ad nos quod sine verecundia memorare non possumus fraternitatem tuam grammaticam quibusdam exponere: quam rem ita moleste suscepimus, ac sumus vehementius aspernati, ut ea quae prius de te nobis bona dicta fuerant, in gemitum et tristitiam verteremus: quia in uno se ore cum Iovis laudibus Christi laudes non capiunt: et quam grave nefandumque sit Episcopis canere, quod nec laico religioso conveniat ipse considera. » [Legimus quoque de beato Hieronymo, quoniam cum librum legeret Ciceronis, ab Angelo correptus sit, quod vir Christianus] paganorum intenderet [figmentis.] Rudes adhuc scholastici operam dant studiis, quibus cum nulla suffragantur merita, a sola tantummodo castitate laudantur: et quomodo dici castus poterit, qui adhuc incentiva sentire non valeat? statuitur puerulus in medium, interrogatur populus qualis sit, qui ordinandus sit; cui tamen perhibet testimonium non volens, sed invitus. Quid supervacue quaeritur ut laudetur, cum ab omnibus inutilis videatur? (0075C) Vota omnium inquiruntur, quae etiam ostendere publice metuunt, ea tamen quae proferunt metu extorta, et ipsi inquirentes non ambiunt. Rident plurimi, alii quasi de infantis honore gaudentes, alii tamen clarum et manifestum praestigium deridentes. Ipse quoque parvulus de aliquibus interrogatus capitulis, quae si praeparare poterit memoriter reddet, vel in aliquo tremens leget pittacio, non episcopalem timens perdere gratiam, sed magistri incurrere virgam. Non enim quae recitat intelligit, cuius nec id corculum discere sufficit, sed verba tantum percurrere quaerit. Interrogatur, sed unde eum nescire qui interrogant non dubitant, respondere tamen exinde quoquomodo didicisse confidunt. (0075D) Nec quaeritur ut sensum exponat, sed ut verba tantum aliquo modo promat; non enim inquiritur ut examinetur, sed quasi ut canonicus ordo servetur, et ut mendacium et fraus validior sit, si veritate obumbretur, et a compluribus firmetur: sed quis firmare poterit quod Deus infirmat? Quid enim dicere possumus cum talis in Ecclesia praeponitur, nisi quod idolum statuatur? (0076A) Oculos enim habet, et non videt, sicut Dominus ait in Evangelio: Sinite illos: caeci sunt et duces caecorum (Matth. XV, 14) . Aures habet et non audit, ut alibi: Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XI, 15) . Et, ut ad discipulos: Vestri autem beati oculi, quia viderunt; et aures vestrae, quia audiunt (Matth. XIII, 16) . Ubi valde timendum est quod Psalmista de simulacris ait: Similes illis fiant qui faciunt ea; et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 8) . Ait quippe beatus Hieronymus (l. VI in Ierem., c. 12): « Idolum hodieque ponitur, quando novum dogma in Ecclesia constituitur. (0076B) » Sane hic etiam inserendum duximus, quod in Ezechiele propheta legisse meminimus: Et factum est in anno trigesimo Ezechielis prophetae: Coeli aperti sunt et vidit visiones Domini; et facta est super eum ibi manus Domini (Ezech. I, 1) . Quod beatus Gregorius prudentissimus in divinis dogmatibus disputator ita disseruit, dicens (lib. I, super Ezech., homil. 2) : « Hoc autem quod dicitur, quia trigesimo anno spiritum prophetiae acceperit, indicat nobis aliquid considerandum, videlicet quia iuxta rationis usum doctrinae sermo non suppetit, nisi in aetate perfecta. Unde et ipse Dominus anno duodecimo aetatis suae in medio doctorum in templo sedens, non docens sed interrogans (Luc. II, 46) voluit inveniri. Ut enim non auderent homines in infirmitate praedicare, ille anno duodecimo aetatis suae interrogare homines est dignatus in terra, qui per divinitatem suam semper angelos docet in coelo. Quia enim ipse est Dei sapientia, de ipso angeli videndo vivunt, hoc quod beatitudo aeterna, satiantur. Quod Moyses quoque per allegoriae mysterium admonet, dicens: Non arabis in primogenito bovis (Deut. XXII, 