Auctores_varii_008_cps2, Monumenta vetera, 1a, 4, 3HOME > 'moleste' in 'Auctores_varii_008, Monumenta vetera, 1a, 4, 3'
Auctores varii 008, Monumenta vetera, 1a, 4, II. <<<     >>> IV.hide dictionary links

(PL 8 0754A) III.

Tamen insatiabilis praedo moleste ferens quod non omnes hac arte possederit, subtilius argumentum ad violandum fidei sinceritatem invenit salutis inimicus. Christus, inquit, amator unitatis est, unitas igitur fiat: ante plebem nimis sibi semper obsecutam, ideoque a Deo desertam, Catholicam vocans ut de praeiudicio nominis, qui communicare noluerunt, haeretici dicerentur. Mittit pecunias quibus vel fidem (0754B) caperet, vel professione legis occasionem faceret avaritiae. Sed cum his omnibus illecebrantibus tentamentis rigidus atque inflexibilis tenor iustitiae devotius obsisteret, iubentur intervenire iudices, coguntur ut cogant saeculi potestates, circumdantur vexillationibus domus, proscriptionum minae protenduntur divitibus, profanantur sacramenta, superinducta gentilitatis caterva, conventicula sacra fiunt, luculenta convivia.

100w 0.84889483451843 s