10) . Primogenitum autem bovis accipimus, in infirma aetate primi nostri temporis bonam operationem. (0076C) In qua tamen arandum non est, quia cum prima sint adolescentiae, vel iuventutis nostrae tempora, nobis adhuc a praedicatione cessandum est, ut vomer linguae nostrae proscindere non audeat terram cordis alieni. Quoadusque etenim infirmi sumus, continere nos intra nosmetipsos debemus, ne dum tenera bona citius ostendimus: quia et arbusta plantata, si prius in terra radicata non fuerint, manu tacta citius arescunt; at si semel radicem fixerint, manus tangit et nihil officit, venti impellunt, nec tamen impellentes laedunt. Et constructi parietes si impellantur, eruuntur, nisi prius fuerint ab humore suo siccati. (0076D) Mens itaque quousque ab humore pravitatis suae perfecte non fuerit exsiccata, alienae linguae manu tangi non debet, ne priusquam plene percipiat, perdat soliditatem suam, ne impulsa ruat, ne velut arbustum sine radicibus, dum plus quam tolerare valet, concutitur, flatibus arescat. Ad exemplum ergo non sunt ostendenda, nisi quae firma sunt. Prius etenim convalescere debet mens, atque ad utilitatem proximorum postmodum demonstrari, cum iam nec per laudem elevata corruat, nec per vituperationem percussa contabescat. (0077A) Nam et si Timotheo dicitur: Praecipe haec, et doce; nemo adolescentiam tuam contemnat (I Tim. IV, 11) : sciendum est quod in sacro eloquio nonnunquam adolescentia iuventus vocatur; unde scriptum est: Laetare, iuvenis, in adolescentia tua (Eccli. XI, 9) . Profecto igitur, ut ostendatur cuius auctoritatis sit in praedicatione aetatis solidae esse, describitur quatenus ei cum vita et spiritu omnia quae ad praedicandum congruunt, concordare videantur. Nec contra haec movere quempiam debet quod Ieremias atque Daniel prophetiae spiritum pueri perceperint, quia miracula in exempla operationis non sunt trahenda. Omnipotens enim Dominus et linguas infantium fecit disertas, et ex ore infantium perfecit laudem: sed aliud est quod nos de doctrinae usu atque disciplinae dicimus, aliud quod de miraculo scimus. (0077B) Iam vero si quaeritur ut in ipsa quoque aetatis illius expressione mysticum aliquid designetur, absurdum non est quod propheta Dominum quem verbis denuntiat, ipso quoque aetatis suae tempore ostendat, cum dicitur: Anno trigesimo Ezechielis prophetae coeli aperti sunt, et vidit visiones Domini, et facta est ibi super eum manus Domini (Ezech. I, 1) . » Iesus Christus ante trigesimum aetatis suae annum nunquam legitur populum praedicasse. . . . . . . . . . . . . . . Et omnes sancti Patres assequentes exemplum, nulli unquam pastorale ministerium ante triginta annos concedere voluerunt. Qua etenim temeritate in membris illius ullo modo fieri posse credimus, quod in ipso summo capite non praesumptum ostendimus. (0077C) Unde valde timendum, ne dum gratiam sancti spiritus aliis inepte tribuere praesumimus, ipsam a nobis expellamus, et nudi efficiamur, dum incommode alios vestire conamur; nostramque salutem indignum est negligere, cum aliis non possimus proficere. Ait enim beatus Petrus apostolus Ananiae et Saphirae: Quare convenit vobis mentiri Spiritui sancto? non estis hominibus mentiti, sed Deo (Act. V, 9) . Si enim illi morte puniti sunt, qui tantummodo de pretio proprii agri mentiti sunt, quid illis restat qui falsis assertionibus ficte sibi in tali negotio ad invicem respondent, ut haereditatem Christi sanctam Dei Ecclesiam, insuper et donum Spiritus sancti cuidam stulto quasi legitime concedere videantur? quod aliquibus ridiculum, nobis vero luctuosum esse videtur. Insipientes, qui plantavit aurem, non audiet? (0077D) aut qui finxit oculum, non considerat? (Psal. XCIII, 9.) Salomon quippe ait: Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet dolum, et recedet a cogitationibus stultis (Sap. I, 5) .

Ait vere beatus Ambrosius: « Liquet igitur ea esse perpetua, atque solida quae vera sunt, et quae sincere potius quam dolo congregantur. Ea vero quae simulatione atque assentatione parata sunt, non possunt diu perseverare. Quis igitur fideles putet quos vel pecunia, vel adulatione sibi obligandos crediderit? » Et paulo post: « Ergo bonis artibus, et sincero proposito mittendum ad honorem arbitror, et maxime ecclesiasticum. Denique si sacramento se pro eo fraudulenter constrinxerint, vel conscriptionis vinculo per aliquam vim, aut metum, vel dolum obligaverint, nullum debet obtinere vigorem. (0078A) » Unde et idem beatus Ambrosius ait: « Est etiam contra officium nonnunquam promissum solvere, sacramentum custodire, quia ea quae simulatione, atque assentatione parata sunt, manifestum est non posse diu perseverare. » Et paulo post: « Regula autem iustitiae manifesta est, quia a vero declinare virum non decet bonum, nec damno iustum afficere quemquam, nec doli aliquid ad . . . . . . . . . . » . . . . . . . . . . . . . . . . promissum non facere quam facere quod . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . et cum ipsi cognoverint promittendum non fuisse, sacramenta tamen contemplatione . . . . . . . . penderint, sicut de Herode legimus qui saltatrici praemium turpiter promisit, crudeliter solvit. Turpe, quod regnum pro saltatione promittitur; crudele, quod morte prophetae pro iurisiurandi religione donatur. (0078B) Quanto tolerabilius fuisset tale periurium, si tamen periurium posset dici, quod ebrius inter vina iuraverit, quod eiuratus inter saltantium choros promiserit, inferretur disco prophetae caput; et hoc aestimatum est fidei esse, quod amentiae fuit. Neque unquam adducar, ut credam non incaute promisisse principem Iephte, ut immolaret Deo quidquid sibi revertenti intra limen domus suae occurreret, cum et ipsum voti poenituerit sui, postquam filia occurrerit sibi. Denique scidit vestimenta sua, et dixit: Heu me, filia! impedis me; in stimulum doloris facta es mihi (Iudic. XI, 35) . Melius enim fuerat nihil tale promittere, quam promissum solvere parricidae. (0078C) Quid etiam de fraude Gabaonitarum dicendum est, qui metuentes venerunt cum versutia, simulantes se de terra longinqua esse, diuque peregrinatos, et coeperunt ab Iesu Nave poscere, ut secum firmaret societatem; et quia erat adhuc ignarus locorum, atque incolarum inscius, non cognovit fraudes eorum, neque Dominum interrogavit, sed cito credidit, testamentum disposuit, pacem dedit, confirmavit societatem: sed ubi in terras eorum ventum est, deprehensa fraude, quod cum essent finitimi, advenas se esse simulaverant, circumscriptum se populus patrum indignari coepit. Iesus tamen pacem, quam dederat, revocandam non censuit, quia firmata erat sacramenti religione, [ne] dum alienam perfidiam argueret, suam fidem solveret, sed tanta usus est prudentia, ut nec ipse sacramentum solveret, nec illi libertate dolo acquisita omnino gauderent. (0078D) Mulctavit eos propterea vilioris obsequio ministerii; clementior sententia, sed diuturnior, et manet poena veteris astutiae in hunc diem haereditario ministerio deputata. Qui enim sic potest promissum solvere, ut iustitiam valeat custodire, expedit ut quod pollicitum fuerit, omnimodis impleatur: alioquin melius est promissum quoquomodo violare, quam ad graviores culpas promissionis intuitu declinare. Nam de illo quid loquar, qui de eo . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . falso utitur tanquam reum facinoris . . . . . . . . . . . . . . . . . quapropter est, quam terribile de ipsis restet iudicium, qui sacerdotium mendacio, vel fraude contrectant, quando, ut dictum est, in singularibus adeo falsitas persequitur. (0079A) Et quis ergo dolus potest esse mitior, quam si his praeponatur in speculum, qui veniens non possit sentire periculum? Aut quis ei se committat, quem non putet plus sapere, quam ipse sapiat qui quaerit consilium? Necesse est igitur, ut praestantior sit a quo consilium petitur, quam ille est qui petit. Quid enim consulas hominem quem non arbitreris posse melius aliquid reperire, quam ipse intelligis? (0079B) Nam quamvis etiam in substantiis pauper aliquis esse videatur, sed si sapiens fuerit, magnum sibi credentibus valet conferre solatium: sunt enim plerique etiam viri boni qui tenues sunt censu, contenti quidem exiguo ad sui usum, sed non idonei ad subsidium levandae paupertatis alienae; tamen suppetit aliud beneficentiae genus, quo iuvare possint inferiorem. Est enim duplex liberalitas: una quae subsidio rei adiuvat, id est usu pecuniae; altera quae operarum collatione impenditur, multum frequenter splendidior, multumque praeclarior. Quanto illustrius Abraham captum armis victoribus recepit nepotem, quam si redemisset? Quanto utilius regem Pharaonem sanctus Ioseph consilii providentia iuvit, quam si contulisset pecuniam? facile autem pecunia consumitur, consilia exhauriri nesciunt. Affabilitatem quoque sermonis dicimus ad conciliandam gratiam valere plurimum. Ex qua re apparet, quia melior est sapientia negotiatione argenti et auri primi et purissimi; et qui tenuerit eam, beatus. (0079C)

Sane sciendum est quia nisi pastor Ecclesiae sapientiae fuerit sale conditus, salutare pabulum Dominicis ovibus ministrare minime valebit, dicente Domino: Si sal evanuerit, in quo salietur? (Matth. V, 13.) Et Paulus apostolus ad Romanos: Sicut non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea, quae non conveniunt (Rom. I, 28) . Item ad Timotheum: Si quis domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? (I Tim. III, 5.) Unde manifestum est, quia tunc potest idoneus rector futurus probari, si prius domum suam recte gubernavit. Et mox subditur: Testor coram Deo et Christo Iesu electis angelis, ut haec custodias, sine praeiudicio nihil faciens in partem aliam declinans. (0079D) Manus cito non imposueris, neque communica (I Tim. V, 21) . [Sub testificatione ea quae] ordinationem Ecclesiae mandat, [custodiri] praecipit [nihilque fieri sine praeiudicio: et non facile aliquis] accipiat ecclesiasticam dignitatem, nisi prius de vita eius et moribus fuerit disputatum, [ut dignus approbatus] minister aut sacerdos constituatur, ne postea si reprehensibilis videatur, poeniteat forte principem populi non ad liquidum praeiudicasse, sibique metuat imputandum quod meretur, si eum improbabiliter ordinavit. (0080A) Peccat enim si non probat, et sic ordinat: nam melior caeteris debet probari qui ordinandus est. Non enim sufficit si sine crimine sit, quia merita eius debent praeire viam bonorum operum, ut dignus habeatur ad ordinationem, sicut ait beatus Ambrosius. (0080B) Decet igitur sacerdotem hospitalem esse, benignum, iustum, non alieni cupidum, imo de suo iure cedentem potius aliqua si fuerit lacessitus, quam aliena iura pulsantem, et caetera. Unde ait beatus Hieronymus (libro XVI, in Isaiam c. 58.) : « Non est enim peccatum leve mittere margaritas ante porcos, et dare sanctum canibus, et ordinationem clericatus nequaquam sanctis et in lege Dei doctissimis, sed asseclis suis tribuere, et vllium officiorum ministris, quodque indecorius est muliercularum etiam precibus: in quo consideranda est loquentis in se Christi apostoli sapientia, qui ut ordinationis periculum demonstraret adiunxit tormenta peccantium. Cum enim dixisset, Manus cito non imposueris, illico subiunxit: Neque communicaveris peccatis alienis (I Tim. V, 22) . »

Sicut ergo in ordinationibus malorum particeps est et peccatorum qui tales constituit, sic in ordinatione sanctorum particeps est eorum iustitiae qui bonos eligit. Insipientes vero et indignos ordinare, quid est aliud quam sacerdotium deturpare, Ecclesiam impedire, populum depravare? (0080C) Hinc propheta ait: Omnis qui non didicerit iustitiam super terram, veritatem non faciet (Isai. XXVI, 10) . Isaias quoque Israeli comminatur dicens: Ecce dominator Dominus auferet ab Hierusalem validum et fortem, et honorabilem vultum, et consiliarium, et sapientem architectum, et prudentem eloquii mystici: et dabo pueros principes eorum (Isai. III, 1) . Et paulo post: Speculatores eius caeci; omnes nescierunt, universi canes isti non valentes latrare (Isai. LVI, 10) . Et rursus: Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam (Isai. LVI, 11) . Et alibi: Discite bonum facere, quaerite iudicium (Isai. I, 17) . Et de populo: Facti sunt in rapinam, et non est qui eruat; in direptionem, et non est qui dicat, redde (Isai. XLII, 22) . . . . . . . . . . . ipse postmodum. Israel de insipientia . . . . . . . . . ait: Sacerdotes non dixerunt: ubi est Dominus? (0080D) Et tenentes legem meam, nescierunt me (Ier. II, 8) . Et item: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas (Ier. IV, 3) . Et rursus: Aspexi terram, et ecce vacua erat, et nihili; et coelos, et non erat lux in eis (Ibid., 23) . Et de sermonibus siccitatis: Cerva in agro peperit, et reliquit, et onagri defecerunt, quia non erat herba (Ier. XIV, 5, 6) . Unde ait beatus Hieronymus (Idem, c. 14) : « Siccitas haec saepe accidit in Ecclesiis, quando cervi, et onagri inveniuntur in populis, qui magistrorum penuria contabescunt. Sunt qui possint discere; et non sunt qui possint docere. (0081A) » Quomodo enim pastor esse poterit, qui non noverit de pascuis iudicare; nec discernat inter pecus mundum et immundum, et lepram et lepram, uvamque maturam et acerbam minime intelligat? Unde revera cognoscere possumus, irato Domino stultos pastores in Ecclesiis constitui, rursumque placato, sapientes eo praestante ordinari. (0081B) Quod ipse quoque post illata flagella indulgentiam Israel per eumdem Ieremiam repromittens, ait: Dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina (Ier. III, 15) . Stulti enim episcopi non pastores, sed incubones dici possunt, eo quod sanctam incubent Ecclesiam; non errantes requirunt oves, sed collectas etiam errare permittunt, ut unaquaeque per viam quam voluerit gradiatur, et in his revera impleatur quod in Iudicum volumine legitur: In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat (Iudic. XXI, 24) . De talibus quidem legitur in Evangelio: Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur (Matth. III, 10) . Gregorius (parte I, l. I, Curae past. cap. I) : « Pastorum imperitia voce veritatis increpatur, cum per prophetam dicitur: Ipsi pastores ignoraverunt scientiam (Isa. LVI, 11) . Quos et rursus Dominus detestatur dicens: Et tenentes legem nescierunt me (Ier. II, 8) . Et nesciri se ergo ab eis veritas conqueritur, et nescire se principatum nescientium se protestatur: quia profecto hi qui ea quae sunt Domini nesciunt, a Domino nesciuntur, Paulo attestante qui ait: Si quis autem ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 38) . Plerumque pastorum imperitia meritis congruit subiectorum, quia quamvis lumen scientiae sua culpa exigente non habeant, districto tamen Dei iudicio agitur, ut per eorum ignorantiam hi etiam qui sequuntur offendant. Hinc namque in Evangelio per semetipsam Veritas dicit: Si caecus caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadent (Matth. XV, 14) . Hinc Psalmista non optantis animo, sed prophetantis ministerio denuntiat dicens: Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva (Psal. LXVIII, 24) . Oculi quippe sunt, qui in ipsa honoris summi facie positi, providendi itineris officium suscipiunt, quibus nimirum qui subsequenter inhaerent, dorsa nominantur. Obscuritatis ergo oculis dorsum flectitur; quia cum lumen scientiae perdunt qui praeeunt, profecto cuncti ad portanda peccatorum onera curvantur qui sequuntur. (0081D) » Item (in prolog. part. I) : « Sunt plerique pastorum, qui dum mentiri se nesciunt, quae non didicerunt docere concupiscunt: qui pondus magisterii tanto levius aestimant, quanto vim magnitudinis illius ignorant. Ut qui indocti ac praecipites doctrinae arcem tenere appetunt, a praecipitationis suae ausibus in ipsa locutionis ianua repelluntur. Nulla ars doceri praesumitur, nisi intenta prius meditatione discatur. Ab imperitis ergo pastorale magisterium qua temeritate suscipitur? Quoniam est ars artium, regimen animarum. (0082A) Quis autem cogitationum vulnera altiora esse nesciat vulneribus viscerum? Et tamen saepe qui nequaquam spiritualia praecepta cognoverunt, cordis se medicos profiteri non metuunt; dum qui pigmentorum vim nesciunt, videri medici carnis erubescunt. Sunt etiam nonnulli qui intra sanctam Ecclesiam per speciem regiminis gloriam affectant honoris; videri doctores appetunt, transcendere caeteros concupiscunt, attestante veritate primas salutationes, primos recubitus in coenis, primas in conventibus cathedras quaerunt (Matth. XXIII, 2); qui susceptae curae pastoralis officii ministrare digne tanto magis nequeunt, quanto ad humilitatis magisterium ex sola elatione pervenerunt. Ipsa quippe in magisterio lingua confunditur, quando aliud dicitur, et aliud docetur. (0082B) » Hinc Iacobus: Nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes quoniam maius iudicium sumitis (Iac. III, 1) .

Item Gregorius: « Qui sacris nescit obedire canonibus, nec sacris sit dignus administrare altaribus. Non debet honoris ducatum suscipere, qui nescit subiectos tramite vitae melioris praeire. » Et rursus: « Sicut iniqui et peccatores ministerium sacerdotale assequi prohibentur, ita indocti et imperiti a tali officio retrahuntur, Illi enim exemplis suis vitam bonorum corrumpunt, isti sua ignavia iniquos corrigere nesciunt. Quid enim docere poterunt quod non didicerunt? Desinat locum docendi suscipere qui nescit docere. (0082C) Ignorantia quippe praesulum vitae non congruit subiectorum: » Et alibi (part. II lib. Past. cap. 3): « Sit rector discretus silentio, humilis in verbo, ne aut tacenda proferat, aut proferenda taceat. Nam sicut incauta locutio in errorem pertrahit, ita indiscretum silentium hos qui erudiri poterant in errore derelinquit. Saepe namque rectores improvidi humanam amittere gratiam. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Caecus pastor est, qui supernae lumen cons . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . praesentis vitae tenebris pressus, dum venturam lucem nequaquam diligendo conspicit.. . . . . . . . . . . . . . . . . ait: Parvo autem naso est qui ad tenendam mensuram discretionis idoneus non est. Nosque quippe odores fetoresque discernimus. (0082D) Recte ergo per nasum discretio exprimitur, per quam virtutes eligimus, delicta reprobamus. » Et rursus: « Durum quippe est, ut qui nescit tenere moderamina vitae suae, iudex vitae fiat alienae. Unde recte per prophetam dicitur: Mortificabant animas quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non vivunt (Ezech. XIII, 19) . Non morientes quippe mortificat, qui iustum damnat, et non victurum vivificare nititur, qui reum a supplicio solvere conatur. » Isidorus (lib. III Sent. c. 36.) « Tam doctrina quam vita clarere debet ecclesiasticus doctor: nam doctrina sine vita arrogantem reddit, vita sine doctrina inutilem facit. (0083A) » Item (Idem ibid., cap. 46) : « Sacerdotes populorum iniquitate damnantur, si eos aut ignorantes non erudiant, aut peccantes non arguant. Testante Domino ad prophetam: Speculatorem te dedi domus Israel. Si non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ille in iniquitate sua morietur; sanguinem vero eius de manu tua requiram (Ezech. XXXIII, 7) . » Prosper (sive Iulian. Pomerius, l. I de Contemplat. vita c. 20) : « Quod vero dicit Apostolus, ut nos formam debeamus exhibere fidelibus, quid valebit, si is cui vel exhortandi bonos, vel castigandi malos cura commissa est, bene vivendo se imitandum bonis non exhibeat, et malos tacendo non arguat? (0083B) » Miror ergo qua inani deludantur intentione, qui Dominicam parvipendentes censuram, qualescunque ad episcopalem dignitatem eligere quaerunt, quos sibi magis utiles, quam Ecclesiae profuturos suspicantur. Unde saepe evenire solet, ut nec Ecclesiae congruos, nec sibi proficuos sentiant: et dum pro amore hominis Deum offendere non metuunt, ab ipsis solent etiam perpeti iniuriam, quos contra Dei nutum provehunt ad cathedram; ut merito se errare doleant, qui Dei honorem suo non praeposuerant. Unde beatus Ambrosius ait (lib. III Offic. c. 16) : « Non potest homini amicus esse, qui Deo fuerit infidus. » Si enim secundum beatum Apostolum, Quid oremus, ut oportet nescimus (Rom. VIII, 26) quomodo scire possumus . .. (0083C) . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . quae evideant, ita fuerunt . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . si nostrae solius curae committamus. Hinc raro omnino eveniet, quod pro . . . . . . . . . . . . . . . . Primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis (Matth. VI, 33) . Si quis . . . . . . . . . sari tentaverit, ut sibi profutura absque iustitia quaerant, seipsum destruere . . . . . . . . . . . stabilire valebit. (0083D) Ait enim ipse de divite plurima sibi in futuro promittente: Stulte, hac nocte repetent animam tuam, quae autem parasti, cuius erunt? (Luc. XII, 20.) Et alibi: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur (Matth. XV, 13) . Et rursus: Qui mecum non est, contra me est; et qui non colligit mecum, spargit (Matth. XII, 30) . Et Ioannes Baptista: Nemo potest habere, nisi quod ei fuerit datum desuper (Ioan. XIX, 11) . Et beatus Petrus apostolus: Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore tribulationis. Omnem sollicitudinem vestram proiicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis (I Pet. V, 6) . Ioannes quoque evangelista ait: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum (Iac. I, 17) . Et Iacobus apostolus: Ecce nunc qui dicitis: hodie aut crastina ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi annum, et mercabimur, et lucrum faciemus. Quae enim vita vestra? (0084A) Vapor est ad modicum apparens, deinceps exterminabitur (Iac. IV, 13) . Psalmista quoque ait: Iacta cogitatum tuum in Domino, et ipse enutriet (Psal. LIV, 23) . Et item: Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt (Psal. XCIII, 11) . Et alibi: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam (Psal. CXXVI, 1) . Et Isaias ait: Vae filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, ut et ordiremini telam, et non per spiritum meum (Isai. XXX, 1) . Et iterum: Fecistis malum in oculis meis, et quae nolui elegistis (Isai. LXV, 12) . Et rursus: Non enim cogitationes meae, cogitationes vestrae, neque viae meae, viae vestrae, dicit Dominus (Isai. LV, 8) . Et alibi: Non mittebam prophetas, et ipsi currebant (Ierem. XXIII, 21) . Hieremias quoque ait: Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum (Ierem. XVII, 5) . Et: Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius (Ibid., 7) . Et item: Scio, Domine, quia non sunt hominis viae eius, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos (Ierem. X, 23) . Et rursus: State super vias, et videte et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona; et ambulate in ea, et invenietis refrigerium (Ierem. VI, 16) . Maximae quidem temeritatis est gratiam sancti Spiritus iniuste offerre, quam novimus eumdem spiritum minime [confirmare; nec securus potest esse de munere, qui huiusmodi officium suscipit indigne]. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . tanquam Aaron. Sed ne aliquis . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . odis Dominus sua nobis concessit perquirere mandata. (0084C) Interrogemus . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . testamentum, quam etiam et per Evangelium, interrogemus prophetas, interrogemus apostolos, interrogemus sacrorum canonum edicta, atque caeterorum sanctorum Patrum statuta, et quod ab eis didicerimus . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . certissime teneamus. Nullis novis consiliis decipiamur, ut ea quae ipsi sanxerunt, violari aliquo modo conemur: quoniam qui illorum contendit regulis impugnare, restat ut eorum non mereatur consortium obtinere. (0084D) Ait enim ipse Dominus, ut dictum est: Qui mecum non est, contra me est, et qui non colligit, spargit (Luc. XI, 23) . Et iterum: Qui non intrat per ostium in ovile, sed aliunde ascendit, ille fur est et latro (Ioan. X, 1) . Unde et mox sequitur: Ego sum ostium, per me si quis intraverit, salvabitur (Ibid., 9) . Et contra indignos pastores ipse per prophetam queritur, dicens: Ipsi regnaverunt et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi (Osee VIII, 4) . Unde ait beatus Gregorius (parte I Curae past., c. 4): « Ex se namque, et non ex arbitrio summi rectoris regnant, qui nullis fulti virtutibus, nequaquam divinitus vocati, sed sua accensi cupidine, culmen regiminis rapiunt potius, quam assequuntur. » Inutiles namque sacerdotes internus Iudex et provehit, et non cognoscit, quia quos permittendo tolerat, profecto in eis iudicium approbationis ignorat. (0085A) Unde ad se quibusdam per miracula venientibus dicit: Recedite a me, operarii iniquitatis, nescio qui estis (Matth. VII, 23) . Sane sciendum, quia tunc poterit episcopalis reverentia manere sincera et illibata, si ordinationis fuerint competentia in omnibus iura servata. Nam qui diligenti examinatione regulariter fuerit electus, pro Christi misericordia credimus, quia suis existentibus culpis vix unquam erit deiectus. Sed quia irreligiose eliguntur, inaniter ordinantur, indifferenter accusantur, iniuste opprimuntur, perfide deiiciuntur, crudeliter etiam aliquando et necantur. Omnia tamen quae pro tali illicita ordinatione mala eveniunt, ad ordinantis pertinere periculum manifestum est. (0085B) Denique tandiu inquirendus, vel examinandus est qui ad pontificalem provehatur gratiam, quandiu talis inveniatur qui pro suis meritis digne ab omnibus veneretur, et a nemine iam in posterum accusetur; nullamque eius sancta conversatio turpem ultra oriri permittat vel suspicionem. Ait enim beatus Augustinus: « Qui Pastorum » nomen audire volunt . . . . . . . . . . [Non debet ordinari qui legitime possit accusari. Si vero, ut in talibus quod peius evenire solet, falsa ab aliquibus vaniloquii postmodum opinione ventiletur, ipsi]. . . . . . . . . . . . . dignam iniquitatis suae poenam patiantur. De illo tamen nil indecorum atque [sinistrum ullo modo iam ultra credatur.] Quomodo enim libere poterit episcopus stultorum errores redarguere, si se timeat . . . . . . . . . . . . .. . . . . . impediri. (0085C) Saniori quapropter uti convenit consilio, et sic omnipotentis secuta non est voluntas, ut ei pia Maiestas acta nostra dirigat universa. Eius si rite assequamur servitium, nostrae quoque salutis ipse perficiet statum. Decet ergo ut nec indigni ordinentur, nec ordinati vexentur. Talisque ordinandus, qui iam in perpetuum non sit vexandus, sed cum ingenti honore habendus, et summa diligentia observandus. Gratia absit, causam merita decernant. Qui enim quem diligit iniuste viderit praelatum, tunc iam lugeat necesse est ut deiectum. Sic est enim qui indigne aliquem sublimare laborat, quasi qui ad altius protrahit praecipitium, ut inde deterius demergatur. Unde et Dominus ad Ezechielem loquitur, dicens (Ezech. XXXIV, 2) : Fili hominis propheta de pastoribus Israel, propheta et dices pastoribus: Haec dicit Dominus Deus: Vae pastoribus Israel qui pascebant semetipsos. (0085D) Nonne greges pascuntur a pastoribus? lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis; gregem autem non pascebatis. Quod infirmum fuerat, non consolidastis, et quod aegrotum, non sanastis; quod fractum est, non alligastis; et quod abiectum est, non reduxistis: quod perierat non quaesistis, sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia; et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor, et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt. (0086A) Erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso: et super omnem faciem terrae dispersi sunt omnes greges mei, et non erat qui requireret, non erat, inquam, qui requireret. Propterea, pastores, audite verbum Domini. Vivo ego, dicit Dominus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor: neque enim quaesierunt pastores gregem meum; sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant. (0086B) Propterea, pastores, audite verbum Domini: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum, et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos: et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit eis ultra in escam. Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas. Sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum: sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis. Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam: et pascam eas in montibus Israel, in rivis, et in cunctis sedibus terrae. In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israel sunt pascua earum: ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel. Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus. (0086C) Quod perierat, requiram, et quod abiectum erat, reducam: et quod confractum fuerat, alligabo: et quod infirmum erat, consolidabo: et quod pingue et fortius, custodiam: et pascam illas in iudicio. Quid, rogo, est Deus, ut ea quae ad ipsum specialiter pertinent nostris audeamus usibus retorquere, et quae suis iubet committere dilectis, nostris ne timeamus tribuere asseclis? Nunquid nos pariter et ipsos cum voluerit perpetuis poterit implicare ruinis? Non enim quae nobis delectant haec agere, sed quae a Deo iubentur custodire oportet. Nec consideremus quod sint aspera, sed potius intendamus quod omnino sint observanda. (0086D) Nam cum diceret Dominus ad